The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

MAIOREM HAC DILECTIONEM*

VENERABILI DEI SERVO ALOISIO MARIAE MONTI
CAELITUM BEATORUM TRIBUITUR DIGNITAS

 

Ad perpetuam rei memoriam. - «Maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam quis ponat pro amicis suis» (Io 15, 13).

Hac Iesu sententia nisus est per totam vitam Venerabilis Dei Servus Aloisius Maria Monti. Ipse usque caritatis Evangelio aegrotum involvit, quovis morbo affectum, ad quemque socialem ordinem pertinentem, omnes putans aegrotantes «Christi pauperculos».

Vere paterno sensu pupillos suscepit, eis suorum religiosorum communitatem praebens, veluti novam familiam.

In oppido Bovisio archidioecesis Mediolanensis die XXIV mensis Iulii anno MDCCCXXV Angelo Pancratio et Maria Teresia Monti parentibus ortus est.

Patre mortuo, duodecim annos natus in oppido Cesano Maderno fabris tignarii exercere coepit artem. Ibidem presbyterum Aloisium Dossi convenit, qui in eius spiritali institutione magnum habuit pondus eidemque missionem, a Domino demandatam, commonstravit.

Dei verbo informatus, suo in domicilio vespertinum conventum constituit, coaequalibus artificibus et agricolis destinatum, quasdam habens difficultates et etiam vincula experiens, innocens in carcere LXXII dies detentus.

Sacerdotis Dossi suasu, in cuius manibus oboedientiae castitatisque vota nuncupaverat, ingressus est Congregationem Filiorum Mariae Immaculatae quam condiderat beatus Ludovicus Maria Pavoni, ubi artis magister fuit ac derelictorum puerorum institutor. Valetudinarii insuper artem didicit, quam exercuit cholera Brixiae saeviente anno MDCCCLV, se in contagiosorum concludens valetudinario.

Cum vestimentum sacrum indueret, scripsit: «Mi Iesu, fidelis ero: immo tua gratia sanctus volo fieri, et si tibi placet, magnus sanctus».

Anno MDCCCLVII Dei Servus, sacerdos Dossi et Cyprianus Pezzini Cremonensis Congregationem in oppido Bussolengo condere instituerunt, quae languentes curaret, quaeque, instante potissimum Aloisio Maria Monti, «Filii Immaculatae Conceptionis» vocaretur eademque in Sancti Spiritus Romano valetudinario efficienda. Aloisius Maria rem curaturus Romam petiit ut inceptum a Pontifice comprobatum perficeret sed valetudinarii auctoritates «Consociationem Tertiariorum Capuccinorum» sustinere maluerunt, quam cappellani aegrotis iuvandis condiderant. Servus Dei humiliter se passus est inseri in hanc congregationem, prorsus Deo fisus. Ibi humillima officia sustinuit ac praesertim parvae sectionis chirurgicae artis factus est peritus. Quadraginta tres annos natus a Capuccinorum Ministro Generali Hortanam in urbem missus, inibi valetudinarium restauravit, suum consequens valetudinarii operarii propositum Deo consecrati in aegrotorum beneficium. Anno MDCCCLXXVII eius consociatio, Congregatio facta, a Capuccinorum vinculis seiuncta est, et ille Superior Generalis est electus. Constitutiones ipse secundum primigenium consilium edidit. Vestimentum sacrum immutavit, iuvenes quosdam suscepit, Marialem spiritalitatem inculcavit, Virginem Immaculatam constituens Matrem et Congregationis Patronam.

Alterum officium Congregationi commendavit, scilicet pupillorum acceptionem, quibus domum Saronno in oppido destinavit.

Omnibus opibus viginti per annos a Congregatione pro Religiosis postulavit ut quidam sui sodales sacerdotes consecrarentur, cum asseveraret communitatem sine sacerdotibus «esse corpus sine anima».

Aloisius Maria Monti, laicus consecratus, «fratrum » non sacerdotum et presbyterorum communitatem finxit, qui iuribus officiisque essent pares, in qua aptior frater eligeretur superior. Fere caecus in oppido Saronno LXXV annos natus anno MCM diem obiit suum, cum confratribus aegrotos pupillosque commendaret. Anno MCMXLI beatus Hildefonsus Schuster, Archiepiscopus Mediolanensis, processum informativum incohavit, usque ad annum MCMLI productum.

Anno MMI Nobis coram Decretum de virtutibus heroum in modum exercitis prodiit atque die XII mensis Aprilis anno MMIII Decretum de miraculo foras est emissum, prodigiosam Ioannis Aloisii Iecle spectans ad sanationem.

Statuimus ut beatificationis ritus Romae die ix mensis Novembris anni Mytn celebraretur. Hodie igitur, in foro Sancti Petri prospiciente Vaticanam Basilicam inter Missarum sollemnia hanc pronuntiavimus formulam:

«Nos, vota Fratrum Nostrorum Antonii Dorado Soto, Episcopi Malacitani, Pauli Schruers, Episcopi Hasseletensis, Dionysii Cardinalis Tettamanzi, Archiepiscopi Mediolanensis, Casimiri López Llorente, Episcopi Zamorensis, et Ioannis Mariae Cardinalis Lustiger, Archiepiscopi Parisiensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregatione de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Ioannes Nepomucenus Zegrí y Moreno, Valentinus Paquay, Aloisius Maria Monti, Bonifatia Rodríguez Castro et Rosalia Rendu Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Ioannis Nepomuceni Zegrí y Moreno die undecima Octobris, Valentini Paquay die decima quarta Ianuarii, Aloisii Mariae Monti die vicesima secunda Septembris, Bonifatiae Rodríguez Castro die sexta Iunii et Rosaliae Rendu die septima Februarii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».

Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus minime quibuslibet officientibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IX mensis Novembris, anno MMIII, Pontificatus Nostri sexto et vicesimo.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status


*A.A.S., vol. XCVII (2005), n. 8-9, pp. 867-869

 

© Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana

 

top