The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

TRINITATIS MYSTERIUM*

VENERABILIBUS DEI SERVIS PETRO VITCHEV, PAULO DJIDJOV ET IOSAPHAT CHICHKOV BEATORUM HONORES DECERNUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Trinitatis mysterium nobis revelat Dei amorem adesse, quo nempe omnes homines amat Deus. Propter fidem nempe in Deo, Patre et Filio et Spiritu Sancto itemque propter Christi dilectionem, Filii Dei humanati, factum est ut Patres Petrus Vitchev, Paulus Djidjov et Iosaphat Chichkov, sacerdotes ac religiosi Congregationis Augustinianorum ab Assumptione suam ipsorum vitam tradere non dubitarent, martyrium ferentes, communistis moderantibus, quemadmodum aliis ecclesiae orthodoxae filiis contigit. Falso insimulati et speculatores habiti in iudicio quodam facticio, torti ignominiaque affecti, die III mensis Octobris anno MCMLII capitis damnati sunt ac die XI subsequentis mensis manuballista in principe Sophiae carcere una cum Vincentio Eugenio Bossilkov, Episcopo Nicopolitano ipsoque die XV mensis Martii anno MCMXCVIII beato renuntiato, sunt necati.

I. Petrus Vitchev die XXIII mensis Maii anno MDCCCXCIII in oppido Srem Bulgariae ex familia orthodoxa ortus est, cuius duo ex sex filii sacerdotes facti sunt. Die VIII mensis Septembris anno MCMX Congregationis Augustinianorum ab Assumptione in oppido Gempe Belgii novitiatum est ingressus. Die XXII mensis Decembris anno MCMXXI presbyterali ordine Constantinopolitana in urbe in ritu Byzantino-Slavo est insignitus. Ab anno MCMXXX philosophicam tradidit disciplinam ipseque studiorum praefectus fuit in Sancti Augustini collegio Philippopolitano. Existimatus praeceptor, sibi discipulorum et collegarum aestimationem conciliavit. Doctus religiosus, pientissimus ac fidelis, validus quoque evasit sacerdotum institutor atque ardens unitatis Ecclesiae suasor. Cum collegium a communistis clausum esset, Superior factus est seminarii Philippopolitani Vicarius est nominatus sodalium Congregationis Augustinianorum ab Assumptione Bulgarorum, quinque paroeciarum ritus Orientalis et quattuor ritus Latini tutor. Cum multum apud iuvenes posset ideoque peculiariter esset observatus, die IV mensis Iulii anno MCMLII in vincula coniectus est ac conspirationis incusatus.

II. Paulus Djidjov die XIX mensis Iulii anno MCMXIX Philippopoli in Bulgaria ex catholica ritus Latini familia ortus est. Die II mensis Octobris anno MCMXXXVIII novitiatum Congregationis Augustinianorum ab Assumptione in oppido Gallico Nozeroy ingressus est, ipseque ritus Latini die XXVI mensis Ianuarii anno MCMXLV sacro est auctus ordine.

In oeconomicis socialibusque rebus expletis studiis, Odessi docuit iisque peculiariter a militibus observatus, cum magna in iuvenes esset eius potestas. Anno MCMXLV collegii Sancti Augustini, Seminarii Vicariatusque Orientalis nominatus est oeconomus. Ecclesiae bona strenue adversus communistas tuitus est. Captivos invisere solebat pauperesque auxiliari. Vir fuit pius, salsus, perquam fidei ac oecumenici studii repletus. Die IV mensis Iulii anno MCMLII una cum Petro Vitchev captus est.

III. Iosaphat Chichkov Philippopoli die IX mensis Februarii anno MDCCCLXXXIV ex religiosa ritus Latini catholica familia natus est. Cum puer IX annorum Seminarium Adrianopolitanum Congregationis Augustinianorum ab Assumptione esset ingressus, eorum die XXIV mensis Aprilis anno MCM in oppido Fanaraki Turciae sumpsit vestimentum atque die XI mensis Iulii anno MCMXIX Mechliniae sacerdos est renuntiatus. Collegii Sancti Augustini oppidi Plovdiv et Collegii Sancti Michaelis Odessitani professor itemque Seminarii minoris utriusque ritus «Sanctorum Cyrilli et Methodii» in oppido Yambol, Dei Servus suas propter educatoris facultales sibi conciliavit aestimationem ac dilectionem. Eum saepe invisit Angelus Roncalli, tunc temporis in Bulgaria Visitator Apostolicus. Anno MCMXLIX Eugenius Bossilkov cum nominavit parochum Latinum Odessitanum. Paroeciale operosus studiosusque sustinuit munus, eum interea complura scripta ederet. Suam ipse catholicam fidem, in Ecclesiam dilectionem et in Virginem Mariam devotionem testatus est. Mense Decembri anno MCMLI captus est.

Cum nemo sciret essentne necati hi Dei Servi necne, fideles tamen eos germanos martyres putaverunt. Omnium religionum quondam discipuli, fideles sodalesque et concaptivi eorum operae pretiosam servaverunt memoriam.

Anno MCMXCV immutato regimine Ecclesia in Bulgaria cum libertatem obtineret, Exarchus Sophiae Dei Servorum beatificationis causam incohavit. Dioecesanus processus anno MCMXCV ad finem est adductus, cuius vim iuridicam die V mensis Februarii anno MCMXCIX comprobavit Congregatio de Causis Sanctorum. Cum de eorum martyrio ad normam actum esset, die XX mensis Februarii anno MII peculiaris Consultorum Theologorum sessio felicem ad exitum adducta est. Patres Cardinales die XII mensis Martii anno MII in ordinaria sessione coadunati iudicarunt tres Dei Servos propter fidei odium esse necatos. Congregatione de Causis Sanctorum comprobante Decretum super Martyrio confici iussimus, quod die XXIII mensis Aprilis anno MII prodiit. Statuimus ut beatificationis ritus proximi mensis Maii die XXVI, in sollemnitate Sanctissimae Trinitatis Philippopoli celebraretur, Nostri in Bulgariam itineris tempore.

Hodie igitur inter sacra hanc protulimus formulam:

Hиe, yдовлетворявайки желанието на Hашите братя Христо Пройков, титулярен Епископ на Бриула, Апостолически Екзарх на София за католиците от Византийско-Славянски Обряд живеещи в България; на Георги Йовчев, Софийско-Пловдивски Епископ, на Петко Христов, Никополски Епископ, на многобройните други братя в епископáта и на многото верни; Конгрегацията по каузата на светците, със Своята Алостолска власт, разрешаваме Божиите Слуги Камен Вичев, Павел Джиджов и Йосафат Шишков от сега да се наричат Ьлажени и всяка година, на 13 ноември, в деня на техния рожден ден за небето, да се чества тяхното възпоменание, на места и по начини, които се уточняват от каноническите предписания. В името на Отца и Сина и Светия Духа.

Quae autem decrevimus, volumus nunc et in futurum tempus vim habeant, contrariis rebus quibuslibet non obstantibus.

Datum Philippopoli, die sexto et vicesimo mensis Maii, anno bismillesimo secundo, Pontificatus Nostri vicesimo quarto.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status 


*A.A.S., vol. XCVI (2004), n. 2, pp. 88-90

 

© Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana

 

top