The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

MIHI EORUM ASPECTU*

VENERABILI DEI SERVAE MARIAE ROSALIAE RENDU
CAELITUM BEATORUM TRIBUITUR DIGNITAS

 

Ad perpetuam rei memoriam. - « Mihi eorum aspectu non sunt considerandi pauperes, neque specie . . . numisma vertite atque per fidei lumen animadvertetis Dei Filium his in pauperibus figuratum . . . Is in passione hominis imaginem fere amiserat ». Verba S. Vincentii a Paulo haec penitus tenuit Venerabilis Serva Dei Maria Rosalia Rendu, usque ad extremum efficiens ut omnes suam dignitatem Dei filiorum reperirent.

Ea, Ioanna Maria appellata, die IX mensis Septembris anno MDCCLXXXVI in oppido Confort Iurensis Regionis orta est. Cum quartum ageret annum, Gallicae res novae usu venerunt. Ab anno MDCCXC civilis Cleri constitutionis iuramentum est iniunctum. Familiae Rendu domus renuentium sacerdotum fit perfugium. Hoc in fidei ambitu educatur Ioanna Maria. Ipsa ad sacram synaxim primum in patriae domus cella vinaria accessit, candelae lumine apposito. Iam puella pauperum voluptate est correpta. Lutetiae Parisiorum in principe domo Puellarum Caritatis S. Vincentii a Paulo, sedecim annos nata die XXV mensis Maii anno MDCCCII novitiatum incohavit, studiose novae vitae postulata complectens, at propter acres conatus suam valetudinem vitiavit. In quandam miserrimi Parisini suburbii Mouffetard domum missa est, ubi novitiatum complevit sumpsitque nomen Rosaliae. Ibi LIII annos manebit, usque ad mortem. Soror Rosalia ceteraeque sorores per vota sese adstrinxerunt Deo pauperibusque serviendi. Anno MDCCCXV, quamvis iuvenis, antistita electa est. Omne genus hominum efficiebat eius populum. Hanc inter esurientium turbam, Soror Rosalia « bona Mater » fit omnium, nullo habito discrimine. Eius opera prodigii similis fuit. Complura condidit instituta; beneficiorum pauperumque domi visendorum officium curat: operariis opere carentibus opus suppeditat; iuvenibus opes procurat ut in seminarium ingredi vel theologiae operam dare possint. Pauperes vicissim suam mentem patefaciunt, suas querimonias, aerumnas, interrogationes, secreta. Eius cor perfugium erat, eius conscientia lux, atque eius domus eorum erat domus. Omnibus aperta, unicuique veritatem vel duriorem ostendebat, at indulgenter amabiliterque increpabat. Valetudinariae, pacis iudicis, catechistae pro pueris viarum instituendis fungebatur munere. In motibus annorum MDCCCXXX-MDCCCXLVIII diversarum partium armis sese intericit: «Hic nemo occiditur! ». Altera manu a divitibus accipit, altera dat pauperibus. In eius locutorio episcopi, sacerdotes, Hispaniae legatus Donosus Cortes, primores videntur etiam Napoleon III sua cum uxore, a quo die XXVII mensis Februarii anno MDCCCLII crucem Legionis Honoris recipit. Omnium disciplinarum alumni ad eam accedunt quaedam beneficia petituri. Accessit beatus Fridericus Ozanam « Conferentiae S. Vincentii a Paulo » conditor atque Venerabilis Ioannes Leo le Prevost, qui Congregationem Religiosorum S. Vincentii a Paulo, Patrum et Fratrum fundabit. Principem ipsa obtinet locum caritatis motus, quo prior pars XIX saeculi in Gallia distinguitur.

Eius precatio fervida fuit, ut soror quaedam asserit: e Ipsa continenter praesente Deo vitam agebat: etiamsi difficile negotium absolvere debebat, pro certo habebamus nos eam sacellum adituram inspicere vel eam invenire nos in eius cella genibus nixam ». Superiores ei postulantes committunt et iuvenes sorores formandas. In eius domo statuto tempore difficiliores imbecillioresque sorores ponuntur. Licet haud firma esset valetudine, Soror Rosalia nullum sibi sumpsit requietis tempus, usque labores febresque superans. Postremis vitae temporibus caeca pedetemptim facta est. Die VII mensis Februarii anno MDCCCLVI brevem post morbum e vita excessit.

Sanctitatis fama, quae eius vitam est complexa, post mortem est producta, ideoque Episcopus Parisinus anno MCMLIII beatificationis canonizationisque Causam incohavit. His iure statutis onmibus rebus absolutis, Nobis coram die XXIV mensis Aprilis anno MMI Decretum de virtutibus heroum in modum exercitis prodiit itemque die XII mensis Aprilis huius anni Decretum de miraculo, intercessioni eiusdem Venerabilis Dei Servae adscripto, evulgatum est. Statuimus idcirco ut beatificationis ritus subsequentis anni die IX mensis Novembris celebraretur.

Hodie igitur, in foro Sancti Petri prospiciente Vaticanam Basilicam, inter Missarum sollemnia hanc pronuntiavimus formulam:

«Nos, vota Fratrum Nostrorum Antonii Dorado Soto, Episcopi Malacitani, Pauli Schruers, Episcopi Hasseletensis, Dionysii Cardinalis Tettamanzi, Archiepiscopi Mediolanensis, Casimiri López Llorente, Episcopi Zamorensis, et Ioannis Mariae Cardinalis Lustiger, Archiepiscopi Parisiensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Ioannes Nepomucenus Zegrí y Moreno, Valentinus Paquay, Aloisius Maria Monti, Bonifatia Rodríguez Castro et Rosalia Rendu Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Ioannis Nepomuceni Zegrí y Moreno die undecima Octobris, Valentini Paquay die decima quarta Ianuarii, Aloisii Mariae Monti die vicesima secunda Septembris, Bonifatiae Rodriguez Castro die sexta Iunii et Rosaliae Rendu die septima Februarii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».

Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus minime quibuslibet officientibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IX mensis Novembris, anno MMIII, Pontificatus Nostri sexto et vicesimo.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status


*A.A.S., vol. XCVII (2005), n. 3, pp. 284-286

 

© Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana

 

top