Ad perpetuam rei memoriam. - «Heroes esse pulchrum quidem est,
melius autem esse bonos . . .; principium vitae bonitas est». Una haec tot
invenitur inter locutiones quas in scriptis legimus sororis Nemesiae Valle,
religiosae sodalis Sororum Caritatis a Sancta Ioanna Antida Thouret, quae
videlicet ipsius etiam genus illuminat vitae: bonitas enim quae se quotidianis
ostendit in rebus quaeque singulis diebus sese explicat in perpetua fidelitate
erga illud propositum: «Dei quaerere gloriam, ceteris adferre laetitiam, pati
at numquam pati cogere».
Nascitur die XXVI mensis Iunii anno MDCCCXLVII
Augustae, parentibus Anselmo Valle ac Maria Christina Dalbar, qui baptismi
tempore Iuliam appellare eam statuunt apud antiquam aedem Collegiatam sancti
Ursi eadem in urbe.
Vitae Iuliae primi anni aguntur intra domus serenitatem quae
alterius ortu pueri, Vincentii nempe, est laetata et ubi matris opus quae
tabernam vestimentorum administrat atque patris qui actuosissimum commercium
gerit certam quandam praestant prosperitatem. Matre autem vita functa,
familiarium curis commendantur orphani.
Undecimum agens annum suam ut perficiat
institutionem in Galliam mittitur, scilicet Vesontionem, ad hospitium a
Sororibus Caritatis a Sancta Ioanna Antida Thouret procuratum.
Ibi nempe
Gallicam linguam bene discit Iulia dum suam eruditionem locupletat atque paratur
ad opera feminea, simul praecipua bonitate maturescens quae eam amabilem reddit
aliisque devotam. Domum reversa patrem videt ad secundas transiisse nuptias
atque ab Augustana urbe ad Pontem Sancti Martini migrasse. Ibi condicionem
familiarem difficiliorem repperit ubi non facile simul vivitur. Eam non amplius
tolerat frater Vincentius qui idcirco domo aufugit et de quo nihil amplius est
compertum. Remanet tamen Iulia ex eiusque sollicitudine studium exoritur id
omnino quaerendi quod non potest praebere familia, nempe eos respiciendi qui
eandem ipsius doloris subeunt experientiam, actus reperiendi qui amorem et
tolerantiam et benignitatem erga omnes testantur.
Apud Sancti Martini Pontem
etiam Sorores offendit Iulia Vesontionis, filias videlicet Sanctae Ioannae
Antidae Thouret. Earum se unam esse voluit. Cum autem consilium pater bonarum
nuptiarum exhibuisset, nihil Iulia dubitavit: etenim suam vitam Deo dicatum iri
promisit et aliis hominibus; sororem caritatis dumtaxat se esse cupit.
Die VIII
mensis Septembris anno MDCCCLXVI Vecellas eam pater comitatur ad Sanctae
Margaritae monasterium ubi Sorores Caritatis novitiatum instituerunt. Nova inde
pacis ei incipit vita atque laetitiae etiam inter lacrimas propter illam non
facilem seiunctionem. Illud quidem agitur ut altiorem cum Deo ipsa ingrediatur
coniunctionem, ut se ipsam melius cognoscat suaeque communitatis opus, ut eo
abire sit parata quo Deus vocaverit. Laetans hoc intrat Iulia novitatis iter.
Quotidie id detegit quod aut amittere aut accipere debet. Haec precatio
comitatur eiusque totius vitae passus comitabitur: «Iesu, me priva meipsa atque
te me indue. Pro te, Iesu, vivo, pro teque morior».
Novitiatu rite exacto,
novum recipit cum indumento religioso nomen: sororis Nemesiae. Quod nomen est
primorum saeculorum martyris. Laetatur inde atque propositum vitae suae efficit:
suum nempe testificari amorem erga Iesum usque ad extremum, quocumque pretio in
sempiternum, sicut Nemesius ipse fecit martyr. Derthonae apud Sancti Vincentii
de Pauli Institutum repperit scholam et educationis sedem, orphanotrophium et
eruditionis cursus necnon industriam in paroecia. Haec terra ipsi perapta est
ubi bonitatem disseminet. Ubi enim humile est absolvendum opus, dolores sunt
leniendi, ubi difficultas quaedam necessitudines pacificas impedit, ubi
fatigatio et aegritudo et paupertas vitam circumscribunt, ibi adest soror
Nemesia et ubique auditur versus ille: «O, sororis Nemesiae cor!».
Quadraginta
nata annos Antistita communitatis creatur. Perturbatur soror Nemesia, verum hac
cogitatione confirmatur: moderatricem esse significat «servire» ideoque poterit
se sine limite impendere.
Propositi eius iam describuntur principia:
«Festinandus est gradus neque retro respiciendum, sed unica meta contemplanda:
Deus solus! Ipsi esto gloria et aliis laetitia; mihi pretium pendendum, pati at
numquam cogere. Mecum ipsa aspera ero et omnem caritatem sororibus praebebo: qui
traditur amor, unica res superes ».
Die X mensis Maii anno MCMIII mane inveniunt
orphanae et puellae educandae sororis Nemesiae sibi inscriptum nuntium:
«Laeta discedo vosque Virgini Mariae committo . . . Singulis totius diei momentis
vos sectabor». Etenim Derthonam relinquit petitque locum Borgaro Taurinensem
ubi adulescentularum numerus exspectat ut ea ipsa novo in itinere se comitetur
ad plenam videlicet Deo donationem ut in pauperibus illi serviant. Sunt enim
noviciae provinciae novae Sororum Caritatis. Sororis autem Nemesiae institutio
eadem semper est: bonitatis nempe et tolerantiae, renuntiationis ex amore et
patientiae, quae exspectare novit viamque iustam reperire quae singulis
congruit. Noviciae quidem meminerunt: «Nos singillatim cognoverat
necessitatibus nostris comprehensis; nostram secundum indolem nos singulas
tractabat postulabatque id quod nos ad amandum adducere poterat».
Harum vero
sententiarum minime est particeps Antistita provincialis, quae ei non dubitat
humiliationes inferre, dum etiam postulat ut ratio quaedam multo rigidior et
asperior necnon magis prompta et immediata puellis adhibeatur quae religiosam ad
vitam comparari debent.
Vitae curriculum sororis Nemesiae tam matris et sororis
quam magistrae ad finem extremum devergit cum iam tredecim anni eius ab adventu
in oppidum Borgaro sunt transacti. Quingentae circiter noviciae in Dei semitis
ambulare ab ea didicerunt. Precatio illa quam suam a primis initiis feeerat: e
Iesu, me priva meipsa atque te me indue. Pro te. Iesu, vivo, pro teque morior»,
omnem per vitam cum ea perstitit. Donum novissimum alicuius vitae omnino Amori
donatae morte perficitur quae die lvitt mensis Decembris anno MCMXVI
intercessit.
Fecit deinceps sanctitatis ipsius celebratio ut beatificationis et
canonizationis Causa Augustas Taurinorum institueretur ac Derthonae Processus
Informativus ab anno mrltt,u ad annum mcmn.tn. De Processus dioecesani validitate decretum die
II mensis Aprilis anno MCMLXXXII prodiit deque virtutum
heroica ratione die V mensis Iulii anno MMI. Sententia super miro die XX mensis
Decembris anno MMni edita Nobis coram, placuit ut ipsa beatificatio die XXV
mensis Aprilis anno MMIV rite perageretur. Hodie propterea in interminatae
multitudinis prospectu iuvit Nos sequentem enuntiare sollemniter beatificationis
formulam:
Nos, vota Fratrum Nostrorum Iosephi Michalik, Archiepiscopi
Premisliensis Latinorum, Alberti Geraldi Jaramillo, Archiepiscopi Medellensis,
Ioannis Cardinalis Sandoval Íñiguez, Archiepiscopi Guadalaiarensis, Severini
Cardinalis Poletto, Archiepiscopi Taurinensis, Ignatii Noguer Carmona, Episcopi
Onubensis, et Georgii Ferreira da Costa Ortiga, Archiepiscopi Bracarensis, nec
non plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium
explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra
Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Augustus Czartoryski,
Laura Montoya, Maria Guadalupe García Zavala, Nemesia Valle, Eusebia Palomino
Yenes et Alexandrina Mariae da Costa Beatorum nomine in posterum appellentur
eorumque festum: Augusti Czartoryski die altera Augusti, Laurae Montoya die
vicesima prima Octobris, Mariae Guadalupe García Zavala die vicesima septima
Aprilis, Nemesiae Valle die vicesima sexta Iunii, Eusebiae Palomino Yenes die
nona Februarii et Alexandrinae Mariae da Costa die decima tertia Octobris in
locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.
In nomine Patris et
Filii ct Spiritus Sancti.
Postremo quae his Litteris constituimus, firma et rata
in posterum esse volumus quibusvis causis haudquaquam obsistentibus.
Datum
Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis Aprilis, anno
MMIV, Pontificatus Nostri sexto et vicesimo.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status