The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

MISERICORS EST DOMINUS*

VENERABILI DEI SERVO VALENTINO PAQUAY
CAELITUM BEATORUM TRIBUITUR DIGNITAS

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Misericors est Dominus et miserator » (Iac 5, 11). Valentinus Paquay sacerdos, patrem bonum cum imitaret qui filio paenitentiam agenti ignovit (cfr Lc 15, 11-32), peccatoribus Dei misericordiam ostendit, qui eius sanctimonia pastoralique studio pellecti, turmatim Reconciliationis Sacramentum spiritalemque moderationem petituri ad eum concurrebant.

Humilis hic Francisci Assisiensis sectator in oppido Tongres (in Belgio) die XVII mensis Novembris anno MDCCCXXVIII a religiosa familia ortus est. Ludo litterario absoluto, collegium Canonicorum Regularium S. Augustini adiit. Puer homilia quadam tactus est, quae de Dei misericordia disserebat ideoque sese totum Christo devovere consecratum et sacerdotem constituit.

Anno MDCCCXLV in seminario oppidi St-Trod est receptus, ut in rhetorica et philosophica disciplina erudiretur. Belgicam exinde Provinciam Ordinis Fratrum Minorum est ingressus et anno MDCCCXLIX in claustro oppidi Thielt Novitiatum incohavit. Subsequentis anni die IV mensis Octobris religiosa vota pronuntiavit atque die X mensis Iunii anni MDCCCLIV sacro ordine auctus est. A superioribus in claustrum Hasseletense missus est, ubi usque ad mortem mansit. Munus diligentissime sustinuit vicarii, guardiani et, novem per annos, definitoris provincialis.

Cotidiana absolvendo officia Patrisque voluntati adhaerendo perfectionis evangelicae attigit fastigium. Congruenter fidem ostendit, vera ductrix quae eius iter continenter collustravit. Ecclesiae leges suique Ordinis regulas insigniter servavit. Biblia sacra dilexit, quae legebat, usque cogitabat atque suis in homiliis crebro adducebat, quas fideles existimabant, qui eum auditum accurrebant. Suam spiritalitatem assidua oratione alebat, quam ulla sine verecundia magna voce agebat. Erga Eucharistiam, Sacrum Cor Iesu, Christi Passionem et Virginem Sanctissimam, quam per cotidianam sancti Rosarii precationem invocabat, singularem devotionem tenuit. Eius vitae eiusque operis principem habuit locum Deus. Ad eum ut animas duceret, missiones adire voluerat, sed haud bona valetudine affectus, in patria mansit, precatione ferventi missionariorum comitans apostolatum. Caritate fratribus, tertiariis, aegrotis inservivit, quos subinde invisebat, ita ut anno MDCCCLXIV variolis tabe afficeretur. Morituris assidere solebat, quos ad Christum conveniendum comparabat.

Prudens fuit et in spiritali moderamine cautus. Parcus cibi, necessariam tantum quietem suo tribuit corpori atque iuvenis per paenitentiae exercitium suos sensus cohibuit. Cella nuda erat ei vacuaque atque germanus Pauperculi Assisiensis spiritalis filius nullos favores accepit.

Postremis vitae annis ulcere quodam in pede est correptus ipseque fere omnem amisit visum. Licet haud firma esset valetudine anno MCMIV sollemniter celebrare voluit quinquagesimam memoriam dogmatis Immaculatae Conceptionis. Laetus dolores sustinuit atque speravit se Christum conventurum, cui totam per vitam servivit. Die I mensis Ianuarii anno MCMV pientissime de hoc mundo demigravit.

Eius propter latam sanctitatis famam anno MCMVIII beatificationis et canonizationis Causa incohata est. His cunctis absolutis iure statutis rebus, Decessor Noster Paulus VI, recolendae memoriae, die IV mensis Maii anno MCMLXX de virtutibus, heroum in modum exercitis, Decretum evulgavit. Die XX mensis Decembris anno MMII Nobis coram Decretum de miraculo prodiit. Statuimus igitur ut beatificationis ritus Romae die IX mensis Novembris subsequentis anni celebraretur.

Hodie igitur, in foro Sancti Petri prospiciente Vaticanam Basilicam, inter Missarum sollemnia hanc pronuntiavimus formulam:

« Nos, vota Fratrum Nostrorum Antonii Dorado Soto, Episcopi Malacitani, Pauli Schruers, Episcopi Hasseletensis, Dionysii Cardinalis Tettamanzi, Archiepiscopi Mediolanensis, Casimiri López Llorente, Episcopi Zamorensis, et Ioannis Mariae Cardinalis Lustiger, Archiepiscopi Parisiensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Ioannes Nepomucenus Zegrí y Moreno, Valentinus Paquay, Aloisius Maria Monti, Bonifatia Rodriguez Castro et Rosalia Rendu Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Ioannis Nepomuceni Zegri y Moreno die undecima Octobris, Valentini Paquay die decima quarta Ianuarii, Aloisii Mariae Monti die vicesima secunda Septembris, Bonifatiae Rodríguez Castro die sexta Iunii et Rosaliae Rendu die septima Februarii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».

Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus minime quibuslibet officientibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IX mensis Novembris, anno MMIII, Pontificatus Nostri sexto et vicesimo.

De mandato Summi Pontificis
 ANGELUS card. SoDANO
Secretarius Status


*A.A.S., vol. XCVII (2005), n. 3, pp. 289-291

 

© Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana

 

top