The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CUM IN CRUCE PENDENS*

VENERABILI DEI SERVAE LAURAE A S. CATHARINA SENENSI
CAELITUM BEATORUM TRIBUITUR DIGNITAS

 

Ad perpetuam rei memoriam. - Cum in cruce pendens ad se omnes trahere vellet, moriturus, clamavit Iesus: «Sitio» (Io 19, 28). Haud erat aquae sitis, sed animarum. Haec Iesu clamatio Venerabilis Servae Dei Laurae a S. Catharina Senensi, saeculari nomine Mariae Laurae Montoya y Upegui appellatae, animam invasit atque in ea desiderium concitavit Iesu sitim restinguendi, ad eum valde optatas deferens animas: «Si tu animas sitis et equidem tuam sitim restinguere sitio, cur meam aviditatem non satisfacis . . .? Fac ut pretium illarum animarum solvam ipsaeque tuam coronam efficiant».

Cum ipsa maximopere animas servare cuperet atque Evangelii nuntium iis deferre qui Iesum Salvatorem non noverant, indigenis potissimum, hoc ea et sociae missionariae apostolicae vitae usque affectaverunt propositum.

In oppido Jericó Columbiana in natione die XXVI mensis Maii anno MDCCCLXXIV ex vere christiana familia orta, tertium annum agebat, cum pater patriam religionemque defensurus necaretur. Cum mater tres liberos sustinere non posset, minimam natu, id est Lauram, avibus maternis commisit. Usque ad sextum decimum aetatis annum scholam non adiit, sed per se legere et scribere ipsa didicit. Scholae deinceps magisterii dedit nomen, magistrae obtinens documentum atque compluribus in pagis docuit itemque moderatrix nominata est cuiusdam Medellensis collegii. Inibi de aliquibus indigenis in montibus saltibusque abditis, a vita sociali exclusis, audivit. Christum ignorabant atque haud germani cives habebantur.

Laura, calumniis aerumnisque conflictata, in Deo et Virgine Maria, cui se omnino addixerat, solacium animique firmitudinem repperit et eadem magis magisque debiliorum desertiorumque percipiebat dolores, perculsa potissimum ab indigenis ab omnibus relictis et a Christo distractis. Saepe cogitavit ut se in coenobio claustrali Deo consecraret, sed tunc illud «sitio» a percepit Christi cruci affixi esse anhelitum quendam illos ad eum tradendi, qui eundem ignorabant. Animadvertit se a Deo vocari, ut Christi Regnum ad indigenas cunctos deferretur utque filiorum Dei atque civis dignitas illis redderetur.

Anno MCMXIV una cum matre et quinque sociis montes petiit loci Dabeiba, ut indigenas inveniret. Quod postea iteratum est. Mox eam comitatae sunt iuvenes audaces, montes scansurae, densissimas silvas invasurae ac flumina decursurae, ut indigenae evangelizarentur. Orta est sic anno MCMXVII Congregatio Sororum B.M.V. Immaculatae et Sanctae Catharinae Senensis.

Laura annorum decursu eximiarum virtutum dedit exemplum. Iuvenis iam animadvertit se a Deo trahi. «Cor meum, aiebat, tamquam tormenti bellici pyrobolus in Deum se iacit». Eius fides, quam assiduis precationibus colere solebat, efficiebat ut Christum in desertioribus, praesertim indigenis, videret. Spectabilis fuit in Eucharistiam eius amor, quem suis filiabus et indigenis inculcabat. Tenerrimum quoque in Virginem Mariam coluit amorem. Mariae nomen tamquam fuit vexillum quod indigenarum cordis ianuam reserabat.

Novissimos vitae annos, fere paralytica, precando transegit et filiabus scribendo, easdemque ad operandum cohortando. Paulo antequam moreretur Lapurdensem Virginem Mariam invisit. Sacramentis roborata de hoc mundo die XXI mensis Octobris anno MCMXLIX demigravit, sanctitatis opinionem non modo relinquens in Columbia, verum etiam in aliis nationibus, quas evangelizationis eius opera attigit. Die XXII mensis Ianuarii anno MCMXCI cum eius virtutes esse exercitae heroum in modum dicerentur, die VII mensis Iulii anno MMIII beatificationis miraculum comprobavimus. Statuimus igitur ut beatificationis ritus die XXV mensis Aprilis anno MMIV Romae perageretur.

Hodie in foro Petriano inter sacra hanc ediximus formulam:

Nos, vota Fratrum Nostrorum Iosephi Michalik, Archiepiscopi Premisliensis Latinorum, Alberti Geraldi Jaramillo, Archiepiscopi Medellensis, Ioannis Cardinalis Sandoval Íñiguez, Archiepiscopi Guadalaiarensis, Severini Cardinalis Poletto, Archiepiscopi Taurinensis, Ignatii Noguer Carmona, Episcopi Onubensis, et Georgii Ferreira da Costa Ortiga, Archiepiscopi Bracarensis, nec non plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Augustus Czartoryski, Laura Montoya, Maria Guadalupe García Zavala, Nemesia Valle, Eusebia Palomino Yenes et Alexandrina Maria da Costa Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Augusti Czartoryski die altera Augusti, Laurae Montoya die vicesima prima Octobris, Mariae Guadalupe García Zavala die vicesima septima Aprilis, Nemesiae Valle die vicesima sexta Iunii, Eusebiae Palomino Yenes die nona Februarii et Alexandrinae Mariae da Costa die decima tertia Octobris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quod autem his sermonibus decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus minime quibuslibet officientibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis Aprilis, anno MMIV, Pontificatus Nostri sexto et vicesimo.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status


*A.A.S., vol. XCVII (2005), n. 4, pp. 381-383

 

© Copyright 2004 - Libreria Editrice Vaticana

 

top