 |
IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
RIDEBIT MUNDUS*
VENERABILI DEI SERVAE SIDONIAE
SCHELINGOVÁ
CAELITUM BEATORUM TRIBUITUR DIGNITAS.
Ad perpetuam rei memoriam. — «Ridebit mundus, sed ego flagranter esse martyr
curio, quemadmodum tu fuisti, mi amatissime Christe».
Hanc sororis Sidoniae
vulgo Zdenka Schelingová
precationem suscerit Dominus, quae, adversus Ecclesiam
exstantibus persecutionibus, claram dedit fidei testificationem atque,
caritate incitata, libens ad sacerdotes, persecutione vexatos, iuvandos suam
tradidit vitam. Humilis haec Crucis discipula die XXIV mensis Decembris anno
MCMXVI in oppido Krivá in Orava, in Slovachia, honoratis piisque parentibus
orta est, a quibus in christiana disciplina est instituta. Sui oppidi
litterarium ludum itavit, indolem exhibens facilem amabilemque. Cum paroeciam
adire soleret, exemplis Sororum a Caritate Sanctae Crucis pellecta est atque
desiderium sese Deo consecrandi animadvertit. Quindecim annos nata domum earum
Instituti in oppido Podunajské Biskupice ingressa est. Valetudinariarum scholam
inibi adiit atque, cum novitiatum absolvisset, vota religiosa anno
MCMXXXVII nuncupavit. Studiose ferventerque suam tenuit consecrationem,
continenter christianam perfectionem aflectatura, sicut spiritalia scripta
testantur, in quibus enuntiavit: «Carissime mi Iesu, flagranter bona esse
religiosa cupio». Desiderium hoc ut efficeret, per liturgiam, preces, erga
Sacrum Cor Iesu Virginemque Immaculatam devotionem, virtutum exercitium,
regulae superioribusque oboeditionem, cum Deo coniunctionem coluit. Ipsum
valetudinariae opus, quod in urbe Humenné atque inde ab anno MCMXLII ac
deinceps Bratislaviae gessit, ad Christum eam admovit, cuius dolentem vultum in
aegrotis cernebat, quibus prompto animo, comitate et caritate inserviebat. Cum
communistarum regimen in eius natione Ecclesiam potissimumque sacerdotes et
Episcopos insectari coepisset, Dei Serva Dei gratia prorsus fisa, in Christi
sequela perstitit atque animosa suam vitam periclitata est, ut Dei ministros
iuvaret, qui propter fidem in vincula coniecti erant. Operam dare potuit ut ex
valetudinario sacerdos quidam, ad Siberiam damnatus, effugeret. Hanc post rem
gestam, periculosam quidem et sanctam in sacello oravit: «Iesu, meam pro illius
trado vitam, serva eum!». Caritate audax facta, ex vinculis sex sacerdotes
et Seminarii tirones liberare est conata. Sed publici custodes per dolum eam
deprehenderunt eamque annoMCMLII in vincula coniecerunt. Per iniquum iudicium
duodecim annis carceris est damnata. Mitis fortisque contumelias et vexationes
toleravit, suis persecutoribus ignoscens. Cum ingravesceret eius valetudo, ne in
carceribus moreretur, die XVI mensis Aprilis anno MCMLV est liberata. Graviter
aegrotans in valetudinarium Tyrnaviensis urbis delata est, ubi die XXXI mensis
Iulii eiusdem anni vita est functa.
Cum martyr apud Dei populum haberetur, Bratislaviensis-Tyrnaviensis
Archiepiscopus beatificationis seu declarationis martyrii Causam anno MCMXCIX
incohavit. His iure statutis absolutis rebus, Nobis coram die VII mensis Iulii
anno MMIII decretum super martyrio foras est emissum. Statuimus ut
beatificationis ritus die XIV subsequentis mensis Septembris Nostri in
Slovachiam pastoralis itineris tempore celebraretur.
Hodie igitur inter sacra hanc enuntiavimus formulam:
My, prijímajúc želanie našich bratov Jána Babjaka, biskupa Prešovskej
eparchie a arcibiskupa Jána Sokola, metropolitu Bratislavsko — trnavskej
arcidiecézy a mnohých d'alších bratov v biskupskej službe a iných veriacich, po
tom, ako sme dostali vyjadrenie Kongregácie pre kauzy svätých, našou Apoštolskou
Autoritou dovol 'ujeme, aby sa ctihodní Boži služоbníci Vasil' Hopko a Zdenka
Schelingová odteraz nazývali blahoslavení a aby sa mohli slávit' ich sviatky na
miestach a podl' a noriem práva, každý rok: pre Vasil 'a Hopka jedenásteho mája
apre Zdenku Schelingovú tridsiateho júla. V mene Otca i Syna i Ducha Svätého.
Sueta demum oratione habita, qua tum eximiam huius beatae vitam laudibus
extulimus, tum singulas simul eius christianas virtutes, eam venerati sumus
summaque Ipsi cum devotione primi caeleste invocavimus patrocinium. Omnes
insuper christifideles de eius virtutum exemplo breviter edocuimus eosque simul
hortati sumus ad hanc praestabilem mulierem imitandam, quae per fidem et opera
Christum fideliter secuta est.
Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse
volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.
Datum Bratislaviae, sub anulo Piscatoris, die XIV mensis
Septembris, anno MMIII, Pontificatus Nostri quinto et vicesimo.
De mandato Summi Pontificis ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
*A.A.S., vol. XCVI (2004), n. 11, pp. 733-734
© Copyright 2003
- Libreria Editrice Vaticana
|