Beatus Hannibal Maria Di Francia suam vitam et opera constituit inspiratus
hac evangelica narratione: Iesus «videns turbas, misertus est eis quia erant
vexati et iacentes sicut oves non habentes pastorem. Tunc dicit discipulis
suis: "Messis quidem multa, operarii autem pauci; rogate ergo Dominum messis, ut
mittat operarios in messem suam" (Mt 9, 36-38). Huius compassionis participatio
compulit Beatum ad vitae suae donum pro parvulis et derelictis impendendum, ita
ut « verus orphanorum et pauperum pater» unanimiter appellaretur. Hoc in
exercendo opere persuasum quoque habuit spiritualem et materialem horum
paupertatem radicitus solvi posse Dominum deprecando ut in Ecclesiam et
societatem plurimos et sanctos Evangelii operarios mittere dignaretur.
Omnibus
igitur opibus contendit ut oratio pro vocationibus constans esset et
universalis, implicans Summos Pontifices, Patres Purpuratos, Episcopos,
Sacerdotes et fideles quadam sacra precationum contentione, quae postea
fastigium attigit cum Paulus VI anno MCMLXIV instituit Diem Mundialem pro
vocationibus orandi. Huius charismatis causa beatus Hannibal Maria a Nobis
tamquam apostolus orationis pro vocationibus et genuinus praecursor
industriusque hodiernae rei pastoralis vocationalis magister habitus est.
Hannibal Maria Di Francia die quinto mensis Iulii anno MDCCCLI Messanae natus
est, nobili ex familia. Duos post dies baptismali lavacro ablutus est; atque cum
quindecim tantum aetatis menses ageret a patre orbatus mansit. Hoc tristi eventu
peculiariter commotus est et sollicitus redditus de orphanis et pueris
derelictis, tam vitam suam quam instituendi methodum suo charismate insigniens.
Septem annos natus missus est in collegium sodalium Cisterciensium, ubi colere
didicit filialem devotionem erga beatissimam Virginem Mariam nec non adeo
propensum se ostendit ad pietatem eucharisticam eo ut licentiam obtineret, tunc
praeter solitum, ad sacrum convivium cotidie accedendi. Perquam iuvenis, dum
quiescebat adorans Sanctissimum Sacramentum, quamdam habuit inspirationem, quae
definiri potest «Intellegentia precationis Rogate », de primaria necessitate pro
vocationibus orandi, quod eius exstitit charisma eiusque vitae propositum.
Deinde legit versum Evangelii: « Messis quidem multa, operarii autem pauci;
rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam» (Mt 9, 37-38;
Lc
10, 2), unde intellexit vocem «Rogate» non esse simplicem adhortationem, sed
«manifestum praeceptum» Iesu, idcirco in bonum Ecclesiae et societatis
« infallibilem medicinam ». Inspiratio haec penitus et absolute insedit in
spiritali eius itinere et fulcrum eius optionis vitae constituit.
Duodeviginti
annos natus talarem induit vestem, quoniam urgentem exaudiverat Domini
vocationem, quam veluti «subitaneam, ineluctabilem, firmissimam » ipsemet
descripsit.
Acuto praeditus ingenio, Hannibal Maria statim miras dotes
scriptoris, diurnarii et poetae ita exhibuit, ut ex iis solidum exspectaretur et
praeclarum curriculum litterarium apud culturales eius urbis circulos; ipse
tamen, haec talenta ferventer adhibuit ad pastorale suum ministerium facilius
reddendum.
Die decimo sexto mensis Martii anno MDCCCLXXVIII presbyteratus ordine
auctus est. Aliquot ante menses veluti divinitus pauperem caecum quemdam
convenerat, qui exsistentiam famosi suburbii Messanensis, vulgo «Le Case
Avignone», ostendit ei, quo tamquam sacerdos, omne genus intollerantias et
difficultates superans, se contulit non tantum ad pauperes sublevandos, verum
etiam ad commorandum et vivendum cum illis et secundum eorum condiciones,
communicans cum hac maerentium turba apostolatum orationis « Rogate », ad quam
diffundendam Pater Hannibal Maria condidit anno MDCCCXCVII «Sacrum Foedus
Sacerdotale» pro Purpuratis Patribus, Episcopis et Sacerdotibus; atque anno MCM
«
Pium Sodalicium Evangelicae Rogationis » pro omnibus fidelibus.
Orphanotrophia
instituit puellarum et puerorum, quos, ob cultum Sancto Patavino tributum,
«Antonianos» appellavit; praeterea Congregationes fundavit Sororum Filiarum a
Divino Zelo anno MDCCCLXXXVII et Patrum Rogationistarum a Corde Iesu anno
MDCCCXCVII, quibus tradidit suum charisma « intellegentiae et zeli ob
precationem Rogate », quod quartum constituit votum, quo obligatione tenentur
pro vocationibus cotidie rogandi easque promovendi, hunc orationis spiritum
ubique diffundendi et omnem explendi operam apostolicam ut et ipsimet boni
efficiantur operarii pro adventu Regni Dei, praesertim cum caritatis spiritualis
et temporalis opera exercent in parvulorum et pauperum beneficium.
Pater
Hannibal dicere consueverat necesse esse a Domino precari ut, praeter vocationes
singularis consecrationis, suscitet quoque vocationes inter laicos operosos,
quoniam ipsi sunt quoque «operarii messis ». Iuvenibus, vocationale iter
suscipientibus, fidelitatem et perseverantiam providebat sequenti adhortatione:
« Iesu Christi amore inflammamini! ».
Messanae die primo mensis Iunii anno
MCMXXVII, spontanea ornatus ac diffusa sanctitatis opinione, ab omni
personarum coetu comprobata, in Domino obdormivit.
Causa canonizationis Messanae
incohata est et, canonicis expletis Processibus, die septimo mensis Octobris
anno MCMXC Nosmet Ipsi in album beatorum eum rettulimus. Die vicesimo secundo
mensis Ianuarii anno MMIV Decretum super miraculo, in Insulis Philippinis anno
MCMXCIII patrato, vulgari iussimus. In Consistorio die undevicesimo mensis
Februarii eiusdem anni MMIV habito statuimus ut ritus canonizationis die decimo
sexto sequentis mensis Maii perageretur.
Hodie igitur in foro ante Patriarchalem
Basilicam Vaticanam, intra Missarum sollemnia hanc protulimus formulam:
«Ad
honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et
vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum
Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina
ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos
Aloisium Orione, Hannibalem Mariam Di Francia, Iosephum Manyanet y Vives,
Nimatullacium Kassab Al-Hardini, Paulam Elisabetham Cerioli et Ioannam Beretta
Molla Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum catalogo adscribimus,
statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».
Quo prolato sermone de vita,
virtutibus et operibus huius praestabilis viri, atque gratiis Deo redditis,
caeleste eius invocavimus patrocinium, omnes Christifideles hortati sumus ad
eiusdem Sancti virtutes pie imitandas, atque augustiore ritu divinum sacrificium
in illius honorem celebrare perreximus.
Quae autem his Litteris decrevimus nunc
et posthac rata et firma esse volumus, contrariis rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decimo sexto mensis Maii, anno bis
millesimo quarto, Pontificatus Nostri vicesimo sexto.
EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Brennus Chestle, Protonot.
Apost.
*A.A.S., vol. XCVII (2005), n. 1, pp. 12-15
© Copyright 2004
- Libreria Editrice Vaticana