The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUAM DILECTA*

VENERABILI DEI SERVO AUGUSTUS CZARTORYSKI
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. - «Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum! Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini. (. . .) Beati, qui habitant in domo tua: in perpetuum laudabunt te» (Ps 84, 1-5). Haec Psalmi 84 verba, quae Augustus Czartoryski elegit et scribenda fecit in imagine primae Missae, historiam totius eius vocationis illustrant: historiam scilicet eximiam, etiamsi aerumnosam, prius turbulentam deinde vero victricem.

Augustus, Polonus princeps, Lutetiae Parisiorum die II mensis Augusti anno MDCCCLVIII, in exsilio, ortus est, ex parentibus Ladislao et Maria Amparo, principi femina, filia reginae Hispaniae. Eadem in urbe prima frequentavit curricula, a praeceptoris exemplo attractus, sancti videlicet Raphaelis Kalinowski. Mox tamen Augusti valetudo deficere coepit, cui addebantur spiritales varii generis difficultates. Etiamsi pater eum ad publicum honorum cursum fortiter incitabat, iuvenis princeps desiderio ducebatur se Deo totaliter vovendi. Anno MDCCCLXXXIII Lutetiae Parisiorum Ioanni Bosco obviam factus est, suam reperiens vocationem ad naviter pauperibus serviendum. Ioannes Bosco tamen valde cautum se ostendit. Augustus, XXIX annos natus, in novitiatum est ingressus; Ioannes Bosco, quasi moriens, benedixit eius talare vestimentum. Curricula deinde explevit philosophica et theologica, semper in precariis versans salutis condicionibus. Die II mensis Aprilis anno MDCCCXCII Remopoli sacerdos est ordinatus.

Subsequenti anno, vesperi diei VIII mensis Aprilis, in octava videlicet Paschae, sedens in sedecula, olim a Ioanne Bosco adhibita, pie in Domino obdormivit, XXXV vitae annis expletis. «Quam pulcherrimum Pascha!» die Lunae confratri dixit qui ei assidebat, nesciens se extremum octavae diem in para,diso celebraturum esse.

Corpus Augusti in Poloniam est translatum atque in crypta paroeciali sepultum in loco Sieniawa, prope familiae sepulcra; eadem in sacra aede Augustus primam fecerat olim communionem. Postea eius exuviae translatae sunt in ecclesiam Salesianam Premisliae, ubi adhuc manent.

In historia vocationis Augusti semper adest, exemplari omnino modo, discriminis officium, in oratione exercitum, consiliis moderatorum spiritalium consideratis. Propriae ipsius vitae etiam erat illa consuetudo spiritales magistros consulendi priusquam quodlibet caperet consilium.

Iuvenibus aetatis nostrae, qui saepe difficultatibus vexantur ut Dei voluntatem intellegant eique oboediant, Augustus perspicuam discriminis methodum ostendit. Eius enim vita verum exstitit «pro vocatione certamen ». Constans in oblatione sui ipsius Deo, repetere consueverat: «Hic Dominus me vocavit et hic Dominus me vult ».

Haec plena firmitas ad Dei voluntatem in fide persequendam validum pro singulis christianis constituit nuntium. Arta praesertim cum Domino in sacramentis et in precibus communio, constans in quotidiana opera exsequenda officium atque dolorum angustiarumque fiduciosa tolerantia fidelibus e viam quotidianam praebent in itinere ad sanctitatem, altam scilicet ordinariae vitae christianae mensuram.

Sanctitatis Augusti fama, iam in celebratione exsequiarum evidens, Processum ordinarium de eius vita eiusque virtutibus provexit, qui in loco Albenga inter XIV diem mensis Februarii anni MCMXXI et VII diem mensis Ianuarii anni MCMXXVII, rite est instructus. Die I Decembris mensis anno MCMLXXVIII Nosmet Ipsi, omnibus iure necessariis recte expletis, ediximus hunc Dei Servum theologales et cardinales ceterasque adnexas virtutes heroum in modum exercitavisse. Die III mensis Septembris anno MCMXCIX Premisliae Inquisitio dioecesana incohata est de coniecto miraculo. Die XX mensis Decembris anno MMIII, Nobis adstantibus, Decretum est promulgatum super miraculo, quod eiusdem Venerabilis Dei Servi intercessioni est adsignatum. Statuimus igitur ut beatificationis ritus die XXV mensis Aprilis anno MMIV Romae perageretur.

Hodie igitur in foro ante Patriarchalem Basilicam Vaticanam, intra Missarum sollemnia, hanc protulimus formulam:

Nos, vota Fratrum Nostrorum Iosephi Michalik, Archiepiscopi Premisliensis Latinorum, Alberti Geraldi Jaramillo, Archiepiscopi Medellensis, Ioannis Cardinalis Sandoval Íñiguez, Archiepiscopi Guadalaiarensis, Severini Cardinalis Poletto, Archiepiscopi Taurinensis, Ignatii Noguer Carmona, Episcopi Onubensis, et Georgii Ferreira da Costa Ortiga, Archiepiscopi Bracarensis, nec non plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Augustus Czartoryski, Laura Montoya, Maria Guadalupe García Zavala, Nemesia Valle, Eusebia Palomino Yenes et Alexandrina Maria da Costa Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Augusti Czartoryski die altera Augusti, Laurae Montoya die vicesima prima Octobris, Mariae Guadalupe García Zavala die vicesima septima Aprilis, Nemesiae Valle die vicesima sexta Iunii, Eusebiae Palomino Yenes die nona Februarii et Alexandrinae Mariae da Costa die decima tertia Octobris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quod autem his sermonibus decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus minime quibuslibet officientibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis Aprilis, anno MMIV, Pontificatus Nostri sexto et vicesimo.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status


*A.A.S., vol. XCVII (2005), n. 3, pp. 298-300

 

© Copyright 2004 - Libreria Editrice Vaticana

 

top