IOANNES PAULUS PP. II
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE
APOSTOLICAE
INDUITE VOS*
VENERABILI
DEI
SERVAE MATHILDI A SACRO CORDE TÉLLEZ ROBLES
BEATORUM CAELITUM STATUS HONORESQUE
TRIBUUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. - « Induite vos ergo sicut electi Dei,
sancti et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem,
mansuetudinem, longanimitatem» (Col 3, 12).
Fideliter profecto hae Pauli apostoli voces in vita moribusque complentur
Venerabilis Servae Dei Mathildis a Sacro Corde Téllez Robles quae nempe Iesum
Christum medium sui amoris punctum effecit ipsumque proprii spiritalis aedificii
angularem lapidem, cum dedito atque indiviso animo famularetur et studiose
omnino operaretur orphanis suscipiendis, aegris adiuvandis, humana et christiana
mulierum progressione fovenda, operibus paroecialibus diligentia sua sedulo
provehendis.
Haec Domini sponsa die XXX Maii mensis anno MDCCCXLI in loco Robledillo
de la Vera nuncupato (provinciae Cacerensis dioecesis vero Placentinae in
Hispania) est iis parentibus nata a quibus solida ipsi data est religiosa
formatio. Anno circiter suo decimo una cum universa domo consedit apud « Béjar »
Salmanticae ubi perceptis Eucharistiae et Confirmationis Sacramentis suam etiam
christianam perfecit initiationem. Adulescens adhuc incitationem percipiebat ut
arctiorem coniunctionem excoleret cum Domino seseque indigentibus committeret.
Intravit proinde Consociationem «Filiarum Mariae» ac munus valetudinariae intra
Conferentias sancti Vincentii de Paul.
Cum ad vitam consecratam ipsius denique maturuisset vocatio, primam patris
repugnantiam superavit qui nempe sollicitabatur ob adiuncta valde clericis
adversa, quibus illo tempore Hispania erat obnoxia. Comprobata vero maximae
egestatis condicione necnon exclusione quorundam ea in societate, ubi vivebat,
tum etiam tristissima morum et victus abiectione multorum iuvenum iam cogitabat
religiosum condere Institutum praesertim adorationi Eucharisticae dedicatum
atque opitulationi aegrorum et exclusorum iuvenumque pauperum et afflictorum.
Moderatore spirituali consentiente et auctoritatibus ecclesiasticis annuentibus
novum illud die XIX mensis Martii anno MDCCCLXXV iniit opus. Inauguratione vero
instante septem ex octo sociis, quae principio eidem incepto dederant nomen,
Servam Dei deseruerunt quae tamen viam percurrere perrexit quam illi indicaverat
Dominus.
Unacum prima socia sua, Maria Briz, habitum induit religiosum die XX mensis
Ianuarii anno MDCCCLXXVII. Subsequenti dein anno sese transtulit communitas ad
locum Don Benito provinciae Badajoz ubi canonico modo est
novitiatus institutus. Dioecesanam approbationem impetravit Institutum anno
MDCCCLXXXIV, nomine addito « Amantium Iesu ac Filiarum Mariae Immaculatae ».
Religiosam professionem postmodum nuncupavit Serva Dei atque operi illi
stabiliendo se devovebat, quod per varia Hispaniae disseminabatur iam loca.
Magnae fidei mulier sine intermissione suae operam dabat sanctificationi
suasque spiritales filias confirmabat per constantem ac laetam virtutum
christianarum et religiosarum exercitationem. Consentiens plane cum iis omnibus
quae praecepit Ecclesia de officiis animarum consecratarum propriis contendebat
per preces et opera sua ut in hominum animis Regnum Christi constitueretur per
omnesque terrarum propagaretur partes.
Revelatis veritatibus firmiter credebat, dum magisterii doctrinis
adhaerescebat propriamque spiritalem vitam per perpetuam ac fervidam nutriebat
orationem. Peculiarem erga Eucharistiam sacram colebat pietatem: plurimum enim
temporis traducebat Sanctissimum Sacramentum adorans qua ex contemplatione vires
sumebat ut pro reliquis hominibus sese impenderet. Ferventem quidem alebat et
verae filiae affectum in Sanctissimam Virginem quam in primis sub titulo
invocabat Dominae Nazarethanae.
Materna usque cum sollertia sui Instituti curandis membris se tradebat
incitabatque simul sorores suas illud ut facerent unde amorem a Christo erga
homines demonstratum imitarentur: « Melius non poterit cor nostrum amore
flagrans respondere Deo quam bene faciendo maximum in modum ». Superioribus
subdita oboediebat ac regulam Instituti a semet ipsa prudenter sapienterque
directi servabat. In Christi viis proprias suas diligebat spiritales filias,
sobria semper et humilis. Paupertatem evangelicam laeta est amplexata sibi enim
semper conscia solum Dominum esse illi revera necessarium quae toto animo sese
ei concredit. Castitatis virtutem stricte semper custodivit.
Postquam ad Dei gloriam animarumque salutem est intento studio operata adque
coniunctionem cum Christo ultimam sese praeparavit, convenit denique Eum die
XVII mensis Decembris anno MCMII. Propter iam propagatam sanctitatis famam
suscepta beatificationis et canonizationis est Causa anno MCMLXXIX, Processu
cognitionali Placentino celebrato. Reliquis normis iuris rite expletis Nostro in
prospectu prodierunt Decreta die XXIII mensis Aprilis anno MMII de heroico
virtutum eius modo atque die XII mensis Aprilis anno MMIII super miraculo.
Quocirca ritum beatificationis peragi censuimus Romae die XXI mensis Martii anno
MMIV.
Hodie igitur adstante festiva celebrique Pastorum sacrorum et Christifidelium
turma praenuntiatum exegimus ritum intra quem, ut adsolet, formulam ipsius
Beatificationis Nobis proferre perplacuit, hanc videlicet:
« Nos, vota Fratrum Nostrorum Dionysii Cardinalis Tettamanzi, Archiepiscopi
Mediolanensis, Amadei Rodríguez Magro, Episcopi Placentini in Hispania,
Emmanuelis Ureńa Pastor, Episcopi Carthaginensis in Hispania, et Pauli Urso,
Episcopi Ragusiensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu
multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum
consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi
Dei Aloisius Talamoni, Mathildis a Sacratissimo Corde Téllez Robles, Pietas a
Cruce Ortiz Real et Maria Candida ab Eucharistia Beatorum nomine in posterum
appellentur eorumque festum: Aloisii Talamoni die tertia Octobris, Mathildis a
Sacratissimo Corde Télez Robles die tricesima Maii, Pietatis a Cruce Ortiz Real
die vicesima sexta Februarii et Mariae Candidae ab Eucharistia die decima quarta
lunii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».
Quod autem his sermonibus decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus
plane valere, contrariis rebus minime quibuslibet officientibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXI mensis
Martii, anno MMIV, Pontificatus Nostri sexto et vicesimo.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
*A.A.S., vol. XCVII (2005), n. 3, pp. 291-293
© Copyright 2004
- Libreria Editrice Vaticana