QUIBUS BEATO IOSEPHO MANYANET Y VIVES
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR
« Atque in te benedicentur universae cognationes terrae» (Gn 12, 3).
Sicut Abrahamus, qui a Deo ut novam filiorum Dei familiam efformaret est
vocatus, ita beatus Iosephus Manyanet y Vives suam omnem vitam tradidit, ut
coniugii familiaeque dignitatem Dei ad consilium promoveret ac defenderet, cuius
est Dei familiam, scilicet Ecclesiam, aedificare. Potissimum ipse contulit
operam familiari in Hispania vitae saeculo XIX renovandae, ita ut «familiae
apostolus» vocaretur.
Fervens filius hic Ecclesiae die VII mensis Ianuarii anno MDCCCXXXIII ortus
est in oppido Tremp, in dioecesi Hispaniae Urgellensi, apud multam
christianamque familiam. Cum animadverteret se ad sacerdotium vocari, anno
MDCCCXLV in collegium Scholarum Piarum Barbastri est ingressus. Philosophica
theologicaque curricula in dioecesanis seminariis Illerdensi et Urgellensi
explevit atque die IX mensis Aprilis anno MDCCCLIX postrema in hac Ecclesia
presbyterali ordine est auctus.
Egregie Episcopum Urgellensem variis in dioecesanis officiis atque in
ministeriis sacerdotalibus iuvit, donec animadvertit se a Deo vocari ut Sanctae
Nazarethanae Familiae exempla mundo demonstraret atque familiarum christianam
institutionem promoveret, praecipue per educationem institutionemque vere
catholicam puerorum iuvenumque. « Quid faciendum - secum quaerebat - ut familiis
propria dignitas, pax ac tranquillitas restituerentur, quibus eae carent? Nihil
aliud superest, nisi ut proponatur et animus addatur ad Sacrae Familiae exemplar
imitandum, atque procul dubio ea renovabitur, atque renovata familia, societas
etiam sanabitur» (Camareros S.F. 1, 6 — anno MDCCCLXVIII).
Hanc propter rem, Spiritu permotus, anno MDCCCLXIV, Institutum condidit
Filiorum Sacrae Familiae Iesu, Mariae et Ioseph atque anno MDCCCLXXIV Institutum
Missionariarum Filiarum a Sacra Familia de Nazareth. « Puerorum iuvenumque
educatio et institutio - sic scripsit - sacerdotibus hisque religiosis
commissae, aptissimum est instrumentum ... et optimos obtinet effectus ad
familiam ideoque societatem renovandam » (Epistula, mense Martio
MDCCCLXXXIX).
Ex precatione ecclesialique sensu anno MDCCCLXIX expiatorium templum
aedificare statuit, ut visibile esset signum ac spiritalis domus omnium
familiarum. Hoc consilio expiatorium Templum Sacrae Familiae Barcinonensis
excitatum est, quod insignis architectus Servus Dei Antonius Gaudí finxit.
Die II mensis Februarii anno MDCCCLXX ut Sacrae Familiae filius vota
religiosa nuncupavit idemque coram eo primi socii fecerunt. Annorum decursu hanc
consideravit consecrationem tamquam Deo vocanti responsionem supernaturali in
ambitu eximiaque fidelitate.
Pro Dei regno in Christo insignis operarius admirabilem operam apostolicam
complevit matrimonium christianamque familiam promovendi, praecipue praedicando,
libros edendo, scholas, collegia ac pastorales sedes parentibus filiisque,
indigentioribus potissimum, formandis instituendo. Familias veluti scholas esse
cupiebat et vicissim scholas veluti familias. His in omnibus rebus Sacrae
Familiae Nazarethanae exemplum prae se ferebat, ex cuius foculo et schola Iesus,
Filius Dei, «Familiae Evangelium » proclamavit, quemadmodum Nos ipsi in
Litteris familiis datis (n. 23), scripsimus.
Alias quoque familiarum consociationes condidit, quae Nazarethanam familiam
imitarentur atque sociatam operam familiis, pueris et iuvenibus educandis
praestarent. Eodem hoc proposito ephemeridem La Sagrada Familia condidit,
ut virtutes exemplaque Iesu, Mariae Ioseph familiares cunetis in domibus
redderentur, ut verae Ecclesiae domesticae fierent. «Divinum quoddam sacerdotium
— scripsit Iosephus Manyanet — est paternitas: ut enim sacerdotis est hortari,
docere sacraque facere, ita parentes, domesticos intra parietes, pervigiles et
insomnes custodes necnon et impigri prudentesque monitores esse debent» (Preciosa
joya de familia, cap. II, 2— anno MDCCCXCIX).
Ardenter ipse cupiebat atque constanter studioseque est operatus, ut « omnes
orbis familiae imitentur et Sanctae Familiae Nazarethanae benedicant ». « Sacra
Familia - scripsit - cognosci cupit, id Summus Pontifex obtestatur, id hodierna
societatis condicio postulat » (Nuestro objeto, anno MDCCCXCIX).
Cum quoddam propter donum vocaretur essetque Sacrae Familiae filius, huic
Sacrae Familiae cor commisit atque in Nazarethana domo suam spiritalem posuit
commorationem. Ibidem per Sacrorum Bibliorum lectione meditationeque, suam
filialem pietatem in Iesum, Mariam et Ioseph aluit, atque se esse testem
apostolumque huius Familiae sanctitatis didicit. Cum se spiritalis litterarum
suae vitae narrationis personae, cui nomen «Desideria», aequaret, possibilitatem
necessitatemque usque tenuit filii Dei condicionis, semitam calcans obsequii et
humilitatis, quemadmodum egit Iesus una cum Maria et Ioseph Nazareth.
Eximius fuit spiritus magister, cum laicorum, tum religiosorum. Humilis usque
et erga Praelatos oboediens, placide, firmiter et patienter complures
adversitates et aerumnas toleravit.
Cum circiter XVI per annos costarum vulnera, quae numquam sanabantur quaeque
ab eo «Domini misericordiae» vocabantur, eius valetudinem debilitarent, die XVII
mensis Decembris anno MCMI, virtutum bonarumque operum dives, Patris domum
Barcinone, pueris iuvenibusque circumdatus petivit. Eius postrema verba haec ter
iterata fuerunt: « Iesu, Ioseph et Maria suscipite, cum morior, animam meam ».
Augescente fama eius sanctitatis, anno MCMXXXI causa incohata est
Beatificationis Canonizationisque. Omnibus iure statutis expletis rebus, Nos
Ipsi die XXV mensis Novembris anno MCMLXXXIV sollemni ritu Iosephum Manyanet
declaravimus Beatum. Die XX mensis Decembris anno MMIII, Nobis adstantibus,
decretum super miraculo prodiit, quod eiusdem Beati deprecationi est adsignatum.
Exauditis Patrum Cardinalium Episcoporumque, in Consistorio die XIX mensis
Februarii insequentis anni celebrato, faventibus sententiis, statuimus ut
canonizationis ritus, die XVI mensis Maii Romae perageretur.
Hodie igitur in foro Petriano inter sacra hanc pronuntiavimus formulam:
Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei
catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu
Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione
praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum
consilio, Beatos Aloisium Orione, Hannibalem Mariam Di Francia, Iosephum
Manyanet y Vives, Nimatullacium Kassab Al-Hardini, Paulam Elisabetham Cerioli et
Ioannam Beretta Molla Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum
catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia
devotione recoli debere.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse
volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die sexto decimo mensis Maii, anno Domini
bis millesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto et vicesimo.
EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCVII (2005), n. 2, pp. 121-124
© Copyright 2004
- Libreria Editrice Vaticana