 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE
DECRETALES
DE CETERO, FRATRES*
QUIBUS BEATO ARNOLDO JANSSEN SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR.
«De cetero, fratres, orate pro nobis, ut sermo Domini currat et glorificetur sicut et apud vos» (2
Thess 3, 1).
Praeclaro Verbi Dei famulo hae apostoli Pauli bene aptantur voces, qui sacerdos fuit et Ordinis religiosi conditor Arnoldus
Janssen, cuius tota
illuc spectabat ardenter vita ut Verbum Dei disseminaretur et Christus ipse cognosceretur. Parvulo ortus is est in oppido
Goch Rhenaniae inferioris die V mensis Nvembris anno MDCCCXXXVII, decem fratrum ipse secundus qui domi
suae amorem percepit Incarnati Verbi et Sacratissimi Cordis nec non Spiritus
Sancti et Mariae Iesu Matris, cuius futurus erat Rosarii indefessus
apostolus. Peculiaribus ornatus dotibus scholam
primariam et paroecialem adiit
atque in seminario gymnasium absolvit indeque sacerdos creatus est die XV mensis Augusti anno
MDCCCLXI ac continuo munus accepit scientias naturales
et mathesim in schola secundaria Bocholt tradendi, ubi magistri asperi at
aequi famam est adeptus. Eodem autem tempore initium fecit operum illorum
apostolatus multiplicium quibus aliarum etiam confessionum christianis sese
aperire conabatur. Ecclesiae in Germania accidebant tunc tempora difficilia,
quandoquidem per culturarum pugnam tota natio reddi laica debebat. His in
adiunctis impellebatur Arnoldus sollicitudine magna ut apostolatum precationis
et Sacratissimi Cordis cultus variis etiam typographicae operae inceptis propagaret, quae suis sustinebat sumptibus,
unde etiam anno MDCCCLXXIV condidit «Parvum Cordis
Iesu Nuntium». His mensilibus commentariis notitias diffundebat et
cognitiones de opere suo catholicosque linguae Germanicae incitabat quo
studiosius se missionibus sacris devoverent. Exactis sic duodecem annis deserere
statuit docendi opus ut hisce missionum sacrarum inceptis sese dedere posset.
Rem intellexit postulare studium missionale contenditque proinde propositum
missionarium praedicare sed ad nihilum reciderunt eius conatus. Etiamsi eum
complures non iudicabant idoneum ad Episcoporum impetrandum favorem tamen opes
iam ille colligebat ac locum aptum conquirebat ubi missionum exstrueretur domus.
Politicae in Germania conversiones coegerunt eum ut aedificationem apud Steyl
in Batavia non longe a Germaniae finibus emeret. Haec missionaria domus die VIII
mensis Septembris anno MDCCCLXXV est inaugurata, quae vetusta erat caupona ubi
vitae condiciones revera pauperes erant, tamen missionariorum iam initium
ceperat praeparatio. Martii mensis altero die anno MDCCCLXXIX sunt in Sinas duo
profecti missionarii atque anno MDCCCLXXXV missionalis Germanica domus in
Congregationem transiit internationalem cui nomen indiderunt «Societatis
Verbi Divini». Cum probe intellexisset quantum haberent momentum libelli typis
editi ad vocationes excitandas et opes corrogandas, iam tabernam typographicam
quattuor solum mensibus post domum apertam constituit. Milleni deinde laici
liberaliter suum tempus ac vires missionariae operae impenderunt in linguae
Germanicae nationibus commentarios Steyl diffundentes. Haec industria nec non
ministerium fidele et conscientia de mulieris dignitate in missionario opere
permoverunt Arnoldum ut Congregationem «Servarum Spiritus Sancti» die VIII
mensis Decembris anno MDCCCLXXXIX excitaret cuius primae sorores in Argentinam
anno MDCCCXCV sunt progressae. Postero autem anno Congregationem clausurae
etiam instituit «Servarum Spiritus Sancti a Perpetua Adoratione», quae
Sanctissimum Sacramentum sine interruptione adorantes spiritali adiumento
missionalia opera ceterarum Congregationum sustinerent. Die XV mensis Ianuarii
anno MCMIX obiit Arnoldus cuius vita transacta est in voluntate Dei quaerenda,
in divina Providentia accipienda atque in arduo pro Ecclesia et missionibus
explendo opere. «Missionarii - aiebat - sunt Dei amoris legati. Magna Dei
opera necesse est ii patefaciant Regnumque Dei stabiliant».
Beatificationis et
canonizationis causa ab Episcopo Ruremundensi anno MCMXXXV est inchoata.
Decessor autem Noster Paulus VI rec. mem. die XIX mensis Octobris anno MCMLXXV
inter beatos hunc Servum Dei recenseri voluit. Feliciter est investigata etiam
sanatio ulterior ad canonizationem in Insulis Philippinis puellae Pamelae
Avellanosa. Idcirco Nobis coram Decretum super miraculo prodiit die XX
mensis Decembris anno MMII atque in Consistorio proximi Martii diei VII ut canonizationis ritus hoc
ipso die V videlicet mensis Octobris Romae perageretur decrevimus.
Hodie igitur
in foro ante Patriarchalem Basilicam Vaticanam, intra Missarum sollemnia
hanc protulimus formulam:
« Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad
exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate
Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra,
matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de
plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Danielem Comboni, Arnoldum Janssen
et Iosephum Freinandemetz Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum
Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia
devotione recoli debere.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».
Hoc
quidem prolato sermone de vita et virtutibus huius Sancti, laetanter commoti et
admirantes eius ardorem animi ad Verbum Dei vivendum necnon ubique et
diversimode disseminandum, Nos cum adstantibus cunctis ipsum venerati sumus
atque in adiutorium omnium nostrum in terra adhuc peregrinantium caeleste eius
invocavimus patrocinium.
Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum
tempus vim habere, contrariis rebus minime quibuslibet officientibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quinto mensis Octobris, anno Domini
bismillesimo tertio, Pontificatus Nostri quinto et vicesimo.
EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCVI (2004), n. 10, pp. 617-619
© Copyright 2003
- Libreria Editrice Vaticana
|