IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
FIDES CATHOLICA MEA*
VENERABILI DEI SERVO IVANO MERZ
BEATORUM TRIBUUNTUR
HONORES
Ad perpetuam rei memoriam. - «Fides catholica mea est in vita vocatio
».
Sententia haec, quam Ivanus Merz iuvenis laicus cum Lutetiae Parisiorum anno
MCMXXI studiis operam daret matri scripsit, eius summatim brevem sed plenam
spiritalem vitam complectitur, quam sacra liturgia, principem locum obtinente
sacra Eucharistia, illustravit, quae eius pro Ecclesia et pro iuvenibus
educandis munus aluit.
Banialucae in Bosnia die XVI mensis Decembris anno MDCCCXCVI ipse ortus est,
ubi anno MCMXIV lycei diploma est consecutus. Liberalius institutus est. In eius
christiana vita magnam habuit vim gymnasii doctor Ljubomir Marakovič, insignis
catholicae doctrinae fautor. Primum propter bellum mundanum studia intermisit.
Miles ad primam aciem amandatur, ubi omnia scelera aerumnasque belli experitur
atque ea res eum ad Deum dirigit. Hoc fuit eius propositum: «numquam Deum
oblivisci debemus! Cum eo coniungi usque desiderare debemus . . . Terrificum esset
si bellum hoc nihil haberet mihi utilitatis . . . Spiritalem vitam incohare debeo
novae catholicae doctrinae renovato sensu imbutam » (ex diario, die V mensis
Februarii anno MCMXVIII). Bello confecto, primum Vindobonae deinde Lutetiae
Parisiorum sua studia producit. Anno MCMXXII Zagabriam repetit, ubi
Francogallicas Germanicasque litteras et linguas docere coepit. Usque ad mortem
in archiepiscopali gymnasio Zagabriensi docuit. Anno MCMXXIII apud studiorum
Universitatem Zagabriensem lauream, scribens « de in Francogallos scriptores
liturgiae effectu », in philosophica disciplina est consecutus. Cum doceret,
privatim philosophiae christianae operam dabat, Patre Alfirević ductore.
Eius vita ordinaria videtur et simplex, quae tamen proximo iuvenibus Croatis
educandis penitus destinabatur. Singulare fuit eius spiritale iter: sine
familia, sine novitiatu, sine seminario, sine stabili spiritali ductore, ipse
Spiritu Sancto perductus, suam sanctitatis viam invenit. Eius per diarium
spiritalis progressio respicitur: non fuit ipse « sanctus ab ortu », sed iuvenis
quidam pro fide moralique bono depugnans et is victor evadit. Ecclesiam, sacram
Eucharistiam, Pontificem dilexit, quod in Croatae iuventuti inculcandum omni ope
curavit. Eius vita in sacra liturgia, scilicet in quotidiana missa participanda,
eucharistica adoratione, aliisque pietatis exercitiis innititur. Undeviginti
annos natus castitatis votum usque ad matrimonium nuncupavit. Octavum et
vicesimum annum agens, cum plane perciperet Dominum suum velle totum cor,
perpetuae castitatis nuncupavit votum. Castitatis virtus per filialem erga
Virginem Mariam devotionem corroboratur.
Venerabilis Dei Servus potissimum sicut iuvenum apostolus innotuit, primum in
«Sodalicio iuvenum catholicorum Croatorum», post in «Sodalicio Croato
Aquilarum», cuius spiritus fuit movens, eoque in Croatia Actionem Catholicam
inauguravit, quam Summus Pontifex Pius XI voluit. Ad eius mentem sodalitatis est
electos iuvenes instituere, qui apostoli sint sanctitatis. Ad hoc propositum
assequendum conferre debet liturgiae renovatio, cuius ipse fuit fautor in
Croatia, mentem praecipiens Concilii Vaticani II.
Eius in apostolatu non desunt difficultates, quas ipse admirabili
tranquillitate sustinet, eo quod cum Deo in precatione arte coniungitur. Ut Dei
regnum incresceret animaeque servarentur Domino suos spiritus corporisque
dolores obtulit. Moriturus Deo suam iuvenilem vitam pro iuvenibus Sodalicii
Aquilarum devovit. Zagabriae die X mensis Maii anno MCMXXVIII obiit, sanctitatis
famam post se relinquens. Eius sepulcrum quod in templo invenitur S. Cordis
Zagabriae, ad quod itare postremis annis consueverat, invisitur a compluribus
fidelibus, Dei Servum precaturis.
Beatificationis et canonizationis Causa anno MCMLVIII Zagabriae incohatur.
His absolutis rebus iure praescriptis, Nobis coram die V mensis Iulii anno
MCMIII decretum super virtutibus heroicis prodiit. Die XX autem mensis Decembris
eiusdem anni decretum de miraculo evulgatum est, quod in ipso Servi Dei sepulcro
contigit, statuimus igitur ut beatificationis ritus die XXII mensis Iunii anno
MMIII, Nostri pastoralis itineris in Bosnia tempore, celebraretur.
Hodie igitur, Banialucae, inter Missarum sollemnia hanc pronuntiavimus
formulam:
Mi, udovoljavajući želji Našega brata zagrebačkoga nadbiskupa Josipa Bozanića
te brojne druge braće u biskupstvu i mnogih vjernika, pošto smo razmotrili
mišljenje Zbora za proglašenje svetih, Našom apostolskom vlašću dopuštamo da se
sluga Božji Ivan Merz od sada naziva blaženim i da se svake godine na dan
njegova rodenja za nebo, desetoga svibnja, rnoze slaviti njegov spomen na
mjestima i na način kako je to odredeno kanonskim propisima.
U ime Oca i Sina i Duha Svetoga.
Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere,
contrariis rebus minime quibuslibet officientibus.
Datum Banialucae, sub anulo Piscatoris, die XXII mensis Iunii, anno MMIII,
Pontificatus Nostri quinto et vicesimo.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
*A.A.S., vol. XCVII (2005), n. 2, pp. 134-136
© Copyright 2003
- Libreria Editrice Vaticana