 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE
DECRETALES
SCIENTES QUOD NON*
QUIBUS MARIAE DE MATTIAS SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR.
« Scientes
quod non corruptibilibus argento vel auro redempti estis de vana vestra
conversatione a patribus tradita, sed pretioso sanguine quasi Agni incontaminati
et immaculati Christi» (1 Pe 1,18-19).
Haec veritas perspecta
ac subinde intellecta in ardenti iam Mariae De Mattias anima ignem addidit.
Quod cogitabat Deum Patrem, ut a malo eam omnemque creaturam vindicaret dignitatem tribueret
et amicitiam sihi consiliaret, proprium Filium misisse,
qui sacrificium Crucis ex voluntate suscepturus esset, omnem fundens
sanguinem ac «usque in finem» amans id tenuit. In pago Vallecorsa
Frusinatis die IV mensis Februarii anno MDCCCVa diviti ac perquam
religiosa familia Maria De Mattias orta est, quae, discrimine
adolescentis aetatis superato, suae exsistentiae in Deo et «caro proximo»
amando repperit rationem, ad Christi exemplum qui in Crucis ara suam tradidit
vitam. Hac de re die IV mensis Martii anno MDCCCXXXIVAcuti Frusinatis — ubi ad Administrationis dioecesis Anagninae iussum in schola publica
puellas docebat — Institutum Sororum Adoratricum Sanguinis Christi condidit.
Medullitus Christi Cruci affixi amore tacta, ad sancti Gasparis del Bufalo
exemplum, quem ipsa septemdecim annos nata audivit in populari Missione anni
MDCCCXXII in pago Vallecorsa, magna facta est Sanguinis Christi fautrix,
suae missioni alias iuvenes socians, quae, quemadmodum ipsa, magnum sic
amorem in peccatores illosque qui hanc veritatem ignorabant cognoscendum
curarent. Ut
Christus Isque Cruci affixus cognosceretur per Verbi nuntium summopere operam
dedit, quod fortem, strenuam et industriam pro laboribus simultatibusque,
paupertate contumeliisque eam reddit: fervens eius praedicationis verbum, quod
ex eius erga Iesum flagranti amore oriebatur, qui a quadam sine sensu vita eam
eripuerat eique «cor amoris iaculis furatus erat», ex animo sua sponte
manabat ac penitus sic audientes afficiebat, ut spiritales fructus gigneret
peccatorum confessionis vitaeque conversionis. Aetate illa mulier ne catechismum
quidem parvulos masculini sexus docere sinebatur: ipsa tamen lenitate in animas
«quae sanguine constant» permota, postulavit et a suo spiritali
moderatore, Venerabili Ioanne Merlini, presbytero, licentiam obtinuit ut
armentarios congregaret eosque post solis occasum christiana disciplina
erudiret. «Novum quiddam est in mundo»: id scripsit, laetus eius mirans
audaciam. In Acuto oppido ubicumque instituta condebat ad publicam scholam
agendam, religiosas actiones multiplicavit et omnes nacta est occasiones ad
catechizandum et Evangelium effundendum. Omnes «mulierem concionantem» audituri conveniebant: scilicet viri feminaeque, pauperes et divites, docti ac
rudes, sacerdotes etiam. Episcopus ipse, cum ab ea traditam «doctrinae»
veritatem per prudentes sacerdotes, qui occulte missi erant ad eam audiendam,
cognovisset, eam discipulasque comprobavit. Cum sibi esset conscia mulieris
cultum caput esse societatis reformationis, per publicam scholam puellis
iuvenibusque instituendis operam dedit, legendi, scribendi, computandi,
feminarum labores agendi, domum moderandi, Ecclesiae Sacraeque Scripturae
doctrinam discendi tradens disciplinam. Diebus festis mulieres matrimonio
iunctas convenire solebat, ut eas de rebus religiosis erudiret easque in
christiana vita ad cuiusque vitae statum iuvaret. Iis iuvenibusque hebdomadales
menstruasque institutionis congressiones necnon singulis annis spiritalia
exercitia comparabat. Cum sibi persuasum etiam haberet fidem esse amabilem
Iesu adhaesionem, qui nos suum per sanguinem salvavit, ad meditationis
precationem inducebat ac personalem cum Trinitate Virgineque Maria
necessitudinem, quam ipsa sub Immaculatae Perdolentisque vocabulo venerabatur,
opportunis allatis condicionibus. «Mundi reformationi» studens,
quandoquidem «Christus pro omnibus suum effudit effusurusque est sanguinem,
quoniam veluti fons, immo vivificans flumen quod cunctis praesto est, in
universorum Adami filiorum beneficium amplificatur eosque comitatur et in
singulis mortalis aevi gradibus sanctificationis causa sequitur, ut ad
aeternam beatitudinem eleventur» (Regula 1857), Institutum condidit sub
titulo Pretiosissimi Sanguinis, ut eius sodales enuntiarent, ubicumque possent,
salvificum Amorem. Ea suum obeunte diem, communitates numerabantur in LXX fere
locis, non solum in Italia, verum etiam in Anglia, Helvetia et Germania. Mariae
De Mattias cor consonans eum Ecclesia fere micabat: eandem suam esse operam ac
Ecclesiae munus animadvertebat, «ut Iesu cruci affixi Amor cognosceretur»,
qui est nostra salus. Usque hierarchiae paruit sacerdotibusque obsequens
quibuscum opus faciebat, at in Christum animasque dilectione absumpta, novam
faciem dedit in Ecclesia feminis. Ipsa enim se Evangelii nuntiandi officio
penitus detineri sentiebat et ceteris mulieribus copiam fecit proprii feminei
ingenii promovendi. Fortis, animosa, erga omnes amabilis Maria De Mattias, in
amorem intenta ipsa suam transegit vitam, ut in omnibus rebus Iesu «voluptatem» daret, cuius amore ardebat euiusque amore involvebatur, proximum
constanter cum diligeret, pauperes peccatoresque potissimum, eos iuvans ut vitam
eum Deo exigendam detegerent.
Maria De Mattias Romae die XX mensis Augusti anno MDCCCLXVI de hoc mundo
demigravit: ipse Pontifex beatus Pius IX, quam diligebat, aestimabat
subsidiisque iuvabat, ampio sepulcro eam in coemeterio Verani donavit. Anno
MDCCCXCVI triginta post eius mortem annis Processus informativus agi coeptus
est. Die I mensis Octobris anno MCML Decessor Noster Pius XII eam in
Beatorum catalogum rettulit. Die XX mensis Decembris anno MMII Nobis coram
decretum super miraculo evulgatum est atque idem foras emissum. Faventibus
Patribus Cardinalibus Episcopisque die VII mensis Martii anno MMIII in
Consistorio coadunatis, statuimus ut canonizationis ritus Romae die XVIII
mensis Maii huius anni perageretur.
Hodie igitur
in foro Petriano inter sacra hanc ediximus formulam:
Ad honorem Sanctae et
Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae
christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum
Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et
divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos
Iosephum Sebastianum Pelczar, Ursulam Ledóchowska, Mariam
de Mattias et Verginiam Centurione Bracelli Sanctos esse decernimus et
definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa
Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere.
In nomine Patris et
Filii et Spiritus Sancti.
Sedula Domini famula, spectabilis haec sancta claras dedit religiosae
pietatis operumque bonorum testificationes, quae totam suam vitam Deo omnino
addixit idque ceteris fidelibus mulier tempora praecipiens significavit.
Exoptamus igitur ut salutifera Domini dona et Evangelii beneficia homines
complures affatim adipiscantur eiusdem exemplo eruditi et suffulti praesidio.
Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse
volumus, contrariis quibuslibet rebus
minime obstantibus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die duodevicesimo mensis Maii, anno
Domini bis millesimo tertio, Pontificatus Nostri quinto et vicesimo.
EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCVI (2004), n. 7, pp. 385-388
© Copyright 2003
- Libreria Editrice Vaticana
|