The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

IN LOCO UBI SANCTUS*

SITA IN PAROECIA SANCTAE CATHARINAE ALEXANDRINAE,
VULGO NOTA UT ECCLESIA RECTORIALIS SANCTORUM MICHAĖLIS
 ARCHANGELI ET STANISLAI EPISCOPI ET MARTYRIS IN LOCO «SKAŁKA»
URBIS CRACOVIAE, AD GRADUM BASILICAE MINORIS EVEHITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — In loco ubi sanctus Stanislaus, Episcopus Cracoviensis et Martyr, suum fudit sanguinem, cum necaretur eucharisticum celebrando Sacrificium, fides catholica per saecula vehementer floret multosque bonos affert fructus. Ibidem insigne exstat templum quod fidelium pietas aedificavit, quod maxime colitur quodque Nos precaturi invisere consuevimus. Quamobrem libentes accepimus postulationem Venerabilis Fratris Nostri S.R.E. Cardinalis Francisci Macharski, Archiepiscopi Cracoviensis, ut ibidem exstructa ecclesia dignitate Basilicae minoris exornaretur. Certiores quidem facti ibidem omnes necessarias esse structuras, celebrationes liturgicas sacrosque assiduos ministros, concedimus eiusmodi petitioni, confisi sane fore ut, intercedente praesertim sancto Stanislao, hoc privilegium valde adiuvet populum Dei illius archidioecesis ad fidem confirmandam divinamque gmtiam abundantius etiam consequendam. De consilio ideo Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, potestate Nostra Apostolica per has Litteras statuimus, ut praeclara aedes vulgo nota uti ecclesia rectorialis sanctorum Michaėlis Archangeli et Stanislai, Episcopi et Martyris, sita in paroecia sanctae Catharinae Alexandrinae in loco «Skałka» in urbe et archidioecesi Cracoviensi, titulo et dignitate Basilicae Minoris fruatur, iuribus additis et privilegiis huiusmodi templorum propriis, servatis iis quae iuxta Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris, anno MCMLXXXIX datum, servanda sunt. Cum sancti Stanislai canonizationis recolatur septingentesima quinquagesima memoria, exhortamur ut eius exemplo fideles, accedentes ad hoc templum ad maiorem honorem evectum, firmae fidei et artioris cum beati Petri Successore vinculi dent hodie probandas testificationes.

Haec vero nunc et in posterum firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVII mensis Novembris, anno MIII, Pontificatus Nostri vicesimo sexto.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status 


*A.A.S., vol. XCVI (2004), n. 2, pp. 92-93

 

© Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana

 

top