 |
IOANNIS PAULI PP. II SUMMI PONTIFICIS
LITTERAE APOSTOLICAE AD EPISCOPOS
LITHUANIAE SESCENTESIMO ANNO EXPLETO EX ACCEPTO A LITHUANIA BAPTISMO
Venerabilibus Fratribus Ludovico Povilonis Administratori Apostolico
Kaunensi et Vilkaviškensi Conferentiae
Episcopalis Lithuaniae Praesidi et Episcopis Lithuaniae.
Dilectissimi in Episcopatu Lithuano Fratres,
1. Sescentesima anniversaria memoria “Baptismi” vestrae Nationis, quam hoc
gratiae anno sollemniter agitis, vobis vestrisque fidelibus occasio est fidem
altius perscrutandi, deprecationis et spiritualis renovationis, quam Ecclesia
universa impense et fraterne coniuncta communicat.
Sicut variis in adiunctis memoravimus-et, recens, in homilia S. Missae
superioribus calendis Ianuariis celebratae-tota Ecclesia hunc festum annum, tam
significantem, commemorat, et item vobiscum Deo gratias persolvit “super
inerarrabili dono eius” (2 Cor. 9, 15). Ecclesia Romana omnesque
Ecclesiae sorores toto terrarum orbe diffusae ad fervidam precationem gratiarum
actionis se aggregant, quam vos ad Dominum attollitis ob inaestimabile
“Baptismi” munus, ob consensionem quam hic in vestris gentibus invenit et ob
beneficia, quibus idem eas affecit, ob denique vim et fervorem, quibus patres
vestri in vicissitudinibus historiae sexies saecularis illum servaverunt et
excoluerunt.
Ecclesia universalis conscia sibi est et memor magnae spiritualis ubertatis,
quam Communitas catholica Lithuana ad communionem ecclesialem attulit et nunc
quoque affert (Lumen Gentium, 13), et in eius saeculari testimonio
fidelitatis erga Christum Spiritus Sancti actionem agnoscit, qui “virtute
Evangelii iuvenescere facit Ecclesiam eamque perpetuo renovat et ad consummatam
cum Sponso suo unionem conducit” (Ibid. 4).
Ut nostis, ad significandam hanc vobiscum communionem, die proximo
duodetricesimo mensis Iunii, eodem tempore quo Vilnae celebratio agetur
nationalis, Nos super Apostoli Petri sepulcro sollemni praesidebimus
concelebrationi, inter quam gaudio exsultabimus, quod in beatorum numerum populi
vestri filium et Pastorem referemus: Archiepiscopum Georgium Matulaitis.
Delegati Episcoporum continentis Europaeae Nobis aderunt, quorum praesentia modo
etiam visibili indicabit Nos spiritu Ecclesiae Lithuaniae esse vicinos.
2. Lithuanarum gentium conversio ad Christianismum obtigit aliquibus saeculis
post propinquorum populorum veteris Europae conversionem. Quasi forcipe
circumdati inter Orientem, unde populi Slavici premebant, et Occidentem, unde
strenui Equites Teutonici procedebant, patres vestri ineunt etiam saeculo XIII,
formas liberae Civitatis stabilierant, quae tota insistebat in suam libertatem
defendendam iusque suum tuendum. Eiusmodi propriae, publicae et geographicae,
condiciones declarant cur Lithuani diu Cruci accipiendae obstiterint ab iis qui
contra eos gladios destringebant et occupationem minitabantur.
Sane ut se de coercitionibus externis subduceret anno MCCLI Magnus Dux Mindaugas
ad fidem catholicam statuit se convertere, et in huius Apostolicae Sedis
peculiarem fidem se contulit, et a Papa Innocentio IV regiam obtinuit coronam.
Qui Pontifex simul constituit primam dioecesim Lithuanam voluitque eam uni
Sanctae Sedi esse subiectam. Sed conversioni Mindaugas, non convenienter
praeparatae, populus restitit, qui exemplum Magni Ducis non est secutus. Iam
ante annum MCCLX Episcopo recedendum fuit et anno MCCLXIII funesta Mindaugas
mors evanidi illius veris finem fecit.
3. Plus saeculum exspectandum fuit, ut splendidus “Baptismi” dies illucesceret.
Haec opera fuit et laus insignis Lithuaniae filii, Magni Ducis Iogaila, qui anno
MCCCLXXXVI una cum suis subditis in fide catholica baptizari voluit, et coronam
obtinuit Poloniae et Hedvigem reginam et matrimonium, egregiam christianam
mulierem, quae nunc quoque Cracoviae uti Beata colitur. Per quattuor
subsequentia saecula, historia Lithuaniae notatur singulari sortis communione,
tum publicae tum religiosae, cum Polonia.
Anno MCCCLXXXVII, rex-qui nomen sumpserat Vladislaum- Vilnam reversus est, Magni
Ducatus caput, et incepit populi conversionem, qui universus baptismum accepit,
etiam ob propriam ipsius regis sedulitatem. Constituta est eo anno dioecesis
Vilnensis et primus Episcopus est franciscanus Andreas nominatus, qui iam inter
gentes vestras missionarius fuerat.
Anno MCDXIII Iogaila, una cum consobrino Magno Duce Vytautas, se dedidit incolis
Lithuanis Samogitiae evangelizandis. Aliquot post annos Concilium Constantiense
designavit illi regioni suos Legatos, qui dioecesim Mednicensem instituerent,
primum Episcopum Matthiam consecrarent, et gentium conversionem perficerent.
Rex Iogaila, vir corde simplex et egregius, vitam egit christianis virtutibus
excellentem, explicans opera pietatis et misericordiae et sortem Ecclesiae vivo
studio curans. Sapientibus consiliis usus est ut liberae fidei catholicae
disseminationi atque confirmationi faveret in omnibus Magni Ducatus regionibus.
4. “Baptismus” vestram Nationem addidit ad magnam familiam populorum
christianorum Europae, ad illam “christianitatem” quae alte distinxit eventus
continentis et huius est praestantissima communis hereditas et fundamentum
futurae pacis aedificandae, veri progressus veraeque libertatis. Lithuania ita
participabat etiam magnam culturae mutationem, quae eo saeculo in Europa
exoriebatur, principiis christianis permeata et expostulationibus studiorum
renovatae humanitatis, quae in fide maximas causas inveniebant et exordium
provehendi magnos eos “valores”, qui Europae historiam claram fecerunt et in
ceteris continentibus beneficam eius praesentiam (Giovanni Paolo II, Atto
europeistico a Santiago de Compostela, 9 nov. 1982: Insegnamenti di
Giovanni Paolo II, V, 3 (1982) 1260).
Ex hac addictione Lithuania novum et copiosum vigorem virium spiritualium traxit,
quae gradatim variis formis culturae, artis et constitutionis societatis
expressae sunt. Paulatim terra vestra ecclesiis et coenobiis impleta est, quae
sedes fuerunt, unde fides et cultior vitae usus simul prorepserunt. Volventibus
enim saeculis, et iuxta eventuum mutationem, cum opere evangelizationis
coniuncta sunt educationis et institutionis populi incepta, cum domibus
religiosis iunctae scholae, et vita fidei se duravit cotidiano exercitio
caritatis per multiplices formas assiduitatis et provectus societatis.
Quod ad hoc spectat, memorare momentum cupimus operae Ordinum religiosorum:
Dominicanorum et Franciscanorum, qui primi ad vestras gentes venerunt, deinde
Benedictinorum, Franciscanorum novae Observantiae (qui vulgo Bernardini
vocabantur, a Sancto Bernardino Senensi), Basilianorum.
5. Alii Ordines et Congregationes religiosae vitam Ecclesiae in Lithuania
redintegraverunt, quae propter Ecclesiam reformatam tempus agebat languoris et
multas experiebatur desertiones. Peculiaris mentio facienda est operae
explicatae a Societate Iesu, quae de exsecutione Reformationis a Concilio
Tridentino excitatae singulariter bene merita est. Anno MDLXX, sodales
Societatis Iesu clarum aperuerunt Vilnae Collegium, quod novem annis post factum
est prima Studiorum Universitas Nationis, vera sacerdotum et doctorum officina.
Catholicae Ecclesiae laetae instaurationi coniunctus est vocationum
sacerdotalium et religiosarum auctus. Incepta peracta sunt pro populo; qualia
fuerunt: Bibliothecae, librorum religiosorum impressio, ephebea pro scholasticis
pauperibus, medicamentariorum tabernae populares, consociationes et sodalicia,
artium et professionum scholae. Sed ante omnia inita est accurata et impensa
actio apostolica apud pauperes, in campis, ubi condiciones exsistebant
servitutis et acerbissimae indigentiae et potior animadvertebatur necessitas
nuntii liberatoris caritatis evangelicae.
6. Eiusmodi indefatigato labori pastorali respondit, modo solacii pleno,
Lithuanae gentis alacritas. Christianismus verum fuit fermentum evangelicum
Nationis, eius vitam cotidianam suffudit, in ea penitus immisit radices eiusque
quodammodo anima factus est. Populus sivit se fide permeari, cuius forte et
sincerum testimonium dedit etiam difficilioribus historiae suae temporibus cum
doloribus et rebus adversis afficiebatur.
Hic quasdam significantiores huius fidei declarationes iuvat Nos memorare, per
ignem quidem probatae (1 Petr. 1, 7). Recogitamus imprimis de antiqua et
fervida fidelium pietate erga Christi Passionem, innumerabilibus crucibus
subrectis in marginibus viarum confirmata, usitatis Iesu Patientis imaginibus,
peculiarem artem popularem exprimentibus; locis appellatis “Kalvarija”,
stationibus “Viae Crucis” instructis, qui meruerunt ut terra vestra vocaretur
“crucium terra”.
Et quomodo obliviscamur, in hac initii Anni Marialis avida exspectatione, magni
amoris fidelium Lithuanorum erga Dei Matrem? Virgo Sanctissima, Mater
Misericordiae, peculiari modo colitur et invocatur ad Portam Aurorae Vilnensem,
sicut et in aliis frequentatis sanctuariis, sitis in locis: Siluva, Zemaiciu
Kalvarija, Krekenava, Pivasiunai. A saeculis, et hodie quoque, ad haec loca
fidei et pietatis confluunt fideles peregrinantes omnium dioecesium, magno cum
fervore et saepe non sine labore et incommodis. Hi se credunt Ei, quam Christus
in cruce, supremo motus amoris actu, nobis Matrem et Deprecatricem gratiae
donavit.
Velimus, denique, communitati catholicae Lithuaniae aliud eius clarum fateri
signum indefecti amoris Christi et vitalitatis ecclesialis, videlicet flagrantis
dilectionis et plenae devotionis, qua semper Sedi Petri iuncta mansit, cui
Dominus ministerium delegavit confirmandi fratres eosque devinctos servandi in
Ecclesiae suae communione, Petram eum stabiliens aedificii spiritualis, contra
quod nihil possunt inferorum vires.
7. Ecclesia ita demersa est et, dixerimus, eadem facta cum rebus Nationis, ut ad
eam se applicaverint patres vestri omni tempore, sed praesertim periculis
occurrentibus, horis tenebrosis et gravibus, quae etiam temporibus nobis
propinquis eventus terrae vestrae signaverunt.
In Ecclesia, in eius doctrina, in eius opere evangelizationis, in eius servitio
unitatis et veritatis, populus vester semper invenit historiae suae
significationem, suam peculiarem naturam, causas cur viveret et speraret. Iuvat
Nos hic repetere quae globo Lettonico diximus, qui Romam convenerant celebraturi
octies centesimum annum, ex quo terra vobis vicina, Livonia, facta est
christiana: “ Ubi verbum Dei, etsi in impedimentis omne genus, penetrat intimam
populi conscientiam et hac accipitur, semper eflicit cognitionem, quam populus
hic habet de se ipso deque sua historia. In auditione verbi Dei populus suam
veram agnoscit naturam” (Ioannis Pauli PP. II, Allocutio ad quosdam Lettones,
octavo expleto saeculo a consecratione episcopi Meinardi, habita, 1, die 26
iun. 1986: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, IX, 1 (1986) 19288 s.).
Hoc vero eo significantius apparet, quod, simul cum Ecclesia, alterum praesidium
Lithuanis fuit familia: sane quidem, familia christiana, vera “Ecclesia
domestica”(Lumen Gentium, 11), firmiter religata ad bona fidei, quae inb
amore vivit, in incommodo, in mutua donatione. In patria vestra familia
christiana semper in sua vocatione mansit accipiendi, custodiendi et tradendi
filiis singulare donum “Baptismi”, facta ita, secundum pulchra verba Concilii
Vaticani II, “schola quaedam uberioris humanitatis” (Gaudium et Spes,
52).
Ecclesia et familia, etsi in multis impedimentis et obstaculis, semper vivam
servaverunt fidem et culturam, quarum merito Natio naturam suam et conscientiam
sui non amisit. Et nunc quoque, dum multas ad rationes, tempora non secundiora
sunt quam olim, Ecclesia et familia manent custodes huius sacri et inviolabilis
depositi, sanctuarium magnorum et christianorum “valorum”: libertatis
conscientiae, dignitatis personae humanae, hereditatis patrum, traditionis
culturae, et impulsus virium moralium, quas illae in se continent et in quibus
spes est posita in futurum.
8. Sescenti christianae vitae in Lithuania anni testimonia subministrant prorsus
innumerabilia intermissae numquam Spiritus Sancti operae, a quo propriis
fructibus (Gal. 5, 22) vestra est Ecclesia exornata, cum virorum ipse
mulierumque turmas excitaret sane quidem dignorum qui veri agnoscerentur Christi
adsectatores. Una ideo velimus hoc loco non nullas vobiscum species celebrare
filiorum ac filiarum Lithuaniae, a quibus nota indelebilis virtutum fervorisque
eorum apostolici in sensibus populi intimis est impressa.
Cogitationes ac deprecationes in primis ad Sanctum Casimirum convertuntur quem
anno iam MDCXXXVI Urbanus VIII decessor Noster apud Deum Lithuaniae renuntiavit
patronum. Tres igitur abhinc annos magnis profecto sollemnibus, quingentesimam
commemoravistis obitus ipsius anniversariam memoriam iique iubilares ritus, quos
vehementer participare cupiimus vobiscum quin immo cum universa Ecclesia,
communitati vestrae ecclesiali acciderunt tamquam singulare gratiae eventum.
Praeclara ortus ex progenie Iagellonum Casimirus princeps virtute insigniter
excellebat et “consummatus in brevi explevit tempora multa” (Sap. 4, 13).
Post minus scilicet quam saeculum maturus ipse fructus exstitit “Baptismi” suae
gentis. Vilnae tandem in media illius Nationis parte est humatus, cuius
reliquiae constantissima pietate iam quinque saecula coluntur ac proinde
convenienter omnino cumulabuntur celebritates terminabunturque apud ipsius
tumulum.
Lucidum castitatis et caritatis exemplum, necnon demissi animi et ad fratribus
serviendum prompti, nihil praetulit Casimirus Christi amori suisque ab
aequalibus nomen honorificum promeruit “pauperum vindicis”. Confirmavit denique
illum decessor Noster Pius XII caelestem patronum totius iuventutis Lithuaniae
eiusque proposuit “nobile et certum exemplum” iuventae, quae iniquis temporibus
adulescit cuiusque virtus nullis non impetitu artibus (Pii XII, Littterae
Apostolicae quibus S. Casimirus, confessor, totius iuventutis Lithuanae
praecipuus apud Deum caelestis patronus confirmatur: AAS 42 (1950)
380-382).
9. Episcopum dein meminimus Samogitiae Melchiorem Giedraitis sincerum
Reformationis Tridentinae apostolum, quem incidente trecentesimo quinqagesimo
ipsius anno a morte venerandus Noster decessor Ioannes XXIII rursus exhibere
statuit Ecclesiae Lithuaniae pastoribus velut exemplar prorsus sectandum.
Eximius pietate sacerdotalique virtute vir et fortis ac prudens, adsiduo suo
maxime apostolatu ostendit “qui sit pro fide catholica certare eandemque omnibus
defendere viribus” (Ioannis XXIII, Epistula ad Lithuaniae episcopos,
trecentesimo et quinquagesimo volvente anno a pio Melchioris Giedraitis,
episcopi, obitu: AAS 52 (1960) 40-43).
Quem ad modum Timotheo Paulus confitetur, et ipse militavit “bonam militiam
habens fidem et bonam conscientiam, quam quidam repellentes circa fidem
naufragaverunt” (1 Tim. 1, 18-19): cum haeretica magis usque doctrina
propagaretur perstaretque quibusdam in regionibus consuetudo prioris vitae
paganae, sese praestitit Episcopus Giedraitis vindicem novi spiritualis ortus,
dum clero instituendo operam navabat et sacras aedes excitabat et semet ipsum
etiam praesens debebat catechizando populo sua propria natali lingua.
Superiore autem saeculo vestigia eius persecutus est successor in dioecesis
Samogitiae gubernatione, Episcopus Matthias Valančius.
Huius vero pastorale regimen simul incidit in obscura ac tristia Nationis
tempora, cum cuidam vitae discrimini ac periculo obiceretur ipsa eius proprietas
civilis ac religiosa. Quibus in rebus adversis eminuit Episcopus Valancius non
tantum uti sollers ac providus gregis divini pastor, sed et populi sui solidus
ductor moralis. Restant enim ferventes illius cohortationes sacerdotum ac
parentum christianorum ut conscientiam sibi acuerent proprii officii, videlicet
iunioribus aetatibus tradendi non fidem modo maiorum, verum divitias etiam morum
ac religionis usuum eiusdem populi proditorum memoriae.
Eodem praeterea tempore Praesul Valancius incumbebat in perdifficile quidem at
optime meritum opus redintegrandi religiosam populi indolem per catechesim atque
institutionem, quae clam magnoque comparabatur cum periculo. Suas iuxta matres
legere tunc discebant pueri ac scribere secundum ipsos catechismi locos.
Effecerunt quoque prudentia et magnanimitas Antistitis Valančius,
quibus maiores vestri liberaliter sane fortiterque responderunt, ut vel iis
gravibus omnibus temporibus Verbi Dei semen haud interiret, circa quod tota
sociabatur Natio sua in summa iunctissima.
10. Iuvabit plurimum Nos huius Iunii mensis duodetricesimo die ad altarium
tollere liturgicos honores alium Ecclesiae Nationisque Lithuanae filium, Servum
Dei Georgium Matulaitis sexaginta solum abhinc annis vita functum. Hic
porro germanus “servus et apostolus Iesu Christi” (2 Petr. 1, 1). Vilnae
fuit sacer pastor in posterum longe providens atque universos erga filios suos,
etiam remotissimos, diligens. Fideliter suum episcopalem adservans titulum:
“Bono vincere malum”, proprio in ministerio in complures incurrit gravesque
difficultates cum omnium se servum fecisset ut plures lucri faceret (1 Cor.
9, 19)et cum unum ac solum procuraret Ecclesiae commodum animarumque salutis.
Eius coniunguntur cum fructuoso ecclesiali ministerio multiplicia incepta
pastoralia, ex quibus memorare cupimus apostolatus laicorum opera necnon
socialis Ecclesiae doctrinae disseminationem, unde christifideles incitare
studebat proprium ad officium omnia in Christo instaurandi. Ipsi insuper
adscribenda est tum Congregationis Clericorum Marianorum reformatio tum fundatio
Congregationis Sororum ab Immaculata Conceptione atque Ancillarum Iesu
Eucharistici.
A decessore Nostro Pio XI apostolicus destinatus visitator Lithuaniae idem
Servus Dei adeo studiose operatus est et prudenter ut excitare ille Pontifex
potuerit ecclesiasticam Provinciam Lithuanam litteris apostolicis, quibus
initium “Lithuanorum gente”, die quarto mensis Aprilis anno MCMXXVI editis. Hinc
nimirum effloruit catholica vita insigniter variis suis in partibus: catechesis
et vocationum sacerdotalium religiosarumque, operum catholicae actionis,
multiplicium motuum culturae ex Evangelio progredientium.
Sic ab Episcopo Matulaitis sparsum bonum illud semen peperit centuplum novumque
adduxit ver ipsius Ecclesiae. At se quoque ipsum convertere volebat in semen
quod cadens in terram moreretur nec solum maneret, sed multum fructum adferret (Io.
12, 24), perinde ac testificatur haec permovens precatio quam veluti testamentum
nobis reliquit suo in Diario spirituali quamque hodie vobiscum iterare placet:
“Fac, Domine Iesu, ut pro Ecclesia Tua me immolem et pro salute animarum
sanguine Tuo redemptarum, ut tecum vivam et tecum laborem, ut patiar tecum et,
quem ad modum opto, tecum moriar ac regnem” (Diarium, die 17 aug. 1911).
11. Silentio tandem transire nolumus copiosam illam filiorum filiarumque terrae
vestrae multitudinem qui hisce sex procedentibus saeculis manifesta fortitudine
sunt fidem professi in “Baptismo” receptam, quo dein nulla difficultas, vel
asperrima etiam, umquam valuit a caritate separare Christi (Rom. 8, 35).
Episcopi sunt et sacerdotes, religiosi ac religiosae, catechistae simplicesque
christifideles qui opprobria adierunt et discrimina, qui dolores pertulerunt ac
non nunquam vexationes usque ad exsilium, carcerem, deportationem ac mortem, “gaudentes
. . . quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati” (Act.
5, 51).
Gratiam ipsi testificantur quam Suae Ecdesiae pollicitus Dominus est ut “per
tentationes . . . et tribulationes procedens . . . in infirmitate carnis a
perfecta fidelitate non deficiat sed Domini sui digna sponsa remaneat, et sub
actione Spiritus Sancti, seipsam renovare non desinat, donec per crucem
perveniat ad lucem, quae nescit occasum” (Lumen Gentium, 9). Porro per
illos est Spiritus locutus etiamque loquitur vestram ad Communitatem atque
cunctam ad Ecclesiam catholicam. Eorum crux, quam ii cum redimentibus Iesu
doloribus consociati susceperunt, gratiae facta instrumentum est et
sanctificationis.
Lectissima profecto haec turba confessorum ac martyrum est. pro qua hodie vos
Domino gratias habetis, merito cum sentiatis vos idcirco laetos ac superbos.
Cohortamur ideo vos ut vestris cum fidelibus splendidum eorum complectamini
exemplum: ut fidei vita magis inde firma fiat sibique constans, ut apostolatus
usque sedulior inde nascatur operibusque caritatis ditior, ut Dei voluntati
adhaereatis conscii videlicet ac prompti, quae in cuiusque vocatione sese
declarat.
At iuvenes inter vos in primis adloqui volumus: venturam enim Nationis fortunam
suis tamquam manibus gerunt, quam in novum christianae aetatis Millennium
inducent. Adulescentes fidelis magnanimaeque Lithuaniae! Patrum vestrorum
hereditatem gaudentes recipite fidentesque! Vestris in animis testilFcationem
suscipite interdum plane heroicam, quam vobis illi reliquerunt, amoris erga
Christum atque Ecclesiam! eflicite ut vester sit inaestimabilis hic thesaurus
eoque digni estote! Fiat ipse in vobis spei magnae germen.
12. Carissimi in episcopatu ac presbyteratu Fratres, religiosi ac religiosae, et
vos omnes fratres sororesque longinquae etsi Ecclesiae, Nobis tatmen proximae
uniceque dilectae, filii ac filiae Nationis nobilissimae! Episcopus Nos Romanus
atque universalis Ecclesiae Pastor, vobiscum una flectimus genua coram Sancti
Casimiri reliquiis; vobiscum Deo grates referimus omnium bonorum largitori ob
vestri “Baptismi” donum; pro vobis obsecramus “ut dignetur vos vocatione sua
Deus noster et impleat omnem voluntatem bonitatis et opus fidei in virtute, ut
glorificetur nomen Domini nostri Iesu Christi in vobis, et vos in illo” (2
Thess. 1, 11-12).
Totius iam Ecclesiae nomine commendamus Deo hereditatem fidei Nationis vestrae
eumque exoramus: benedic atque custodi opus quod haec per sex saecula effecisti!
Propitius esto, Pater omnipotens, his Tuis filiis, quos ex tenebris ad veritatis
Tuae fulgorem attraxisti. Spiritum Tuum Sanctum in eorum effunde animos,
Spiritum veritatis et consolatorem, ut in sua Natione praesentem reddere possint
Tui Filii Paschatis fecunditatem.
Concede huius populi, qui Tuus est, pastoribus ipsis pietatem ac sapientiam ut
ad vitae pascua gregem perducant. Perfice, Deus omnipotens, ut pace plenaque
libertate sacro suo fungi queant ministerio.
Lumen Tuum ac robur, eorum adde animis, quos vocavisti tibi ut sese consecrarent,
quo certius ipsi perseverent discantque se sine condicione devovere. Numerum
illorum quoque duplica qui ad sacerdotium vocationem amplectuntur et ad
religiosam vitam; magnanimum eorum confirma propositum et effice ut in divini
Tui ministerii semita, amotis omnibus impedimentis, progrediantur.
Ad familias, Domine, Tuo in amore coniunctas oculos benignus adverte. Cum gaudio
conscioque officio fac ut vitae donum accipiant, tua ut auxiliante gratia
crescere valeant mutuo suo amore. Parentes vero filiis suis sciant donum fidei
recte committere una cum solido vitae testimonio revera christianae.
Praecipui amoris adspectum Tuum, Deus omnipotens, in Lithuaniae iuvenes intende.
Magnam enim in animo spem fovent: fortes eos redde ac puros ut fidenter venturam
suam vitae aetatem exstruere possint. Concede ut liberi ii fidei donum maiorum
suorum excipere valeant, idque grata mente suscipiant et magno animo evolvant.
Populorum Dominus es omnisque hominum generis Pater. Benedictionem Tuam super
hanc Tuam Lithuaniae familiam devocamus: secundum suam conscientiam consectetur
vocem Tuam per vias vocantem, quae primum, sex ante saeculis, sunt ei patefactae.
Quod autem ea ad Tuum pertinet regnum sanctitatis ac vitae, a nullo id
existimetur cum patriae terrestris bono dissentire. Semper Tibi et ubique
referat illam denique laudem quae Tibi debetur testeturque libere ac tranquille
veritatem et iustitiam et caritatem.
Huic, Domine, benedicito Nationi eique vultum Tuum ostendens pacem etiam
concedito Tuam.
Nunc autem cum plenae devotionis adfectu ad te decurrimus, dulcissima Christi et
Nostra Mater, dum verba Nostra cum iis commiscemus, quibus filii filiaeque Tuae
Lithuaniae fidentes Tuam implorant deprecationem. Mater misericordiae! ad Te
confugit hic populus sub Tuumque praesidium se conicit: ne despicias preces
illius in necessitatibus; ex periculis eripe eum et Tuum ad Filium pervehe.
Tu Mater, memoria Ecclesiae es. In corde enim Tuo eventa hominum conservas ac
populorum. Tibi proin recordationem hanc commendamus sescentorum ipsorum annorum
christianae vitae fratrum et sororum Lithuaniae Tibique supplicamus eos ut
adiuves, unde hoc etiam tempore ac semper fideles sint Christo atque Ecdesiae.
Vobis tandem, Venerabiles et Carissimi Fratres, vestrisque fidelibus, immo
universis per orbem Lithuanis dispersis, Apostolicam Nostram Benedictionem
plurimo cum amoris sensu dilargimur.
Ex Aedibus Vaticanis, die v mensis Iunii, anno Domini MCMLXXXVII,
Pontificatus Nostri nono.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1988 - Libreria
Editrice Vaticana
|