Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SICUT PASTOR BONUS*

VENERABILI DEI SERVO IOANNI NEPOMUCENO ZEGRÍ Y MORENO
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. - «Sicut Pastor bonus quaerere debeo oves amissas, sicut medicus corda curare propter culpam aegrotantia et in ea spem infundere, atque etiam veluti pater esse ipsa providentia visibilis pro omnibus qui, pupilli et gementes, calicem bibunt amaritudinis et panem manducant tribulationis ». Haec verba Venerabilis Servi Dei Ioannis Nepomuceni Zegrí y Moreno maiora significant totius eius pastoralis navitatis elementa. Ipse revera se donare decrevit proximo suo veluti testis misericordiae Dei, conscius regulae a se ipso expressae: « Caritatem esse unicam responsionem ad omnes sociales quaestiones ». Familiam religiosam condidit, Congregationem scilicet Sororum a Caritate Beatae Mariae Virginis a Mercede, cuius praecipue est omnia exercere erga pauperes opera misericordiae spiritalis et corporalis.

Hic fidelis Ecclesiae filius Granadae die XI mensis Octobris anno MDCCCXXXI est ortus in familia quadam quae illi solidam dedit christianam institutionem. Curricula explevit in disciplinis humanis, in theologia atque in iure canonico, singulares ostendens intellectus dotes. Iam ab iuventute diligenter orabat atque pauperes studiose adiuvabat.

Vocationem ad sacerdotium praesentiens, Seminarium frequentavit sancti Dionysii Granadae atque die II mensis Iunii anno MDCCCLV sacerdotalem accepit ordinationem. Munus deinde praeceptoris in eodem collegio obiit. Diligenter de salutiferis veritatibus publice est locutus, quam ob rem titulo praedicatoris extra numerum a Hispaniae regina est ornatus. Multa deinde in Malacitana dioecesi pastoralia explevit officia, parochi scilicet, vicarii generalis, canonici templi cathedralis, moderatoris domus misericordiae sanctae Magdalenae et sancti Caroli, professoris et vices gerentis rectoris Seminarii, religiosarum visitatoris. Studiose recteque christianas diffundebat veritates atque erga Summum Pontificem amorem. Forti etiam animo Ecclesiae defendebat iura nec non Institutorum vitae consecratae, alacriter Episcopum in diversis explendis operibus adiuvans. Necessitates considerans fidelium, die XVI mensis Martii anno MDCCCLXXVIII Malacae Congregationem instituit Sororum a Caritate Beatae Mariae Virginis a Mercede quae, paucorum spatio annorum, iam in multis operabatur Hispaniae dioecesibus. Mense Iulio anno MDCCCLXXXVIII falso est accusatus, ac deinde ab opera, quam ipse instituit, amotus. Leo XIII, Decessor Noster rec. mem., anno MDCCCXCIV eius agnovit innocentiam atque in pristinum restituit officium. Ipse tamen, dum quidam continuo eum accusabant, se perpetuo a proprio Instituto separavit atque in suam domum Malacae secessit, se dedicans precibus, caritatis operibus, reconciliationis ministerio atque canonici officiis.

Inter varias vitae cotidianae angustias, altam ducebat spiritalem vitam atque unionem cum Deo curabat quem ex toto corde et ex tota anima et ex tota mente diligebat (cfr Mc 12, 30). A maioris momenti muneribus ad vitam in solitudine transiit, plenus fidei, auctae pietate erga Sacrum Cor Iesu, Eucharistiam et Virginem Sanctissimam, quam cum titulo a Mercede ipse invocabat. Fidelis fuit erga Romanum Pontificem et oboediens superioribus ecclesiasticis. Diligens evangelizator, a bonis terrestribus disiunctus, vires dicavit ut animos ad Christum adduceret, veniam dedit calumniatoribus, prudentiam et iustitiam erga onmes demonstravit.

Die XVII mensis Martii anno MCMV Malacae pie in Domino obdormivit atque praemium accepit aeternum quod vehementer in vita terrestri desiderabat.

Sanctimoniae fama crescente, anno MCMLVIII Causa inchoata est beatificationis canonizationisque. Omnibus de iure diligenter expletis, die XXI mensis Decembris anno MMI decretum promulgatum est de virtutibus theologalibus et cardinalibus iisque adnexis heroum in modum a Ioanne Nepomuceno Zegrí y Moreno exercitis. Die VII mensis Iulii anni MMIII, Nobis adstantibus, decretum super miraculo prodiit quod eiusdem Venerabilis Dei Servi intercessioni est adsignatum. Statuimus igitur ut beatificationis ritus die IX mensis Novembris anno MMIII Romae perageretur.

Hodie igitur, in foro Sancti Petri prospiciente Vaticanam Basilicam, inter Missarum sollemnia hanc pronuntiavimus formulam:

« Nos, vota Fratrum Nostrorum Antonii Dorado Soto, Episcopi Malacitani, Pauli Schruers, Episcopi Hasseletensis, Dionysii Cardinalis Tettamanzi, Archiepiscopi Mediolanensis, Casimiri López Llorente, Episcopi Zamorensis, et Ioannis Mariae Cardinalis Lustiger, Archiepiscopi Parisiensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Ioannes Nepomucenus Zegrí y Moreno, Valentinus Paquay, Aloisius Maria Monti, Bonifatia Rodriguez Castro et Rosalia Rendu Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Ioannis Nepomuceni Zegrí y Moreno die undecima Octobris, Valentini Paquay die decima quarta Ianuarii, Aloisii Mariae Monti die vicesima secunda Septembris, Bonifatiae Rodriguez Castro die sexta Iunii et Rosaliae Rendu die septima Februarii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit .

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».

Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus minime quibuslibet officientibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IX mensis Novembris, anno MMIII, Pontificatus Nostri sexto et vicesimo.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status


*A.A.S., vol. XCVII (2005), n. 3, pp. 286-288

 

© Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana