QUIBUS BEATAE IOANNAE BERETTA MOLLA
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR
« Cum dilexisset suos . . . in finem dilexit eos »(Io 13, 1).
Beata Ioanna Beretta
Molla Domini Iesu exemplum, qui suos usque ad supremum vitae sacrificium
dilexit, ardenter est secuta, in caritate Deo, Ecclesiae, familiae et aegrotis
serviens. Christianam testificationem potissimum confirmavit, cum vitam dedit ut
infantem in gremio suo salvaret.
Ioanna Beretta die IV mensis Octobris anno
MCMXXII Maxentae, prope Mediolanum, ex parentibus prorsus christianis est orta.
Decima fuit ex tredecim liberis: quinque in iuvenili mortui sunt aetate, tres
Deo se devoverunt. Henricus, religioso nomine Albertus, missionarius exstitit
Capuecinus in Brasilia; Iosephus, presbyter in dioecesi Bergomensi; Virginia,
religiosa Canossiana, missionaria in India.
Pater Ioannae, Albertus, christianae
vitae exemplar, voluit ut omnes filii lauream consequerentur. Singulis diebus,
ante cotidianam suscipiendam navitatem, Missae intererat. Mater, Maria de
Micheli, mulier fuit humilis et roboris plena. Ioanna iam ab infantia, in
familiari ambitu, educationem ad preces, ad Eucharistiam participandam nec non
ad proximi amorem accepit. Modo quinque et dimidium annos nata, die IV mensis
Aprilis anno MCMXXVIII, prima Communione Bergomi est recreata; die IX mensis
Iunii anno MCMXXX Chrismatis recepit sacramentum.
Intensa in laetitia crescebat,
vitam veluti peculiare Dei donum considerans: itinera ei placebant, flores et
montes, ars musica atque corporis exercitationes. Sciebat pingere et narrare,
sapienter ac subtiliter decernere. Anno MCMXXXVII eius familia ad locum v. d. «
Quinto al Mare », prope Ianuam, se transtulit. Ioanna Actionem Catholicam
frequentabat atque gymnasium-lyceum classicum, fructus edens aliis iuvenibus
communes.
Eodem tempore spiritale iter suum maturabat. Cotidie sacro convivio
recreabatur, singulis hebdomadibus confiteri solebat peccata sua, spiritalibus
exercitationibus composite aderat. Sedecim annos nata, in spiritalibus
exercitationibus, fundamentalem vixit suae vitae eventum. Plurimis obnoxia
exstitit difficultatibus: morbi causa studiorum curricula per unius anni spatium
intermisit; matrem et patrem eodem anno MCMXLII amisit. Ioanna, quae cum
fratribus sororibusque Maxentam se transtulit, facultati medicinae nomen dedit,
primum Mediolani deinde Papiensi in urbe. Lauream anno MCMXLIX est consecuta
atque, tres post annos, altiora studia paediatriae perfecit.
Verba Sacrarum
Scripturarum meditans: « Beatius est magis dare quam accipere »(Act 20, 35),
Ioanna diligenter in apostolatu adlaboravit, in Societate sancti Vincentii, in
Actione Catholica nec non in catechesi tradenda. Deum diligebat atque ardenter
desiderabat ut multi Eum diligerent.
Munus medici exercens et dolorem cum
aegrotis participans, maximam demonstrabat peritiam, deditionem, singularem
sollicitudinem nec non benignam urbanitatem. Dicere solebat: «Ministerium
nostrum non concluditur cum medicamenta irrita redduntur; anima ad Deum est
nobis adducenda ».
Cogitabat de apostolatu missionali in Brasilia, sed e
precibus et exercitationibus spiritalibus suam ad matrimonii intellexit
vocationem, quod die XXIV mensis Septembris anno MCMLV cum doctore machinario
Petro Molla contraxit. Plenam vitae amorisque communionem in familia agens,
diligentem in sociali et ecclesiastica navitate se monstravit.
Mense Septembri
anno MCMLXI quarta durante praegnatione, Ioanna non haesitavit ut creaturae
vitam vitae suae anteponeret atque consulto quaesivit ut fructus gremii
salvaretur. E fiducia in caelestem Patrem, e solacio orationis et Sacramentorum
nec non ex adsidua familiarum amicorumque praesentia exemplarem vim in serena
immolatione hausit.
Saturni die in Paschatis octava, post hebdomadam ab infantis
feminilis generis ortu, die XXVIII mensis Aprilis anno MCMLXII mortem obiit
clamans: «Amo te, Iesu!». In dignitatem vitae credebat cuiusque testis fuit
usque ad supremum sacrificium.
Beatificationis canonizationisque causam Ioannae
Beretta Molla incohavit Archiepiscopus Mediolanensis Ioannes Baptista Montini,
Decessor deinde Noster, rec. mem., hac in Petri cathedra.
Processus canonicus
anno MCMLXXX apud Curiam Mediolanensem est instructus. Omnibus diligenter de
iure expletis rebus, Nobis adstantibus anno MCMXCI decretum est promulgatum
de heroico virtutum Ioannae Beretta Molla exercitio. Approbato deinde miraculo,
Servae Dei intercessioni tributo, eam inter beatos die XXIV mensis Aprilis anno
MCMXCIV recenseri voluimus. Feliciter nuper Nosmet Ipsi agnovimus miraculum,
quod in Brasilia evenit, beata Ioanna intercedente. Consentientibus deinde
Cardinalibus et Episcopis in Consistorio die XIX mensis Februarii anno MMIV,
decrevimus ut canonizationis ritus die XVI mensis Maii eiusdem anni Romae
perageretur.
Hodie igitur in foro ante Patriarchalem Basilicam Vaticanam, intra
Missarum sollemnia hanc protulimus formulam:
«Ad honorem Sanctae et Individuae
Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum,
auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac
Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de
plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Aloisium Orione, Hannibalem Mariam
Di Francia, Iosephum Manyanet y Vives, Nimatullacium Kassab Al-Hardini, Paulam
Elisabetham Cerioli et Ioannam Beretta Molla Sanctos esse decernimus et
definimus, ac Sanctorum catalogo adscribimus, statuentes eos in universa
Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».
Clara haec mulier perdiligentem ostendit spiritalem
progressum, Christi eiusque Ecclesiae dilectionem, atque insignia dedit
religiosae pietatis testimonia. Dum illius conspicimus vitam, quae Redemptorem
hominum etiam variis in difficultatibus fideliter est secuta, ad altiorem usque
in cotidiana vita imitationem Salvatoris incitamur adque sanctitatem et proprii
status perfectionem prosequendam invitamur.
Quae autem his Litteris decrevimus,
nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus
minime obstantihus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die sexto decimo mensis
Maii, anno Domini bis millesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto et vicesimo.
EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCVII (2005), n. 1, pp. 9-12
© Copyright 2004
- Libreria Editrice Vaticana