The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

VOBIS HOC DONATUM *

VENERABILI DEI SERVO BASILIO HOPKO
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — «Vobis hoc donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini» (Philp l, 29).

Fidei in luce Venerabilis Dei Servus Basilius Hopko Crucis mysterium est contemplatus, in eo firmamentum inveniens ad fidelitatem terribiles inter cruciatus testificandam erga Christum et Ecclesiam. Ipse enim, episcopale exercens munus tempore vexationis communistarum, exemplum secutus est Boni Pastoris, qui animam suam ponit pro ovibus (cfr Io 10, 11). Hic fidelis Ecclesiae minister die XXI mensis Aprilis anno MCMIV Slovachiae in loco vulgo Hrabské est ortus, eparchia in Prešoviensi, ex parentibus ritus byzantini. Unum annum natus, patre est orbatus atque, cum mater ad navitatem quaerendam in Foederatas profecta sit Civitates Americae Septentrionalis, ab avo et patris fratre accepit educationem. Diplomate maturitatis lycei exornatus, vocationem ad Sacerdotii praesentiens studiis theologiae se dedit usque ad annum MCMXXVIII quo doctoris titulum obtinuit. Insequenti anno die III mensis Februarii a beato Paulo Petro Gojdić, Episcopo Prešoviensi. sacro presbyteratus ordine est insignitus. Pastorali eius curae concredita est paroecia Pakostov, deinde vero paroecia sancti Clementis Pragensi in urbe. Diligenter poste a explevit munera moderatoris spiritualis Seminarii ritus byzantini sua in eparchia, secretarii Episcopi, professoris theologiae moralis et pastoralis. Mense Novembri anno MCMXLVI Episcopus nominatus est titulo Midilensis et Auxiliaris Episcopi Prešoviensis. Alacriter laboratus est pro fide propaganda, religiosa exarans scripta, catholica promovens acta atque institutionem apud Studiorum Universitatem. Anno MCMXLVIII communistae Ecclesiam ritus byzantini dissolverunt atque fideles coegerunt ut in Ecclesiam orthodoxam ingrederentur. Dei Servus, periculi omnino conscius, nexum cum Ecclesia Romana Summoque Pontifice solvere noluit. Quamobrem mense Aprili anno MCML in custodia domiciliari commorabatur deinde vero in conventu Franciscali loco Hlodovec. Iniuste quindecim annos ad carcerem condemnatus, variis in custodiis indignitates et contumelias est passus, semper tamen in Christi caritate perseverabat, Missam abscondite celebrabat atque Sacramenta aliis in custodia adstantibus administrabat. Anno MCMLXIV ex carcere debilem ob salutem exiit, pessima in condicione corporis. Vim inveniens in assiduis precibus atque in meditatione mysterii Crucis, patienter cruciatus sustinuit atque persecutoribus suis ex corde veniam dedit. Quosdam per annos in curationis instituto pro sacerdotibus senihus mansit deinde apud communitatem Sororum Ancillarum Mariae Immaculatae in Prešоv. Anno MCMLXVIII nominatus est Episcopus auxiliaris pro fidelibus ritus byzantini in Cechoslovachia et, quamquam infirmitatem patiebatur atque animi angustias oh carcerem, diligenter episcopale munus exercuit usque ad diem XXIII mensis Iulii anno MCMLXXVI, quo ad domum pervenit Patris quam semper anhelaverat. Martyrii fama, qua iam vivens est gavisus, post obitum crevit, praesertim cum anno MCMXCIII medici, corpore Dei Servi diligenter inspecto, de arsenica locuti essent substantia quae multos per annos illi data erat quaeque eius ordinem cordis sanguinisque vasculorum irreparabiliter laesit.

Anno MCMLXXXVI Episcopus Pittsburgensis ritus byzantini Causam incohavit beatificationis seu declarationis martyrii. Mutata rerum condicione in Europa Orientali, Episcopus Prešoviensis investigationem instituit dioecesanam. Omnibus de iure diligenter expletis, die VII mensis Iulii anno MMIII, Nobis adstantibus, decretum promulgatum est super martyrio. Statuimus deinde ut beatificationis ritus, occasione data itineris Nostri pastoralis in Siovachiam, die XIV mensis Septembris anno MIII Bratislaviae perageretur.

Hodie igitur inter sacra hanc enuntiavimus formulam:

My, prijímajúc želanie našich bratov Jána Babjaka, biskupa Prešovskej eparchie a arcibiskupa Jána Sokola, metropolitu Bratislavsko — trnavskej arcidiecézy a mnohých d'alších bratov v biskupskej službe a iných veriacich, po tom, ako sme dostali vyjadrenie Kongregácie pre kauzy svätých, našou Apoštolskou Autoritou dovol 'ujeme, aby sa ctihodní Boži služоbníci Vasil' Hopko a Zdenka Schelingová odteraz nazývali blahoslavení a aby sa mohli slávit' ich sviatky na miestach a podl' a noriem práva, každý rok: pre Vasil 'a Hopka jedenásteho mája apre Zdenku Schelingovú tridsiateho júla. V mene Otca i Syna i Ducha Svätého.

Clarus hic episcopus perdiligentem ostendit spiritalem progressum, Christi eiusque Ecclesiae dilectionem, atque insignia dedit religiosae pietatis testimonia. Dum illius conspicimus vitam qui Redemptorem hominum in angustiis etiam variisque in difficultatibus fideliter est secutus, ad altiorem usque in cotidiana vita imitationem Salvatoris incitamur adque sanctitatem et proprii status perfectionem prosequendam invitamur.

Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata vim habere, contrariis minime officientibus rebus quibuslibet.

Datum Bratislaviae, sub anulo Piscatoris, die quarto decimo mensis Septembris, anno MMIII, Pontificatus Nostri quinto et vicesimo.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status 


*A.A.S., vol. XCVI (2004), n. 11, pp. 735-737

 

© Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana

 

top