The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SANCTA ELISABETH*

TEMPLUM DEO DICATUM IN HONOREM SANCTAE ELISABETH HUNGARIAE
IN URBE VRATISLAVIENSI, AD GRADUM BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Sancta Elisabeth de Hungaria, mulier profecto pia, nobilis maximaque praedita caritate, aliis eminens exemplar a Deo data, merito plurimis in locis a populo fideli pie invocatur. Volentes etiam Nos eam venerari, libentes postulationem Venerabilis Fratris Sławoj Leszek Głódź, Episcopi Castrensis Exercitus Poloniae, accepimus ut ecclesia paroecialis Deo dicata in honorem eiusdem Sanctae in urbe Vratislaviensi, dignitate Basilicae minoris exornaretur. Certiores facti hanc aedem etiam architectonice et liturgice aequo modo aedificatam atque ornatam esse, eiusmodi petitioni sine mora concedimus, confisi sane fore ut, intercedente sancta Elisabeth, hoc privilegium ad populi Dei illius urbis et regionis spiritale bonum adque plurimorum in Polonia christianorum militum fidei et virtutum augmentum haud parum conferat.

De consilio ideo Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, potestate Nostra Apostolica per has Litteras statuimus, ut dicta ecclesia paroecialis Deo dicata in honorem sanctae Elisabeth Hungariae in urbe Vratislaviensi, pertinens vero ad Ordinariatum Militarem in Polonia, titulo et dignitate Basilicae minoris fruatur, iuribus additis et privilegiis huiusmodi templorum propriis, servatis iis quae iuxta Decretum « De titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris, anno MCMLXXXIX datum, servanda sunt. Haec autem nunc et in posterum firma esse volumus, contrariis quibuslibet minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXXI mensis Maii, anno MMIII, Pontificatus Nostri vicesimo quinto.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO


*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 10, p. 721

 

© Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana

 

top