IOANNES PAULUS PP. II
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE
DECRETALES
BEATUS NIMATULLACIUS AL HARDINI*
QUIBUS BEATO NIMATULLACIO AL HARDINI
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR
«Faciem tuam, Domine, requiram» (Ps 27, 8).
In Domini vultu contemplando usque beatus Nimatullacius Al Hardini (saeculari
nomine Youssef Kassab appellatus) versatus est. Etenim fide illuminatus, omnia
reliquit ut Christum sequeretur atque per assiduam precationem, severam
paenitentiam, consummatam consiliorum evangelicorum observantiam caritatisque
opera magis ac magis divina mysteria et Redemptoris vultum contemplatione
attigit, donec Eius sanctitatis fieret veluti repercussus.
Maronitae Ecclesiae hic filius anno MDCCCVIII in montano vico Hardin,
districtus Batroun, apud Septentrionalem Libanum, a pia familia natus
est, in qua nonnulli exstiterunt qui se vitae consecratae addixerunt. Primum in
coenobio Sancti Antonii in oppido Houb litteras didicit, cum eodem
tempore agros coleret.
Vita monachorum illectus, anno MDCCCXXVIII Ordinem Libanensem Maronitarum
ingressus est atque in monasterio Qozhaya probationen incohavit, in
mentis vocisque orationem fervide incumbens itemque in meditationem, Sanctissimi
Sacramenti adorationem et in officia gerenda, sibi commissa.
Die XIV mensis Novembris anno MDCCCXXX vota religiosa nuncupavit. Ad
coenobium posthac missus est Sanctorum Cypriani et Christinae in oppidum
Kfifan, ut philosophicam et theologicam institutionem compleret. Suum
propter ascetismum ac studiorum fervorem aegrotavit ideoque superior ab agrorum
opera eum liberavit eumque ad vestimenta custodienda et suenda destinavit.
Libros quoque et manuscripta glutinare solebat, cura libris liturgicis peculiari
adhibita. Anno MDCCCXXXIII presbyterali ordine auctus est.
Usque ad annum MDCCCXLV in oppido Kfifan commoratus est, ubi prima
litterarum rudimenta iuvenibus tradidit, Scholasticatum est moderatus ac
theologiam moralem docuit. Suos inter alumnos Sanctus Charbel Makhlouf
numeratur, anno MCMLXXVII in Sanctorum catalogum relatus. Anno MDCCCXLV ab
Apostolica Sede Assistens Superioris Generalis nominatus est, quod officium in
triennium productum idque anno MDCCCL et MDCCCLVI iteratum. Domum tunc Curiae
generalis Beatae Virginis de Tamich habitavit at haud petere destitit
Kfifan ut doceret librosque glutinaret. Civilibus bellis Libanum anno
MDCCCXL et MDCCCXLV prementibus, a fratre eremita invitatus est ut solitudinem
peteret: ipse autem recusavit, cum in vita communi se sanctificare vellet.
Complures fratres, eius mirantes actuositatem, prudentiam ac silentii
dilectionem, eum Generalem Moderatorem eligere voluerunt, sed beatus renuit, cum
se haud eo officio dignum putaret.
Perseveranter Domini, Ecclesiae et sui Ordinis leges servavit. Divinae
gratiae fidelis, omnia ad Dei voluntatem fecit atque studiose suam monasticam
consecrationem observavit, spectabilem in modum omnes christianas
sacerdotalesque virtutes exercens.
Omni tempore fidem est testatus, quam precatione, divini verbi meditatione,
sacrae Eucharistiae celebratione, Sanctissimi Sacramenti visitatione coluit.
Eius dies ita dispertiebantur: mane ad Divinam Liturgiam Crucis Sacrificii
animum parabat atque postmeridiem de eucharistico dono gratias agebat. Perquam
pius adversus Virginem Mariam, quam saepenumero, praesertim sub Immaculatae
Conceptionis vocabulo, Rosarii precatione invocare solebat. Fideles ut Deiparam
venerarentur cohortabatur, nonnulla sodalicia condens, atque quasdam aras in
eiusdem honorem constituit. Dominum omnibus viribus adamavit atque pro Eius
gloria animarumque salute est operatus. Sic dictitabat: « Peritissimus qui suam
potest salvare animam ». A vanitatibus illecebrisque mundi sese subtraxit, cum
solummodo aeternam beatitudinem assequendam curaret. Magna cum caritate cum
sodalibus alumnisque egit atque indigentiores pueros gratuito docuit.
Prudens fuit et rectus itemque sapientiam, dignoscendi facultatem et
aequitatem in consiliis capiendis et munibus gerendis demonstravit,
Incommoditates et aerumnas superavit, sobrie modiceque vixit, paenitentiis
ieiuniisque sensus coercens. In consiliis evangelicis servandis eminuit.
Superioribus oboedivit at haud servilem in modum. Integram servavit paupertatem
atque spectabiliter castitatem.
Autumni tempore anni MDCCCLVIII, cum apud claustrum Kfifan doceret ob
hiemale frigus peripneumonia affectus est. Novissimam infirmitatem patienter
toleravit atque de hoc mundo die XIV mensis Decembris anno MDCCCLVIII
demigravit, Deiparam invocans, quam plenae Christo fidelitatis habuerat
exemplar, cui omnem suam vitam accommodaverat.
Eius propter latam sanctitatis famam anno MCMXXVI Informativus Processus apud
Patriarchatum Antiochenum Maronitarum incohatus est. His perfectis iure statutis
rebus, die X mensis Maii anno MCMXCVIII in Beatorum catalogum rettulimus. Die XX
mensis Decembris anno MMIII coram Nobis decretum de miraculo prodiit.
Suffragantibus Patribus Cardinalibus Episcopisque, in Consistorio die XIX mensis
Februarii huius anni MMIV coadunatis, statuimus ut Canonizationis ritus Romae
die XVI subsequentis mensis Maii perageretur.
Hodie igitur in foro Petriano inter sacra hanc pronuntiavimus formulam:
Ad honorem sanctae et individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae
et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi,
beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita
et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio,
Beatos Aloisium Orione, Hannibalem Mariam Di Francia, Iosephum Manyanet y Vives,
Nimatullacium Kassab Al-Hardini, Paulam Elisabetham Cerioli et Ioannam Beretta
Molla Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum catalogo adscribimus,
statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».
Coram omnibus hominibus fulgens habetur exemplar praeclarus hic vir, unde
catholica fides et industria usque inter gentes proferantur et quam plurimos
homines attingant, quo cuncti supernis firmati praesidiis caelestibusque perfusi
luminibus, salutifera Domini dona et Evangelii bona prolixius uberiusque
adipiscantur.
Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse
volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die sexto decimo mensis Maii, anno Domini
bis millesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto et vicesimo.
EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae
Episcopus
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Leonardus
Erriquenz, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCVII (2005), n. 3, pp. 276-279
© Copyright 2004
- Libreria Editrice Vaticana