Ad perpetuam rei memoriam. - «Peccatores, nolite amplius
peccare; nolite amplius nostrum Iesum offendere ».
Alexandrinae Mariae da Costa studiosa haec clamatio, quae inter
verba reperitur apud eius sepulcrum insculpta, totam eius vitam summatim
complectitur, traditam pro mundi salute.
Venerabilis Serva Dei die XXX mensis Martii anno MCMIV in oppido
Balasar in Lusitania orta est. Parva fuit colona eademque arguta, iocosa,
blanda, XIV annos nata se de fenestra in hortum praecipitavit ut suam puritatem
servaret. Annorum decursu detrimentum, quod ipsa eum propter casum passa est,
paralysim totius corporis procuravit, ideoque plus quam triginta annos in lecto
cubuit, a sorore grandiore natu curata.
Usque ad annum MCMXXVIII sanationem, Virgine Maria intercedente,
petere solebat, cum polliceretur se sanatam missionem adituram. Cum vero dolorem
suam esse missionem intellexit, prompte eum est complexa.
Hoc tempore primi
mystici eventus occurrerunt, cum Alexandrina artae cum Christo in Tabernaculis
coniunctionis, opem ferente Virgine Maria, vitam incoharet. Cum quodam die sola
esset, hoc repente cogitavit: « Iesu tu es in Tabernaculo detentus et ego tuam
propter voluntatem in lecto. Nos nos comitabimur ». Inde primam coepit agere
missionem, Tabernaculi lampadis scilicet agendi partes. Suas exigebat noctes de
Tabernaculo in Tabernaculum transiens. In unaquaque Missa se Aeterno Patri
addicebat tamquam victimam pro peccatoribus, una cum Iesu Ipsiusque ad
voluntatem.
A die Veneris III mensis Octobris anno MCMXXXVIII ad diem XXIV
mensis Martii anno MCMXLII, videlicet centies octogies bis singulis Veneris
diebus Passionis dolores est experta. Alexandrina, suam suetam excedens
condicionem, de lecto surgebat et per motus aliquos, acerrimis doloribus
comitantibus, per tres horas et dimidiam varia viae Crucis momenta iterabat.
«Amandi, patiendi, reparandi» eius fuit propositum quod ipsi
significavit Dominus. Anno MCMXXXVI ex Summo Pontifice quaesivit ut Cordi
Immaculato Mariae consecraret mundum. Prece hac saepenumero iterata, die XXXI
mensis Octobris Pius XII per nuntium aliquem Fatimensi in urbe emissum Cordi
Immaculato Mariae mundum consecravit, qui deinde die VIII mensis Decembris
eiusdem anni in Basilica Petriana est iteratus.
A die XXVII mensis Martii anni MCMXLII ac deinceps Alexandrina
se alere desiit, cum de sacra Eucharistia tantum viveret.
Anno MCMXLIV Consociationi Cooperatorum Salesianorum nomen
dedit. Cooperatricis diploma in propatulo collocavit, ut, eo viso, suo dolore
suisque precibus animarum saluti, iuvenum potissimum, operam suam conferre
posset.
Etsi multum pateretur, mentem intendebat ad pauperes iuvandos,
fidelium aliorumque hominum spiritale bonum, qui ad eam confluebant. Sua in
paroecia triduorum, XL, horarum et quadragesimalium sermonum curationem fovit.
Die XIII mensis Octobris anno MCMLV, cum anniversaria
recoleretur memoria Virginis Fatimensis novissimae apparitionis, clamantem eam
audierunt: « Felix sum, quia caelum peto ». Hora septima cum dimidia
postmeridiano tempore e vita excessit.
Ordinarius Processus Bracarensi in urbe a die XIV mensis
Ianuarii anno MCMLXVII ad diem X mensis Aprilis anno MCMLXXIII actus est. Die
autem XXI mensis Decembris anno MCMXCV Nos Ipsi Alexandrinae virtutes heroum in
modum exercitas agnovimus. Die XX mensis Decembris anno MMIII Nobis coram
Decretum de miraculo prodiit ac deinceps statuimus ut Beatificationis ritus
Romae die XXV mensis Aprilis anno MMIV celebraretur.
Hodie in foro Petriano inter sacra hanc ediximus formulam:
«Nos, vota Fratrum Nostrorum Iosephi Michalik, Archiepiscopi
Premisliensis Latinorum, Alberti Geraldi Jaramillo, Archiepiscopi Medellensis,
Ioannis Cardinalis Sandoval Íñiguez, Archiepiscopi Guadalaiarensis, Severini
Cardinalis Poletto, Archiepiscopi Taurinensis, Ignatii Noguer Carmona, Episcopi
Onubensis, et Georgii Ferreira da Costa Ortiga, Archiepiscopi Bracarensis, nec
non plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium
expientes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra
Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Augustus Czartoryski,
Laura Montoya, Maria Guadalupe García Zavala, Nemesia Valle, Eusebia Palomino
Yenes et Alexandrina Maria da Costa Beatorum nomine in posterum appellentur
eorumque festum: Augusti Czartoryski die altera Augusti, Laurae Montoya die
vicesima prima Octobris, Mariae Guadalupe Garcia Zavala die vicesima septima
Aprilis, Nemesiae Valle die vicesima sexta Iunii, Eusebiae Palomino Yenes die
nona Februarii et Alexandrinae Mariae da Costa die decima tertia Octobris in
locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».
Consueta denique oratione prolata, qua tum eximiam huius Beatae
vitam tum singulas eius christianas virtutes laudibus ornavimus, Nos primi summa
devotione caeleste illius invocavimus patrocinium omnesque adstantes hortati
sumus ad eius virtutes imitandas.
Quod autem his sermonibus decrevimus, volumus et nunc et in
posterum tempus vim habere, contrariis rebus minime quibuslibet officientibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV
mensis Aprilis, anno MMIV, Pontificatus Nostri sexto et vicesimo.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card.
SODANO
Secretarius Status
*A.A.S., vol. XCVII (2005), n. 3, pp. 303-305
© Copyright 2004
- Libreria Editrice Vaticana