IOANNES PAULUS PP. II
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE
DECRETALES
CUM VIDISSET*
QUIBUS BEATAE PAULAE ELISABETHAE CERIOLI
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR
«Cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem, quem diligebat, dicit
matri: "Mulier, ecce filius tuus". Deinde dicit discipulo: "Ecce mater tua". Et
ex illa hora accepit eam discipulus in sua » (Io 19, 26-27).
Hisce Evangelii verbis inspirata est et collustrata beata Paula Elisabetha ut
intellegere posset sensum propheticum verborum quae filius eius Carolus,
moriens, ad eam convertit: Mater mea, ne lugeas, Dominus enim alios tibi
filios dabit alendos. Verba fuerunt quae, licet in umbra, mater in memoria
valide tenuit, donec duas institutiones titulo insigniri voluit: Institutum
Sororum a Sacra Familia et Institutum Patrum Fratrumque a Sacra Familia. Ipsa
enim apud scholam Mariae et Ioseph didicit necesse esse ut infantes cuiusque
temporis integram et compactam, magnanimam et stabilem familiam haberent, ut
crescere possent mente roborati et persuasi se vitam iustam gerere et iucundam,
dignam ut diligeretur, quae impelleret eos ad omnes proprios similes diligendos.
Agitur de exigentia, quae nostra quoque viget aetate, in qua argumentum de
familia agitatur praesertim ab Ecclesia ut quamprimum eius tanti momenti finis
restauretur.
Mater Paula Elisabetha (in saec.: Constantia Cerioli) in oppido vulgo
Soncino (intra fines provinciae Cremonensis) die XXVIII mensis Ianuarii anno
MDCCCXVI orta est christianis genitoribus, ex nobili stirpe, divitibus agrorum
possessoribus. Statim experta est amarum doloris sensum, sive physici doloris
quoniam gracili et infirmo corpore est nata, sive moralis doloris quia apud
incolas oppidi Soncino tempore illo summa grassabatur egestas, et ideo
mater eius, christiana provida sapientia ditata, filiam ab hac rerum condicione
hortata est ut caveret.
Undecim annos agens, uti decet familiae nobilis filiam, ascripta est in
collegium a Sororibus Visitandinis euratum in oppido Alzano Lombardo
(intra fines Bergomensis provinciae), ubi instructio et formatio optime
coalescebant secundum spiritalem Sancti Francisci Salesii doctrinam. Undeviginti
annos nata, excipiens parentum voluntatem in qua ipsam Dei voluntatem
quibuslibet posthabitis humanis considerationibns, iugiter noverat, nupsit viro
Caietano Busecchi-Tassis, viduo duodesexaginta annorum aetatis. Quamvis haud
facilem coniugalem vitam gerens, mitem et obsequentem se praebuit. Quattuor
filios habuit, ex quibus tres fere subito mortem obierunt, et alter natus,
Carolus, obiit anno MDCCCLIV sedecim aetatis annos agens. Eodem anno e vita
quoque migravit maritus; idcirco Constantia vidua ae sola permansit.
In viduitate versans invenit et vixit tormentum solitudinis: nihilominus
solida fide firmata et spiritualiter ducta a duobus Episcopis, Domino Petro
Aloisio Speranza, Ordinario Dioecesis Bergomensis, et Domino Alexandro Valsecchi
eius Episcopo Auxiliari, detegere potuit et ad se referre Perdolentis Virginis
mysterium, et perspexit quanti ponderis sit donum maternitatis spiritualis, quam
Deus, ex opere Spiritus Sancti, offerebat ei uti mercedem ob novum pro Iesu
discipulatum.
Intendens ad cursum exercitiorum spiritualium quo Dei voluntatem melius
perspiceret, experta est eorum effectum, in corde persentiens ineluctabile
optatum pauperiorem vitam vivendi nec non cum gentibus quae infimis
condicionibus succumbunt convivendi. Hanc experientiam suo spirituali credidit
Moderatori, qui hortatus est eam ad orationem domi quoque pergendam et ad opera
caritatis exercenda. Statim portas sui sumptuosi palatii duabus orphanis puellis
adaperuit in pago vulgo Comonte: sic suo conspicuo caritatis operi initium
dedit.
Condidit anno MDCCCLVII Institutum Sororum a Sacra Familia et anno MDCCCLXIII
Institutum Patrum Fratrumque a Sacra Familia, quibus munus commisit in re
flagrans pergendi desiderium, exsequendi scilicet paternitatem-maternitatem Dei
inter filios rusticorum parentum magis derelictos et id temporis adeo
frequentes. Huic tamen operae caritatis obstiterunt sive parentes eius sive
amici; sacrificia et tribulationes sustinuit, sed quodcumque obstaculum
superavit, voluntati Patris omnino se tradens. Prorsus se referens ad familiam
Iesu, Mariae et Ioseph, Religiosas Religiososque suos nec non societatem docere
voluit authenticam consortionem in fide quaerendam esse potius quam inter
parentes. Appellavit filios et filia Sancti Ioseph hospites suos
qui, iuxta ipsius mentem, locum tenebant filii Caroli. Hoc miro modo amorem suum
transformavit, a naturali transiens ad supernaturalem amorem, ab amore filii
secundum naturam ad filios divini amoris, et numquam amare destitit cum illa
omnimoda materni cordis effusione et largitate. Gaudens quod inter pauperes
facta sit pauper, die XXIV mensis Decembris anno MDCCCLXV in pago Comonte di
Seriate (Bergomi) in Domino obdormivit.
Causa Beatificationis et Canonizationis incohata est in Dioecesi Bergomensi
anno MCMIII. Decessor Noster Pius XII die XIX mensis Martii anno MCML in
Beatorum album eam rettulit.
Die XX mensis Decembris anno MMIII, Nobis coram decretum prodiit super
miraculo intercessioni eiusdem beatae adscripto. Favens excipientes votum Patrum
Cardinalium et Episcoporum in Consistorio die mensis Februarii huius anni MMIV
congregatorurn, statuimus ut ritus Canonizationis perageretur die XVI sequentis
mensis Maii.
Hodie igitur in foro Vaticanam Sancti Petri Apostoli Basilicam prospiciente,
inter sacra hanc ediximus formulam:
Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei
catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu
Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione
praehabita, et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum
consilio, Beatos Aloisium Orione, Hannibalem Mariam Di Francia, Iosephum
Manyanet y Vives, Nimatullacium Kassab Al-Hardini, Paulam Elisabetham Cerioli et
Ioannam Beretta Molla Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum
catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia
devotione recoli debere.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Hoc prolato sermone de hac novensili Sancta, grates agentes Domino, Nos primi
eam venerati sumus: et sicut illa summae pietatis atque caritatis edidit
documenta, eam imitandam proposuimus et in adiutorium totius Ecclesiae
invocavimus patrocinium.
Quae autem his Litteris decrevimus nunc et posthc rata et firma esse volumus,
contrariis rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die mensis Maii, anno Domini MMIV,
Pontificatus Nostri vicesimo sexto.
EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCVII (2005), n. 2, pp. 124-127
© Copyright 2004
- Libreria Editrice Vaticana