Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

CHRISTI AMORE*

QUIBUS VERGINIAE CENTURIONE BRACELLI SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR.

 

«Amen dico vobis: Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis» (Mt 25, 40).

Christi amore capta, et eius causa parata ad se fratribus tradendam, beata Vergini a Centurione Bracelli, sine condicionibus divinae voluntati obsequens,

suam impendit vitam in derelictos homines iuvandos, ut agnoscerent ac suam Dei filiorum dignitatem tenerent. Verginia Centurione Ianuae die II mensis Aprilis anno MDLXXXVII Georgio et Laelia Spinola nobilibus parentibus orta est. Quindecim annos nata, patre iubente, Gaspari Bracelli nupsit, spectabilis domus iuveni. Coniugii vita brevis fuit. Gaspar namque, licet coniugio patrique officio teneretur, voluptates haud deseruit, quarum causa die XIII mensis Iunii anno MDCVII interiit. Eodem die, vix viginti annos nata, Verginia per castitatis votum sese Deo consecravit. Alteras exinde nuptias a patre comparatas recusavit, se precationi paenitentiaeque addicens necnon pauperum famulatui. Opus incepit sacrarum aedium ruri, exinde ad pueros desertos se convertit, quibus colendis quattuor scholas condidit moralis educationis et operis institutionis, tum senes et aegrotos curare coepit. Duarum filiarum post matrimonium, quas una cum Gaspare genuerat, libera apostolatui sociali se penitus tradere potuit. Sub tertii decennii saeculi XVII exitum, cum fames, bellum, pestilentia, ingruerent, innumerae calamitates Italiam Superiorem Ianuamque pervaserunt atque Verginia, quae anno MDCXXVI omnes suas opes pauperibus destinaverat, vocata est ad dirigendas «Centum Dominas Misericordiae, tutrices pauperum Iesu Christi». «Domina Misericordiae» electa, loca infestiora famosioraque invisit, contumelias minasque posthabens, dum Dei caritatisque Verbi solacium omnibus traderet. Haec multiformis industria in Operam Refugii recidit, quae instituta est ut iuvenes feminae desertae periculisque obnoxiae reciperentur. Eas primum domum suam recepit Verginia, eaque repleta, olim monasterium conduxit loci Montis Calvariae, quo quadraginta earum perduxit, Domina Nostra Refugii tuente. Hoc die XIII mensis Aprilis anno MDCXXXI accidit. Quo die duae novae Congregationes feminarum sunt ortae, quae ad Verginiae mentem pro pauperibus suum apostolatum agunt: scilicet «Sorores Dominae Nostrae Refugii in Monte Calvariae» et «Filiae Dominae Nostrae Montis Calvariae». Pauperum missionaria, Dei causam apud quoque religiosas civilesque urbis potestates tuita est. Obtinuit ut Virgo Maria Ianuae Regina proclamaretur. Praesulem rogavit ut Quadraginta Horae instituerentur; populares missiones promovit; pacis fuit nuntia inter factiones odio imbutas atque acres inter Praesulem et Ducem simultates solvit. Cum mulier esset magnarum facultatum tum humanarum tum supernaturalium, omnes suas vires in regnum Dei aedificandum contulit. Suam urbem fidei splendore multiformisque caritatis fervore collustravit. Usque spiritales vires ex intima cum Domino coniunctione, divinae Providentiae fiducia, erga Eucharistiam Virginemque Mariam devotione, communione cum Ecclesia affatim hausit. Christi persequens exemplum, qui dives pro nobis factus est pauper (cfr 2 Cor 8, 9), viam humilitatis, paupertatis famulatusque decunit, suas tradens indigentibus res, praesertim vitam. Meritis coram Deo populoque onusta, die XV mensis Decembris anno MDCLI e vita cessit, ampla solidaque perfusa sanctitatis fama. His absolutis iure statutis rebus, Nos Ipsi eam die XXII mensis Septembris anno MCMLXXXV in Beatorum catalogum rettulimus, tempore Nostrae Ianuae commorationis. Exinde Nobis coram die XX mensis Decembris anno MMII decretum super miraculo prodiit, intercessioni eiusdem Beatae adscripto, quod in Brasilia nonnullos ante annos evenerat. Faventibus tandem Patribus Cardinalibus Episcopisque in Consistorio die VII superioris mensis Martii coadunatis, statuimus ut canonizationis ritus huius fidelis Christi discipulae die XVIII mensis Maii anno MMIII perageretur.

Hodie igitur in foro Petriano inter sacra hanc ediximus formulam:

Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Iosephum Sebastianum Pelczar, Ursulam Ledóchowska, Mariam de Mattias et Verginiam Centurione Bracelli Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere.

In nomine Patri et Filii et Spiritus Sancti.

Insignis haec mulier claras dedit religiosae pietatis operumque bonorum testificationes, quae totam suam vitam Deo omnino addixit eamque humilioris ordinis hominibus dicavit. Exoptamus igitur ut salutifera Domini dona et Evangelii beneficia homines complures affatim adipiscantur eiusdem exemplo suffulti et praesidio.

Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die duodevicesimo mensis Maii, anno Domini bismillesimo tertio, Pontificatus Nostri quinto et vicesimo.

EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.

 


*A.A.S., vol. XCVI (2004), n. 8, pp. 449-451

 

© Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana