The Holy See
back up
Search
riga

IOANNIS PAULI PP. II
SUMMI PONTIFICIS
EPISTULA APOSTOLICA
«OPEROSAM DIEM»
ARCHIEPISCOPO CARDINALI ET CLERO
CONSECRATIS PERSONIS ET FIDELIBUS LAICIS
ARCHIDIOECESIS MEDIOLANENSIS
ANNIS MDC AB OBITU ELAPSIS
SANCTI AMBROSII
EPISCOPI ATQUE ECCLESIAE DOCTORIS

 

Venerabili Fratri Nostro
Carolo Mariae S.R.E. Cardinali Martini
Archiepiscopo Mediolanensi

 

1. Operosam diem suam terrestrem Ecclesiae in ministerium magno quidem animo impensam quarto mensis Aprilis die anno trecentesimo nonagesimo septimo absolvit Ambrosius Mediolanensis. Postremis aetatis suae diebus — quemadmodum librarius ipsius vitaeque narrator Paulinus meminit — «viderat Iesum advenisse ad se et arridentem sibi... Sed eodem tempore quo a nobis migravit ad Dominum, ab hora circiter undecima diei usque ad illam horam qua emisit spiritum, expansis manibus in modum crucis oravit». (1) Aurora iam sabbati sancti illucescebat. Hanc terram ut cum Christo Domino sese coniungeret, quem concupiverat vehementer ac dilexerat, Episcopus deserebat.

Decima sexta eius diei accedente centenaria recordatione, a Nobis, Venerabilis Frater Noster, petivisti ut eximii Pastoris commemoraretur mors «Anno Sancti Ambrosii» celebrando utque huic ipsi eventui peculiaris inscriberetur apostolica epistula.

Tuo eiusmodi optato obsequi perplacet Nobis quandoquidem, perinde ac scripsisti, fuit Sanctus Ambrosius estque adhuc universae Ecclesiae donum, cui locupletem insigniter doctrinae ac sanctimoniae reliquit thesaurum.

2. Omnia in illo consonantia quadam componebantur et cohaerentiam inveniebant in ministerio episcopali, quod nullis condicionibus deditaque mente explebat. «De forensium strepitu iurgiorum et a publicae terrore administrationis ad sacerdotium vocatus», (2) suam conformavit vitam postulatis illius ministerii quod Providentia deponebat ei in manibus et in animo; vires suas eidem dedicavit suaque rerum experimenta et suas pariter uberes dotes ac facultates. Fortis pastor ac mitis, homo ad monendum simul idoneus atque ad ignoscendum, contra errores obfirmatus cum errantibus tamen tollerans, erga principes imperiosus ac civitatem observans, cum imperatoribus coniunctus et suo tamen populo proximus, altiore ratione studiosus et indefatigabilis actionis vir, eminet Ambrosius in eventuum tumultuosorum sui temporis scaena veluti singularis dignitatis persona cuius, transactis licet saeculis, vivit etiam hodie impulsio. (3)

Incohata proximi mensis Decembris sexto die centenaria mortis eius commemoratio cum ipso anno MCMXCVII congruet cui, secundum principia in Epistula Apostolica Tertio millennio adveniente tradita, secundum aperit praeparationis gressum Magni Iubilaei anni MM. (4) Hoc nos in rerum prospectu versari diutius volumus ut de persona sancti Ambrosii et navitate deliberemus, unde plura etiam spiritualia ducantur incitamenta quod ad eventum illum historicum pertinet. Futurum quidem esse confidimus ut adeo excitata singularis pastoris memoria sollemnibus «Anni Sancti Ambrosii», dilectissimam istam Archidioecesim adiuvet quo ipsa interiore usque modo affectum ingrediatur illius praeparandi eventus duorum videlicet milium annorum a Christo nato.

I

EPISCOPUS AMBROSIUS

3. Laetandi profecto dabitur Ecclesiae Mediolanensi causa si novo quodam studio antiquum suum auscultabit Pastorem et rursus idem experietur quod innumeri illi christifideles — humili altove orti loco, sine nomine aut cum fama — qui ipsius se siverunt sermonibus illustrari ab eoque deducti Christum Dominum attigerunt. Aetates prior ac praesens in viva cuiusque ecclesialis communitatis congrediuntur fide. Sanctorum enim reapse est arcano modo omnibus saeculis «aequales» persistere: hoc inde fluit consectarium quod in praesenti Dei aeternitate radices agunt. Eloquitur quadamtenus etiam nunc Mediolanensi de cathedra Ambrosius, cuius auditur et quaeritur vox ab universa Ecclesia. Hac permoti conscientia, studemus ipsius capita eminentiora colligere quo ad eius testimonium melius nos aperiamus adque eius nuntium. Ad hanc praeterea inquisitionem amor pariter ille nos impellit quem Ecclesia erga eos inculcat qui, primis a christiani nominis temporibus ob sanctitatem elucentes et eruditionem, merito dicuntur et sunt re vera fidei «Patres». Peculiari omnino titulo talis exsistit Ambrosius.

4. Unica fere eius electionis condicio omnibus iam innotuit, quam pueruli cuiusdam caelesti instinctui adscribit vitae narrator Paulinus, quam populus ceteroqui ac clerus plena fiducia accepit deindeque imperator ipse contentus agnovit. (5) Parentibus christianis natus, sed adhuc catechumenus secundum non raram domorum illius aetatis nobilium consuetudinem, Ambrosius honorifice emensus erat politicum honorum curriculum, primum apud Sirmionem in Italiae, Illyrici et Africae Praefectura, postmodum vero uti consularis Mediolani officio perfungens provinciae gubernandae Aemiliae — Liguriae. Ibi praesens comperire potuit adversum Mediolanensis Ecclesiae statum, ferme viginti annorum regimine episcopi ariani Auxentii conturbatae, divisae vehementerque illius haeresis disseminatione conflictatae.

5. Cum episcopali absolvendo muneri se imparem arbitraretur, saepius illam subterfugere conatus est nominationem, verum instanti populo tandem concessit, qui eius aequanimitatem gubernatorisque in statione rectitudinem aestimans, non sine causa posse eum fidebat sapienter ecclesialem regere communitatem; quapropter baptismum recipere consensit, quem ei Episcopus catholicus die tricesimo Novembris mensis anno trecentesimo septuagesimo quarto impertivit. Sicque subsequenti Decembris septimo die Episcopus ordinatus est. (6)

Primis quidem annis intus dolens vereque humilis agnoscere debuit quantum suam inter imperitiam propriam interesset et gravem aliunde necessitatem fideles docendi opportunaque capiendi pastoralia consilia. (7) Cupit nihilominus fundamenta confestim alicuius institutionis theologicae diligenter ordinatae iacere et, monente sustinenteque Simpliciano sacerdote qui ei postmodum in Sedem Mediolanensem successit, impense studiis se dedidit biblicis et theologicis, Sacras Litteras perscrutatus fontesque magnorum Patrum maximae auctoritatis nec non scriptorum ecclesiasticorum ex antiquitate cum Latinorum tum Graecorum, inter quos omnes Origenes exstitit perpetuus eius magister et instinctor.

In concionibus maximam partem et scriptionibus ea repetebat Ambrosius quae suo pro ingenio perceperat, sed locupletabat ea suis sententiis, explicationem illustrans et formulas compressas insignite efficaces condens et applicationes inducens utiles suorum auditorum ac lectorum statui. Ita profecto, de studio continenter catholicae doctrinae renovato, copiosa oriebatur frugiferaque doctrina eodemque tempore pastoralis industria bene disposita explicabatur.

6. Protinus voluit eos omnes Ambrosius colligere quotquot post Arianismum vagi erraverant. Plerumque non contendebat ut violenter illi tortuosis haeresis flexibus eriperentur, ne tum quidem cum de clericis causa ageretur, (8) atque id non imprudenti quodam faciebat compromisso, verum laudabili plane proposito perficiendi ut ex animo permoti ad rectam trinitariam fidem per solidam et ordinatam praedicationem adhaererent. Atque inter annum trecentesimum septuagesimum octavum et trecentesimum octogesimum alterum proventus magisterii sui in tractatibus protulit De fide, De Spiritu Sancto, De incarnationis dominicae sacramento.

Solidi huius consilii pastoralis effectus iam veluti manu tacti sunt cum, verno tempore anno trecentesimo octogesimo quinto ac praesertim proximi anni vere, repugnationem arianam concitarunt imperii auctoritates, cuius rei causa etiam sibi ut basilica concederetur ipsi postulaverunt. Suum tunc circa episcopum homines se conglobaverunt, simul demonstrantes quam fuisset efficiens eius sermo simulque quam falso conflata postulatio esset a regia aula delata. His in angustiis mercatores etiam vectigalia perferebant idcirco eis iniuncta ut ab episcopo seiungerentur: at eum destituere propriis subsidiis recusaverunt. (9) Cum eo quidem progressa res esset ut Ambrosio minarentur templaque circumdarent, vigilavit populus suo una cum pastore, eius sollicitudinem communicans et pugnam et precationem. Concessit tandem imperialis auctoritas potuitque Marcellinae sorori suae nuntiare: «Quae tunc plebis totius laetitia fuit, qui totius populi plausus, quae gratia!». (10) Firma Mediolanensium electus voluntate, novit altam consensionem excolere Ambrosius sua cum communitate, cum catholicae fidei principiis mirabiliter eam simul stabiliendo.

7. Romana in societate collabente, quam vetera non iam suffulciebant instituta, necesse praeterea erat adiuncta moralia et socialia redintegrare quae illud magni periculi vacuum explerent quod interea exortum erat. Gravibus hisce necessitatibus respondere Mediolanensis Episcopus cupivit, non solum intra ecclesialem communitatem operatus, sed latius oculos suos ad quaestiones iaculatus quas universa societatis renovatio movebat. Renovatricem Evangelii vim expertus, solida inde et robusta vitae hauriebat indeque fidelibus suis proposita, ut propria eorum vita aleretur ipsique vicissim efficerent ut hoc pacto germana hominum et societatis bona omnium in emolumentum exsisterent.

Quocirca clarissimam suam testificari repugnantiam nihil dubitavit, cum ab imperatore Valentiniano II anno trecentesimo octogesimo quarto praefectus Urbi Simmachus petivit ut deae Victoriae simulacrum in senatu reponeretur. Iis quotquot servare «Romanitatem» cogitabant signis usibusque iam inutilibus et mortuis revocandis, obiecit Ambrosius Romanam traditionem, suis cum antiquis virtutibus fortitudinis, dediti animi probitatisque suscipi omnino posse et refocilari christiana religione. Vetustus paganorum cultus — prout Mediolanensis Episcopi anima indicabat — barbaris consociabat Romam sola ipsa Dei ignorantia; (11) gratia vero inter populos tandem disseminata «quod erat verum iure praelatum». (12)

8. Manifesta apparuit renovans Evangelii virtus iis in consiliis quae cepit Episcopus ad socialem iustitiam tutandam ac praesertim tribus in libellis De Nabuthae, De Tobia, De Helia et ieiunio. Immoderatum divitiarum usum notat; damnat inaequalitates dominationesque quibus pauci possessores suam ad utilitatem condicionibus abutuntur oeconomicae difficultatis et caritatis; eos repudiat qui, se caritate alios adiuvare fingentes, pecunias vicissim mutuo tribuunt gravissimo foenere. Super omnia et super omnes resonare voluit admonitiones suas: «Eadem enim natura omnium mater est hominum, et ideo fratres sumus omnes una atque eadem matre generati cognationisque eodem iure devincti». (13) «Non de tuo largiris pauperi, sed de suo reddis». (14) De usura autem interrogat: «Quid durius quam ut des pecuniam tuam non habenti et ipse duplum exigas?» (15) Ipsam ad populorum salutem, qui saepe debitorum opprimuntur pondere, episcopos censebat Ambrosius oportere operam dare talia ut tollerentur vitia caritatisque actuose impetus propellerentur.

Magnitudo proinde eius laetitiae facile intellegitur et ut ita dicamus humilis patris superbia, cum filium praestantem suum spiritualem, Paulinum Burdigalensem, quondam senatorem atque episcopum futurum Nolanum, decrevisse cognovit bona sua pauperibus tradere ut cum uxore Terasia secederet illa in Campaniensi urbe, asceticam vitam ducturus. Huius quidem modi specimina — prout quibusdam suis Ambrosius declaravit in litteris (16) — clamorem provocatura erant atque in societate voluptatis serva offensionem, verumtamen efficacia quadam testimonii, cui nihil substitui potest, in sese permagnam illam christianae professionis moralem complectebantur provocationem.

9. Evangelii fermento erat vita tota reficienda. Qua in re fidelibus suis exponit Ambrosius elucens ac vinciens itinerarium spiritale quod verbi Dei constat auditione, sacramentorum communicatione precisque liturgicae, voluntatis motu qui ad cotidianam mandatorum observationem dirigitur. Quisquis sancti episcopi scripta legit, haec elementa animadvertit simplicia esse et necessaria, eaque sine intermissione sua inculcabat oratione suaque pastorali navitate. His in veris fundamentis in dies exstruit paulatim Ambrosius vivam communitatem, principiis nutritam Evangelicis atque signum indubium factam ipsi societati temporis illius.

Plane hinc inter alios, commotus est Augustinus cum Mediolanum autumnali tempore anni trecentesimi octogesimi quarti advenit. Licet a principio solo oratorio episcopi genere adduceretur, citius tamen solidam veritatem et fascinationem Ecclesiae Mediolanensis probavit: «Videbam enim plenam ecclesiam, et alius sic ibat, alius autem sic», (17) recordabitur multis post annis valde admiratus. Impetrare nequierat ab episcopo longiores congressus ac secretiores, viderat tamen in gubernata ab eo Ecclesia eloquentem pastoralis ipsius sapientiae demonstrationem reque vera comprobare potuerat spiritalis magisterii eius efficacitatem. Merito idcirco Ambrosium, a quo etiam baptismum recepit, suae patrem fidei aestimavit.

10. Recensere minutatim haud licet omnia Pastoris indefatigabilis, opera quae multipliciter adiuverunt ut et communitas ipsa vivificaretur et novae fervidaeque vires in societatem insinuarentur. Praecipua saltem indicare convenit.

Curationem primo loco ponimus quam de presbyterorum ac diaconorum institutione is gessit. Esse illos Christo plane conformes volebat ut essent penitus eius possessio, (18) nec non solidissimis humanitatis exornatos virtutibus: hospitalitate, affabilitate, fidelitate, probitate, deinde magnanimitate avaritiam refugiente, tum deliberatione, intaminato pudore, aequabilitate, amicitia. Tam imperiosus quam paternus eius erga sacerdotes affectus, re vera erat abundantissimus: «neque enim minus vos diligo, quos in Evangelio genui, quam si coniugio suscepissem». (19)

Similiter vehemens, iam inde prima ab eius oratione nobis tradita in opere De virginibus, fuit consecratarum virginum cura. Earum enim vocationem Ambrosius vidit in mysterio ipso Verbi incarnati inhaerentem: «Atque eius auctorem quem possumus aestimare nisi immaculatum Dei Filium, cuius caro non vidit corruptionem, divinitas non est experta contagionem?»; (20) atque in virginum testificatione responsionem solidam indicavit commoventem et provocantem partibus illis deicientibus, in quas delapsa societas Romana feminam ipsam depresserat.

Continuata etiam fuit Ambrosii diligentia colendorum martyrum. Erutis eorum reliquiis et veneratione instituta, credentibus in animo specimina proposuit sequelae Christi imperterritae et animosae; non tamen omisit fideles admonere contra temporum pacis pericula, quando violentioribus persecutoribus astutiores sufficiuntur, «qui sine gladii terrore mentem hominis frequenter elidunt, qui illecebris magis quam terroribus animos expugnant fidelium». (21)

Liturgici ritus quoque, quos catecheticae Episcopi explicationes alebant eiusque poeticum incendebat ingenium, tempora fiebant efficacissimae instructionis et penetrantis testificationis pro tota communitate. Cogitare sufficiat hymnos quos contexuit ille et in diutinis vigiliis cum templa oppugnarentur comprobavit: «Hymnorum quoque meorum carminibus deceptum populum ferunt» accusantibus Arianis obiciebat. «Plane nec hoc abnuo. Grande carmen istud est quo nihil potentius; quid enim potentius quam confessio Trinitatis, quae cotidie totius populi ore celebratur? Certatim omnes student fidem fateri, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum norunt versibus praedicare. Facti sunt igitur omnes magistri, qui vix poterant esse discipuli». (22)

11. Impigerrimus pastor certissime fuit nihilominus Ambrosius vir intimi recessus altaeque contemplationis. Poterat sese penitus colligere: quapropter investigationes eius illum adeo brevi spatio ad ministerium comparare valuerunt interque tam multa incepta. Silentium diligebat; atque Augustinus ipse, qui illum studio offendit abreptum, neque alloqui eum est ausus: «Quis enim tam intento esse oneri auderet?». (23) Ex hac animi collectione acutissimus eius nascebatur Scripturarum intuitus atque earum explicationes quas praebebat suis in orationibus et commentationibus.

Hinc intima etiam exoriebatur Episcopi spiritualitas. Vitae enim narrator Paulinus asceticam ipsius effert disciplinam: «Ipse autem vir venerabilis Episcopus erat multae abstinentiae et multarum vigiliarum vel laborum, quotidiano ieiunio macerans corpus... Orandi etiam assiduitas magna die ac nocte». (24) Medium in spirituali eius ratione occupabat locum Christus, conquisitus atque vehementi impetu perdilectus. Ad illum usque revolvebatur suo in magisterio. Ad Christi imaginem caritas etiam conformabatur illa quam fidelibus proponebat quamque ipse iam ex se testificabatur excipiens catervas «negotiosorum hominum, quorum infirmitatibus serviebat», prout Augustinus ipse commemorat. (25)

12. Propria pars huic etsi velocissimae hominis atque Episcopi descriptioni deerit nisi parumper saltem oculos in eius necessitudines cum civilibus auctoritatibus coniecerimus. Vigebat etiam tum memoria incursuum in vitam ac in Ecclesiae doctrinam quos prioribus decenniis christiani susceperant imperatores qui factionem Arianam sustinebant atque, utcumque, magna incommoda provocaverant et discidia in credentium communitate. Ambrosius exin Episcopus creatus multis in causis confirmavit suam erga Statum praecipuam fidelitatem, verumtamen sibi provehendam etiam esse sensit aequiorem inter Ecclesiam et Imperium necessitudinis rationem, (26) cum illi distinctam sui iuris condicionem propria in provincia postularet. Hoc quidem pacto non solum libertatis Ecclesiae iura defendebat, sed infinito auctoritatis imperialis modo limitem statuebat efficiebatque ita simul ut secundum optimas Romanorum traditiones antiquae renascerentur civiles libertates.

Perdifficilis haec percurrenda erat via, ex integro reperienda; et pro singulis occasionibus melius definire debuit Ambrosius condicionem et morem agendi. Etiamsi firmitatem coniungere potuit et aequabilitatem in actibus iam memoratis — in quaestione videlicet arae Victoriae et quando Ariani basilicam sibi poposcerunt — ipsius tamen iudicium imperfectum emersit in Callinici negotio, cum anno ineunte CCCLXXXVIII synagoga longinqui illius oppidi in Euphratis ripa vastata est. Cum enim christianum imperatorem haud debere is arbitraretur reos punire neque cogere (27) remedium adferre damno illato, longe praetergrediebatur ecclesialis libertatis tutelam inficiens aliorum ius ad libertatem adque iustitiam.

Mirandus ex altera vero parte fuit animus eius erga Theodosium ipsum, duobus post annis, peracta nempe Thessalonicae caede quam ut interfectus quidam dux vindicaretur fieri iusserat. Imperatori qui tam gravi se polluerat culpa Episcopus prudenter ac firmiter indicavit omnino esse necesse (28) paenitentiae se subicere et Theodosius hortationem amplexus «deflevit in ecclesia publice peccatum suum... gemitu et lacrimis oravit veniam». (29) Notissimo hoc eventu noverat Ambrosius quam optima forma moralem Ecclesiae auctoritatem vestire, hinc ipsius errantis conscientiam mordens nulla habita potestatis eius ratione, illinc vero se sanguinis vindicem efferens per iniuriam et crudelitatem effusi.

13. Praestans reapse huius sancti Episcopi figura singulariterque efficax industria quam pro Ecclesia et sui temporis societate ipse explevit! Optamus Nos ut ipsius exemplar hominis et sacerdotis et pastoris impulsionem renovatam subiciat conscientiae illius, qua omnes aetatis nostrae fideles — episcopi et presbyteri, consecratae personae et laici christiani — egent, ut suam vitam ad Evangelium adcommodent seseque ad limen iam tertii millennii christiani ferventiores usque reddant apostolos.

II

«INTERIORUM OCULORUM IN VERBUM DEI... INTENDEBAT OBTUTUS» (30)

14. Cum Hieronymo, Augustino, Gregorio Magno sanctus Mediolanensis Episcopus unus quattuor doctorum est quos peculiari cum veneratione respicit Ecclesia Latina. Quapropter animum nunc convertere cupimus in hoc personae eius latus ex proximi Iubilaei prospectu.

Pars ante omnia illa nobis ob oculos obversatur quam in Ambrosii vita habuit Dei verbum. «Ut vere quis sit Christus perspiciatur», — sic quidem scripsimus in Tertio millennio adveniente — «temporis spatium ... oportet a christianis renovato studio in sacra Biblia transigatur». (31) Magister nobis hic et dux valet esse Ambrosius: namque insignis exegeta fuit Bibliorum quae ille tamquam consuetum catechesis suae argumentum adhibebat. Scripta eius universa sunt explicatio Librorum inspiratorum.

Integram quandam sanctus Episcopus expositionem Evangelio secundum Lucam dedicavit multisque in aliis scriptionibus, praesertim quibusdam in litteris, libenter epistolarium Paulinum explanat ubi vivo studio Apostoli sententias refert. Verum maxime in libris Antiqui Testamenti versatur ille peculiari cum amore. Ibidem longam et fervidam detegit ad adventum Christi praeparationem veluti «umbram» quae, modo adhuc mutilo sed iam sapienter delineato, plenam Evangelii revelationem praenuntiat.

Biblicas altius legens utriusque Testamenti paginas, secundum consentientem patristicam traditionem, hortatur Ambrosius ut, praeter litterarum sensum, tum percipiatur moralis intellectus quo mores collustrantur, tum vis allegorico-mystica quae in imaginibus ipsis eventibusque narratis rursus detegi sinit Christi atque Ecclesiae mysterium. Ita nominatim Veteris Testamenti complures homines veluti «typi» comparent atque praenuntii figurae ipsius Christi. Scripturarum lectio ipsa est Christi lectio. Quocirca Scripturarum lectionem completam vehementer Ambrosius commendat: «Utrumque ergo poculum bibe Veteris et Novi Testamenti, quia in utroque Christum bibis. Bibe Christum, quia vitis est, bibe Christum, quia petra est quae vomuit aquam, bibe Christum, quia fons vitae est, bibe Christum, quia flumen est cuius impetus laetificat civitatem Dei, bibe Christum, quia pax est». (32)

15. Difficiliorem esse Scripturarum cognitionem non ignorat Ambrosius. In Vetere Testamento paginae insunt quae Novo in Testamento suam consequuntur lucem plenam. Earum Christus est clavis, ipse Revelator: «Multa obscuritas est in Scripturis propheticis. Sed si manu quadam mentis tuae Scripturarum ianuam pulses et ea quae sunt occulta diligenter examines, paulatim incipies rationem colligere dictorum et aperietur tibi non ab alio, sed a Dei Verbo... quia solus Dominus Iesus in Evangelio suo prophetarum enigmata et Legis mysteria revelavit, solus scientiae clavem detulit et dedit aperire nobis». (33)

Etenim «mare est Scriptura divina, habens in se sensus profundos et altitudinem propheticorum aenigmatum, in quod mare plurima introierunt flumina». (34) Haec cum eius sit indoles tamquam vivi simul et implicati sermonis, non licet Scripturam quadam cum animi levitate delibari. Suos enim aperit thesauros ei qui viva accedit cum cupiditate atque reapse avida mente lucis secundum orantis illius in Psalmo CXVIII specimen: «?Defecerunt oculi mei in verbum tuum' (v. 82)». Quemadmodum uxor tenerae aetatis — sic explicat imagine vivida usus Ambrosius — ad mare decurrit et de specula litorali, indefessa expectatione viri praestolatur adventum; ut quamcumque navim viderit, illic putet coniugem navigare, sic psalmista «curis exutus saecularibus interiorum oculorum in Verbum Dei pervigil custos usque ad defectionem sui intendebat obtutus». (35) Huius orantis desiderio pleni hominis personam Episcopus ipse gerebat suosque obstringebat fideles idem vicissim ut facerent.

Verbum «ruminare» eos iussit, quandoquidem cibus est alicuius substantiae, dignus quidem saepius qui patienter constanterque repetatur perpetua veluti in meditatione: ita dumtaxat nutrimenta inexhausta quae inibi continentur profundi possunt: «Hunc cibum menti nostrae deferamus, qui multa attritus meditatione ac politus cor hominis sicut illud caeleste manna confirmet. Quod non otiose tritum ac politum accepimus, eo quod caelestium Scripturarum alloquia diu terere ac polire debemus toto animo et corde versantes, ut sucus ille spiritalis cibi in omnes se venas animae diffundat». (36) Et alibi: «Tota ergo die in Lege meditare... Adhibe tibi consiliarios Moysen Esaiam Hieremiam Petrum Paulum Iohannem, ipsum magnum consiliarium Iesum Dei Filium, ut acquiras Patrem. Cum his tractandum, cum his tota conferendum est tibi, tota meditandum die». (37)

16. Recitatas in sacris ritibus Scripturas Ambrosius suis fidelibus continenter explanat. Tamquam lumen ac fundamentum totius suae praedicationis suarumque scriptionum eas tenet: nempe commentationum biblicarum, epistolarum, funebrium sermonum, tractatuum, de re sociali operum cum doctrinis proprie spiritalibus. Pervaditur imaginibus locutionibusque biblicis eius scribendi genus: dici is potest non tantum de Bibliis loqui verum Biblia loqui ipsa, utpote quae intimus cogitationis eius et orationis facta sint sucus. Ita Sacris Textibus aluntur audientes qui intellegentiores usque evadunt eorundem aestimatores. Videtur nobis Ecclesia ab Ambrosio gubernata conformari re vera et Verbo Dei confingi.

Exoptamus maxime ut exemplum ipsius homines inducat qui magis ac magis in medio quasi vitae christianae loco Biblia collocent eaque tali fide atque altitudine lectitent quarum Mediolanensis Episcopus specimen egregium fuit certusque magister.

III

«OMNIA CHRISTUS EST NOBIS» (38)

17. Consonat Sancti Ambrosii annus cum illo intervallo quod, in itinere Iubilaeum ad parandum, tanget «de Christo cogitationem, qui est Verbum Patris, per Spiritum Sanctum homo factus. Nam Iubilaei natura omnino christologica est efferenda, cum Incarnatio et in orbem Filii Dei adventus celebrentur, mysterium scilicet salutis omni hominum generi deferendae». (39)

Post Concilium Nicaenum, cuius ipse fuit defensor strenuus, agnitus est Ambrosius doctrinae christologicae ac trinitariae praeceptor excellens. In Christo enim Episcopi Mediolanensis magisterium suam mediam reperit sedem unitatis; nitorem suum theologicum ab eo percipit atque suam simul vim homines ad spiritalem vitam alliciendi. Praecipuis igitur capitibus summatim perstrictis multum etiam ad venturum comparandum Millennium conferetur.

18. Pluribus suis in scriptis, iam inde a triade illa De fide, De Spiritu Sancto, De incarnationis Dominicae sacramento, persequitur Ambrosius suam de Trinitate sententiam, de qua perlucidas profert disceptationes quae claro erunt postea exemplo in theologia trinitaria Occidentis ulterius enucleanda, quin tamen obliviscatur Dei mysterium nostrae excedere mentis captum ac nostras etiam affirmationes. (40) «Distinctionem etenim accepimus Patris et Filii et Spiritus Sancti, non confusionem,distinctionem, non separationem, distinctionem, non pluralitatem. Divino itaque admirandoque mysterio manentem semper accepimus Patrem, semper Filium, semper Spiritum Sanctum... Distinctionem scimus, secreta nescimus, causas non discutimus, sacramenta servamus». (41)

Super Filio autem adseverat Ambrosius ut «cum Patre semper et in Patre semper est»; (42) a Patre, vitae fonte ipsius, ille generatur: «Haec indicia ita Dei Filium signant, ut ex his et sempiternum Patrem esse cognoscas nec ab eo Filium discrepantem ... ex Patre Filius, ex Deo Verbum splendor gloriae, character substantiae, speculum Dei maiestatis, imago bonitatis; de sapiente sapientia, de forti virtus, de vero veritas, de vivente vita». (43)

In orbem venit Christus Patrem revelaturus: «Est enim fulgor aeternus animorum, quem ideo Pater misit in terras, ut in eius illuminati vultu aeterna et caelestia spectare possemus, qui ante terrena caligine tenebamur». (44)

19. Divinum salutis procurandae consilium uno conspectu ac iudicio contemplatur sanctus Ambrosius: quod Antiquo in Foedere Deus praenuntiavit, in Novo complevit Christi adventus qui vultum Patris hominibus patefecit lucemque Trinitatis. Immo vero iam tecto modo indicatur Christus redemptor in ipso opere creationis, in illa nempe requie, quam condito homine Deus sibi concedit. «Et tunc — ait Ambrosius — requieverit habens cui peccata dimitteret. Aut forte tunc iam futurae Dominicae passionis praecessit mysterium, quo revelatum est quia requiesceret Christus in homine, qui requiem sibi praedestinabat in corpore pro hominis redemptione». (45) Dei requies, Christi in cruce requiem praefigurabat, nempe in eius morte redimente; ita a principio Domini passio intra universalis cuiusdam propositum misericordiae reponebatur tamquam significatio ipsiusque creationis finis.

20. Loquitur ardenter quidem Ambrosius de Incarnationis ac Redemptionis arcano sicut ille qui a Christo omnino comprehenditur cunctaque conspicit eius in lumine. Quam ipse enodat cogitationem ex amanti promanat contemplatione saepiusque in preces erumpit quae sunt verae animae elationes intra tractatus graviores: in mundum venit Salvator «pro me», «pro nobis» — hae dictiones crebro exsistunt in illius scriptis. (46)

In singulis antiquae Scripturae libris quadamtenus iam nuntiatum, (47) ex Patris sinu Verbum descendit suumque munus sequentibus deinde gressibus exsequitur, quos Canticum Canticorum imitatus Episcopus cum saltibus comparat cervi amore erga homines et Ecclesiam permoti. (48) Per Incarnationem Verbum «formam servi accepit, id est plenitudinem perfectionis humanae»; (49) in se assumpsit, suam videlicet in carnem, totam humanitatem cui privilegium tribuit ne angelis quidem concessum. (50)

Si vero in ipsa Incarnatione Christus nobiscum amoris vinculis coniungitur, (51) vicissim in illius passione propter hominum Redemptionem tolerata emicuit idem hic amor inter maximas humiliationis exaltationisque Crucifixi discrepantias; (52) opprobria omnium abstulit eius opprobrium; (53) nos ab eo profusae in Cruce lacrimae abluerunt. (54) Universalis est Christi Redemptio: (55) «Non unus homo, sed totus in omnium redemptore mundus intrabat»; (56) «Ille se humiliavit, ut tu exaltareris». (57)

21. Hinc in Ambrosii operibus universae illae enascuntur definitiones atque Redemptoris appellationes quibus nobis describitur sua in maiestate et bonitate. Christus «omnia pro te factus est»; (58) «ubi plenitudo, ibi etiam latitudo»; (59) legis finis est; (60) «ipse est omnium fundamentum et ipse est caput Ecclesiae»; (61) «fons vitae irriguus»; (62) «ipsius mors vita est, ipsius vulnus vita est, ipsius sanguis est vita, ipsius sepultura est vita, ipsius resurrectio vita est universorum». (63) «Propitiatio omnium Christus est et ipse est universorum redemptio», (64) rex et mediator, (65) sol iustitiae, (66) lux, (67) ignis, (68) via, (69) laetitia, (70) unus in quo gloriari licet quantumvis magna sint peccata nostra; (71) qui pro nobis pauper est factus, (72) humilis nos ut humilitatem doceret, (73) consors et particeps nostri; (74) bonus Is est, quin immo bonitas ipsa: (75) «Hoc ?bonum' veniat in animam nostram, in nostrae mentis viscera... Hic est thesaurus noster, hic est via nostra, hic est sapientia nostra, iustitia nostra, pastor noster et pastor bonus, hic est vita nostra. Vides quanta bona in uno bono». (76)

22. Christi demonstrans figuram Ambrosius Episcopus argumenta praecipit immensa quae proximis suscipientur saeculis in magnis Conciliis christologicis pertractanda; incredibili quodam usus verborum compendio loquitur de unico Christo Domino nobis duplici in ipsius divina humanaque natura. Esto hoc inter multa praestans aliquod exemplum ex altero De fide libro deductum: «Servemus distinctionem divinitatis et carnis. Unus in utraque loquitur Dei Filius, quia in eodem utraque natura est; etsi idem loquitur, non uno semper loquitur modo. Intende in eo nunc gloriam Dei, nunc hominis passiones. Quasi Deus loquitur quae sunt divina, quia Verbum est, quasi homo dicit quae sunt humana, quia in mea substantia loquebatur». (77) Suam ob perfectionem atque subtilitatem locus idem hic in documentis Concilii Ephesini (CCCCXXXI) et Chalcedonensis (CCCCLI) nec non Lateranensis Synodi (DCXXXXIX) iteratur. At iis in disputationibus complures Mediolanensis Episcopi adductae sunt affirmationes atque diligenter ponderatae, initio quidem facto a scriptione De incarnationis Dominicae sacramento in Graecam linguam paucis post Ambrosii mortem annis conversa, usque ad longiora excerpta de Expositione Evangelii secundum Lucam quae lecta sunt ac Graece reddita in Con- cilio III Constantinopolitano anno DCLXXXI.

Sic Ambrosii sermo Christi Domini amore capti sustentare potuit et animare excelsas christologicas Ecclesiae antiquae definitiones.

IV

«BIBAMUS SOBRIAM EBRIETATEM SPIRITUS» (78)

23. Omnem ultra locupletissimum suum doctrinarum proventum in primis fuit Ambrosius pastor spiritalisque ductor. Adiuvant nos ipsius de vita consiliis, quo liberius ad illud progrediamur propositum quod uti primarium indicavimus in celebratione primi anni ad praeparandum tertium Millennium: nempe fidei excitationem christianorumque testificationem. Scripsimus enim hac de re: «Oportet, ergo, concitetur in unoquoque fideli vehemens sanctitatis impetus, flagrans in conversionem et sui ipsius renovationem desiderium, dum precationis usque ardentioris sensus acuitur dumque proximus, indigentissimus praesertim, comiter suscipitur». (79)

Huius autem sublimis perfectionis propositi gratia, ad quod invitantur omnes, nunc singillatim elaborare cupimus in spiritalibus Mediolanensis Episcopi doctrinis.

24. Ut Ecclesiae et cuique christiano expositum spiritale iter congruenter illuminet, utitur Ambrosius uberibus imaginibus quas prae se fert Canticum Canticorum: tum enim Christi cum Ecclesia coniugium ipse discernit in duorum amantium amore tum animae coniunctionem cum Deo. Hoc nominatim argumentum binae eius scriptiones respiciunt: fuse prolata Expositio Psalmi CXVIII ac minor De Isaac vel anima disceptatio. In priore illa, dum coniunctim simul exponit Psalmum CXVIII, simul ampliorem de Lege divina deliberationem enucleans, simul longiores Cantici Canticorum locos, docet Episcopus mysticam rationem sponsalis iunctionis cum Deo esse disciplina virtutum vitae parandam, eodemque tempore morale christianorum officium haud in se concludi, verum ad mysticam cum Deo destinari congressionem.

Quapropter incrementi spiritalis gressus in opere De Isaac vel anima emetiens, necessitatem indicat Ambrosius longi quidem ac difficilis curriculi asceseos ac purificationis, quod ceterum in omnibus suis scriptis continenter commendat. Eodem autem tempore docet continuam de gradu in gradum progressionem ad illum cum Sponso divino tendere congressum, ubi cognitionis coniunctionisque plenitudinem experiatur anima in amore. Tunc enim Cantici sponsa suam in domum amatum perducens (cfr Ct 8, 2), «Verbum assumit, ut assumendo doceatur» (80) et cum eo pariter ascendens eique innixa familiaritatem plenam cum Verbo divino experitur: «Ita ergo haec — sanctus inquit Episcopus — vel incumbebat in Christo vel supra ipsum sese reclinabat aut certe, quoniam de nuptiis loquimur, iam quasi tradita in Christi dexteram in thalamum ducebatur sponso». (81)

25. Qui sicut sponsa sponso adhaesit Christo, Deum in sua anima adesse sibi conscius est, (82) ab eo vires percipit ut ipsum conquirat cum eoque coniungatur. (83) Numquam solus restat quandoquidem vivit cum illo. (84) Nos enim Christus sitit (85) qui, pro eo facti ac pro Deo Trinitate, invitamur ut per eius in nobis commorationem unum quiddam cum eo efficiamur: (86) «Intret in animam tuam Christus, inhabitet in tuis Iesus mentibus, ut in tabernaculo virtutis peccato locus esse non possit». (87)

Hoc itaque pacto necessitudo cum Christo usque artior explicatur: ab ascesi facto initio, quae necessaria omnino condicio est ut quis intimam cum eo coniunctionem assequatur, (88) oportet Christum exoptare, (89) eumque imitari, (90) ipsius personam perpendere atque exempla, (91) sine intermissione eum precari, (92) diu illum exquirere, (93) de ipso sermocinari (94) eique in omnibus subici, (95) cunctos dolores atque aerumnas illi offerre, (96) solacium in illo ac firmamentum invenire. (97)

Verum ita etiam Christum inquirentes nihil ex nobis perficere valemus quoniam mediator dux et via dumtaxat Christus est. «Omnia Christus est nobis» quapropter «si vulnus curare desideras, medicus est; si febribus aestuas, fons est; si gravaris iniquitate, iustitia est; si auxilio indiges, virtus est; si mortem times, vita est; si caelum desideras, via est; si tenebras fugis, lux est; si cibum quaeris, alimentum est». (98) Ad congressionem cum Christo tota nostra vita accedere debet: «Ibimus eo ubi servulis suis Dominus Iesus mansiones paravit, ut ubi ille est et nos simus: sic enim voluit». (99) Hac de causa cum sancto Ambrosio possumus exclamare: «Sequimur te, Domine Iesu: sed ut sequamur accerse, quia sine te nullus ascendet. Tu enim via es, veritas vita possibilitas fides praemium. Suscipe tuos quasi via, confirma quasi veritas, vivifica quasi vita». (100)

26. Luculenter persuadet sanctus Ambrosius simile singulis christifidelibus ipsique universae ecclesiali communitati proponi curriculum. Non paucis electis reservatur propositum sic etiam excelsum, sed permittitur illud attingere omnibus Iesu discipulis Verbum Dei auscultantibus, Sacramenta fructuose percipientibus, mandata custodientibus. Vitae spiritalis hi sunt cardines quibus intima instituitur communicatio cum Deo qui credentis vitam sua locupletat gratia.

Idcirco Episcopi sacri sermones abundant monitis moralibus, quae cum vehementia et vi et magna suadendi efficacia audientibus exponuntur. Suis in orationibus ipse se obligat erga eos qui ad initiationis christianae Sacramenta instituuntur. Momentum Baptismatis illis explanat eiusque firmam cum Christi morte ac resurrectione consociationem demonstrat, dum simul commemorat officia moralia inde manantia. «Ut, quomodo Christus mortuus est, sic et tu mortem degustes, quomodo Christus mortuus est peccato et Deo vivit, ita et tu superioribus illecebris peccatorum mortuus sis per baptismatis sacramentum, et resurrexeris per gratiam Christi. Mors ergo est, sed non in mortis corporalis veritate, sed in similitudine. Cum enim emergis, mortis suscipis et sepulturae similitudinem: crucis illius accipis sacramentum, quod in cruce Christus pependit et clavis confixum est corpus. Tu ergo concrucifigeris, Christo adhaeres, clavis Domini nostri Iesu Christi adhaeres, ne te diabolus inde possit abstrahere. Teneat te clavus Christi, quem revocat humanae condicionis infirmitas». (101)

27. Perscrutatio doctrinarum sancti Ambrosii de Baptismate peropportune in illud inseritur «sacramentorum recipiendorum opus» quod in itinere ad Iubilaeum pariter signare debebit annum MCMXCVII, innitens quidem «in Baptismi vi confirmanda ... qui fundamentum habetur vitae christianae». (102) Haud vero minus ferax et fecunda comprobabitur uberrima de Eucharistia doctrina: est enim illa Christi corpus, praesens reapse redditum efficaci sacramenti verbo, eodem divino Verbo quo potenter res sunt sub orbis principium effectae. «Post consecrationem dico tibi quia iam corpus est Christi. Ipse dixit et factum est, Ipse mandavit et creatum est». (103) Christianorum Eucharistia est cotidianum alimentum quod sic consociatur quotidie cum salutis sacrificio: «Accipe quotidie, quod quotidie tibi prosit! Sic vive, ut quotidie merearis accipere! ... Ergo tu audis, quod, quotiescumque offertur sacrificium, mors Domini, resurrectio Domini, elevatio Domini significetur et remissio peccatorum, et panem istum vitae non quotidianum assumis?». (104)

28. In carmine suo Splendor paternae gloriae ad canendum nos cohortatur Ambrosius: «Christusque nobis sit cibus potusque noster sit fides: laeti bibamus sobriam ebrietatem Spiritus». (105) In scriptione De sacramentis, quasi carminis illius voces illuminans, monet Episcopus ut panis eucharisticus degustetur in quo «nulla sit amaritudo, sed omnis suavitas sit», ac vinum tale quod infert laetitiam «quae nullius peccati sordibus polluatur». Namque quotiens calix Christi ebibitur, peccatorum accipitur remissio et spiritu ipso quis inebriatur: «Vino enim qui inebriatur, vacillat et titubat, Spiritu qui inebriatur, radicatus in Christo est. Et ideo praeclara ebrietas, quae sobrietatem mentis operatur». (106) Locutione illa «sobriam ebrietatem Spiritus» suam videtur de vita spiritali notionem Ambrosius velle breviter perstringere. Sic enim nos intellegere sinit esse eam ebrietatem, laetitiam communionisque cum Christo plenitudinem; similiter nos docet non transire illam in furorem quendam incompositum et ardentem, sed potius operosam deposcere sobrietatem; commonefacit in primis Dei Spiritus munus esse illam. Qui Sacris Litteris diligenter usi sunt, hanc perceperunt ebrietatem «quae sobriae stabiliret mentis incessum... quae vitae munus rigaret aeternae». (107)

Quam suis fidelibus tradit Pastor Mediolanensis spiritalem vitam, ea simul multum postulat et inflammat, concretam habet speciem et in mysterium etiam immergitur. Ecclesiae etiam hodiernae volumus hanc eius invitationem vehementem et omnia amplectentem clarissime resonet.

V

IN UNITATIS MINISTERIUM

29. Imperiosum spiritale iter, ab Ambrosio adumbratum, credentem ipsum ad maiorem usque cum Christo provehit communionem. Haec, ceterum, necessario sese declaret oportet in coniunctione animorum et affectuum (cfr Act 4, 32) cum fratribus sororibusque in fide. Illud perbene novit Episcopus Mediolanensis suisque testatur inscriptis. Quae quidem doctrinae eius ratio magnopere quidem eos incitat qui in oecumenismi occupantur provincia. Porro quomodo quis oblivisci potest tam in Oriente quam in Occidente Ambrosium excultum esse unum praestantium Patrum Ecclesiae nondum divisae? Profecto, ut superius videre fuit, suo etiam tempore dissensiones instabant late patentes graviterque nocentes, quae doctrinarum adscribebantur erroribus aliisque causis diversis. Verum instans simul necessitas sentiebatur ut ad fidei ac vitae ecclesialis communionem rediretur. Ambrosii testificatio, hoc modo etiam percepta, plurimum potest unitatis causae conferre. Eius itaque concelebratio cum aliquo proposito proprio consonat in peregrinatione ad anni MM Iubilaeum. (108)

Oecumenicum personae eius pondus revera plures exhibet partes quae utiliter expendantur. In regione magis proprie doctrinarum satis est lucidas cogitare Mediolanensis Pastoris christologicas formas, quas Ecclesia Graeca reddidit magnique aestimavit sicut et Concilia saeculi V et VII, et quae explicant cur hodie pariter apud Orientis fratres et sorores tanti Ambrosius aestimetur. Illius similiter firmissima species Episcopi in urbe imperiali, in affectione fideli at numquam potentium auctoritati subdita, diligentem curam etiam explicat quam illi historiographia Byzantina dedicavit et quae, una cum eius magisterii aestimatione magna, adiuvit ut in Orientis christiani Ecclesiis nostros usque ad dies eius persistat cultus.

Nec praeterit Nos quomodo, in locis Reformationis protestantium, admirantes semper Mediolanensis praesulis scripta respexerint in eoque magistrum agnoverint tum doctrinae gratia ditatum tum humanitate eximia.

30. At plus etiam subest: luculenta reliquit Ambrosius praecepta de familiaritate quam colere debet Ecclesia in diverbio cum iis omnibus qui non sunt christiani. Multum lucis hac in re importat admonitio illa quam fidelibus inscribit ubi iubentur «non refugere eos, qui a nostra fide et consortio separati sint, eo quod et gentilis, qui fuerit acquisitus, quo gravior fuerit assertor erroris, eo vehementior possit fidei defensor exsistere». (109) Variae huius quaestionis partes insigniter in Expositione Evangelii secundum Lucam pertractantur, ubi perspicua praebetur modorum evangelizationis illius temporis summa quod pertinet ad paganos et Hebraeos et catechumenos. (110)

Has quidem normas sectabatur Mediolanensis Episcopus sua etiam in catechesi, quae singulari omnino vi audientes captabat. Eam plures sunt experti. Longinqua illa regina Marcomannorum Fritigil, ipsius fama adducta, scripsit ei ut super catholica religione informaretur recepitque vicissim «epistulam ... praeclaram in modum catechismi». (111)

Quantumvis alia hodie tempora sint, studium tamen concitare adhuc eius exemplum potest hominesque allicere de futura hominum generis aetate cogitantes, etiam extra Ecclesias ac confessiones christianas, propter illam eruditionis sacrae ac profanae excellentiam, propter praestantiam amoris erga hominem firmitudinisque contra iniurias et oppressiones nec non solidissimam in doctrinis ac moribus congruentiam quae illi etiam viventi indubiam meruerunt aestimationem.

VI

«SIT IN SINGULIS MARIAE ANIMA» (112)

31. Iubilaeum iam praeparantes, suasimus ut anno MCMXCVII etiam divinae Mariae maternitatis ponderaretur arcanum, quoniam affirmatio «Christum in medio esse» non potest «disiungi a comprobatione partium quas Sanctissima Mater eius egit». (113) Illius theologus subtilis et indefatigabilis praeco fuit Ambrosius.

Imaginem eius accuratam ille praestat et amantem et minutatim descriptam, cuius pariter morales virtutes is delineat vitamque interiorem nec non in opere et oratione sedulitatem. Quamvis scribendi genus sit plane sobrium, inde tamen fervida eius erga Virginem pietas elucet, Christi matrem Ecclesiae speciem vitaeque christianorum specimen. In gaudio carminis eius «Magnificat» ipsam contemplatus, clamat Mediolanensis Episcopus: «Sit in singulis Mariae anima, ut magnificet Dominum, sit in singulis spiritus Mariae, ut exsultet in Deo». (114)

32. Quemadmodum tradit Ambrosius, salutis historiae Maria tota admiscetur velut Mater ac Virgo. Quia nimirum aeternum Patris unguentum Christus est, «hoc unguento uncta est Maria et virgo concepit, virgo peperit bonum odorem, Dei Filium». (115) Cum Christo coniuncta, quando Filius se ex amore offerens «affixus ad lignum ... bonum odorem mundanae fundebat redemptionis», (116) Maria quoque illam communicabat amoris profusionem: «Stabat ante crucem Mater, et fugientibus viris stabat intrepida... Spectabat piis oculis Filii vulnera, per quem sciebat omnibus futuram redemptionem ... Pendebat in cruce Filius, Mater se persecutoribus offerebat ... quae publico usui impendi mortem Filii noverat, praestolabatur si forte etiam sua morte publico muneri aliquid adderetur. Sed Christi passio adiutorio non eguit». (117) Hoc Mariae simulacrum est mulieris animosae ac magnanimae, sibi partium consciae in salutis historia concreditarum et prompta ad suum exsequendum munus usque ad ipsius vitae oblationem. Verumtamen Mediolanensis Episcopus qui eam tantopere celebrat tantumque amat numquam obliviscitur eam totam Christo unico Redemptori subdi et ad illum referri.

33. Carissime et Venerabilis Frater Noster, commendare Nos iuvat Mariae sanctissimae, cuius beatae Nativitati Cathedrale istud dicatum est templum, prosperum Anni Sancti Ambrosii eventum, quem iamiam Mediolanensis catholica communitas celebrare est aggressura. Confidimus fidelibus ipsis eundem annum spatium praebere plenissimum interiorum fidei spei caritatis progressuum in Episcopi Sancti ac Patroni vestigiis, sicque simul adiuturum ut cuiusque in vita uberes christianae testificationis fructus maturescant. Hoc etiam beneficia spiritualia illa propria spectant quae celebrationem ipsam locupletant quaeque poterunt statis sub condicionibus impetrare fideles, corda sua Domini gratiis patefacientes.

Iisdem has Litteras Nostras definire cupimus vocibus, quas Ecclesiae Vercellensi sanctus quondam perscripsit: «Ad summam convertimini omnes ad Dominum Iesum. Sit in vobis vitae huius delectatio in bona conscientia, patientia mortis cum spe immortalitatis, confirmatio resurrectionis cum Christi gratia, veritas cum simplicitate, fides cum confidentia, abstinentia cum sanctitate, industria cum sobrietate, conversatio cum modestia, eruditio sine vanitate, sobrietas doctrinae fidelis sine haeresis temulentia». (118)

His cum votis et optatis perquam libentes Tibimet, Venerabilis Frater Noster, tuisque Episcopis adiutoribus, presbyteris et diaconis, consecratis viris ac mulieribus, perinde ac universis Archidioecesis illius christifidelibus laicis, quae nomen suum suo accipit a caelesti Patrono, omnium gratiarum optabilium supernarum conciliatricem transmittimus Apostolicam Benedictionem Nostram.

E Civitate Vaticana, die I mensis Decembris, anno MCMXCVI.


(1) Paulinus, Vita Ambrosii, 47, 1, 2: ed. A.A.R. Bastiaensen, Milano 1975, pp. 112-114.

(2) De paenitentia, II, 8, 67: Sancti Ambrosii episcopi Mediolanensis opera, Milano Roma 1977-1994 (= Saemo) 17, p. 264; cfr etiam De officiis, I, 1, 4: Saemo 13, p. 24.

(3) Perpetuum illud studium, quod excitat ipse, ex plurimis etiam colligitur investigationibus illi destinatis quemadmodum ex multis pariter scriptorum eius editionibus et interpretationibus. Mentionem peculiarem iam memorata editio bilinguis meretur quam bibliotheca Ambrosiana nuperius curavit: Saemo.

(4) Cfr nn. 40-43: AAS 87 (1995), 31-33.

(5) Paulinus, Vita Ambrosii, 6, 1-2: ed. A.A.R. Bastiaensen, Milano 1975, p. 60.

(6) Cfr ibid., 9, 2-3: l.m., p. 64.

(7) Cfr De virginibus, I, 1, 1: Saemo 14I, p. 100; De officiis, I, 1, 4: Saemo 13, p. 24.

(8) Cfr Theophilus Alexandrinus, Ep. ad Flavianum, fragm. 1: Saemo 24I, p. 213.

(9) Cfr Ep. LXXVI, 6: Saemo 21, pp. 138-140.

(10) Ibid., 26: l.m., p. 152.

(11) Cfr Ep. LXXIII, 7: Saemo 21, p. 66.

(12) Ibid., 29: l.m., p. 78.

(13) De Noe, 26, 94: Saemo 2I, p. 484.

(14) De Nabuthae, 12, 53: Saemo 6, p. 172; cfr Expositio ev. sec. Lucam, VII, 124: Saemo 12, p. 184.

(15) Ep. LXII, 4: Saemo 20, p. 148; cfr De Tobia, 14, 50: Saemo 6, p. 246.

(16) Cfr Ep. XXVII, 1-3: Saemo 19, p. 252.

(17) Confessiones, VIII, 1-2: CCL 27, 113.

(18) Cfr Ep. XVII, 14: Saemo 19, p. 176; Ep. XXIV, 13: Saemo 19, p. 244.

(19) De officiis, I, 7, 24: Saemo 13, p. 36.

(20) De virginibus, I, 5, 21: Saemo 14I, pp. 122-124.

(21) Expositio ps. CXVIII, XX, 46: Saemo 10, p. 358.

(22) Contra Auxentium = Ep. LXXVa, 34: Saemo 21, p. 134.

(23) Confessiones, VI, 3, 3: CCL 27, 75.

(24) Paulinus, Vita Ambrosii, 38, 1.2: ed. A.A.R. Bastiaensen, Milano 1975, pp. 100-102.

(25) Confessiones, VI, 3, 3: CCL 27, 75.

(26) Cfr Contra Auxentium = Ep. LXXVa, 36: Saemo 21, p. 136.

(27) Cfr Ep. extra coll. I, 27-28: Saemo 21, p. 188.

(28) Cfr Ep. extra coll. XI, l.m., pp. 230-240.

(29) De obitu Theodosii, 33: Saemo 18, p. 234.

(30) Cfr Expositio ps. CXVIII, XI, 9: Saemo 9, p. 458.

(31) N. 40: AAS 87 (1995), 31.

(32) Cfr Explanatio ps. I, 33: Saemo 7, p. 80.

(33) Expositio ps. CXVIII, VIII, 59: Saemo 9, p. 374; cfr ibid., 60, l.m., p. 376.

(34) Ep. XXXVI, 3: Saemo 20, p. 24.

(35) Expositio ps. CXVIII, XI, 9: Saemo 9, p. 458.

(36) De Cain et Abel, II, 6, 22: Saemo 2I, p. 282; cfr Expositio ps. CXVIII, VIII, 59: Saemo 9, p. 374.

(37) Expositio ps. CXVIII, XIII, 7: Saemo 10, p. 66; cfr Explanatio ps. I, 31: Saemo 7, p. 76.

(38) De virginitate, 16, 99: Saemo 14II, p. 80.

(39) Ioannes Paulus PP. II, Epist. Ap. Tertio millennio adveniente (10 Novembris 1994), 40: AAS 87 (1995), 31.

(40) 40 Cfr De fide, V, 19, 228: Saemo 15, pp. 446-448.

(41) Ibid., IV, 8, 91: Saemo 15, p. 296; cfr Explanatio ps. XXXV, 22: Saemo 7, p. 138.

(42) De fide, IV, 8, 88: Saemo 15, p. 294.

(43) Ibid., II, Prol. 3: l.m., p. 128; cfr ibid., I, 10, 67; II, 6, 50: l.m., pp. 88; 150.

(44) Explanatio ps. XLIII, 87: Saemo 8, p. 188.

(45) Exameron, VI, 10, 76: Saemo 1, p. 418.

(46) Cfr De fide, II, 7, 53; 11, 93: Saemo 15, pp. 150-152; 170-172; De interpell. Iob et David, IV (II), 4, 17: Saemo 4, p. 238; De Iacob et vita beata, I, 6, 26: Saemo 3, p. 256; Expositio ev. sec. Lucam, II, 41: Saemo 11, pp. 182-184 et al.

(47) Cfr Explanatio ps. XXXIX, 6-15: Saemo 8, pp. 14-18.

(48) Cfr De Isaac vel anima, 4, 31: Saemo 3, pp. 68-69; Expositio ps. CXVIII, VI, 6: Saemo 9, p. 244.

(49) De fide, V, 8, 109: Saemo 15, p. 386.

(50) Cfr Expositio ps. CXVIII, X, 14: Saemo 9, p. 412.

(51) Cfr ibid., III, 8: l.m., p. 130.

(52) Cfr ibid., l.m., p. 132.

(53) Cfr ibid., V, 42: l.m., p. 234.

(54) Cfr De fide, II, 11, 95: Saemo 15, p. 172.

(55) Cfr Explanatio ps. XLVIII, 2: Saemo 8, pp. 252-254; De paradiso, 10, 47: Saemo 2I, p. 114.

(56) De fide, IV, 1, 7: Saemo 15, p. 260.

(57) Explanatio ps. XLIII, 76: Saemo 8, p. 178.

(58) Cfr Expositio ev. sec. Lucam, IV, 6: Saemo 11, pp. 302-304.

(59) Cfr Explanatio ps. XLIII, 94: Saemo 8, p. 194.

(60) Cfr Expositio ps. CXVIII, V, 24: Saemo 9, p. 216.

(61) De fide, V, 14, 181: Saemo 15, p. 420.

(62) Cfr Explanatio ps. XXXV, 22: Saemo 7, p. 138.

(63) Enarratio in Psalmum XXXVI, 36: Saemo 7, p. 194; cfr De fide, V, 18, 222: Saemo 15, p. 444.

(64) Explanatio ps. XLVIII, 15: Saemo 8, p. 264.

(65) Cfr De fide, V, 12, 150: Saemo 15, p. 404; ibid., V, 7, 90, l.m., p. 376.

(66) Cfr Expositio ps. CXVIII, XIX, 5: Saemo 10, p. 288.

(67) Cfr Expositio ps. CXVIII, XIV, 6: Saemo 10, p. 90; Explanatio ps. I, 56: Saemo 7, p. 108; Explanatio ps. XXXVII, 41: l.m., p. 304; Explanatio ps. XLIII, 89: Saemo 8, p. 188.

(68) Cfr Expositio ps. CXVIII, XVIII, 20: Saemo 10, p. 260.

(69) Cfr ibid., XI, 6: Saemo 9, p. 454.

(70) Cfr Explanatio ps. XLVII, 10: Saemo 8, p. 236.

(71) Cfr De Iacob et vita beata, I, 6, 21: Saemo 3, p. 250.

(72) Cfr De patriarchis, 9, 38: Saemo 4, p. 50.

(73) Cfr Explanatio ps. XLIII, 78: Saemo 8, p. 178.

(74) Cfr Expositio ps. CXVIII, VIII, 53: Saemo 9, pp. 366-368.

(75) Cfr De Isaac vel anima, 8, 79: Saemo 3, p. 124; De fide, II, 2, 25: Saemo 15, p. 140.

(76) Ep. XI, 6: Saemo 19, p. 118; cfr De bono mortis, 12, 55: Saemo 3, pp. 204-206.

(77) De fide, II, 9, 77: Saemo 15, p. 164.

(78) Hymni, II, «Splendor paternae gloriae»: Saemo 22, p. 38; cfr De Noe 29, 111: Saemo 2I, p. 502.

(79) Epist. Ap. Tertio millennio adveniente (10 Novembris 1994), 42: AAS 87 (1995), 32.

(80) De Isaac vel anima, 8, 71: Saemo 3, p. 114.

(81) Ibid., 8, 72: l.m.

(82) Cfr De Iacob et vita beata, I, 8, 39: Saemo 3, p. 272.

(83) Cfr Explanatio ps. XLIII, 28: Saemo 8, pp. 120-122.

(84) Cfr De officiis, III, 1, 7: Saemo 13, p. 276.

(85) Cfr Explanatio ps. LXI, 14: Saemo 8, p. 294.

(86) Cfr De fide, IV, 3, 35: Saemo 15, p. 272.

(87) «Inhabitet in tuis Iesus membris»: Expositio ps. CXVIII, IV, 26: Saemo 9, p. 192.

(88) Cfr Explanatio ps. XLVII, 10: Saemo 8, pp. 223-236; Explanatio ps. XXXVI, 12: Saemo 7, p. 160.

(89) Cfr Expositio ps. CXVIII, XI, 4: Saemo 9, p. 450.

(90) Cfr Explanatio ps. XXXVII, 5: Saemo 7, p. 260.

(91) Cfr Explanatio ps. XL, 4: Saemo 8, p. 40.

(92) Cfr Expositio ps. CXVIII, XIX, 16; 18; 30; 32: Saemo 10, pp. 296; 298; 310; 312; Explanatio ps. XXXVIII, 11: Saemo 7, p. 340.

(93) Cfr De Isaac vel anima, 4, 33: Saemo 3, p. 70.

(94) Cfr Explanatio ps. XXXVI, 65: Saemo 7, p. 232.

(95) Cfr ibid., 16: l.m., pp. 164-166.

(96) Cfr Explanatio ps. XXXVII, 32: Saemo 7, pp. 292-294; De Iacob et vita beata, I, 7, 27: Saemo 3, p. 256.

(97) Cfr De fide, II, 11, 95: Saemo 15, p. 172.

(98) De virginitate, 16, 99: Saemo 14II, p. 80.

(99) De bono mortis, 12, 53: Saemo 3, p. 202.

(100) Ibid., 12, 55: l.m., p. 204.

(101) De sacramentis, II, 7, 23: Saemo 17, p. 70.

(102) Ioannes Paulus PP. II, Epist. Ap. Tertio millennio adveniente (10 Novembris 1994), 41: AAS 87 (1995), 32.

(103) De sacramentis, IV, 4, 16: Saemo 17, p. 94; cfr Explanatio ps. XXXVIII, 25: Saemo 7, p. 358.

(104) Ibid., V, 4, 25: l.m., p. 114.

(105) Hymni, II: Saemo 22, pp. 36-38.

(106) De sacramentis, V, 3, 17: Saemo 17, p. 108.

(107) Explanatio ps. I, 33: Saemo 7, p. 80.

(108) Cfr Ioannes Paulus PP. II, Epist. Ap. Tertio millennio adveniente (10 Novembris 1994), 41: AAS 87 (1995), 32.

(109) Exameron, III, XIII, 55: Saemo 1, p. 170.

(110) Cfr VI, 104-105 (pagani); 106 (Hebraei); 107-109 (catechumeni): Saemo 12, pp. 86-92.

(111) Paulinus, Vita Ambrosii, 36, 1-2: ed. A.A.R. Bastiaensen, Milano 1975, p. 100.

(112) Expositio ev. sec. Lucam, II, 26: Saemo 11, p. 168.

(113) Ioannes Paulus PP. II, Epist. Ap. Tertio millennio adveniente (10 Novembris 1994), 43: AAS 87 (1995), 32.

(114) Expositio ev. sec. Lucam, II, 26: Saemo 11, p. 168.

(115) De virginitate, 65: Saemo 14II, p. 56.

(116) Expositio ps. CXVIII, V, 9: Saemo 9, p. 204; cfr ibid., III, 8: l.m., pp. 130-132; Expositio ev. sec. Lucam, VI, 32-33: Saemo 12, pp. 32-34.

(117) De institutione virginis, 7, 49: Saemo 14II, p. 148; cfr Ep. extra coll. 14, 110: Saemo 21, p. 320.

(118) Ep. extra coll. 14, 113: Saemo 21, p. 320.


INDEX

I. Episcopus Ambrosius . . . . . . . . . . . . . .

II. «Interiorum oculorum in Verbum Dei ... Intendebat obtutus»

III. «Omnia Christus est nobis» . . . . . . . . . . . .

IV. «Bibamus sobriam ebrietatem spiritus» . . . . . . . .

V. In Unitatis Ministerium . . . . . . . . . . . . . .

VI. «Sit in singulis Mariae anima» . . . . . . . . . . .

 

Copyright © Libreria Editrice Vaticana

 

  

top