 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE
DECRETALES
CARITAS CHRISTI URGET*
QUIBUS DANIELI COMBONI SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR.
«Caritas Christi
urget nos, aestimantes hoc quoniam, si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes
mortui sunt» (2 Cor 5, 14).
Haec Apostoli verba recte insigni illi Evangelii
praeconi conveniunt, qui fuit beatus episcopus, missionarius et conditor,
scilicet Daniel Comboni, cuius vita uno Domini Iesu anhelitu ducta est: «Et
alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et
vocem meam audient et fient unus grex, unus pastor» (Io 10,16). Caritas
potissimum eum compulit ut se impigre Afriecae evangelizationi dicaret ac firma
spes multiplicia eius incepta direxit, cum pro certo haberet Ecclesiam tandem
inter dilectos filios Afras quoque gentes annumeraturam. Rumano sensu praeditus
dotibusque haud communibus intellectus, Daniel Comboni die XV mensis Martii anno
MDCCCXXXI in oppido Limone Gardensi, dioecesis Brixiensis, ortus est. Veronae tamen in humanis theologicisque disciplinis excultus est ibique missionalem
sensum percepit, apud institutum Mazza praesertim, ubi est receptus. Die XXXI
mensis Decembris anno MDCCCLIV Tridenti presbyterali ordine auctus est
atque paucis post annis Africam medianam petiit, ex qua expeditione, licet
brevitate et opinata iactura afficeretur, summa tamen cupiditate est inflammatus
Ecclesiae novam certioremque evangelizationis viam demonstrandi, ut Evangelium
in Africam induceretur. Providens Deus, qui eum sua vigili tutela custodiebat,
inopinate viam demonstravit. Cum namque die XV mensis Septembris anno
MDCCCLXIV apud Apostoli Petri sepulcrum
oraret, rationem invenit Africam renovandi, scilicet «Africam per Africam
salvandi ». Eius insuper fuit Propositum clerum, sorores caritatis, catechistas,
magistros, matresfamilias illius loci, non iam in Europa, instituere, ut suis
viribus suam operam in fidem diffundendam cultumque christianum in illius
continentis regionibus conferrent. Decessor Noster Pius IX Dei Servum ad hoc
Propositum consummandum incitavit, cum diceret: «Labora sicut bonus miles
Christi pro Africa». Ex quo tempore eius opera maius ecclesiale pondus acquirere
videbatur, praeter quam quod altitudinem efficaciamque pro novis spiritalibus
iam perfectis institutionibus ac spiritalibus magnique momenti inceptis
adipiscebatur. Studiosus sic missionarius complura missionalis operis itinera
suscepit in praestantiores dioeceses ac Europae nationes isque Concilio Vaticano
I interfuit, qui Patribus exhibuit «Postulatum Pro Nigris Africac Centralis».
Interea opem Episcopo Veronensi Aloisio Canossa ferente, die I mensis Iunii anno
MDCCCLXVII institutum pro Nigritiae missionibus condiderat, cuius sodales hodie
«Missionarii Comboniani Cordis Iesu» vocantur et I die mensis Ianuarii anno
MDCCCLXXII Institutum Piarum Matrum Nigritiae fundaverat, quae hodie «Sorores
Missionariae Combonianae» nuncupantur. Petri Sedes tantam missionali causae
dicationem sustinuit agnovitque. Die enim XXVI mensis Maii eodem anno languentem
Vicariatum Africae Centralis Instituto pro Nigritiae missionibus commisit et
Danielem Comboni provicarium Apostolicum, in Khartumensi urbe posita sede,
elegit, qui die XXXI mensis Iulii anno MDCCCLXXVII Episcopus et ciusdem Sedis
Vicarius, addito titulo Claudianopolitano, est nominatus. Daniel Comboni operam
suam missionalem aluit, ex perenni vitae trinitariae amoris fonte hauriens vim,
qui in Iesu vulnerato Corde manifestatur ipseque maternae Mariae Virginis,
venustioribus Matris et Reginae Nigritiae, Immaculatae Nostraeque Dominae Sacri
Cordis vocabulis invocatae, tutelae sese et Sancti Ioseph praesidio addixit.
Cordi Jesu et Dominae Nostrae Sacri Cordis suum Vicariatum dicavit, Usque erga
Ecclesiam eiusque personam sustinentes dilectione et in communione egit, ob
oculos suae operae habens propositum, Evangelium diffundere, Ecclesiam localem
germanam promovere, ad eiusdem regenerationem universis collectis viribus,
servitutem amovere. Hanc calcans viam, Christi crucis significationem invenit
eamque amplexatus est, ex qua vim hausit ut totum se «pauperibus
desertioribusque» iuvandis dicaret itemque fortitudinem repperit ut complures
difficultates Oppeteret et superaret et spem invenit ut futurum aevum fidenter
respiceret. LI annos natu, cum totum se Deo, Ecclesiae et Africae dicavisset,
die X mensis Octobris anno MDCCCLXXXI Khartumensi in urbe de hoc mundo
discessit, fructus divinans pro Institutis a se conditis et Ecclesia in Sudania.
Eius sanctitatis fama eiusque actuositatis memoria etiam nunc sunt causae cur
missionale Dei Ecclesiae studium incitetur, civilis societas admiratione afficiatur et mundus insuper ad aequiores
vitae condiciones instanter vocetur.
Beatificationis et canonizationis causa ab Episcopo Veronensi anno MCMXXVIII
incohata est. Nos Ipsi die XVII mensis Martii anno MCMXCVI Dei Servum in
Beatorum catalogum rettulimus. Canonizationis gratia altera sanatio felici cum
exitu vestigata est, quae Khartumensi in urbe muslimae mulieri, Lubna Abdel Aziz
contigit. Die XX mensis Decembris anno MMII, Nobis coram Decretum de miraculo
prodiit. In Consistorio, die VII mensis Martii anno MMIII, statuimus ut
canonizationis ritus die V mensis Octobris eiusdem anni celebraretur.
Hodie igitur in foro Petriano inter sacra hanc ediximus formulam:
« Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad
exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate
Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra,
matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de
plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Danielem Comboni, Arnoldum Janssen
et Iosephum Freinandemetz Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum
Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia
devotione recoli debere.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».
Coram omnibus hominibus huius caelitis volumus extollere virtutes, qui
Evangelio diffundendo indefessam dedit operam. ut Catholica fides et industria
usque proferrentur et quam plurimos homines attingerent, quo cuncti supernis
locupletati praesidiis uberius salutifera Domini dona adipiscerentur.
Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse
volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quinto mensis Octobris, anno Domini
bis millesimo tertio, Pontificatus Nostri quinto et vicesimo.
EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCVI (2004), n. 11, pp. 713-715
© Copyright 2003
- Libreria Editrice Vaticana
|