The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

HOMO CARITATIS EST MISSIONARIUS*

VENERABILI DEI SERVAE TERESIAE DE CALCUTTA
BEATORUM TRIBUUNTUR HONORES

 

Ad perpetuam rei memoriam. - « Homo caritatis est missionarius: singulis ut fratribus nuntiare possit - eos a Deo amari posseque Deum eos vicissim amare -, erga omnes testari caritatem debet vita pro proximis profundenda. Est missionarius "frater universalis"; Ecclesiae in se gerit animum eiusque mentem apertam ac studium universis de populis cunctisque de hominibus, praesertim parvis et egenis » (Redemptoris missio, 89).

Eminentiores inter saeculi XX missionarias opifices atque Congregationis Missionariarum a Caritate legifera mater, Teresia scilicet de Calcutta missionalem totius Ecclesiae est vocationem luculenter testificata tum etiam cuiusque baptizati hominis. Veluti amoris Dei praeco vocibus suis operibusque Bonum proclamavit Nuntium: «"Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret" (Io 3, 16). Mundum etiam nunc diligit Deus teque mittit ac me ut illius erga pauperes nos ipsa simus commiseratio ».

Orta haec fidelis Christi discipula est XXVI Augusti anno MCMX Scopiae postridieque nominibus impositis Gonxha et Agnetis sacro fonte expiata, parentibus Nicolao ac Drane Bojaxhiu. XVIII nata annos Institutum intravit Beatae Virginis Mariae Lauretanae in Hibernia. Ianuario mense anno MCMXXIX Calcuttam appulit quacum urbe postmodum inseparabili modo futurum erat ut coniungeretur. Temporalia vota anno MCMXXXI nuncupavit atque perpetua die XXIV Maii anno MCMXXXVII.

Singularem Dei impulsionem sectata, quam iam mense Septembri anno MCMXLVI percipere coeperat, Conventum Lauretanum deseruit atque Caritatis Missionarias excitavit, quarum id propositum est infinitam Iesu in Cruce pendentis sitim placare amoris et animarum, dum ad salutem et sanctificationem pauperrimorum inter pauperes sua dirigunt opera. Teresiae e fiducia caeca eiusque indefessi labores unicos pepererunt proventus: eius enim mortis tempore Sororum numerabantur ferme quattuor milia sexcentis in missionis domibus apud nationes orbis centum viginti tres. Praeter vitae actuosae sorores condidit pariter Teresia sororum contemplativarum numerum, sicut et Missionarios Caritatis Patres, sacerdotibus destinatum Motum «Corpus Christi » ac tandem Consociationem adiutorum omnibus ex gentibus. Patet eius videlicet etiam laicis charisma tum etiam non catholicis qui participes ipsius «amoris operum esse student.

Fundamentum singularis potestatis amandi, quae Teresiae signavit penitus vitam, fuit sitiens Dei dilectio. Iesu enim amoris animarumque sitis, quam suo ex Cruce clamore deprompsit (cfr Io 19, 28), illius pariter altissimam animae penetravit partem. Se totam consumpsit eadem explenda siti per amoris sui donum ex animo Ipsi factum atque famulando Ei inter pauperum pauperiores.

Vehemens Dei amor Teresiae declaratus est perpetua consensione, quia cum Eo omnibus suis actibus Ei placere contendebat. Decretum Teresiae erat Deo concedere quidquid ab ea postulavisset idque etiam subridendo facere. Teresiae amare idem valebat ac donare; donare «usque ad dolorem sed sese laetanter dedicando. Dei repleta amore eundem in alios pariter irradiabat amorem.

Per fidem atque orationem intellexit Teresia vocem Iesu: «Sitio» adhuc in pauperibus resonare et dolentibus. Re quidem vera in iis quibus deserviebat agnoscere veram Christi valebat praesentiam. In opera solida suam convertens contemplationem, sicut Maria ipsa « cum festinatione », abibat ut quaereret adiuvaretque pauperiores inter pauperes, eos videlicet quorum animus dolore percussus erat atque angustiis.

Munus autem omnino proprium, quo suum in Christum atque pauperes demonstravit amorem, fuit ipsius Mysterii Passionis Domini communicatio. Una cum Maria sub Cruce passa est Teresia cor suum Christi dolore transverberari, praesertim eo sensu quo derelinqui se sentiebat ac recusari. Per totum cursum « longae ac cruciantis obscuritatis interioris » vixit tamen cum Christo penitus coniuncta atque in tota comparatione cum Eo necnon cum pauperrimis inter pauperes.

Longiore ipsa transacta vita ministerii fidelis erga Deum et pauperes die quinto Septembris anno MCMXCVII a sororibus circumfusa in domo pristina «ad Dei domum» rediit Teresia. Omnium hominum admirantium oculi ad eam sunt conversi veluti unam quandam eloquentissimam principatus amoris testem. Apostolicae Sedis indulto iam anno MCMIC in archidioecesi Calcuttensi est Beatificationis atque Canonizationis Teresiae incohatus Processus. Omnibus iure necessariis rite quidem completis, Nos Ipsi die XX Decembris anno MMII hanc Dei Servam exercitavisse heroum in modum ediximus theologales et cardinales ceterasque adnexas virtutes. Decretum eodem die promulgavimus super miraculo atque decrevimus ut beatificationis ritus die XIX Octobris proximi anni celebraretur.

Hodie igitur coram immensa christifidelium atque Pastorum sacrorum ipsorum aestuante multitudine perplacuit eundem peragere sacerrimum ritum, intra quem etiam hanc iuvit formulam proferre sollemnem:

« Nos, vota Fratris Nostri Lucae Sirkar, Archiepiscopi Calcuttensi, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Serva Dei Teresia de Calcutta Beatae nomine in posterum appelletur eiusque festum die ipsius natali, idest quinta Septembris, in locis et modis iure statutis, quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».

Eximiam caritatem huius insignis mulieris extollere iuvat, quae suo opere luculenter praesertim in pauperum dolentiumque hominum bonum contulit, ob oculos habitis Evangelii praeceptis. Exoptamus igitur ut nos omnes, huius caelitis testimoniis incitati, idem penetrare contendamus quod omnibus rebus est praeponendum. Sueta demum oratione habita de vita, virtutibus ac operibus beatae Teresiae, eam summa cum religione Nos Ipsi primi invocavimus.

Quod autem his sermonibus decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus minime quibuslibet officientibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIX mensis Octobris, anno MMIII, Pontificatus Nostri sexto et vicesimo.

De mandato Summi Pontificis
ANGELLS card. SODANO
Secretarius Status


*A.A.S., vol. XCVII (2005), n. 3, pp. 281-283

 

© Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana

 

top