The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

NON CIRCUMSCRIBITUR*

QUIBUS BEATAE URSULAE LEDÓCHOWSKA SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR.

 

«Non circumscribitur virginitas sola aliqua "negatione", verum altiorem quandam complectitur "affirmationem" in sponsali ordine: sese videlicet donare ratione universali et indivisa»(Ioannes Paulus II, Epistula Apostolica Mulieris dignitatem, n. 20: AAS LXXX [1988], p. 1703).

In perfecta forma virginitatis evangelicae adimplentur sive dignitas sive vocatio mulieris. Inter eas quae saeculorum decursu eiusmodi formam praeclare vixerunt adnumeranda est beata Ursula Ledóchowska, quae totam per vitam fideli eum dilectione vultum Christi sui Sponsi contemplata est et, Ipsi funditus coniuncta, se totam dedit evangelico nuntio assidue tradendo pueris, iuvenibus atque omnibus indigentibus. Fidelis haec Christi testi, germana soror beatae Mariae Teresiae, nata est loco Loosdorf in Austria die XVII mensis Aprilis anno MDCCCLXV ex nobili Poloniae familia. Apud fontem baptismalem nomen reeepit Iuliae Mariae. Suis eum parentibus transmigravit in urbem Sancti Hippolyti, ubi scholis incubuit, quas deinde in Polonia prosecuta est. Cum vocatio ad vitam consecratam in ea maturavit, mense Augusto anni MDCCCLXXXVI Cracoviae ingressa est communitatem Sororum S. Ursulae et vota religiosa nuncupavit die XXVIII mensis Aprilis anno MDCCCLXXXIX, nomen sibi in religione sumens Ursulae. Permota voluntate fecundam apostolicam navitatem explendi, sese dicavit educationi puellarum ac pro iis aperuit domum et instituit Associationem Filiarum Mariae. Dum communitati suae praeerat, a Constantino Budkiewicz, parocho ecclesiae S. Catharinae, rogata est ut Petroburgum adiret et iuvenum Polonarum in exsilio degentium bono morali et materiali provideret. Etiamsi rerum adiuncta haud facile cedebant, in quibus Ecclesia his in regionibus opus navabat, Beata domum aperire pro his iuvenibus atque educativam suam navitatem usque ad Finniae territorium extendere potuit. Statim ut exarsit primum bellum universale, publici custodes Russi ob eius civitatem Austriacam persecuti sunt eam, quapropter fugire coacta est in Holmiam, in Suetia. Ibique extemplo se dedit ad efficiendas institutiones utiles iuvenibus. In territorio Scandiae coepit quoque publici iuris edere prima acta diurna catholica ad consulendum gravi necessitati catholicorum degentium in illis terris. Anno MCMXVII demigravit in Daniam, ubi plurimum operata est pro profugis Polonis. Anno MCMXX in Poloniam reversa est et una cum nonnullis sociis quae apostolicum eius participabant fervorem vitam dedit Congregationi Ursulinarum Sacri Cordis Iesu Agonizantis, quae celeriter se sparsit, domus aperiens variis in regionibus Poloniae, Romae et in Gallia. Sorores instituebant litterarios ludos, gerebant altiorum studiorum cursus pro puellis, sedes receptionis et aulas lectionis, alacriter docebant religionem in scholis publicis atque praeparabant catechistas et magistras. Persuasum habens «sanctitatem in eo esse ut munera ordinaria cum amore extraordinario expleantur», Beata altiora attigit culmina perfectionis evangelicae quotidiana fidelitate erga suam consecrationem suamque missionem in Ecclesia, atque magnanima et constanti virtutum exercitatione. Firmiter credidit in Deum et in Veritates revelatas. Cum in Scandia puellis obveniebat protestantibus, quamvis earum reverebatur doctrinam, eodem tempore suam aperte manifestabat fidelitatem Romano Pontifici plenamque suam adhaesionem Magisterio Ecclesiae «sanctae, catholicae, infallibilis». Alacriter operam navavit pro Regni Christi extensione. Aliis felicitatem transfundebat, derivantem ex coniunctione cum Domino, quam ipsa oratione coluit, devotione in Eucharistiam, in Sacrum Cor Iesu, in Virginem Sanctissimam, atque exercitatione consiliorum evangelicorum. Benevolam se praebuit his quibus occurrebat, in iis vultum Christi contuens. Prudenter suas duxit filias spiritales omnesque qui eius petebant consilia. Patienter toleravit difficultates atque a terrenis opibus disiunctam se ostendit. Vitam aeternam semper appetivit eamque consequi speravit, non sua propter merita, sed vi fiduciae in Domino, qui eam ad Se vocavit die XXIX mensis Maii anno MCMXXXIX. Propter diffusam famam sanctitatis anno MCMXLIX incohata est Causa Beatificationis et Canonizationis. Servatis ex iure servandis, die XX mensis Iunii anno MCMLXXXIII Nos Ipsi sollemniter eam Beatae titulo decoravimus. Deinde die XXIII mensis Aprilis anno MMII Nobis coram promulgatum est Decretum super miraculo eiusdem Beatae intercessioni adscripto. Excipientes autem favens votum Patrum Cardinalium et Episcoporum die VII mensis Martii anno MMIII in Consistorio coadunatorum, decrevimus ut ritus canonizationis Romae ageretur di e XVIII insequentis mensis Maii.

Hodie igitur, adstante et plaudente magno coetu Pastorum et Christifidelium ex multis populis et regionibus, in foro ante Basilicam Petrianam inter sacra hanc pronuntiavimus formulam: 

«Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Iosephum Sebastianum Pelczar, Ursulam Ledóchowska, Mariam de Mattias et Verginiam Centurione Bracelli Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere.

In nomine Patri et Filii et Spiritus Sancti».

Quae autem decrevimus, volumus nunc et in futurum tempus vim sortiantur, contrariis rebus quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die duodevicesimo mensis Maii, anno Domini bismillesimo tertio, Pontificatus Nostri quinto et vicesimo.

EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.

 


*A.A.S., vol. XCVI (2004), n. 9, pp. 521-523

 

© Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana

 

top