The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

DA MIHI, IESU*

VENERABILI SERVAE DEI MARIAE CANDIDAE AB EUCHARISTIA
BEATORUM CAELITUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — «Da mihi, Iesu, animas quae ob amorem et cum amore mutuo se coniungant, quae, quantum fieri possit, operam quam maxime navent gratiarum actionibus reddendis, et ego, o mi Dilecte, brevi tempore retribuam tibi animas amoris tui allectas, constantes in deditione suiipsius et ad laborem propriae sanctificationis fideliter intentas ».

Verba haec Venerabilis Servae Dei Mariae Candidae ab Eucharistia (in saec.: Mariae Barba) ostendunt dilectionem eius in Iesum Eucharisticum. Etenim Eucharistia cardo exstitit vitae eius, quae e contemplatione et adoratione Sanctissimi Sacramenti spiritale et necessarium hauriebat nutrimentum ut se Domino omnimode traderet Eique uti vera fidelisque sponsa serviret.

Filia haec Sanctae Teresiae a Iesu die XVI mensis Ianuarii anno MDCCCLXXXIV Catacii nata est a parentibus prospere florentibus et fide bene instructis. Prius alumna frequentavit scholam a religiosis sororibus rectam, deinde magistralia studia perfecit. Adhuc puella ad mundi illecebras propensam se praebuit. Sed quodam die, participans ritum religiosae vestitionis cuiusdam propinquae, vanitatem rerum terrenarum percepit et impulsam se sentit ad se Domino omnino devovendam. Familia eius primo tempore hunc fervorem continere conata est, arbitrans subitaneam tantum esse mentis permotionem. Nihilominus Dei Serva animo non defecit et frequentius precationi se dedit ad assequendam in Christo fortitudinem percurrendi viam ad quam vocabatur.

De consilio Archiepiscopi Panormitani, tunc Venerabilis Fratris Nostri Alexandri S.R.E. Cardinalis Lualdi, quodlibet dubium removens, mense Septembri anno MCMXIX, ingressa est Monasterium Carmelitarum Discalceatarum urbis Ragusae, ubi summam insuetamque oppetere debuit paupertatem. Ipsa tamen hilarem vultum semper servavit, comitate eminens et mansuetudine erga ceteras consorores. Die XVI mensis Aprilis anno MCMXX Carmelitarum vestem induit; die XVII mensis Aprilis insequentis anni simplicem et die XXIII mensis Aprilis anno MCMXXIV sollemnem emisit professionem. Paulo post Antistita Monasterii est electa, quod munus in oboedientiae spiritu assumpsit. Tunc novum monasterium aedificandum curavit et statim excogitavit quoque coenobium Carmeli Syracusis exstruendum ita ut eiusdem conditrix haberetur.

Oboedientia voluntati Dei, obligationum exsecutio, observantia Regulae et exercitium consiliorum evangelicorum virtutes exstiterunt quibus firmata celsissima evangelicae perfectionis fastigia ascendere potuit.

Inde a iuventute testimonium perhibuit de fide, quae iugiter velut index eius viae et propositorum exstitit. In veritates revelatas firmiter credidit et in Ecclesiae Magisterium. Spirituale hausit nutrimentum ex oratione, ex contemplatione Mysterii eucharistici et Passionis Christi qua usque ad lacrimas commovebatur, et ex devotione erga beatissimam Virginem Mariam. Amore Domini ducta vitavit omne peccati genus et adlaboravit ut omnes glorificarent Eum. Anno MCMXXVII victimam Iesu se obtulit ad hominum peccata expianda. Caritatem exercuit erga omnes, maxime erga consorores quae auxilio morali et materiali magis indigebant, quas sapientia duxit et materna sollicitudine. Cum tamen necesse fuit, eas delicatis exprobravit monitionibus; filias spirituales, quae in errores incidebant, admonere consueverat de pondere obligationis ab animabus consecratis coram Deo et hominibus assumptae, haec dicens: «Quomodo fit ut Dominum ita offensionibus prosequamini! Nescitis quia humana societas plurimum a nobis exspectat? Cur tot ineptiis turbatae vagamur? ».

Prudenter ac iuste se gessit in implendo regimine quod semel atque iterum exercuit. Prae difficultatibus animo non defecit et, ut secundum vocationem viveret, haud exigua vincere debuit incommoda intra propriam quoque familiam. Bona temporalia frugaliter gessit, quin ullo tempore eorum cupidam se praeberet, atque honores vel laudes numquam sibi tribuit, quoniam ad Dei gloriam animarumque salutem silentio operari praeoptabat.

Anno MCMXLVII iterum electa est Antistita; attamen, cum iuxta Constitutiones hoc munus denuo exercere non posset, officium sibi creditum accepit primae consiliariae, quod usque ad mortem implevit. Extremo vitae suae tempore gravi affecta est morbo, quem christiana pertulit fortitudine, ita ut suo modo se gerendi medicum a cura aedificaret. Summa spe se paravit ad extremum occursum cum Christo, suo sponso, qui die XII mensis Iunii anno MCMXLIX ad se vocavit eam. Ipso instanti quo ex hoc mundo proficiscebatur, beatissimae Virginis Mariae intercessionem fiducialiter imploravit.

Fama sanctitatis eius large diffusa, Ragusae inchoata est Causa beatificationis et canonizationis per instructionem Processus Ordinarii Informativi. Rite servatis de iure servandis, Nobis coram die XVIII mensis Decembris anno MM Decretum prodiit de virtutibus heroum in modum exercitis, ac postea, die XII mensis Aprilis anno MMIII editum est Decretum super miraculo. Statuimus igitur ut ritus beatificationis Romae perageretur die XXI mensis Martii anno MMIV.

Hodie igitur in foro Vaticanam Sancti Petri Apostoli Basilicam prospiciente, inter sacra hanc ediximus formulam:

«Nos, vota Fratrum Nostrorum Dionysii Cardinalis Tettamanzi, Archiepiscopi Mediolanensis, Amadei Rodríguez Magro, Episcopi Placentini in Hispania, Emmanuelis Urena Pastor, Episcopi Carthaginensis in Hispania, et Pauli Urso, Episcopi Ragusiensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Aloisius Talamoni, Mathildis a Sacratissimo Corde Téllez Robles, Pietas a Cruce Ortiz Real et Maria Candida ab Eucharistia Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Aloisii Talamoni die tertia Octobris, Mathildis a Sacratissimo Corde Téllez Robles die tricesima Maii, Pietatis a Cruce Ortiz Real die vicesima sexta Februarii et Mariae Candidae ab Eucharistia die decima quarta Iunii in locis et modis iure statutis quotannis celebrare possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ». Post consuetum sermonem, quo eximiam huius Beatae vitam christianasque virtutes laudibus extulimus atque omnes christifideles ad praestabile eius exemplum imitandum sumus hortati, Nos Ipsi primi eam venerati sumus et caeleste super universam Ecclesiam invocavimus patrocinium.

Haec vero quae hodie statuimus firma usquequaque esse volumus ac valida fore iubemus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXI mensis Martii, anno MMIV, Pontificatus Nostri vicesimo sexto.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status


*A.A.S., vol. XCVII (2005), n. 1, pp. 23-26

 

© Copyright 2004 - Libreria Editrice Vaticana

 

top