Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE APOSTOLICAE

ALOISIUS TALAMONI*

VENERABILI DEI SERVO ALOISIO TALAMONI
CAELITUM BEATORUM TRIBUITUR DIGNITAS

 

Ad perpetuam rei memoriam. - « Ipsum eorum ministerium speciali titulo exigit ne huic saeculo sese [presbyteri] conforment; simul tamen requirit ut in hoc saeculo inter homines vivant, et sicut boni pastores oves suas cognoscant, easque etiam quae non sunt ex hoc ovili adducere quaerant, ut et ipsae vocem Christi audiant et fiat unum ovile et unus Pastor» (Conc. Oecum. Vat. II, Decr. De Presbyterorum ministerio et vita, Presbyterorum ordinis, 3).

Venerabilis Dei Servus Aloisius Talamoni, Mediolanensis Archidioecesis presbyter, mundi illecebras abiecit atque, Christum Iesum bonum Pastorem sequens, fidele evasit speculum erga homines Domini misericordiae. Etenim per multiplicia caritatis apostolatusque opera ministerio suo pastorali gregis Christi oves pavit, easque deperditas ad ovile perducere studuit. Eius mores sic fuerunt probi ut eius perillustris alumnus, Pius scilicet XI, eum appellaverit «Modiciae decus, Ambrosiani cleri margaritam, ducem innumerarumque animarum patrem ».

Presbyter hic operosus Modiciae anno MDCCCXLVIII modica ex familia ortus est. In humana christianaque disciplina apud oratorium Carrobioli est institutus, quod Dei Servus Fortunatus Redolfi condiderat. Hoc in loco se a Domino ad sacerdotium vocari animadvertit atque, necessario expleto studiorum curriculo, presbyterali ordine anno MDCCCLXXI auctus est.

Deinceps Mediolani in historicis-philosophicisque scientiis lauream est assecutus atque, postquam breve per intervallum docuit apud S. Caroli Collegium, totam per vitam in lyceo Seminarii Modiciani docuit. Eodem tempore omnia sua sacerdotalia munia gessit. Complures horas in Reconciliationis sacramento ministrando exigere solebat, cum a frequenti fidelium turma fere obsideretur, veniae speique verba recepturorum. Spiritales pro sacerdotibus recessus ac compluribus in dioecesibus missiones ad populum egit. Saepe Venetias petebat, ut suam operam apud feminarum carcerem explicaret.

Modiciani catholici eundem elegerunt qui suas partes apud municipii Consilium sustineret. Quod munus annis MDCCCXCVI-MCMXVI tuitus est deindeque ab anno MCMXXIII usque ad mortem, semper bonum commune promovendum debilioresque defendendos curans.

Infirmos assidue invisit atque ut eos commodius iuvaret, mense Martio anno MDCCCXCI, opem ferente Maria Biffi Levati, Institutum Sororum Misericordiarum S. Gerardi condidit, quae domi infirmis assiderent. Suas prudenter spiritales filias tam verbo quam scriptis direxit, assiduum eis praebens perfectionis evangelieae exemplum.

De sacerdotio suscepto gratias egit Deo deque mutiplicibus donis receptis. Dominum valde dilexit, cuius voluntati obsequens, sanctitatis semitas constanter calcavit, cum Dei Regno dilatando operam daret atque christianas sacerdotalesque virtutes exerceret.

Fidem fovit eandemque est testatus, quae lux exstitit sacerdotiique subsidium, tum etiam ecclesialis ministerii. Impigre fideles Ecclesiae doctrinam praeceptaque docuit, quae ipse primum servavit. Missam magna cum devotione celebrare solebat aliaque pietatis exercitia, Marialem cultum agebat. Comis iustusque erga discipulos, misericors in errantes, paternus coram indigentibus, sollicitus de sororibus fuit.

Die XXXI mensis Ianuarii anno MCMXXVI de hoc mundo excessit, praemium aeternum suscepturus, quod totam per vitam affectavit.

Eius propter sanctitatis famam anno MCMLVII Archiepiscopus Mediolanensis beatificationis canonizationisque Causam per Processum Informativum Ordinarium incohavit. His peractis iure statutis rebus, Nobis coram Decretum de virtutibus heroum in modum exercitis die XI mensis Iulii anno MCMXCII prodiit atque die XII mensis Aprilis anno MMIII Decretum de miraculo est comprobatum. Statuimus igitur ut beatificationis ritus Romae die XXI mensis Martii anno MMIV celebraretur.

Hodie igitur in foro Vaticanam Sancti Petri Apostoli Basilicam prospiciente, inter sacra hanc ediximus formulam:

« Nos, vota Fratrum Nostrorum Dionysii Cardinalis Tettamanzi, Archiepiscopi Mediolanensis, Amadei Rodríguez Magro, Episcopi Placentini in Hispania, Emmanuelis Ureña Pastor, Episcopi Carthaginensis in Hispania, et Pauli Urso, Episcopi Ragusiensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Aloisius Talamoni, Mathildis a Sacratissimo Corde Téllez Robles, Pietas a Cruce Ortiz Real et Maria Candida ab Eucharistia Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Aloisii Talamoni die tertia Octobris, Mathildis a Sacratissimo Corde Téllez Robles die tricesima Maii, Pietatis a Cruce Ortiz Real die vicesima sexta Februarii et Mariae Candidae ab Eucharistia die decima quarta Iunii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».

Beatus hic, qui innumera pastoralia opera patravit atque mirandas virtutum dedit testificationes, non modo fidelibus est colendus, verum etiam ac praesertim nostra aetate imitandus, ita ut humana societas, terrena despiciens, in rectam viam induci valeat.

Haec vero quae hodie statuimus firma usquequaque esse volumus ac valida fore iubemus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXI mensis Martii, anno MMIV, Pontiflcatus Nostri vicesimo sexto.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status


*A.A.S., vol. XCVII (2005), n. 3, pp. 294-296

 

© Copyright 2004 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana