IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
VITAE SENSUS*
VENERABILI DEI SERVAE MARIAE IESU CRUCIFIXI
CAELITUM
BEATORUM TRIBUITUR DIGNITAS
Ad perpetuam rei memoriam. - « Vitae sensus in Dei amore comprehendendo
reperitur in Eo laudando, huic amori respondendo ».
Sententia haec Matris Mariae Iesu crucifixi, saeculari nomine Mariae Petković
vocatae, eius fuit vitae propositum. Etenim puella Christi amore imbuta, sese
totam ei usque addixit seseque spiritalis materialisque pro indigentibus
misericordiae operibus devovit, sic Ecclesiae societatisque multum conferens
commoditati. Venerabilis Dei Serva die X mensis Decembris anno MDCCCXCII in pago
Blato, in insula Korčula, dioecesis Ragusinae orta est. Domi in
Dei viis ambulare et in paroecia fidem caritatemque per apostolatum testificari
didicit. Quattuordecim annos nata, cum animadverteret se velle totam Christi
esse, Ei privato perpetuae castitatis voto «se despondit». Ex Eucharistia et
precatione vim hauriebat studiose in Filiarum Mariae, Boni Pastoris,
christianarum Matrum consociationibus proximo inserviendi necnon in populari
Culina. Peculiarem curam senibus adhibuit, quibus sollicito cum amore assidere
solebat, aeque ac pauperibus, pupillis desertisque pueris. Anno MCMIX eius vita
de integro est mutata. Eius namque Episcopus spiritalisque moderator,
excellentissimus Iosephus Marčelić, eam rogavit ut ne Blato decederet ac
indigentibus operam daret. Hac in postulatione Dei Serva Domini voluntatem
agnovit, quam comiter prompteque est secuta. Una aliquibus cum sociis Domum
sustinere coepit operasque, quas Ancillae Caritatis ad illud usque tempus
praestabant quae pagum relicturae erant. Sic die XXV mensis Martii illius anni
Maria officium obire coepit hortum Infantiae et Culinam popularem curandi. Illud
initium fuit Congregationis Filiarum a Misericordia Tertii Ordinis Regularis
Sancti Francisci, cuius fuit per caritatis opera divini amoris cognitionem
propagare. Institutum, quod die IV mensis Octobris anno MCMXX officiose conditum
est, ab ipsa conditrice quadraginta per annos rectum est. In omnibus rebus Dei
gloriam animarumque salutem quaesivit; ei cordi fuit Sororum institutio necnon
humanus christianusque iuvenum, puerorum, pauperum et infirmorum progressus.
Anno MCMXXXVI Ordini Fratrum Minorum Congregatio aggregata est. Anno MCMXXXVI
nonnullas sorores in Americam Latinam missiones agentes misit, quo ipsa anno
MCMXL se contulit, usque manens ad annum MCMLII. Europa repetita, Romae generale
Congregationis moderamen posuit. Anno MCMLIV stabili hemiparesi icta est. Anno
MCMLVI eius Institutum, sodalibus operibusque locupletatum, ab Apostolica Sede
est comprobatum. Antistitae generalis relicto valetudinis causa officio, egit
postremos annos in humilitate ac precatione, id adimplens quod filiabus suis
spiritalibus tradiderat, quibus dicere solebat: « Cum minimae estis
humillimaeque, tum carissimae Iesu estis ». Matris corde verbo exemploque suarum
virtutum sodales sustinere perrexit, quas a Iesu docta, studiose, perseveranter
laetanterque colere didicerat. Fide, spe et caritate sustentata cum Deo
ambulavit, eius verbo credidit, eius voluntati est obsecuta, ex gratiae fontibus
vim hausit et Christi Regno aedificando operam dedit. Laetitiae animas ad Deum
perducendi amorem in Eucharistiam, Virginem Mariam, Ecclesiam orationemque
coniunxit. Difficultates non defuerunt, sed omnia Domino obtulit. Etenim
dixerat: « Germanus amor in sacrificio, dolore cruceque demonstratur ». Cum
ardenter Iesu gloriosum vultum vellet contemplari, die IX mensis Iulii anno
MCMLXVI diem obiit suum.
Sanctitatis propter famam, iam in vita vigentem, Romae Vicariatus
beatificationis canonizationisque Causam incohavit. Nobis coram die V mensis
Iulii anno MMIII decretum de virtutibus heroum in modum exercitis prodiit atque
die XX mensis Decembris eiusdem anni decretum super miraculo evulgatum est,
eiusdem Dei Servae intercessioni adscripto. Statuimus igitur ut beatificationis
ritus Ragusii perageretur, Nostri pastoralis itineris in Croatia tempore.
Hodie igitur inter sacra hanc enuntiavimus formulam:
Mi, udovoljavajući zĕlji Našega brata dubrovačkoga biskupa Želimira Puljića
te brojne druge bráce u biskupstvu i mnogih vjernika, pošto smo razmotrili
mišljenje Zbora za proglašenje svetih, Našom apostolskom vlašću dopuštamo da se
službenica Božja Marija Propetoga Isusa Petković od sada naziva blaženom i da se
svake godine na dan njezina rodenja za nebo, devetoga srpnja, može slaviti
njezin spomen na mjestima i na način kako je to odredeno kanonskim propisima. U
ime Oca i Sina i Duha Svetoga.
Praeclara haec mulier insignes dedit religiosae pietatis fideique
testificationes, quae totam suam vitam Deo omnino addixit atque pro Christi
Ecclesiaeque amore suam exegit aetatem. Exoptamus igitur ut salutifera eius
exempla magno sint hominibus qui nunc sunt emolumento, quo ipsi spiritales
fructus uberius consequantur.
Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse
volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.
Datum Ragusii, sub anulo Piscatoris, die VI mensis Iunii, anno MMIII,
Pontificatus Nostri quinto et vicesimo.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
*A.A.S., vol. XCVII (2005), n. 2, pp. 132-134
© Copyright 2003
- Libreria Editrice Vaticana