Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE APOSTOLICAE

INOPS EGO SUM*

VENERABILI DEI SERVAE PIETATI A CRUCE
CAELITUM BEATORUM TRIBUITUR DIGNITAS

 

Ad perpetuam rei memoriam. - « Inops ego sum et cum pauperibus nihil habeo quod dem, animam meam, cor meum, meam dilectionem trado quia amoris eleemosyna plus valet quam pecunia ».

Haec Venerabilis Servae Dei Pietatis a Cruce verba, quae saeculari nomine Thomasia Ortiz Real appellabatur, eam patefaciunt caritatem, qua illa indigentibus se tradidit, Dei, Salvatoris nostri, bonitatem eiusque per misericordiae opera tum corporis tum spiritus manifestans in homines amorem.

Filia haec spiritalis sancti Francisci Salesii die XII mensis Novembris anno MDCCCXLII in oppido Bocairente Valentinae Hispaniae provinciae e familia orta est, quae eam in christiana disciplina instituit. In litterarum ludis pietate ac diligentia eminuit. Valentiae apud Lauretanum collegium, quod ad sorores Sacrae Familiae de Bardeos pertinebat, altius est erudita. Cum novitiatum ingredi vellet, pater filiae iuvenem aetatem respiciens ac politicas illius temporis condiciones, domum effecit ut ea rediret, ubi apostolatui et caritatis operibus se devovit. Patre mortuo, in aliam religiosam congregationem ingredi studuit, quod non est consecuta, deficiente valetudine.

Varia post eventa, Episcopo hortante Barcinonensi, novum religiosum Institutum condere constituit. Itaque mense Martio anno MDCCCLXXXIV in oppido Puebla de Soto dioecesis Carthaginensis Congregationem Tertiariarum Virginis Mariae de Monte Carmelo fundavit, quae pauperes pueros aegrotosque iuvaret. Paulo post omnes sorores, praeter unam, conditricem reliquerunt, quae spe in Domino sustentata, die vlii mensis Septembris anno MDCCCXC, sancti Francisci Salesii persequens spiritalitatem, Episcopo dioecesano comprobante, Alcantarillae Congregationem Sororum Salesianarum Sacri Cordis Iesu condidit atque Generalis Antistita est nominata. Ut Christo animabusque studiose inserviret, complura incepta suscepit, scholas scilicet dominicales iuvenibus educandis instituit, quos ipsa de fabricis egredientes suscipere solebat, operam dedit ut deversoria ac hospitia senibus curandis aedificarentur, complures familias difficultatibus affectas adiuvit.

Firmiter ac pariter comiter spiritales filias instituit, quas suarum virtutum exemplo sanctitatisque studio aedificabat. Fide usque est sustentata, quam continenter testata est. Precatione, erga Eucharistiam, Passionem Domini, Sacrum Cor Iesu, Virginem Mariam, vocabulo potissimum invocatam Dominae Nostrae Lauretanae, devotione, suam spiritalitatem aluit. Dominum prae ceteris rebus adamavit, cui fideliter inservivit cuiusque mandata servavit. Doctrina praescriptaque Ecclesiae tenuit atque filiali affectu Summum Pontificem sacerdotesque coluit. Materna sollicitudine sorores omnesque indigentes iuvit.

Religiosam familiam prudenter spiritaliterque rexit. Terrestribus rebus posthabitis, nihil privilegiorum honorumque quaesivit.

Anno MCMXIV Antistitae Generalis munus reliquit atque precatione vitae aeternae spe sustentata, ad occursum cum Domino se comparavit, qui die XXVI mensis Februarii anno MMCMXVI ad se eam vocavit.

Latam eius propter sanctitatis famam, anno MCMLXXXII beatificationis canonizationisque per Cognitionalem Processum, Murciae in Hispania celebratum, Causa est incohata. His perfectis iure statutis rebus, Nobis coram Decretum de virtutibus heroum in modum exercitis die I mensis Iulii anno mrs prodiit, cum die XII mensis Aprilis anno MMIII Decretum de miraculo comprobaretur. Statuimus ideo ut beatificationis ritus Romae die XXI mensis Martii anno MMIV celebraretur.

Hodie igitur in foro Vaticanam Sancti Petri Apostoli Basilicam prospiciente, inter sacra hanc ediximus formulam:

« Nos, vota Fratrum Nostrorum Dionysii Cardinalis Tettamanzi, Archiepiscopi Mediolanensis, Amadei Rodríguez Magro, Episcopi Placentini in Hispania, Emmanuelis Ureña Pastor, Episcopi Carthaginensis in Hispania, et Pauli Urso, Episcopi Ragusiensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Aloisius Talamoni, Mathildis a Sacratissimo Corde Téllez Robles, Pietas a Cruce Ortiz Real et Maria Candida ab Eucharistia Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Aloisii Talamoni die tertia Octobris, Mathildis a Sacratissimo Corde Téllez Robles die tricesima Maii, Pietatis a Cruce Ortiz Real die vicesima sexta Februarii et Mariae Candidae ab Eucharistia die decima quarta Iunii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».

Beata haec, quae innumera pastoralia opera patravit atque mirandas virtutum dedit testificationes, non modo fidelibus est colenda, verum etiam ac praesertim nostra aetate imitanda, ita ut humana societas, terrena despiciens, in rectam viam induci valeat.

Haec vero quae hodie statuimus firma usquequaque esse volumus ac valida fore iubemus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXI mensis Martii, anno MMIV, Pontificatus Nostri vicesimo sexto.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status


*A.A.S., vol. XCVII (2005), n. 3, pp. 296-298

 

© Copyright 2004 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana