The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUOCUMQUE IN OPERE*

VENERABILI SERVAE DEI BONIFATIAE RODRÍGUEZ CASTRO
BEATORUM CAELITUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. - « Quocumque in opere exercendo intuendum est exemplum officinae Nazarethanae».

Verba haec quae Bonifatia Rodriguez Castro saepissime protulit, eius vitae doctrinaeque spiritualis cardinem constituunt. Manibus operans a quindecim aetatis annis, Iesu operarii Nazarethani vestigia est secuta et in servitium pauperum mulierum operariarum vitam impendit, ut a periculo perditionis eas eriperet dum Hispanica industriae eversio grassari coeperat.

Salmanticae, in Hispania, die VI mensis Iunii anno MDCCCXXXVII nata est ab artificum familia, solida christiana fide instructa. Pater eius vestificus erat, qua de causa Bonifatia in officina vestium vitam iniit. Adulescens officium Vestiariae didicit. Primogenita ex sex liberis post mortem patris, alieno nomine laborare coepit ut matri ad sustentandam familiam opem ferret, extenuantes perferens horas laboris, exiguum lucrum et pericula, quae, dignitate mulieris perpensa, labor extra domum implicabat.

Superatis primis oeconomicis angustiis, propriam instituit officinam Vestiariam, ex qua lucrum obtinere potuit, operans ad exemplum Familiae Nazarethanae. Eius vitae testimonio variae allectae sunt puellae Salmanticenses, quae domi Bonifatiae diebus dominicis et festivis, horis vespertinis conveniebant, ut ita a funestis illius aetatis delectationibus fugerent et sic eius officina apertam condicionem apostolicam et socialem in tuenda mulieris dignitate adipisceretur. Unanimiter consilium ceperunt Associationem Immaculatae Conceptionis et Sancti Ioseph vel Associationem Iosephinam instituendi.

Anno MDCCCLXX Salmanticam ad Sedem religiosam vulgo Clerecía pervenit pater Franciscus Butinyà i Hospital, sodalis Societatis Iesu, oriundus ex oppido Banyoles (Girona), ubi die XVI mensis Aprilis anno MDCCCXXXIV primum lumen viderat. Hic fervens apostolus maiorem in dies experiebatur sollicitudinem de operariis ad fabriles labores intentis. Bonifatia elegit eum moderatorem spiritus. Per eam Pater Butinyà convenire coepit cum puellis quae in officina se congregabant, ex quibus pleraeque erant operariae. Spiritus Sanctus mentem eius movit ad novam religiosam Congregationem instituendam, quae tueri posset mulieres operarias pauperes, adiutrice utendo opera harum ipsarum puellarum. Bonifatiam invitavit ut secum Congregationem conderet. Bonifatia, per se oboediens, eius optatis annuit, et ducens sex amicas Associationis Sancti Ioseph, quas inter ipsa eius mater adnumerabatur, Salmanticae communitatis vitam iniit die X mensis Ianuarii anno MDCCCLXXIV in sede suae officinae. Tribus ante diebus, Episcopus Lluch i Garriga dioecesanam concesserat approbationem huius novae Congregationis, unde in Ecclesia originem habuerunt Servae Sancti Ioseph.

Agebatur de miro novoque proposito vitae religiosae femininae, fabrili operi deditae sub lumine contemplationis Sanctae Familiae, ita ut in singulis Congregationis domibus Nazarethana officina conderetur. Illic enim egenis mulieribus labore carentibus facultas offerebatur laborandi, ut pericula depellerentur in quae incidere possent ob laborem extra domum. Haud dubie agebatur de forma vitae religiosae periculis subiecta, qua de re mox ortae sunt dissensiones; quin immo haec forma oppugnata est a clericis dioecesis Salmantinae, qui evangelicam huius propositi vitae medullam in ambitu laboris percipere non potuerunt.

Post tres menses a condita Congregatione, politicis de causis Franciscus Butinyà abfuit ex urbe Salmanticensi, tunc duo novi moderatores Instituti, inter presbyteros dioecesanos ab Episcopo electi, discordiae semina inconsulte sparserunt inter sorores, et quaedam ex iis obstiterunt quoque huic formae vivendi eiusque authenticae exspectationi apostolicae, admissionis scilicet mulieris operariae.

Mense Decembri anno MDCCCLXXXII, occasione itineris Bonifatiae in Catalauniam, moderator Congregationis, qui charisma fundatricis respuebat et evertere cupiebat ipsum Instituti spiritum, excogitavit ut Serva Dei a munere Antistitae domus Salmanticensis removeretur, et paucis annis postea, a titulo fundatricis excluderetur.

Bonifatia, omnibus servatis requisitis de iure servandis, mense Iulio anno MDCCCLXXXIII Zamore condidit novam communitatem, ibidemque primigenos apostolicos fines perquam fideliter ad rem deduxit, dum in urbe Salmantica moderator naturam ipsam mutabat Constitutionum quas Pater Butinyà apparaverat.

Primaria Domus Salmanticensis absolute est disiecta a fundatione communitatis Zamorensis, quae derelicta et segregata permansit, immo exclusa ab approbatione pontificia lnstituti, quam edixerat Summus Pontifex Leo XIII die I mensis Iulii anno MCMI.

Ad iniustitias, contumelias et calumnias Bonifatia respondit tantummodo silentio et fraterna caritate, qua compulsa est ad offensiones in se illatas dimittendas et omnino obliviscendas. Profunda eminens humilitate, patientia et fortitudine, similis Iesu facta est in mysterio passionis.

Praecipuus eius spiritualitatis nucleus in eo fuit ut oratio cum labore sociaretur: ecce proprietas Servarum Sancti Ioseph, quam infudit illis earum Conditor, pater Franciscus Butinyà, Societatis Iesu, qui pro illis humilibus operariis mulieribus perspicientiam Ignatianam sic accommodavit, nempe ut Deus quaereretur et reperiretur in omnibus rebus. Serva Dei, suo dicendi genere usa, ardenter asseruit: «Artam cum Deo vitam geres si in conspectu Eius ambulas », et ita propriam vitam ad rem perduxit, quia, testibus consororibus, coram Deo iugiter ambulavit.

Clara animi perceptione et laboriosis manibus instructa, vitae intenta, Bonifatia mulier exstitit contemplationi dedita, quae singulis diebus obviam Deo se tulit. Veluti manu ducta Sancti Ioseph, praecipui exemplaris et protectoris Congregationis, ad Nazareth accessit et in propria exsistentia vitam Iesu in mysterio eius vitae occultae protraxit.

Dum Serva Dei a sororibus et ab omni populo Zamorensi sancta existimabatur, die vni mensis Augusti anno hicmv Zamorae in Christi pace quievit.

Causa canonizationis incohata est Zamorae mense Iunio anno MCMLIV. Die I mensis Iulii anno vulgatum est decretum super virtutibus heroice exercitis et die XX mensis Decembris anno MMII decretum super miraculo eius intercessioni adscripto.

Quapropter statuimus ut ritus beatificationis die IX mensis Novembris anno MMIII Romae perageretur.

Hodie igitur in Patriarchali Basilica Vaticana intra Missarum sollemnia hanc protulimus formulam:

Nos, vota Fratrum Nostrorum Antonii Dorado Soto, Episcopi Malacitani, Pauli Schruers, Episcopi Hasseletensis, Dionysii Cardinalis Tettamanzi, Archiepiscopi Mediolanensis, Casimiri López Llorente, Episcopi Zamorensis, et Ioannis Mariae Cardinalis Lustiger, Archiepiscopi Parisiensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei loannes Nepomucenus Zegrí y Moreno, Valentinus Paquay, Aloisius Maria Monti, Bonifatia Rodríguez Castro et Rosalia Rendu Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Ioannis Nepomuceni Zegrí y Moreno die undecima Octobris, Valentini Paquay die decima quarta Ianuarii, Aloisii Mariae Monti die vicesima secunda Septembris, Bonifatiae Rodríguez Castro die sexta Iunii et Rosaliae Rendu die septima Februarii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Spectabilis haec caeles claras dedit virtutum testificationes, praesertim christianum promovens laborem ad modum Nazarethanae Familiae. Nos huius Beatae vitam laudavimus eamque publice invocavimus omnesque adstantes hortati sumus ad eius virtutes fideliter imitandas.

Quae autem his Litteris decrevimus nunc et posthac rata et firma volumus esse, contrariis rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die IX mensis Novembris, anno Domini MMIII, Pontificatus Nostri vicesimo sexto.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status


*A.A.S., vol. XCVII (2005), n. 2, pp. 137-140

 

© Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana

 

top