The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

TESTIMONIUM VITA PROPRIA*

VENERABILI DEI SERVAE MARIAE LUDOVICAE DE ANGELIS
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. - «Testimonium vita propria Christo reddere et operibus et verbis exsistit peculiare vitae consecratae in Ecclesia et orbe munus» (IOANNES PAULUS II, Adhort. Ap. Post-synodalis Vita Consecrata, 109).

Soror Maria Ludovica De Angelis, saeculari nomine Antonina appellata, puella iam Christum secuta est, quem unum ex corde dilexit. Cum vitam consecratam complexa esset, se Evangelio aequavit ipsaque vita operibusque in dolentes et pauperes Redemptoris dilectionem est testata, se potissimum parvulis dicans infirmis.

Dei Serva in oppido S. Gregorii Aquilanae dicionis die XXIV mensis Octobris anno MDCCCLXXX ex agricolarum familia orta est. Cum esset prima natu, matrem in fratribus curandis, in rusticis operibus patrem iuvit. Cum scholam adire non posset, rudimenta litterarum domi alicuius magistrae est adepta.

Perfectiori vitae studens, mense Novembri anno MCMIV novitiatum Congregationis Filiarum Dominae Nostrae a Misericordia Savonensi in urbe ingressa est, ubi vota nuncupavit. In Argentina eius apostolatus munus explicatum est, quo anno MCMVIII pervenit. Argentopoli in puerorum valetudinario operata est, quod illis temporibus duo lignea cubicula efficiebant, quae veluti prima auxilia habebantur. Initio culina et cella penaria ei sunt demandata. In tali munere sustinendo tantam ostendit peritiam studiumque, ut anno MCMIX valetudinarii dispensatrix nominata sit, quod officium totam per vitam sustinuit. Per aliquod tempus communitatis sororum fuit quoque antistita. Sua industria parvum valetudinarium aestimatissimum honestissimumque in Argentina reddidit.

Anno MCMXXXV renem amisit atque eius valetudo pedetemptim in peius versa est. Nihilominus suam caritatis operam haud extenuavit. Sanatorium pueris curandis tuberculosis ac respirationis difficultatibus affectis Maris Platensi in urbe condidit. Operam dedit ut valetudinarium quam maxime esset acceptabile, pacem concordiamque fovens inter videlicet eos qui in eo operabantur atque sua deditione afficiens cooperatores. Pro sua quoque religiosa communitate adlaboravit.

Suburbana loca evangelizanda curavit et effecit ut Sacri Cordis sacellum in oppido City Bell aedificaretur. Per Instituti regulam cotidie servatam ac per officia ad amussim expleta, evangelicae perfectionis fastigia conscendit, christianis religiosisque virtutibus exercitis.

Firmiter Dei voluntati sese aequavit atque sacra liturgia, precatione, erga Eucharistiam, Sacrum Cor Iesu, Virginem Mariam devotione suam spiritalitatem sustentavit. In Christum dilectio ad continuata opera pro Eius regno gerenda necnon pro corporis spiritusque salute infirmorum eorumque familiis eam compulit. Adflictos est solata, liberalis fuit in sorores cooperatoresque, tantam demonstravit erga aegrotos caritatem ut «Angelus dolentium custos» haberetur. Largiter iis ignovit qui eius administrationis rationes refutabant, atque inter difficultates divinae Providentiae est confisa.

Prudenter, perite, iureque administratorium Valetudinarii munus et communitatis antistitae officium sustinuit. Sobria usque et modesta, ecclesiasticis Superioribus oboedivit, terrestria bona posthabuit, castitatem servavit. Suo in explicando munere mercedem gratiamquc non quaeritavit, sed Domini gloriae animarumque saluti studuit.

Morbo gravi correpta, per dolorem magis usque se cum Christo coniunxit, quem totam per vitam adamavit Cuique inservivit, die XXV mensis Februarii anno MCMLXII Eum convenit.

Latam ob sanctitatis famam, Argentopolitanus Archiepiscopus beatificationis canonizationisque Causam incohavit dioecesanam Inquisitionem annis MCMLXXXVII-MCMLXXXIX celebrando. His perfectis iure statutis rebus, Nobis coram die XX mensis Decembris anno MMI Decretum de virtutibus heroum in modum exercitis itemque die XX mensis Decembris anno MMIII Decretum de miraculo prodierunt. Statuimus igitur ut beatificationis ritus Romae die ni mensis Octobris anno MMIV ageretur.

Hodie igitur, in foro ante Patriarchalem Basilicam Vaticanam, inter Missarum sollemnia hanc pronuntiavimus formulam:

Nos, vota Fratrum Nostrorum Ioannis Christophori Lagleize, Episcopi Valentinensis, Aemilii Marcus, Archiepiscopi Tolosani, Renardi Lettmann, Episcopi Monasteriensis, Hectoris Rubén Aguer, Archiepiscopi Platensis, et Theodori de Faria, Episcopi Funchalensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Petrus Vigne, Iosephus Maria Cassant, Anna Catharina Emmerick, Maria Ludovica De Angelis et Carolus e Domo Austriae Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Petri Vigne die octava Iulii, Iosephi Mariae Cassant die decima septima Iunii, Annae Catharinae Emmerick die nona Februarii, Mariae Ludovicae De Angelis die vicesima quinta Februarii, et Caroli e Domo Austriae die vicesima prima Octobris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quod autem his sermonibus decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus plane valere, contrariis rebus minime quibuslibet officientibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die III mensis Octobris, anno MMIV, Pontificatus Nostri sexto et vicesimo.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SoODANO
Secretarius Status


*A.A.S., vol. XCVII (2005), n. 4, pp. 387-389

 

© Copyright 2004 - Libreria Editrice Vaticana

 

top