The Holy See
back up
Search
riga

IOANNIS PAULI PP. II
SUMMI PONTIFICIS
EPISTULA APOSTOLICA
DIES DOMINI
EPISCOPIS, SACERDOTIBUS,
RELIGIOSIS FAMILIIS
ATQUE CATHOLICAE ECCLESIAE CHRISTIFIDELIBUS
DE DIEI DOMINICAE SANCTIFICATIONE

 

Venerabiles in Episcopatu ac Presbyteratu Fratres,
carissimi Fratres et Sorores!

1. Dies domini — a temporibus iam apostolicis est definita Dominica(1) — per Ecclesiae aetates singulari semper est respecta honore cum suapte natura ipsi adhaerescat mysterii christiani essentiae. Christi namque resurrectionis diem per temporis hebdomadam revocat Dominica. Hebdomadis Pascha est, quo Christi de peccato morteque celebratur victoria, primae creationis consummatio in illo, atque «principium novae creaturae» (cfr 2 Cor 5,17). Dies adorantis grataeque evocationis est illius diei quo orbis est conditus atque simul, actuosa in spe, praevia figura «novissimi diei», cum in gloria reveniet Christus (cfr Act 1,11; 1 Thess 4,13-17) et nova fient omnia (cfr Ap 21,5).

Probe ideo dominicae diei Psalmistae congruit exclamatio: «Haec est dies, quam fecit Dominus: exsultemus et laetemur in ea» (Ps 118 [117], 24). Haec ad laetandum incitatio, quam Paschalis liturgia suam facit, secum admirationis documentum infert qua mulieres sunt affectae, quae Christi adstiterant crucifixioni cum, «valde mane prima sabbatorum» (Mc 16,2), sepulcro appropinquantes vacuum illud reppererunt. Adhortatio simul est ut experimentum quadamtenus repetatur duorum discipulorum ad Emmaus qui, in itinere cum resuscitatus ipse iis sese coniunxit, «cor ardens» in se senserunt et cum explicatis Scripturis Ipse se patefecit «in fractione panis» (cfr Lc 24,32.35). Est quasi imago vocis illius gaudii, primo dubitantis superantisque deinde, quod sub eiusdem diei vesperam Apostoli sunt experti, cum a Iesu suscitato sunt salutati eiusque pacis et Spiritus receperunt donum.

2. Primigenium est Christi resurrectio fundamentum quo christiana suffulcitur fides (cfr 1 Cor 15,14): veritas mirifica est, quae in fidei lumine plene percipitur, sed ab iis etiam historica ratione confirmatur quibus datum est privilegium Dominum vivificatum contuendi; eventus mirabilis, qui non tantum singulariter omnino in hominum denotatur annalibus, verum etiam in medio ipso temporis mysterio reponitur. Etenim ad Christum, quemadmodum cerei Paschalis inaugurandi ritus commemorat intra Paschalium vigiliarum liturgiam insignem, pertinent «tempus et saecula». Qua de causa commemorando non semel dumtaxat in anno, sed omni dominico die memoria resurrectionis Christi, indicare cupit Ecclesia singulis aetatibus id quod historiae constituit fulcrum, ad quod originum reducitur mysterium atque etiam extremae sortis orbis totius.

Est igitur causa cur, perinde ac homilia auctoris IV saeculi suadet, «dies Domini» sit «princeps dierum».(2) Quotquot gratiam acceperunt ut Dominum resurrexisse credant facere non possunt quin huius hebdomadalis diei significationem permagno illo animi motu percipiant quo ipse iam Hieronymus dicere est coactus: «Dies dominica, dies resurrectionis, dies Christianorum, dies nostra est».(3) Christianis namque «est primordialis dies festus»,(4) cuius est non modo temporis signare progressionem, sed ipsius etiam altum recludere sensum.

3. Praecipuum eius momentum, quod per annorum duo milia historiae numquam non est agnitum, Concilium Oecumenicum Vaticanum II vehementer inculcavit: «Mysterium paschale Ecclesia, ex traditione apostolica quae originem ducit ab ipsa die Resurrectionis Christi, octava quaque die celebrat, quae dies Domini seu dies dominica merito nuncupatur».(5) Paulus VI cum novum Kalendarium Romanum universale approbaret, Normasque generales Anni liturgici ordinationem statuentes, rursus extulit hoc momentum.(6) Tertium impendens millennium credentes adhortatur ut sub Christi lumine historiae perpendant progressus, simul etiam admonet ut Dominicae significationem novo studio ac fervore detegant: ipsius videlicet «arcanum», celebrationis eius vim atque ad christianam humanamque vitam impulsum.

Libentes nimirum multiplicia magisterii et pastoralium consiliorum incepta animadvertimus, quae hisce post Concilium annis vos, Fratres in Episcopatu Venerabiles, tam singuli quam coniuncti, adiuvante valide clero vestro, de hoc pergravi argumento enucleavistis. Ad limen Magni Iubilaei anni MM vobis has Apostolicas tradere Litteras quibus in proposito tam vitali vestra sustineatur pastoralis industria. Simul vero vos, Christifideles omnes carissimi, adloqui cupimus, dum nos spiritali modo veluti praesentes reddimus singulas apud communitates ubi quaque dominica die vestris conglobamini cum pastoribus Eucharistiam celebraturi nec non «Domini diem». Deliberationes plures ac sententiae, quibus hae pervaduntur Apostolicae Litterae, maturuerunt dum episcopali Nos officio Cracoviae perfungeremur ac deinde cum Episcopi Romani Petrique Successoris in Nos recepissemus ministerium atque Romanae communitatis paroecias inviseremus, quod diebus plerumque dominicis factum est singulis liturgici anni temporibus. In his itaque Litteris visum est peropportunum vivam veluti sermocinationem prorogare quam Nobis placet cum fidelibus ipsis agere, dum simul dominicae diei significationem vobiscum tractamus ac modos etiam inculcamus quibus ille verus «Domini dies» traduci possit novis etiam in aetatis nostrae rerum adiunctis.

4. Neminem profecto praeterit ad recentius usque tempus faciliorem fuisse dominicae diei «sanctificationem», in nationibus christianis frequentem, propter populi participationem ac societatis civilis ordinationem ipsam, quae otium dominicale praestituebat intra normas multiplex feriale opus respicientes. Hodie tamen iisdem in civitatibus, in quibus indoles huius diei festiva sancitur, condicionis socialis atque oeconomicae progressio aliquando publicos mores proindeque Dominicae figuram penitus mutavit. Consuetudo hinc late affirmata est «exeuntis hebdomadae», quae uti hebdomadale requietis tempus accipitur fortasse etiam procul a communi habitatione transigendum crebriusque communicatione distinctum rerum culturalium, politicarum, ludicrarum, quarum celebratio saepius festivos incidit in dies. De eventu sociali agitur atque culturali qui solida etiam prae se fert elementa prout scilicet conducere aliquid potest ad hominum ipsorum vitaeque socialis totius progressum, veris observatis vitae bonis. Non soli requietis et otii sic respondetur necessitati sed etiam postulationi ut «festum celebretur» quae ipsi innata est homini. Dolendum quidem est quod, quotiens pristinum suum sensum amittit Dominica atque in simplicem «hebdomadae exitum» recidit, fieri nimirum tunc potest ut homines, etiam festive vestiti, celebrare festum revera nequeant, quoniam orbe tam angusto clauduntur unde eis caelum conspicere iam non liceat.(7) Utcumque est, a Christi discipulis petitur ne Dominicae celebrationem, quam veram esse oportet Domini diei sanctificationem, cum «hebdomadae exitu» confundant qui plerumque velut intervallum otii aut effugii accipitur. Ad hoc enim vera spiritalis postulatur maturitas qua Christiani adiuventur ut «sui ipsi sint», cum fidei dono prorsus consentientes paratique etiam ad spem testificandam quae in eis est (cfr 1 Pe 3,15). Necessario hoc secum altiorem Dominicae infert intellectum, ut recte illa dies vivatur etiam rebus in adversis, cum animo erga Spiritum Sanctum omnino docili.

5. Hoc in prospectu rerum condicio praebetur admodum varia. Ex una enim parte exemplum eminet iuniorum Ecclesiarum quarundam, quae quanto ardore Dominicalis celebratio animari possit tam in urbibus quam in dissitissimis oppidulis ostendunt. Ex altera vero parte, propter memoratas superius difficultates sociologicas atque etiam fortasse propter deficientes magnos fidei stimulos, aliis in regionibus admodum exigua quota pars Dominicalis liturgiae participum refertur. In multorum Christifidelium animo non tantum sensus praestantiae Eucharistiae minui videtur, sed etiam ipsius officii gratiarum Domino referendarum eiusque implorandi cum aliis simul intra ecclesialem communitatem.

Huc etiam accedit quod non modo in missionum Nationibus verum etiam antiquae evangelizationis propter sacerdotum paucitatem Eucharistica celebratio diebus dominicis in singulis communitatibus certo provideri non potest.

6. Coram hac novarum condicionum interrogationumque respondentium scaena magis est necessarium quam alias intimas revocare doctrinae causas, quae ipsi ecclesiali praecepto subiacent, ut fidelibus universis excellentia haud neganda diei Domini christiana in vita plane eluceat. Sic loquentes vestigiis ingredimur perennis Ecclesiae traditionis quam graviter Concilium Oecumenicum Vaticanum II repetivit, cum docuit: dominica die «Christifideles in unum convenire debent ut, verbum Dei audientes et Eucharistiam participantes, memores sint Passionis, Resurrectionis et gloriae Domini Iesu, et gratias agant Deo qui eos regeneravit in spem vivam per Resurrectionem Iesu Christi ex mortuis (1 Pe 1,3)».(8)

7. Probe quidem intellegitur sanctificandae Dominicae officium, praesertim Eucharistiae celebratione atque requie laetitia christiana fraternitateque plena, si multiplices huius diei rationes et aspectus percipiuntur, quibus Nos his in Litteris animum intendemus.

Dies enim est quae consistit in ipsa media vitae christianae parte. Si iam inde a Pontificatus Nostri principio numquam iterare destitimus: «Nolite timere! Quin immo, portas Christo ipsi aperite!»,(9) omnes hodie incitare vehementer cupimus ut rursus dominicam diem inveniant: Tempus vestrum Christo ne dubitaveritis devovere! Ita, tempus nostrum Christo aperiamus quod ipse illuminet vicissim atque ordinet. Ille enim temporis cognoscit secretum et aeterni aevi etiam arcanum, nobisque propterea «diem suum» tamquam semper novum amoris sui donum concredit. Huius diei nova inventio est gratia quaedam omnino imploranda, non solum ut propriis fidei postulatis prorsus satis fiat, sed etiam ut solidioribus desideriis uniuscuiusque hominis reapse respondeatur. Concessum Christo tempus numquam est spatium perditum, verum potius intervallum lucrifactum ad necessitudines inter homines vitamque nostram funditus humanam reddendam.


Caput I

DIES DOMINI

OPERIS CONDITORIS CELEBRATIO

«Omnia per ipsum facta sunt» (Io 1,3)

8. Christiana in vita dominica dies paschalis ante omnia est celebritas, Christi resuscitati gloria penitus perlustrata. «Novae creationis» est celebratio. Verum haec eius indoles si altius percipitur, iam seiungi non posse videtur a nuntio quem Sacrae Scripturae a primis suis paginis nobis de consilio Dei in condendo orbe praebent. Si enim constat Verbum carnem esse in «plenitudine temporis» (Gal 4,4) factum, haud minus verum est originem eum esse atque rerum omnium finem propter suum ipsius mysterium uti aeterni Patris Filii. Sui in Evangelii prooemio hoc affirmat Ioannes: «Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est» (1,3). Illud pariter Paulus Colossensibus scribens effert: «In ipsum condita sunt universa in caelis et in terra, visibilia et invisibilia [...]. Omnia per ipsum et in ipsum creata sunt» (1,16). In mysterio Paschali haec actuosa Filii praesentia in creativo Dei opere plene patescit, cum Christus resurgens a mortuis «primitiae dormientium» (1 Cor 15,20) novam creaturam induxit et opus incepit quod sui gloriosi reditus tempore consummabit «cum tradiderit regnum Deo et Patri [...], ut sit Deus omnia in omnibus» (1 Cor 15,24.28).

Iam igitur in ipso creationis diluculo hoc «munus cosmicum» Christi complectebatur Dei consilium. Haec Christocentrica species, in totum temporis spatium proiecta, aderat in laeto Dei conspectu cum ab omni suo cessans opere «benedixit... diei septimo et sanctificavit illum» (Gn 2,3). Secundum sacerdotalem auctorem primae Biblicae narrationis rerum creationis, nascebatur iam tum «sabbatum», quod primum tantopere signat Foedus ac quadamtenus sacrum novi ultimique Foederis praenuntiat diem. Idem autem argumentum «requietis Dei» (cfr Gn 2,2) atque item oblatae Exodi populo quietis per gressum in promissam terram (cfr Ex 33,14; Dt 3,20; 12,9; Ios 21,44; Ps 95[94],11) Novo in Testamento nova repetitur sub luce, quae scilicet est illius «sabbatismi» (cfr Heb 4,9) quem Christus sua ipse resurrectione intravit et ut intret vocatur populus Dei vestigiis progrediens eius uti Filii oboeditionis (cfr Heb 4,3-16). Rursus proinde necesse est magna creationis percurratur pagina altiusque «sabbati» perpendatur theologia, ut Dominica ipsa penitus comprehendatur.

«In principio creavit Deus caelum et terram» (Gn 1,1)

9. Poeticum narrationis genus apud Genesim probe refert admirationem quam homo ante rerum creatarum immensitatem constitutus percipit nec non affectionem adorationis inde manantis erga Illum qui universa ex nihilo eduxit. De quadam descriptione agitur amplissimae significationis religiosae, de carmine ad universitatis Conditorem, qui unicus indicatur Dominus adversus crebra invitamenta ut mundus ipse divinus habeatur. Canticum simul est de rerum bonitate, potenti misericordique Dei manu effectarum.

«Et vidit Deus quod esset bonum» (Gn 1,12 etc.) hic reciprocans versus qui narrationem pervadit, in cuncta universitatis rerum elementa lucem bonam conicit, dum eodem tempore introspici sinit regulam illam arcanam qua eadem universitas proprie recteque comprehendatur atque forsitan etiam reficiatur: eatenus orbis est bonus quatenus suam ad originem adhaerescit, denuoque bonus evadit, postquam peccato est deformatus, si adiuvante gratia ad Eum revertitur qui illum condidit. Haec, ut patet, ratiocinatio non recta via tangit res inanimes ipsaque animalia, verum homines quibus incomparandum libertatis donum sed etiam periculum est concessum. Praeposita creationis narratione, claram in lucem proferunt Biblia permovens illud discrimen inter hominis magnitudinem, Dei ad imaginem et similitudinem creati, et ipsius prolapsionem, qua in mundo obscura peccati ac mortis aperta est scaena (cfr Gn 3).

10. Prout e Dei manibus prodiit cosmos, ita eius pariter bonitatis gerit vestigium. Venustus est orbis, dignusque etiam admiratione et perfruitione, verum colendus est et enucleandus. Operis Dei «consummatio» hominis operibus mundum ipsum recludit: «complevitque Deus die septimo opus suum, quod fecerat» (Gn 2,2). Per anthropomorphicam hanc «operis» divini commemorationem non modo lucis radium pandunt nobis Biblia in arcanam illam necessitudinem inter Creatorem creatumque mundum, sed proprium munus item collustrat quod habet homo erga totum orbem. Dei «opus» exemplum quadamtenus hominibus praebet. Non destinantur enim dumtaxat qui mundum incolant, verum «construant» quoque et sic Dei «cooperatores» fiant. Prima Genesis capita, quemadmodumLitteris in Encyclicis Laborem exercens scripsimus, aliquo modo primum efficiunt «evangelium laboris».(10) Quam veritatem Concilium Oecumenicum Vaticanum II similiter inculcavit: «Homo enim, ad imaginem Dei creatus, mandatum accepit ut, terram cum omnibus quae in ea continentur sibi subiciens, mundum in iustitia et sanctitate regeret utque, Deum omnium Creatorem agnoscens, seipsum ac rerum universitatem ad Ipsum referret ita ut rebus omnibus homini subiectis, admirabile sit nomen Domini in universa terra».(11)

Mirabilis omnino eventus progrentis scientiae et technicae artis et culturae propriis in diversis affirmationibus — qui progressus velocior usque fit atque hodie etiam vertiginosus — fructus est, in orbis nostri annalibus, illius vocationis qua viro ac mulieri Deus officium concredidit onusque simul terram replendi eamque proprio sudore sibi subiciendi, observata tamen lege divina.

«Shabbat»: laeta Creatoris quies

11. Si homini prima in Genesis pagina exemplo est Dei «opus», tantundem est etiam ipsius «quies»: «Complevitque Deus die septimo opus suum«(Gn 2,2). Hic quoque ante anthropomorphismum consistimus qui nuntio fecundo praestat.

Dei enim requies non potest communiter accipi velut genus quoddam Dei «otii». Creativus enim actus, qui totius causa est rerum universitatis, revera perpetuus est, suapte natura numquam operari Deus cessat, perinde ac studet Iesus ipse memorare proprie de sabbati praecepto eloquens: «Pater meus usque modo operatur, et Ego operor» (Io 5,17). Septimi diei quies non otiantem indicat Deum, sed plenitudinem extollit operis effecti ac veluti moram Dei edicit ante opus «valde bonum» (cfr Gn 1,31) ipsius e manibus profectum, ut ad illud convertere possit oculos laetantis voluptatis plenos: qui oculi sunt ideo «contemplativi», qui iam non ad nova incepta vergunt sed de pulchritudine rerum perfectarum potius laetantur; hi quidem oculi in omnes intenduntur res, at in hominem particulatim totius creaturae apicem. Hic prospectus est, in quo quadamtenus iam licet dynamicam introspicere vim «sponsalem» illius necessitudinis quam instituere Deus cupit cum creatione suam ad imaginem condita et quam incitat ut secum amoris foedus ineat. Et hoc illud est quod postea paulatim effecturus exit, in toto illo salutis prospectu omnibus hominibus exhibito, per salutiferum foedus cum Israele statutum in Christoque deinde consummatum: Verbum ipsum incarnatum ex dono eschatologico Sancti Spiritus atque ipsius Ecclesiae constitutione veluti sui corporis suaeque sponsae, misericordiae donum atque amoris Patris propositum hominibus universis erit praebiturum.

12. Distinctio in Creatoris consilio consistit, at simul etiam solida coniunctio, ordinis creationis et ordinis salutis. Iam illud in Vetere Testamento effertur cum mandatum super «shabbat» refertur non modo ad arcanam illam Dei «requiem» post dies actionis creatricis (cfr Ex 20,8-11), sed etiam ad salutem Israeli ab eo adlatam in liberatione ex Aegyptia servitute (cfr Dt 5,12). Qui septimo die requiescit suam laetans ob creaturam Deus, idem gloriam suam propriis filiis a pharaonis oppressione liberandis demonstrat. Utroque enim in casu secundum prophetis gratissimam imaginem dici ille potest se sponsum coram sponsa exhibere (cfr Os 2,16-24; Ier 2,2; Is 58,4-8).

Ut quis autem ad penetralia illius «shabbat», quae est Dei «quies», pertingat, perinde ac nonnulla ipsius Hebraicae traditionis suadent elementa,(12) sponsalem percipiat oportet ardorem qui ab Vetere ad Novum Testamentum necessitudinem Dei designat proprium ad populum. Illum declarat, verbi causa, mirifica haec Osee pagina: «Et percutiam eis foedus in die illa cum bestia agri et volucre caeli et cum reptili terrae; et arcum et gladium et bellum conteram de terra et cubare eos faciam confidenter. Et sponsabo te mihi in sempiternum; et sponsabo te mihi in iustitia et iudicio et misericordia et miserationibus. Et sponsabo te mihi in fide, et cognosces Dominum» (2,20-21).

«Et benedixit Deus diei septimo et sanctificavit illum» (Gn 2,3)

13. De sabbato igitur praeceptum, quod primo in Foedere Dominicam novi aeternique Foederis praeparat, radices in altissimo Dei proposito habet. Hanc ipsam ob causam non prope dumtaxat mandata culturalia ponitur sicut tot in aliis fit praeceptis, verum intra Decalogum, nempe «decem verba» quae vitae moralis quasi columnas designant, ubique in hominis corde inscriptae. Hoc suscipiens mandatum in prospectu fundamentorum ethicae doctrinae, Israel ac deinde Ecclesia indicant se respicere illud non quandam regulam simplicem alicuius disciplinae religiosae pro communitate, sed praecipuam et irrevocabilem coniunctionis cum Deo significationem iam biblica revelatione nuntiatae et expositae. Hoc in rerum prospectu denuo Christianis reperiendum est hodie illud praeceptum. Si suapte natura congruit cum humana requietis necessitate, ex fide tamen altior eius sensus deducatur oportet ne commune consuetumque fiat neve prodatur.

14. Quietis itaque dies idcirco ante omnia talis est quod dies est a Deo «benedictus» ab Eoque «sanctificatus» scilicet ab aliis diebus segregatus ut inter omnes «dies sit Domini».

Plene ut haec «Sabbati sanctificatio» comprehendatur in priore biblica creationis narratione, necesse est tota inspiciatur contexta oratio, unde luculenter constat quo pacto omnia, nihilo excepto, ad Deum sint reducenda. Tempora et spatia ad Eum pertinent. Non unius dumtaxat diei Deus est, sed omnium hominis dierum Deus.

Si itaque septimum diem peculiari benedictione «sanctificat» eumque insigniter «suum diem» efficit, hoc intelligi oportet intra dynamicum cursum totius dialogi de foedere, immo vero ipsius dialogi «sponsalis». Amoris enim diverbium est quod numquam interpellatur, neque tamen unius tantum sonitus est: enodatur enim variis amoris numeris et sonis, ab ordinariis atque indirectis declarationibus usque ad intentissimas quas verba Scripturae proindeque testimonia tot mysticorum describere non dubitant imaginibus ex amoris nuptialis experimento deductis.

15. Universa reapse hominis vita omneque hominis tempus experienda sunt tamquam laus et gratiarum actio coram Creatore. Verum habitudo hominis ad Deum indiget etiam certis orationis explicitae momentis, cum illa necessitudo transit in dialogum intentum qui omnes personae rationes complectitur. «Dies Domini» est, per eminentiam, dies huius necessitudinis, quo ad Deum suum homo levat canticum seque totius creationis exhibet vocem.

Hanc omnino ob causam etiam requietis dies est: cursus saepius opprimentis ipsarum occupationum inerruptio exprimit, significanti sermone «novitatis» atque «separationis», agnitionem dependentiae hominis et totius orbis a Deo. Universa sunt Dei! Dies Domini perpetuo revertitur ut hoc confirmet principium. Idcirco iucunde quidem explicatum est sabbatum veluti praecipuum elementum in illo quasi genere «architecturae sacrae» temporis quae biblicam revelationem signat.(13) Commonefacit ad Deum mundum pertinere et historiam, neque suo operi cooperatoris ipsius Creatoris in orbe potest homo sese devovere nisi continenter sibi huius veritatis est conscius.

«Recordandum» ad «sanctificandum»

16. Decalogi mandatum quo Deus Sabbati observationem iniungit prae se fert, in Libro Exodi, propriam quandam formulam: «Memento, ut diem Sabbati sanctifices» (20,8). Et ulterius textus inspiratus rationem subministrat memorando Dei operam: «Sex in diebus fecit Dominus caelum et terram et mare omnia quae in eis sunt, et requievit in die septimo. Idcirco benedixit Dominus diei Sabbati et sanctificavit eum» (v. 11). Priusquam quid faciendum imponatur, designat mandatum aliquid recordandum. Memoria magni illius principalisque Dei operis quod est creatio monet ut renovetur. Haec memoria totam hominis religiosam vitam pervadere debet ut tandem in illum conveniat diem quo homo ad requiescendum vocatur. Propriam ita significationem sacram quies sibi sumit: monetur fidelis non solum ut requiescat sicut Deus requievit, verum etiam ut requiescat in Domino, ad eum totam referens creaturam in laude, in gratiarum actione, in filiali coniunctione ac sponsali amicitia.

17. Huius «recordationis» mirabilium a Deo patratorum, quod ad sabbati quietem attinet, argumentum eminet etiam ex loco Libri Deuteronomii ubi praecepti ratio percipitur non tantum ex creationis opere quantum ex liberatione a Deo effecta in Exodo: «Memento quod et ipse servieris in Aegypto, et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti et brachio extento: idcirco praecepit tibi, ut observares diem sabbati» (5,15).

Haec formula complere videtur superiorem illam: simul enim sumptae, sensum «diei Domini» patefaciunt intra unicum quendam theologiae creationis salutisque prospectum. Praecepti igitur doctrina non est in primis quaelibet operis interpellatio sed a Deo effectorum mirabilium celebratio.

Quatenus recordatio haec, gratiis et laudibus erga Deum repleta, vivit, eatenus, die Domini requies hominis plenum suum habet intellectum. Inde enim ingreditur homo mensuram Dei «quietis» eiusque penitus est particeps, et sic adeo experiri potest illius laetitiae exclamationem quam, rebus omnibus effectis, expertus est Creator videns ea omnia quae fecerat «erant valde bona» (Gn 1,31).

A sabbato ad Dominicam

18. Quoniam ita tertium mandatum suapte natura ex memoria operum Dei salutarium dependebat, Christiani percipientes indolem propriam temporis novi extremique a Christo inaugurati, acceperunt primum diem post sabbatum tamquam festivum diem, cum eo Domini resurrectio accidisset. Etenim Christi paschale mysterium plenam condit revelationem ipsius mysterii originum, culmen historiae salutis et anticipationem eschatologicae terrarum consummationis. Quod in creatione Deus est operatus quodque pro suo populo in Exodo perfecit, in Christi morte resurrectioneque suam assecutum est perfectionem, licet tantummodo in parusia sempiternam suam habiturum sit declarationem, id est glorioso in Christi reditu. In eo plane impletur «spiritalis» sabbati sensus, quemadmodum sanctus Gregorius Magnus effert: «Verum autem sabbatum ipsum redemptorem nostrum Iesum Christum Dominum habemus».(14) Quocirca laetitia illa, qua Deus primo humani generis in sabbato creaturam ex nihilo productam contemplatur, promitur illa ex laetitia qua Christus dominico paschatis die suis discipulis apparuit eisque pacis et Spiritus attulit donum (cfr Io 20,19-23). Namque hominum condicio cum eaque creatura tota quae «congemiscit et comparturit usque adhuc» (Rom 8,22) paschali in mysterio novum suum cognovit «exitum» adversus filiorum Dei libertatem qui cum Christo clamare valent «Abba, Pater» (Rom 8,15; Gal 4,6). Sub huius mysterii lumine, praecepti Veteris Testamenti de Domini die significatio cuncta redintegratur planeque revelatur in gloria quae in Christi resuscitati vultu refulget (cfr 2 Cor 4,6). A «sabbato» transitur ad «prima sabbatorum», a septimo ad diem primum: Domini dies evadit dies Christi.


Caput II

DIES CHRISTI

DIES DOMINI RESUSCITATI ATQUE SPIRITUS DONUM

Pascha hebdomadale

19. «Diem dominicum ob venerabilem resurrectionem Domini nostri Iesus Christi non solum in Pascha celebramus, verum etiam per singulos circulos hebdomadarum»: (15) sic saeculi V initio Innocentius I Pontifex scripsit, inveteratam iam agendi rationem testans, quae adoleverat a primis annis postquam Dominus resurrexerat. Sanctus Basilius memorat «sanctam dominicam resurrectione Domini honoratam, primitias omnium ceterorum dierum».(16) Sanctus Augustinus «Paschatis sacramentum» appellat dominicam.(17)

Artum hunc dominicae cum Domini resurrectione nexum cunctae Ecclesiae tam Orientales quam Occidentales fortiter exstollunt. In Ecclesiarum Orientalium traditione potissimum unaquaeque dominica anastasimos emera est, dies scilicet resurrectionis,(18) atque hanc propter suam indolem cardo est totius cultus.

Huius continuatae universalisque traditionis sub lumine, plane intellegitur, quamlibet dies Domini, quemadmodum dictum est, in creationis ipso opere atque rectiusque in biblicae «quietis» Dei mysterio radices agat, peculiariter ad Christi resurrectionem esse tamen recurrendum, quo liquidius eius comprehendatur significatio. Id quidem in christiana dominica accidit, quae singulis hebdomadibus fidelium considerationi eorumque vitae paschalem eventum exhibet, a quo mundi salus manat.

20. Ad Evangelii concordem testificationem, Iesu Christi ex mortuis resurrectio «prima sabbatorum» accidit (Mc 16,2.9; Lc 24,1; Io 20,1). Hoc ipso die Emmaus discipulis Resuscitatus est manifestatus (cfr Lc 24,13-35) atque undecim Apostolis, simul congregatis, apparuit (cfr Lc 24,36; Io 20,19). Post dies octo — sicut Ioannis Evangelium testatur (cfr 20,26) — discipuli iterum congregati erant, cum eis apparuit Iesus effecitque ut a Thoma agnosceretur, passionis signa ostendens. Dominica fuit dies quoque Pentecostes, prima dies octavae hebdomadis post Iudaeorum pascha (cfr Act 2,1), cum per Spiritus Sancti effusionem promissum adimpletum est quod Christus Apostolis post resurrectionem fecerat (cfr Lc 24,49; Act 1,4-5). Illa fuit dies primi nuntii ac primorum baptismatum: Petrus coadunatae turbae Christum surrexisse proclamavit atque nonnulli, «recepto sermone eius, baptizati sunt» (Act 2,41). Fuit epiphania Ecclesiae, quae ut populus manifestata est, in quem in unitate, praeter omnes diversitates, Dei filii dispersi confluunt.

Prima hebdomadis dies

21. Hoc super fundamentum, ab apostolicis inde temporibus, «prima sabbatorum dies», prima hebdomadis, ipsam Christi discipulorum vitam modulari coepit (cfr 1 Cor 16,2). «Prima post sabbatum dies» fuit quoque dies quo Troados fideles «ob fractionem panis» conveniebant, cum Paulus discedens eos allocutus est ac miraculum patravit, ut Eutychum iuvenem ad vitam revocaret (cfr Act 20,7-12). Apocalypsis liber usum testatur hanc primam hebdomadis diem appellandi dominicam diem (cfr 1,10). Haec iam una est ex notis qua Christiani ab iis qui circa sunt dignoscuntur. Id animadvertit ab ineunte usque secundo saeculo Bitiniae procurator, Plinius Iunior, Christianorum consuetudinem referendo «quod essent soliti stato die ante lucem convenire carmenque Christo quasi deo dicere».(19) Verumtamen, cum Christiani «diem Domini» enuntiarent, huic vocabulo illam plenam tribuebant significationem, quae a paschali nuntio manat: «Dominus est Iesus Christus» (Philp 2,11: cfr Act 2,36; 1 Cor 12,3). Eodem titulo compellabatur Christus quo Septuaginta interpretabantur, in Veteris Foederis revelatione, Dei nomen proprium, IHWH, quod nefas erat enuntiare.

22. Prima hac Ecclesiae aetate, dies septimanatim distributi plerumque in regionibus illis in quibus Evangelium diffundebatur haud noscebantur atque Graecorum Romanorumque Calendariorum dies festi cum christiana dominica non concordabant. Inde complures Christianis difficultates ortae sunt ad diem Domini servandum, utpote qui hebdomadalem haberet naturam. Hanc propter causam intellegitur cur ante solis ortum convenire coacti sint fideles.(20) In hebdomadalem rhythmum fidelitas necessario postulabatur, quandoquidem in Novo Testamento innitebatur itemque cum Antiqui Testamenti revelatione iungebatur. Libenter quidem id suis scriptis suisque concionibus extollunt Apologetae et Ecclesiae Patres. Paschale mysterium illis Sacrarum Scripturarum textibus collustrabatur, quos secundum sancti Lucae testimonium (cfr 24,27.44-47), ipse Christus resuscitatus discipulis explanavit. His praefulgentibus scriptis, diei resurrectionis celebratio symboli doctrinaeque vim adepta est, quae christiani mysterii integram omnem novitatem ostendere valeret.

Progrediens a sabbato seiunctio

23. Hanc quidem novitatem ecfert primorum saeculorum catechesis, quae operam dabat ut dominica pro Hebraeorum sabbato proprium haberet statum. Sabbati die Hebraeorum erat ad synagogam convenire et ab opere cessare, prout Lex imperabat. Apostoli, atque sanctus Paulus potissimum, ad synagogam itare primo quidem tempore perrexerunt ut Iesum Christum nuntiarent, «voces Prophetarum, quae per omne sabbatum leguntur» (Act 13,27) explicantes. Nonnullis in communitatibus animadverti poterat una simul sabbatum conservatum et dominicam celebratam. Mature tamen duo dies mox magis magisque praecise separari coepti sunt, praesertim ut illis urgentibus Christianis obsisteretur, qui, ex Iudaismo oriundi, ad antiquae Legis institutorum observantiam inclinabant. Sanctus Ignatius Antiochenus scribit: «Si igitur qui vetustis litteris scripturisque versati sunt ad novitatem spei venerunt iam sabbatum non observantes, sed secundum diem Domini viventes, ex quo die per eum eiusque mortem nostra est orta vita [...], quod est mysterium ex quo fidem recepimus et in quo consistimus ut veri putemur Christi discipuli, nostri unius Magistri, quomodo nos poterimus vivere sine ipso, quem etiam prophetae ut praeceptorem opperiebantur cuius servi cum essent Spiritu?».(21) Atque sanctus Augustinus ex parte sua dicit: ideo etiam Dominus «diem in sua resurrectione signavit, qui post diem passionis eius tertius, in numero autem dierum post sabbatum octavus est, idemque primus».(22) Dominicae ab Hebraeorum sabbato separatio in ecclesiali conscientia magis ac magis roboratur, at quibusdam historiae in aetatibus, cum festivae quieti nimis ponderis tribuatur, quaedam ad Domini diei «sabbatizationem» inclinatio inducitur. Haud quaedam Christianorum defuerunt partes, penes quas sabbatum et dominica veluti «duo dies fratres» (23) sunt servati.

Novae creationis dies

24. Dominicae christianae cum sabbati specie comparatio, Veteris Foederis propria, theologicas quoque magni momenti inquisitiones concitavit. In propatulo potissimum singularis nexus positus est qui inter resurrectionem et creationem intercedit. Sponte enim christiana vestigatio resurrectionem, quae «prima sabbatorum» evenit, cum prima die illius universalis hebdomadis (cfr Gn 1,12,4) iugavit, ad quam Genesis liber creationis eventum modulatur: est dies creationis et lucis (cfr 1,3-5). Vinculum hoc ad resurrectionem intellegendam tamquam novae creationis initium alliciebat, cuius Christus gloriosus fuit primitiae, cum sit ille «primogenitus omnis creaturae» (Col 1,15), etiam «primogenitus ex mortuis» (Col 1,18).

25. Dominica reapse est dies quo magis Christianus ad memorandam vocatur salutem quam baptismus suppeditavit, qui eum novum in Christo hominem reddidit. Estis «consepulti ei in baptismo, in quo et conresuscitati estis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis» (Col 2,12; cfr Rom 6,4-6). Liturgia hanc dominicae baptismalem naturam extollit, tum cohortans ut baptismi, praeter quam in paschatis Pervigilio, illa quoque hebdomadis die celebrentur «quo Ecclesia Domini resurrectionem commemorat»,(24) tum suadens aquae lustralis aspersionem veluti paenitentialem ritum sub initio Missae, quae quidem baptismalem eventum revocat, in quo omnis christiana existentia oritur.(25)

Octavus dies, aeternitatis figura

26. Verumtamen, quod sabbatum septimus est hebdomadis dies, id effecit ut dies Domini sub lumine additicii symbolismi consideraretur, qui Patribus cordi fuit: dominica, praeter quam quod dies primus est, «dies octavus» quoque est, qui scilicet, pro septenaria dierum consecutione, unicum et transcendentem locum obtinet, qui non modo temporis initium evocat, verum etiam «futuri saeculi» finem. Sanctus Basilius planum facit unicum prorsus diem significare dominicam, qui praesens tempus sequetur, diem scilicet sine fine qui neque vesperam neque matutinum tempus experietur, saeculum imperiturum quod veterascere non potest; dominica constans ut vitae indeficientis nuntius, qui Christianorum usque concitat spem iisque itinerantibus animos addit.(26) Novissimum diem prospectans, qui symbolismum sabbatum praecipientem plene reddit verum, sanctus Augustinus Confessionum opus concludit escaton dilucidans tamquam «pacem quietis, pacem sabbati, pacem sine vespera».(27) Dominicae celebratio, quae «primus» simulque «octavus» est dies, Christianum ad vitae aeternae metam compellit.(28)

Christi-lucis dies

27. Hoc Christocentrico in prospectu, alia symbolica vis percipitur quam credentium cogitatio pastoralisque usus diei Domini tribuerunt. Etenim, prudens pastoralis institutio Ecclesiae suasit ut dominicae beneficio nota illa «diei solis», qua hunc diem vocitabant Romani quaeque quibusdam in loquelis huius aetatis adhuc exstat,(29) christiana redderetur, cum fideles a blandimentis abstraherentur illarum religionum, quae solem putabant deum, huiusque diei celebratio ad Christum, humanitatis verum «solem», dirigeretur. Sanctus Iustinus, ethnicos alloquens, usitata verba adhibet ut significet Christianos coadunari «solis — ut dicitur — die»,(30) sed relata haec locutio novum sensum, vere evangelicum, inter fideles iam adepta est.(31) Christus namque lux est mundi (cfr Io 9,5; cfr etiam 1,4-5.9), atque dies quo eius resurrectio commemoratur fere est perennis repercussio, in hebdomadali temporis modulatione, huius epiphaniae gloriae ipsius. Dominicae argumentum, diei scilicet collustrati gloria Christi de morte triumphantis, in Liturgia quoque horarum plane conspicitur,(32) quod potissimum extollitur, in nocturna vigilia quae apud orientales liturgias, dominicam praeparat atque immittit. Hac die sese congregans, Ecclesia, a generatione in generationem, ipsum Zachariae stuporem adipiscitur, cum ad Christum oculos convertit, qui ab ea declaratur «sol oriens ex alto, illuminare his, qui in tenebris et in umbra mortis sedent» (Lc 1,78-79), atque eodem exilit gaudio quo gavisus est Simeon, cum accipit in ulnas divinum Puerum, qui venit sicut «lumen ad revelationem gentium» (Lc 2,32).

Doni Spiritus dies

28. Lucis dies, dominica, Spiritu Sancto spectato, «ignis» dies dici etiam potest. Lux enim Christi arte cum Spiritus «igne» nectitur, atque utraque imago dominicae christianae designat sensum.(33) Paschali vespera Apostolis apparens, Iesus insufflavit in eos et dixit: «Accipite Spiritum Sanctum. Quorum remiseritis peccata, remissa sunt eis; quorum retinueritis, retenta sunt» (Io 20,22-23). Spiritus effusio magnum fuit donum, quod Resuscitatus ipsa paschali dominica discipulis dedit. Dies quoque dominica fuit, cum quinquaginta diebus post resurrectionem, Spiritus in Apostolos cum Maria congregatos tamquam «spiritus vehemens» atque «ingnis» cum potentia descendit. Pentecostes non modo est primigenius eventus, sed mysterium quod continenter Ecclesiam animat.(34) Si quidem hic eventus praestans suum tempus liturgicum in annua celebratione obtinet qua «magna dominica» (35) concluditur, is suum propter cum paschali mysterio vinculum cuiusque dominicae alto sensui insertus quoque manet. «Hebdomadis Pascha» quodam modo sic «Pentecoste hebdomadis» fit, qua Christiani denuo laetum Apostolorum cum Resuscitato occursum experiuntur, dum se Spiritus afflatu animari patiuntur.

Fidei dies

29. Has propter rationes quibus denotatur, dominica ostenditur dies fidei praestans. In eo Spritus Sanctus, viva Ecclesiae «memoria» (cfr Io 14,26), primam Resuscitati manifestationem quandam reddit eventum qui in ipso «hodie» cuiusque Christi discipuli renovatur. Pro eo stantes, in domincali conventu, fideles sicut Thomas apostolus se compellari sentiunt: «Infer digitum tuum huc et vide manus meas et affer manum tuam et mitte in latus meum, et noli esse incredulus sed fidelis!» (Io 20,27). Utique, dominica est fidei dies. Hoc confirmatur eo quod eucharistica dominicae liturgia, sicut praeterea sollemnitatum liturgicarum, fidem profitendam secum fert. «Symbolum Apostolorum» dictum vel cantatum, baptismalem paschalemque dominicae indolem patefacit, illum efficiendo diem quo, peculiari titulo, baptizatus suam Christo eiusque Evangelio adhaesionem renovat in baptismi promissorum iterum concitata conscientia. Verbum accipiens et Domini Corpus suscipiens, ipse Iesum resuscitatum contemplatur, qui adest in «sanctis signis», atque cum Thoma confitetur: «Dominus meus et Deus meus!» (Io 20,28).

Dies quo carere non possumus

30. Quocirca tandem intellegitur cur, nostrae aetatis quoque consideratis difficultatibus, huius diei proprietas servari ac potissimum teneri penitus debeat. Orientis quidam scriptor ineuntis III saeculi narrat in omnibus regionibus fideles iam tum celebrare ex more dominicam.(36) Libera consuetudo exinde norma facta est, quam lex sanxit: dies Domini historiam modulatus est duorum milium annorum Ecclesiae. Quin cogitemus eum futuro quoque de tempore pergere? Difficultates, quae nostra aetate haud expeditius reddere possunt dominicale officium implendum, Ecclesiam reperiunt sensibilem atque materno ex more de filiorum condicionibus sollicitam. Ipsa potissimum animadvertit se ad novam catecheticam pastoralemque operam vocari, ut nemo eorum, in suetis vitae condicionibus, copioso gratiarum fluxu careat quem diei Domini celebratio secum fert. Eadem mente permotum, suam sententiam proferens de quibusdam consiliis, quae Calendarii reformationem prae Calendariorum civilium systematum mutationibus afficiebant, Concilium Oecumenicum Vaticanum II hoc declaravit: «iis tantum Ecclesia non obsistit, quae hebdomadam septem dierum cum dominica servant et tutantur».(37) Tertio millennio adveniente, dominicae christianae celebratio, pro eo quod significat et rationibus quas secum fert, fundamentis ipsis fidei spectatis, identitatis christianae peculiare quiddam perstat.


Caput III

DIES ECCLESIAE

EUCHARISTICA COADUNATIO DOMINICAE COR

Resuscitati praesentia

31. «Ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi» (Mt 28,20). Quod Christus pollicitus est id ab Ecclesia usque auditur velut arcanum quoddam fecundum eiusdem vitae ipsiusque spei fons. Si dominica est dies resurrectionis, ipsa non est memoria tantum praeteriti eventus: vivae Resuscitati praesentiae inter suos est celebratio.

Ut haec praesentia enuntietur congruenterque vivatur, non sufficit Christi discipulos personaliter precari atque intus recordari, in cordis recessu, Christi mortem ac resurrectionem. Quotquot namque baptismi gratiam receperunt, haud ut individui salvati sunt, sed ut Corporis mystici membra, quae Dei Populum participant.(38) Magni momenti est eos convenire, ut plene Ecclesiae identitatem ostendant, ecclesian, coadunationem siliet fatam a Domino resusitato qui suam tradidit yitam ut «filios Dei, qui erant dispersi, ongregaret in unum» (Io 11,52). Ipsi «unum» facti sunt in Cristo (cfr Gal 3,28), per Spiritus donum. Haec unitas exterius manifestatur, cum Christiani congregantur: tum ipsi plane fiunt conscii atque mundo testantur se redemptorum esse populum, qui constat «ex omni tribu et lingua et populo et natione» (Apc 5,9). In Christi discipulorum conventu per temporis spatium primae christianae communitatis effigies continuatur, quam magnifice in Actibus Apostolorum pinxit Lucas, cum primi baptizati, ait ille, «erant... perseverantes in doctrina Apostolorum et communicatione, in fractione panis et orationibus» (2,42).

Eucharistica coadunatio

32. Haec vitae ecclesialis condicio in Eucharistia non modo peculiarem quandam invenit sese exprimendi vim, verum etiam quodam modo suum locum «fontanum».(39) Eucharistia alit et Ecclesiam efformat: «Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes enim de uno pane participamur» (1 Cor 10,17). Hanc propter vitalem necessitudinem cum Corporis Sanguinis que Domini sacramento, Ecclesiae mysterium supremum in modum in Eucharistia enuntiatur, gustatur et vivitur.(40) Insita ecclesialis Eucharistiae ratio habetur quotiescumque ipsa celebratur. Sed liquidius die illa manifestatur cum universa communitas convocatur ut Domini resurrectionis memoriam recolat. Insigniter Catholicae Ecclesiae Catechismus sic docet: «Dominicalis celebratio diei et Eucharistiae Domini in corde est vitae Ecclesiae».(41)

33. Etenim in Missa ipsa dominicali Christiani summopere denuo percipiunt quod paschali vespera Apostoli sunt experti, cum Resuscitatus illis una congregatis apparuit (cfr Io 20,19). In parvo illo discipulorum manipulo, Ecclesiae nempe primitiis, cunctorum temporum quodammodo Dei populus aderat. Per eorum testificationem in omnes fidelium generationes Christi salutatio insilit, messianici doni pacis dives, quam suo sanguine emit quamque una cum suo Spiritu donavit: «Pax vobis!». Quod Christus «post dies octo» (Io 20,26) revertit ad eos, id radicitus significare et figurare potest usum communitatis christianae conveniendi octavo quoque die, «Domini die» vel dominica, ut fidem erga eius resurrectionem profiteretur atque ab eo promissae beatitudinis fructus perciperet: «Beati, qui non viderunt et crediderunt!» (Io 20,29). Artus hic inter Resuscitatum manifestatum et Eucharistiam nexus Lucae Evangelio delineatur, dum de duobus discipulis Emmaus dicit, quibus Christus ipse comitatus est, cum eos ad Verbum intellegendum dirigeret ac demum cum eis discumberet. Ii eum agnoverunt cum «accepit panem et benedixit ac fregit» (24,30) et porrexit illis». Iesu gestus hac in narratione iidem sunt quos ipse in Novissima Cena gessit, cum luculenta sit «fractionis panis» denotatio, quemadmodum in prima Christianorum progenie nominabatur Eucharistia.

Dominicalis Eucharistia

34. Utique, dominicalis Eucharistiae statutum haud est dissimile illius cotidianae celebrationis neque a tota liturgica sacramentalique vita dissociari potest. Haec sua natura quaedam Ecclesiae est epiphania,(42) quae perinsigne reperit momentum, cum dioecesana communitas una cum pastore suo precans coadunatur sibi persuasum habens: «Praecipuam manifestationem Ecclesiae haberi in plenaria et actuosa participatione totius plebis sanctae Dei in iisdem celebrationibus liturgicis, praesertim in eadem Eucharistia, in una oratione, ad unum altare cui praeest Episcopus a suo presbyterio et ministris circumdatus».(43) Cum Episcopo totaque ecclesiali communitate vinculum in unaquaque eucharistica celebratione inest, etsi Episcopus non praesidet, quae in quolibet Hebdomadis die celebratur. Id in eucharistica prece per Episcopi mentionem significatur.

Attamen dominicalis Eucharistia, quia communitatem adesse iubet atque peculiarem sollemnitatem inducit propterea quod celebratur «die illo cum Christus mortem vicit efficitque nos suae vitae immortalis participes»,(44) alia etiam vi suam ecclesialem faciem enuntiat, se veluti exemplar pro ceteris eucharisticis celebrationibus exhibens. Quaelibet communitas cuncta sua membra «fractionis panis» gratia congregans, se ipsam experitur veluti locum in quo Ecclesiae mysterium reapse efficitur. In ipsa celebratione communioni cum Ecclesia universali (45) communitas panditur, Patrem dum implorat ut «Ecclesiam in totum terrarum orbem diffusam» recordetur efficiatque ut ea in unitate omnium fidelium cum Pontifice atque cum Pastoribus singularum Ecclesiarum adolescat, usque ad amoris perfectionem.

Ecclesiae dies

35. Dies Domini sic etiam dies Ecclesiae revelatur. Tum intellegitur cur celebrationis dominicalis communitaria ratio, pastorali re spectata, valde aestimari debeat. Sicut alias memoravimus, complures inter operas quas paroecia agit, «nulla est tam vitalis vel institutoria quam dominicalis celebratio diei dominici eiusque Eucharistiae».(46) Hoc sensu Concilium Oecumenicum Vaticanum II necessitatem confirmat operam dandi ut «sensus communitatis paroecialis, imprimis vero in communi celebratione Missae dominicalis, floreat».(47) Eiusdem sententiae sunt liturgica consilia subsequentia, quippe quae postulent ut die dominica ac festis diebus eucharisticae celebrationes, quae generatim in aliis templis oratoriisque aguntur, cum paroecialis templi celebrationibus componantur, et hoc quia «Sensum communitatis ecclesialis, qui speciali modo in communi celebratione Missae diei dominicae nutritur et exprimitur, foveri decet cum circa Episcopum, praesertim in ecclesia cathedrali, tum in coetu paroeciali, cuius pastor vices Episcopi gerit».(48)

36. Dominicalis coetus praestans est unitatis locus: etenim sacramentum unitatis celebratur quod penitus Ecclesiam designat, populum scilicet «a» atque «in» Patris, Filii et Spiritus Sancti unitate congregatum.(49) In ea christianae familiae unam ex maximis significationibus suae identitatis suique «ministerii» «ecclesiarum domesticarum» esperiuntur, cum parentes una cum liberis unicam Verbi vitaeque Panis mensam participant.(50) Hac de re memoretur oportet parentum in primis esse filios de Missa dominicali participanda docere, catechistis iuvantibus, qui operam dare debent ut curriculo institutorio puerorum sibi commissorum Missae initiationem addant, rationem conspicuam collustrantes observandi hoc praeceptum. Id iuvabit, cum quaedam suadent condiciones, Missae pro pueris celebratio, variis spectatis modis ad liturgiae normas.(51)

In dominicali Missa paroeciae qua «communitatis eucharisticae» (52) ex consuetudine quidem evenit ut coetus adsint, motus, consociationes, parvae ipsae communitates religiosae. Hoc vero dat copiam experiendi id quod longe illis commune est, praeter peculiares vias spiritales pastoralesque, quibus legitime designantur, iudicio ecclesialis auctoritatis retento.(53) Hanc ob causam die dominica, conventus die, parvorum sodaliciorum Missae haud sunt promovendae: non agitur enim dumtaxat de hoc vitando, ne scilicet paroeciales congressiones necessario sacerdotum ministerio careant, sed de procurando, ut vita communitatisque paroecialis unitas penitus protegantur et promoveantur.(54) Ad prudens Ecclesiarum particularium Pastorum iudicium pertinet permittere ut quibusdam certis in casibus huic propensioni forte derogetur, peculiaribus spectatis institutoriis pastoralibusque necessitatibus, dum singulorum vel sodaliciorum bonum, ac potissimum beneficia, quae cunctae christianae communitati obvenire possunt, considerantur.

Populus peregrinans

37. Ecclesia per temporis spatia iter faciente considerata, cognatio cum Christi resurrectione atque hebdomadaria huius memoriae sollemnis certa dies iuvant recordari peregrinantem naturam atque Populi Dei eschatologicam rationem. Etenim in dominicas Ecclesia ad novissimam «diem Domini» incedit, ad dominicam scilicet sine fine. Reapse Christi advenientis exspectatio in mysterio ipso Ecclesiae inscribitur (55) atque in quaque eucharistica celebratione exsurgit. At dies Domini, suam per peculiarem gloriae Christi resuscitati memoriam, maiore vi etiam futuram gloriam eiusdem «reditus» repetit. Id efficit ut dominica sit dies quo Ecclesia, «sponsalem» suam indolem clarius significando, naturam caelestis Ierusalem eschatologicam quodammodo antecapiat. In eucharisticum conventum suos filios congregans eosdemque instituens ad «divinum Sponsum» opperiendum, ipsa quasi «exercitium desiderii» (56) agit, in quo in antecessum caelorum novorum terraeque novae gaudium delibat, cum civitas sancta, nova Ierusalem, de caelo descendet, a Deo, «parata sicut sponsa ornata viro suo» (Apc 21,2).

Spei dies

38. Hoc in rerum prospectu, si dominica dies est fidei, haud minus est ipsa dies christianae spei. «Cenae Domini» participatio est enim eschatologici convivii «nuptiarum Agni» (Apc 19,9) anticipatio. Memoriale Christi celebrans, qui resurrexit et in caelum ascendit, exspectat communitas christiana «beatam spem et adventum Salvatoris nostri Iesu Christi».(57) Hac hebdomadali ratione acta christiana spes atque alita, fit fermentum atque lux ipsius humanae spei. Hac de causa, in «universali» oratione, non modo unius christianae communitatis colliguntur necessitates, verum cunctae humanitatis; Ecclesia, ad Eucharistiam celebrandam coadunata, hoc modo testatur mundo quod in eam recidunt «gaudium et spes, luctus et angor hominum huius temporis, pauperum praesertim et quorumvis afflictorum».(58) Per eucharisticum porro sacrificium dominicale fere fastigium ponens testificationi quam, singulis hebdomadis diebus, eius filii, assidue operantes et varia vitae officia gerentes, per Evangelium nuntiatum caritatisque operam praebere student, Ecclesia clarius ostendit se esse «veluti sacramentum seu signum et instrumentum intimae cum Deo unionis totiusque generis humani unitatis».(59)

Mensa Verbi

39. In conventu dominicali quemadmodum ceterum in singulis eucharisticis Celebrationibus, per participationem utriusque mensae Verbi et Panis vitae fit Resuscitati occursus. Altera dat intellectum historiae salutis et in primis paschalis mysterii quod Iesus ipse resuscitatus discipulis ministravit: ipse est qui loquitur, qui in suo verbo adest, «dum sacrae Scripturae in Ecclesia leguntur».(60) In altera redditur realis, substantialis perpetuaque Domini resuscitati praesentia per eius passionis resurrectionisque memoriale, atque ille panis vitae praebetur, qui est gloriae futurae pignus. Concilium Oecumenicum Vaticanum II memoravit: «Liturgia verbi et eucharistica, tam arte inter se coniunguntur, ut unum actum cultus efficiant».(61) Idem Concilium etiam statuit: «Quo ditior mensa verbi Dei paretur fidelibus, thesauri biblici largius aperiantur».(62) Imperavit insuper ne homilia in Missis dominicis perinde ac diebus festis de praecepto, nisi gravi de causa, omittatur.(63) Apposita haec praecepta fideliter sunt explicata in liturgiae reformatione, de qua Paulus VI, uberiorem Sacrarum Scripturarum lectionum copiam exhibitam dominicis festisque diebus commemorans, scripsit: «Quae sane omnia hoc modo ordinata sunt, ut magis ac magis in Christifidelibus ea verbi Dei fames (Am 8,11) exstimuletur, qua, Spiritu Sancto duce, novi Foederis populus ad perfectam Ecclesiae unitatem veluti urgeri videatur».(64)

40. Triginta annis post Concilium finitum, dum dominicalem Eucharistiam consideramus, oportet perpendatur quo pacto Dei Verbum proclametur itemque reapse crescantne, in Dei Populo, conscientia et Sacrae Scriptuae amor.(65) Utraque facies, celebrativa scilicet et exsistentialis, arte inter se coniunguntur. Hinc facultas, quam Concilium dedit, proclamandi Dei Verbum per propriam communitatis participantis loquelam efficere debet ut «novam responsalitatem» erga eam percipiamus, «ut ex ipsa legendi vel canendi ratione eluceat indoles sacri textus propria».(66) Illic necesse est Dei proclamati Verbi auditus in fidelium animis perbene per Scripturam apposite cognitam paretur atque, ubi ad pastoralem rationem fieri potest, per certa biblicorum locorum vestigationum incepta, respicientium festivas Missas potissimum. Si enim sacri textus lectio, quae orationis spiritu et apta ecclesiali explicatione agitur,(67) vitam singulorum familiarumque christianarum ex more non vivificat, difficile est solam Dei Verbi liturgicam proclamationem optatos fructus gignere posse. Quapropter dilaudanda sunt incepta illa quibus paroeciales communitates, per operam illorum qui Eucharistiam participant — sacerdotum, ministrorum fideliumque (68) — dominicalem liturgiam succedentibus hebdomadis diebus parant, in antecessum Dei Verbum quod proclamabitur recogitantes. Hoc destinatum habetur: ut omnis celebratio, prout est precatio, auditus, cantus, atque non homilia sola, dominicalis liturgiae nuntium quadamtenus ostendat, ita ut afficere possit efficacius quotquot participant. Ut liquet, multum demandatur iis quorum est Verbi ministerium exercere. Illorum est percuriose parare verbi Domini interpretationem, sacrum textum inquirendo ac precando, fideliter eiusdem explicando sensum eumque ad hominum nostrae aetatis quaestiones vitamque accommodando.

41. Haud porro est obliviscendum Verbi Dei liturgicam proclamationem, potissimum eucharisticae congressionis in ambitu, non esse dumtaxat meditationis atque catechesis momentum, verum esse Dei dialogum con eius populo, dialogum, inquimus, in quo salutis mirabilia proclamantur atque usque Foederis postulata iterantur. Ex parte sua Dei Populus ad sese huic dilectionis dialogo aequandum vocatur gratias agendo et laudando, sed eodem tempore propriam fidelitatem in continuatae «conversionis» nisu recognoscendo. Dominicalis congregatio ita se obstringit ad baptismi promissorum interiorem renovationem, quae quodammodo in symbolo recitato oblique feruntur, quaeque liturgia expresse requirit in vigiliae paschalis celebratione, vel cum in Missa baptismus ministratur. Hoc sub prospectu, Verbum in eucharistica dominicae Celebratione proclamatum sollemnem illam vim acquirit, quam Vetus iam Testamentum postulabat cum Foedus renovabatur, cum lex proclamabatur et Israelitica communitas, sicut solitudinis populus sub radicibus Sina (cfr Ex 19,7-8; 24,3.7), ad suum «ita» iterandum vocabatur, suam renovans fidelitatis electionem erga Deum suamque ipsius praeceptis adhaesionem. Deus enim, cum suumVerbum communicat, nostram exspectat responsionem: quam responsionem pro nobis per suum «Amen» dedit iam Christus (cfr 2 Cor 1,20-22), quamque Spiritus Sanctus in nobis ita personare facit ut quod auditum est nostram vitam penitus afficiat.(69)

Corporis Christi mensa

42. Mensa Verbi natura sua in Panis eucharistici mensam influit atque communitatem praeparat, ut multiplices experiatur eius rationes, quae in dominicali Eucharistia admodum sollemnem speciem capiunt. Eo quod «Domini die» festive tota communitas convenit, Eucharistia luculentius proponitur quam ceteris diebus veluti magna «gratiarum actione», qua Ecclesia, Spiritu Sancto repleta, ad Patrem convertitur, dum se coniungit cum Christo et vox fit universae humanitatis. Hebdomadalis distributio suadet ut grata memoria dierum modo praeteritorum eventus colligantur, qui Dei sub lumine considerentur, cui gratiae agantur propter innumera eius beneficia, dum ipse glorificatur «per Christum, cum Christo et in Christo, in unitate Spiritus Sancti». Communitas sic christiana sibi conscia rursus fit per Christum condita esse universa (cfr Col 1,16; Io 1,3) atque in eo, qui in forma servi venit ad nostram humanam condicionem participandam eamque redimendam, ipsa sunt recapitulata (cfr Eph 1,10), ut Deo Patri offerantur, a quo omnia originem ducunt et vitam. Suum per «Amen» doxologiae eucharisticae adhaerens, Dei Populus in fide et spe ad eschatologicam procurrit metam, cum Christus «tradiderit regnum Deo et Patri ... ut sit Deus omnia in omnibus» (1 Cor 15,24.28).

43. Hic «ascendens» motus in omni eucharistica celebratione subest quam laetum eventum efficit, grato animo ac spe imbutum, sed is praesertim in dominicali Missa effertur suo peculiari nexu cum resurrectionis memoria. Laetitia ceterum «eucharistica», quae «sursum corda» fert, «motus descendenstis» est fructus, quem Deus in nobis operatus est quique in Eucharistiae sacrificii natura inscriptus usque manet, quae stat kenoseos mysterii suprema significatio et celebratio, mysterii videlicet exinanitionis, per quam Christus «humiliavit semetipsum factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis» (Philp 2,8).

Missa enim sacrificii crucis viva est repraesentatio. Sub panis et vini specie, in quibus Spiritus effusio est invocata, qui efficaci prorsusque singulari modo per consecrationis verba operatur, Christus eodem immolationis actu ac in cruce Patri sese offert. «In divino hoc sacrificio, quod in Missa peragitur, idem ille Christus continetur et incruente immolatur, qui in ara crucis semel se ipsum cruente obtulit».(70) Suo sacrificio nectit Christus Ecclesiae sacrificium. «In Eucharistia, sacrificium Christi fit sacrificium membrorum Eius corporis. Vita fidelium, eorum laus, eorum dolor, eorum oratio, eorum labor illis Christi Eiusque totali uniuntur oblationi, et sic novum acquirunt valorem».(71) Haec totius communitatis participatio manifeste sane conspicitur in dominicali conventu, qui copiam dat ad aram cunctam hebdomadam deferendi una cum toto humano onere, quo ipsa denotatur.

Paschale convivium ac fraternus concursus

44. Hic exinde concors conventus in convivii potissimum paschalis natura manifestatur, quae Eucharistiae est peculiaris, in qua Christus ipse fit alimentum. Etenim «eo fine Christus sacrificium hoc Ecclesiae concredidit: ut fideles illud, et spiritualiter, per fidem et caritatem, et sacramentaliter, per sacrae communionis convivium, participent. Participatio vero Cenae dominicae semper est communio cum Christo sese Patri pro nobis in sacrificium offerente».(72) Quocirca Ecclesia fideles cohortatur ut communionem recipiant cum Eucharistiam participant, dummodo idoneis praeditos condicionibus atque, si sunt de gravi peccato conscii, eiusdem remissionem receperint per Reconciliationis sacramentum,(73) illius rei animum habentes, quem sanctus Paulus Corinthiae communitati memorabat (cfr 1 Cor 11, 2732). Communionis eucharisticae invitatio, ut liquet, Missa diei dominici aliorumque dierum festivorum contingente magnopere acuitur.

Magni praeterea est momenti promptam habere conscientiam quantopere communio cum Christo cum fratrum communione arte nectatur. Dominicalis congregatio eucharistica quidam est fraternitatis eventus, quam luculenter extollere debet celebratio, dum liturgicae actionis propria ratio servatur. Id iuvant servitium acceptionis atque precationis species, quae totius communitatis de necessitatibus sollicitatur. Pacis signum, in Romano ritu ante eucharisticam communionem significanter positum, quod permutatur, est magni ponderis factum, quod fideles ad agendum invitantur veluti documentum consentionis a Dei Populoredditum de omnibus rebus in celebratione actis,(74) ac mutuae dilectionis signum manifestum, quod unum panem participando suscipitur, gravis Christi verbi instante memoria: «Si ergo offeres munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare et vade prius reconciliare fratri tuo et tunc veniens offer munus tuum» (Mt 5,23-24).

A Missa ad «missionem»

45. Christi Panem vitae discipuli accipientes se praestant ad obeunda, Resuscitati eiusque Spiritus virtute, munera quae illos in vita ordinaria praestolantur. Unicuique Christifideli, re vera, qui intellexit sensum eorum quae expleverit, eucharistica Celebratio non potest intra templum exhauriri. Christiani, sicut primi resurrectionis testes, quaque dominica convocati ad Resuscitati praesentiam vivendam et confitendam, vocantur ut in sua cuiusque vita cotidiana evangelizatores et testes fiant. Oportet ut oratio post communionem atque conclusionis ritus — benedictio et Missae discessus — hoc in conspectu, iterum detegantur et melius aestimentur, ut quotquot Eucharistiae participes fuerunt responsalitatem sibi concreditam altiore ratione sentiant. Post conventum solutum, Christi discipulus ad suum locum ordinarium revertitur conscientia sibi data totius vitae suae donum reddendi, veluti hostia spiritalis Deo placens (cfr Rom 12,1). Ille se debitorem animadvertit erga fratres de iis quae in celebratione accepit, non aliter ac discipuli Emmaus qui, cum Christum resuscitatum in «fractione panis» cognovissent (cfr Lc 24,30-32), necesse esse senserunt Ierusalem statim repetere ut cum fratribus communicarent occursus Domini laetitiam (cfr Lc 24,33-35).

Praeceptum dominicale

46. Cum Eucharistia cor sit dominicae, intellegitur ob quam causam Pastores, inde a primis saeculis, recordari non desierint suis fidelibus necessitatem liturgicum conventum participandi. «Die dominica omnia seponentes — declarat, exempli gratia, tractatus IIIo saeculo conscriptus cui titulus Didascalia Apostolorum — concurrite diligenter ad ecclesiam, quia vestra est laus Deo tributa. Nam qualem excusationem daturus est Deo, qui non convenit in eodem die audire salutare verbum et nutriri alimento divino in aeternum manente?».(75) Pastorum adhortatio plerumque effecit ut fideles ex animo consentirent atque, etiamsi non defuerunt tempora et rerum adiuncta in quibus decidit optata illa mentium attentio ad huius officii impletionem, necesse est memorare germanam heroicam virtutem qua sacerdotes et Christifideles laici hoc munus observaverunt tot in discriminibus atque in religiosae libertatis censura, sicut patet inde a primis Ecclesiae saeculis usque ad aetatem nostram.

Sanctus Iustinus, prima in sua Apologia ad imperatorem Antoninum adque Senatum, quadam cum audacia conventus dominici christianum usum describere potuit, qui in eodem loco Christianos congregabat sive urbanos sive ruricolas.(76) Cum, Diocletiani flagrante vexatione, eorum conventus maxima severitate sint interdicti, plurimi exstiterunt animosi Christiani qui edictum imperiale provocaverint mortemque obierint ne Eucharistico sacrificio dominico die deessent. Haec fuit agendi ratio martyrum Abitinensium, in Africa proconsulari, qui accusatoribus responderunt: «Securi dominicum celebravimus [...] Quia non potest intermitti dominicum [...]. Lex sic iubet»; «Sine dominico non possumus». Quaedam ex martyribus confessa est: «Nam et in collecta fui, et dominicum cum fratribus celebravi, quia Christiana sum».(77)

47. Numquam desiit Ecclesia habere hoc conscientiae praeceptum, quod interiori haeret necessitati, quam primorum saeculorum Christiani tam fortiter intellexerunt, etiamsi primo quidem tempore necessarium non duxit illud esse praecipiendum. Tantummodo seriore aetate, ob aliquorum animi remissionem neglegentiamque, officium dominicalis Missae participandae significantius definivit: saepius id operata est cohortando, nonnumquam tamen certis canonicis normis usa est. Quod factum est variis in particularibus Conciliis inde a quarto saeculo (ita in Concilio Elvirensi anno 300, ubi sermo non est de officio verum de poenarum consectariis si quis ter afuerat) (78) ac praesertim inde a saeculo VI (quemadmodum factum est in Concilio Agdensi anno 506).(79) In universalem quandam consuetudinem certae obligationis transierunt haec Conciliorum particularium decreta, sicut aliquid omnino manifestum.(80)

Canonici Iuris Codex anno 1917 primum in legem universalem traditam consuetudinem convertit.(81) Vigens Codex eandem inculcat, affirmans: «Die dominica aliisque diebus festis de praecepto fideles obligatione tenentur Missam participandi».(82) Huiusmodi lex plerumque accepta est uti officium grave complectens: quod etiam Catechismus Catholicae Ecclesiae edocet,(83) planeque intellegitur ratio si dominicae pondus christiana in vita expenditur.

48. Perinde atque heroicis priscis temporibus, hodie compluribus in orbis regionibus difficiles perhibentur condiciones iis qui fidem suam congruenter vivere satagunt. Rerum adiuncta sunt nonnunquam aperte infensa, alias — et quidem saepius — incuriosa atque a nuntio evangelico abhorrentia. Nisi opprimi voluerit Christifidelis, oportebit eum inniti christiana communitate. Quapropter necesse est sibi persuadeat de decretorio momento pro sua fidei vita tribuendo dominico conventui aliis cum fratribus ad Domini Pascham in Novi Foederis sacramento concelebrandam. Singulari deinde modo Episcoporum est curam ponere ad «dominicum diem [...] ab omnibus Christifidelibus rite agnoscendum, colendum et celebrandum veluti verum 'diem Domini', quo Ecclesia congregatur ad eius paschalis mysterii memoriam faciendam verbum Dei audiendo, sacrificium dominicum offerendo, et insuper oratione, caritate et vacatione ab operibus diem sanctificando».(84)

49. Quandoquidem fidelibus officium instat Missam participandi, nisi gravi impedimento prohibeantur, congruum etiam Pastoribus iniungitur officium ut veram praebeant omnibus facultatem eidem praecepto satisfaciendi. Hanc ad partem spectant iurisecclesiastici regulae, qualis est, exempli causa, facultas ipsi sacerdoti tributa, licentia quidem dioecesani Episcopi antea recepta, pluries die dominico atque festivis diebus celebrandi Missam,(85) instituendi Missas vespertinas (86) ac tandem etiam statuendi designationem secundum quam utile tempus ad obligationem explendam iam die Saturni vespera incipere, temporum convenientia facta primis cum dominici diei Vesperis.(87) Ad liturgicam consuetudinem enim dies festus incipit eiusmodi Sacris Vespertinis.(88) Propterea Missae liturgia nonnumquam «praefestivae» appellatae, quae vero reapse pleno iure «festiva» est, dominici diei est, instante etiam celebrantis officio ut homiliam sacram habeat et cum fidelibus precationem universalem absolvat.

Commonebunt praeterea pastores Christifideles ut, ipsis peregrinantibus a propriis domiciliis dominico die, sacris intersint sollemnibus ubi versantur, localem sic locupletantes communitatem per suam ipsorum testificationem. Simul vero oportebit has communitates fervidum exprimere hospitalitatis sensum erga fratres aliunde accedentes, in locis praesertim ad quae plures viatores et peregrinatores alliciuntur, quorum causa necesse saepe erit peculiaria capere consilia de adiutorio religioso praestando.(89)

Laetabilis participatio et canora

50. Momento illo considerato, quod ad Christifidelium vitam inducit dominicalis Missa, necesse est praeparetur illa peculiaricura. Ad normas pastorali prudentia usibusque locorum singulorum cum liturgica norma consentientibus postulatas, providendum est ut illi celebrationi festiva tribuatur indoles quae cum commemorativo Resurrectionis Domini die congruit. Hac de re magni ponderis est ad cantum coetus mentem intendere, quandoquidem hic singulari quidem ratione provocatur ad cordis laetitiam significandam, rei sacrae extollit sollemnitatem atque unicae fidei eiusdemque amoris communicationem provehit. Quam ob rem de musicae sacrae qualitate sollicitudo habenda est, tum quod ad textus spectat tum ad melodias, ut quidquid hodie novi et ingeniosi proponatur cum praeceptis congruat liturgicis atque illa ecclesiali honestetur traditione quae, in re musica sacra, merito inestimabilis excellentiae patrimonium ostendat.

Celebratio illigans atque participata

51. Maxima praeterea danda erit opera ut universi adstantes — iuvenes et adulti — se includi sentiant, dum eorum favetur implicationi illis in participationis actibus quos suadet commendatque liturgia ipsa.(90) Eorum tamen proprium sane est, qui pro fratribus sacerdotali funguntur ministerio, eucharisticum conficere Sacrificium idque Deo offerre universo pro populo.(91) Inseritur penitus hic distinctio illa, quae plus quam disciplinam solam excedit, propria inter celebrantis munera atque officia diaconibus fidelibusque non ordinatis tributa.(92) Debent tamen novisse Christifideles quod, propter receptum in baptismate commune sacerdotium, «in oblatione Eucharistiae concurrunt».(93) Ipsi enim, munerum habita distinctione, «divinam Victimam Deo offerunt atque seipsos cum Ea; ita tum oblatione tum sacra communione... omnes in liturgica actione partem propriam agunt»,(94) cum inde lucem hauriunt ac vim unde baptismale suum sacerdotium per orationem vitaeque sanctae testificationem compleant.

Christianae dominicae alia tempora

52. Eucharistiae participatio habetur quidem dominicae cor, attamen officium eam «sanctificandi» nimis coartatur ad illam unam participationem. Dies Domini bene agitur, cum integer grata operosaque memoria salvificorum Dei gestorum notatur. Hoc quemque Christi discipulum obstringit ut etiam aliis diei momentis, extra liturgicum contextum transactis — quae sunt: vita familiae, sociales necessitudines, oblectandi occasiones — tribuat modum quendam qui adiuvet ad extollendam pacem Resuscitati laetitiamque in communibus vitae adiunctis. Parentum filiorumque admodum tranquilla conveniendi ratio, exempli gratia, opportunitas esse potest non solum ad mutuam auditionem sese aperiendi, sed etiam ad tempus quoddam institutorium maiorisque meditationis simul vivendum. Et cur, deinde, in rerum ordinem inseruntur, etiam in Christifidelium laicorum vitam, si quidem fieri potest, peculiaria precum proposita — ut sunt praesertim, sollemnis Vesperarum celebratio —, vel etiam quaedam catechesis momenta, quae in dominicae vigilia vel dominicae vespera in animo christiano proprium Eucharistiae donum praeparent et compleant? Haec satis traditionalis «diei dominicae sanctificandae» ratio forsitan multis in locis difficilior est facta; Ecclesia tamen suam declarat fidem in Resuscitati virtute atque in Spiritus Sancti potentia, dum demonstrat, hodie magis quam umquam, se non satiari minimis vel mediocribus consiliis in fidei ambitu, atque Christianos adiuvat ad implendum quod perfectissimum est Dominoque gratum. Ceterum, prope difficultates, non desunt bona signa et adhortationis plena. Spiritus dono intercedente, multis in ecclesiasticis locis nova animadvertitur precis necessitas in multiplicibus eius formis. Religiositatis etiam antiqui modi denuo deteguntur, sicut peregrinatio, atque saepe Christifideles otio dominico utuntur ut sanctuaria adeant ad transigendum, interdum tota cum familia, altioris fidei experientiae tempus quoddam. Haec gratiae tempora apta evangelizatione sunt nutrienda veraque pastorali sapientia dirigenda.

Dominici conventus absente sacerdote

53. Quaestio superest in paroeciarum quae frui non possunt sacerdotis ministerio qui Eucharistiam celebret dominico die. Saepius hoc apud iuniores Ecclesias accidit, ubi unicus sacerdos pastoralem gerit fidelium curam latissima per loca disseminatorum. Urgentiores condiciones intercedere possunt etiam in Nationibus antiquae traditionis christianae, quotiens cleri penuria impedit ne in omni paroeciali communitate adsit sacerdos. Ecclesia, prae oculis habita impossibilitate celebrandi Eucharistiam, suadet ut etiam absente sacerdote dominici coetus congregentur,(95) secundum significationes et normas a Sede Apostolica editas atque Conferentiis Episcopalibus concreditas ut ad effectum deducantur.(96) Nihilominus propositum esse debet ipsa sacrificii Missae celebratio quae sola est vera commemoratio Paschatis Domini, quae sola omnino constituit coetum eucharisticum cui sacerdos in persona Christi praeest, panem Verbi nec non Eucharistiae frangens. In re pastorali omnia itaque necessaria capientur consilia ut fideles, qui plerumque iis privantur, valeant percipere quam saepissime eorum beneficia sive fovendo sacerdotis statis temporibus praesentiam sive auctoritatem tribuendo opportunitatibus omnibus ut congregatio ipsa aliquo medio loco instituatur ad quod diversi coetus aditum habent.

Diffusiones radiophonicae et televisificae

54. Fideles tandem, qui impediuntur ob aegrotationem vel infirmitatem vel quamlibet aliam rationem, operam dabunt ut ex longinquo quo meliore possunt modo se cum Missae dominicae celebratione coniungant, praesertim per lectiones ac precationes a Missali eo die praestitutas, sicut etiam per spiritale Eucharistiae desiderium.(97) Pluribus in Nationibus facultatem praebent televisio ipsa et radiophonium ut eo ipso momento aliquis cum eucharistica Celebratione consocietur, quo ipsa in aliquo loco sacro peragitur.(98) Ut patet, ex se hoc emissionum genus non permittit ut praecepto diei dominici satisfiat, utpote quod participationem ipsius coetus fratrum postulet per congregationem eodem in loco atque facultatem deinde recipiendiEucharisticam communionem. Iis autem qui prohibentur ne Eucharistiam communicent proindeque a praecepto implendo liberantur, emissio televisifica aut radiophonica adiumentum magni momenti praebet, praesertim si magno animo completur officio ministrorum extraordinariorum qui ad infirmos Eucharistiam deferunt, quibus etiam salutationem et totius communitatis solidarietatem adferunt. Hoc quidem modo his Christianis etiam uberes fructus importat dominica Missa, ipsique propterea transigere possunt dominicam ipsam uti «diem Domini» et «diem Ecclesiae».


Caput IV

DIES HOMINIS

DIES DOMINICUS: TEMPUS GAUDII,
QUIETIS ET SOLIDARIETATIS

Christi «gaudium impletum»

55. «Benedictus qui magnum diem dominicum supra ceteros dies extulit. Caeli et terra, angeli et homines gaudio indulgent».(99) Verba haec Maronitae liturgiae recte ostendunt vehementes gaudii conclamationes, quae constanter per saecula, sive in occidentali sive in orientali liturgia, dominicum designant diem. Ceterum, ut memoriae proditum est, priusquam requietis dies haberetur — praesertim quoniam tunc temporis in Calendario civili non praevisus erat —, Christiani vixerunt hebdomadalem diem Domini a mortuis resuscitati praesertim tamquam tempus gaudii. «Prima autem sabbati delectamini omni tempore» legimus in Didascalia Apostolorum. (100) Quod quidem per idoneos gestus in actionibus quoque liturgicis evidenter ostendebatur. (101) Speciem quidem gaudii paschalis cuiusque hebdomadae sanctus Augustinus his verbis luculenter exprimit: «Propter hoc et ieiunia relaxantur, et stantes oramus, quod est signum resurrectionis. Unde etiam omnibus diebus dominicis... Alleluia canitur». (102)

56. Praeter singula signa ritualia quae procedente tempore de ecclessiali more mutari possunt, id tamen firmum manet, quod dominicus dies, qui primam Christi resuscitati experientiam singulis hebdomadis resonare facit, non potest non insigniri illo gaudio quo discipuli Magistrum exceperunt: «Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino» (Io 20,20). In illis adimplebatur, uti postea adimplebitur per omnes christianas generationes, illud effatum quod Iesus priusquam pateretur protulerat: «Vos contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium» (Io 16,20). Nonne Ipsemet oraverat ut discipuli «impletum gaudium» (cfr Io 17,13) haberent? Festiva Eucharistiae dominicalis indoles gaudium exhibet quod Christus per donum Spiritus Ecclesiae suae demandat. Gaudium quidem inter fructus Spiritus Sancti refertur (Cfr Rom 14,17; Gal 5,22).

57. Ad diei dominici sensum in plenitudine percipiendum, reperiatur oportet haec exsistentiae credentis mensura. Hoc gaudium profecto non tantum unum hebdomadae diem sed totam vitam involvere debet. Attamen dominicus dies, ratione habita de significatione diei Domini resuscitati, quo divinum opus creationis nec non «novae creationis» celebratur, peculiarem ob notam dies est gaudii, immo dies opportunus ad gaudium ediscendum, genuinos detegendo tractus altasque radices. Quod quidem gaudium minime est confundendum cum inanibus satisfactionis vel delectationis sensibus, qui sensibilitatem affectionemque brevi tempore excitant, postea autem animum relinquunt displicentem sibi vel amaritudini obnoxium.

Christiano sensu perceptum, gaudium aliquid est quod diutius protrahitur et solacio repletur; vel obsistere potest, uti sancti testantur, (103) obscurae doloris nocti et, quodam modo, efficitur «virtus» colenda.

58. Nihilominus inter gaudium christianum et vera hominum gaudia non datur oppositio. Haec immo extolluntur et penitus gaudio nituntur Christi glorificati (cfr Act 2,24-31), qui, secundum Dei consilium, perfecta est imago et revelatio hominis. Sicut scripsit in Adhortatione de gaudio christiano Decessor Noster Paulus VI, «gaudium christianum essentialiter est spiritualis participatio illius gaudii inscrutabilis, divini simul et humani, quod in animo est Iesu Christi glorificati». (104) Idem Pontifex sub finem Adhortationis adprecabatur ut Ecclesia die Domini ardenter testificaretur ipsum gaudium quo gavisi sunt Apostoli vespere Paschatis, cum Dominum suis oculis conspexerunt. Hortabatur itaque Pastores ut urgerent «baptizatorum fidelitatem ad Eucharistiam diebus dominicis festive laetanterque celebrandam. Quo enim modo hunc occursum neglegant, tantumque convivium, quod Christus suo pro amore nobis apparat? Haec igitur Eucharistiae participatio quam dignissime et cum iucunditate fiat! Ipse Christus, cruci affixus itemque glorificatus, graditur in medio discipulorum suorum, ut omnes pertrahat in renovationem resurrectione sua factam. Fastigium est heic Foederis amoris inter Deum eiusque populum: signum et fons christianae laetitiae est, itemque statio itineris ad aeternam ducentis sollemnitatem». (105) Hoc in fidei prospectu, christianus dies dominicus authentico sensu significat «festum agere», dies est a Deo homini datus ad eius plenum humanum et spiritalem profectum.

Sabbati observantia

59. Haec christianae dominicae indoles peculiari modo in luce collocat mensuram impletionis sabbati Veteris Testamenti. In Domini die, quem Vetus Testamentum cum opere creationis (cfr Gn 2,1-3; Ex 20,8-11) atque cum Exodo (cfr Dt 5,12-15) nectit, Christianus vocatur ad novam creationem nuntiandam novumque foedus, quae in paschali Christi mysterio sunt impleta. Creationis celebratio, potius quam abrogetur, perspicitur sub christocentrico prospectu, sub lumine nempe divini consilii, quod est «recapitulare omnia in Christo, quae in caelis et quae in terra, in ipso» (Eph 1,10). Vicissim, plenus quoque tribuitur sensus memorabili eventui liberationis in Exodo peractae, qui convertitur in memorabilem eventum redemptionis universalis a Christo mortuo et a mortuis resuscitato expletae. Dominicus dies itaque, potius quam sabbati «substitutio», plena est eius impletio et quodam modo eius diffusio eiusque absoluta significatio, quatenus refertur ad historiae salutis iter, quod in Christo fastigium suum attingit.

60. Ad hanc rationem biblica theologia vocis «shabbat», quin ullum afferat detrimentum naturae christianae diei dominici, in integrum restitui potest. Ea nos semper reducit, stupore minime remisso, in illud arcanum exordium, quo aeternum Dei Verbum, libero amoris consilio, ex nihilo mundum eduxit. Sigillum creatricis operae fuit benedictio et consecratio illius diei, quo Deus «requievit ab universo opere, quod patrarat» (Gn 2,3). Ex quo die Deus quievit, sensum acquirit tempus, quod, labentibus hebdomadis, non tantum chronologicum rhythmum, sed, ut ita dicamus, halitum quendam theologicum assumit. Perennis diei «shabbat» reditus tempus enim eripit a periculo sese in seipsum flectendi, ut pateat conspectui aeternitatis, per Dei receptionem eiusque kairous temporum, scilicet gratiae eiusque salutis interventum.

61. «Shabbat», septimus dies benedictus et a Deo consecratus, dum integrum concludit creationis opus, immediate nectitur cum opere diei sexti, quo Deus hominem fecit «ad imaginem et similitudinem suam» (cfr Gn 1,26). Haec magis immediata inter «diem Dei» et «diem hominis» necessitudo Ecclesiae Patres non latuit biblicam creationis narrationem meditantes. Ad rem Ambrosius asserit: «Gratias ergo Domino Deo nostro qui huiusmodi opus fecit in quo requiesceret. Fecit caelum, non lego quod requieverit; fecit terram, non lego quod requieverit; fecit solem, lunam et stellas, nec ibi lego quod requieverit: sed lego quod fecerit hominem, et tunc requievit, habens cui peccata dimitteret». (106) Ita «dies Dei» semper cum «die hominis» immediate coniungetur. Cum Dei praeceptum dicit: «Memento, ut diem sabbati sanctifices» (Ex 20,8), requies praescripta ad diem Ipsi dicatum honorandum habenda non est quidem veluti onerosa iniunctio homini facta, sed potius subsidium quo ille vitalem et liberantem dependentiam a Creatore percipiat et vocari se sentiat ad eius operam participandam eiusque gratiam accipiendam. Homo, «requiem» Dei venerando, iterum plene seipsum invenit, itaque dies Domini exhibetur divina benedictione omnino insignitus (cfr Gn 2,3), atque praeditus eius virtute, uti animalia et homines (cfr Gn 1,22.28), quodam «fecunditatis» genere. Quae quidem exprimitur per novatum vigorem et, quodam sensu, per «multiplicationem» ipsius temporis, augescendo in homine, dum viventem Deum memorat, gaudium vivendi voluntatemque promovendi et donandi vitam.

62. Christianus ergo memoret oportet quod, quamvis sabbati Hebraici condiciones sunt deletae, per dominicam observantiam superatae, validae tamen remanent rationes essentiales quae sanctificationem «diei Domini» postulant: rationes sollemnitate Decalogi statutae, quae lectitentur necesse est sub lumine theologiae et spiritalitatis diei dominici: «Observa diem sabbati, ut sanctifices eum, sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus. Sex diebus operaberis et facies omnia opera tua. Septimus dies sabbatum est Domino Deo tuo. Non facies in eo quidquam operis tu et filius tuus et filia, servus et ancilla et bos et asinus et omne iumentum tuum et peregrinus tuus, qui est intra portas tuas, ut requiescat servus tuus et ancilla tua sicut et tu. Memento quod et ipse servieris in Aegypto, et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti et brachio extento: idcirco praecepit tibi, ut observares diem sabbati» (Dt 5,12-15). Observantia sabbati hic arte coniuncta videtur cum opere liberationis quod Deus pro populo suo patravit.

63. Christus venit ad novam «Exodum» agendam, ad libertatem captivis obtinendam. Innumeras Ille patravit sanationes die sabbati (cfr Mt 12,9-14 et textus paralleli), non quidem ut diem Domini violaret, sed ut eidem plenum tribueret sensum: «Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum» (Mc2,27). Sese opponens interpretationi nimis legali quorundam suorum aequalium, et explicans authenticum sensum sabbati biblici, Iesus, «Dominus sabbati» (Mc 2,28), observantiam huius diei redigit ad eius indolem liberatricem, quae ponitur ad iura Dei simulque et hominis vindicanda. Ita intellegitur quam aequum fuerit ut Christiani, praecones liberationis Christi sanguine consummatae, perciperent se facultatem habere sensum sabbati in diem resurrectionis transferendi. Etenim Christi Pascha hominem eripuit ab illa servitute quae altius radices agit quam servitus populum oppressum comprimens: a servitute nempe peccati, quae hominem seiungit a Deo, a semet ipso quoque et a ceteris, et quae, saeculorum decursu, semper nova nequitiae et violentiae germina gignit.

Quietis dies

64. Aliquot per saecula Christiani vixerunt dominicum diem tamquam diem cultui dumtaxat dicatum, quin peculiarem quieti sabbaticae sensum adderent. Tantummodo saeculo IV, lex civilis Imperii Romani agnovit requiem hebdomadalem statuitque ut «die Solis» iudices, incolae urbium et collegia variorum operis ordinum ab operibus desisterent. (107) Christiani laetati sunt de impedimentis remotis quae ad illud usque tempus observantiam diei Domini interdum heroicam reddiderant. Iam sine turbatione communibus precibus illi incumbere poterant. (108)

Erroneum igitur est legem quietem hebdomadalem reverentem considerare uti rem mere historicam sine sensu pro Ecclesia quamque ipsa relinquere potest. Concilia, nulla interposita intermissione post lapsum etiam Imperium, normas observaverunt ad festivam quietem spectantes. In nationibus autem ubi Christiani numero sunt exigui et ubi Calendarii dies festi non respondent diei dominico, hic dies tamen semper perstat Domino dicatus quo fideles congregantur ad Eucharisticum coetum. Quod tamen fit non parvis interiectis incommodis. Pro Christianis insuetum est ut dies dominicus, dies festivitatis et gaudii, non sit quoque dies quietis, iisdemque utcumque facile non est «sanctificare» diem Domini, quin simul sufficiens detur relaxationis tempus.

65. Ceterum, vinculum inter diem dominici diemque relaxationis apud civilem societatem non caret eo pondere illoque sensu, quae prospectum proprie christianum longe praetergrediuntur. Successionem, in natura hominis insitam, quae inter opus et quietem datur, ipse Deus statuit, ut erui potest e narratione creationis in libro Genesis (cfr 2,2-3; Ex 20,8-11): quies aliquid sacrum est, quia per eam homo a terrestrium operum serie, aliquando nimis opprimente, sese liberat atque conscium iterum se reddit omnia opus Dei esse. Mira facultas, quam Deus homini fecit super creationem, periculum constituit ne homo obliviscatur Deum esse Creatorem a quo omnia pendent. Conscientia haec instantior nostra fit aetate, qua scientiae et artes amplificaverunt facultatem, quam homo per opus suum exercet.

66. Tandem, prae oculis habeatur oportet, nostro quoque tempore, opus fieri multis acerbam servitutem, sive ob infrahumanas condiciones quibus exercetur, sive ob nimiam horarum copiam impositam, praesertim in pauperioribus mundi regionibus, sive quia in ipsis societatibus oeconomice opulentioribus innumerae exstant condiciones iniustae et abusus hominum adversus homines. Cum Ecclesia, labentibus saeculis, leges de quiete dominica edidit, (109) operi servorum et operariorum praesertim prospexit, non vero quia agebatur de opere minus digno quoad spiritales obligationes observantiae dominicalis, sed potius quia quaedam urgebat disciplina quae onus eius levaret et permitteret ut omnes dominicum diem sanctificarent. Hoc sub prospectu Decessor Noster Leo XIII Litteris Encyclicis Rerum novarum docuit quietem festivam ius esse operariorum proprium quod Status praestare tenetur. (110)

Nostris quoque in rerum adiunctis officium perstat curandi ut omnes cognoscant libertatem, quietem et relaxationem quae pertinent ad hominis dignitatem, iisque adiunguntur postulationes, religio, familia, cultura, mutuae relationes, quae non facile expleri possunt, nisi reservetur unus saltem dies, quo omnes simul gaudeant facultate quiescendi et festum agendi. Ut patet, hoc operariorum ius ad quiescendum praesumit eorum ius ad operandum, atque, dum de hac ratione cogitamus cum christiana dominicae ratione coniuncta, recolere debemus, intima quidem solidarietate, perangustas condiciones tot virorum mulierumque utpote qui operis expertes, diebus quoque pro festis, ad inertiam cogantur.

67. Per dominicam quietem, sollicitudines vitaeque cotidianae munera aequam mensuram reperire possunt: terrena, de quibus solliciti sumus, spiritalibus divitiis spatium relinquunt; personae quibuscum vivimus, per conventus et magis serenum colloquium, verum vultum recipiunt. Ipsae naturae pulchritudines — nimis saepe corruptae ratione dominatus qui contra hominem retorquetur — iterum detegi intimeque degustari possunt. Dies pacis hominis cum Deo, secum et cum similibus suis, dominicus dies ita fit etiam tempus quo homo invitatur ut contuitum iniciat renovatum in rerum naturae mirabilia, tradens semet ipsum implicandum mira arcanaque illa harmonia quae, ad sancti Ambrosii sententiam, ob «concordiae amorisque inviolabilem legem», nectit diversa mundi elementa «in unitatis et pacis vinculum, velut individua compactione». (111) Tunc homo magis conscius fit secundum verba Apostoli, «quia omnis creatura Dei bona, et nihil reiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur, sanctificatur enim per verbum Dei et orationem» (1 Tim 4,4-5). Si vero, post sex laboris dies — qui revera pro multis ad quinque sunt redacti —, homo tempus quaerit ad sese relaxandum et ad alios suae vitae aspectus curandos, hoc verae necessitati debetur, quae cum nuntio evangelico plane congruit. Vir credens ideo explere tenetur hanc postulationem, quin detrimentum afferat praecipuis signis personalis et communis fidei suae, quae palam ostenditur in celebratione et sanctificatione diei Domini.

Idcirco, aequum est ut Christiani operam dent ut, peculiaribus quoque in adiunctis nostri temporis, leges civiles rationem habeant de obligatione diem dominicum sanctificandi. Nihilominus ipsi Christiani ex conscientia ordinare tenentur quietem dominicam ita ut Eucharistiam participent et ideo sese abstineant ab operibus et negotiis quae diei Domini sanctificationem, laetitiam illius diei propriam, aut debitam mentis et corporis relaxationem impediant. (112)

68. Quandoquidem ipsa quies, ne inanis evadat vel fons taedii efficiatur, spiritalem divitiarum auctum secum ferre debet, maiorem libertatem, occasionem contemplationis et fraternae communionis, fideles seligant, inter humani cultus instrumenta delectationesque a societate oblata, ea quae cum vita ad praecepta evangelica aptata magis conveniant. Hoc sub prospectu, dominica et festiva relaxatio mensuram «propheticam» comparat, solidando non primatum Dei dumtaxat, verum etiam primatum et dignitatem personae coram obligationibus vitae socialis et oeconomicae, ac veluti anticipando «caelum novum» et «terram novam», ubi liberatio a necessitudinum servitute definitiva erit et absoluta. Ut breviter dicamus, dies Domini ita fit, optima ratione, etiam dies hominis.

Dies solidarietatis

69. Dominicus dies Christifidelibus opportunitatem tribuat oportet se vovendi operibus misericordiae, caritatis et apostolatus. Spiritalis gaudii Christi resuscitati participatio involvit plenam communicationem amoris qui in illius corde ardet: non datur gaudium sine amore! Quod ipse Christus dilucidat dum comparat «mandatum novum» cum dono gaudii: «Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius dilectione. Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur. Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos» (Io 15,10-12).

Eucharistia igitur dominica non solum a caritatis officiis non avertit, sed contra fideles magis allicit «ad omnia opera caritatis, pietatis et apostolatus, quibus manifestum fiat Christifideles de hoc mundo quidem non esse, sed tamen esse lucem mundi eosdemque Patrem glorificare coram hominibus». (113)

70. Reapse, ab Apostolorum inde tempore, dominicus Christianorum conventus fuit tempus fraternae communicationis quod attinet ad indigentiores. «Per primam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat recondens, quod ei beneplacuerit» (1 Cor 16,2). Hic agitur de collectis quae pro pauperibus ecclesiis Iudaeae Paulus instituit: in dominica Eucharistia cor credentium ad Ecclesiae mensuras dilatatur. Penitus tamen percipiatur oportet adhortatio Apostoli, qui, potius quam austeram «oboli» conscientiam promoveat, provocat ad severum solidarietatis cultum, quae peragenda est sive apud sodales communitatis, sive apud universam societatem. Quam maxime graves exaudiendae sunt admonitiones quibus ipse Apostolus Corinthiam alloquitur communitatem, in culpa versantem ob contumeliam illatam in pauperes agapem fraternam post «cenam Domini» participantes: «Convenientibus ergo vobis in unum, non est dominicam cenam manducare; unusquisque enim suam cenam praesumit in manducando, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est. Numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum? Aut ecclesiam Dei contemnitis et confunditis eos, qui non habent?» (1 Cor 11,20-22). (114) Iacobus simili vehementia clamat: «Etenim si introierit in synagogam vestram vir aureum anulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu, et intendatis in eum, qui indutus est veste praeclara, et dixeritis: 'Tu sede hic bene', pauperi autem dicatis: 'Tu sta illic aut sede sub scabello meo', nonne iudicatis apud vosmetipsos et facti estis iudices cogitationum iniquarum?» (2,2-4).

71. Significationes Apostolorum inde a primis saeculis bene resonuerunt atque ardentes vocis notas excitarunt in Patrum Ecclesiae contionibus. Sanctus Ambrosius concitatis verbis divites allocutus est qui sese arbitrabantur religiosa adimplere officia templum frequentando, quin propria bona cum pauperibus communicarent, immo contra eos opprimendo: «Audi, dives, quid Dominus Deus dicat? Et tu ad ecclesiam venis, non ut aliquid largiaris pauperi, sed ut auferas». (115) Non minus severe sanctus Ioannes Chrysostomus: «Vis corpus Christi honorare? Non despicias ipsum nudum: neque hic sericis vestibus honores, foris autem frigore ac nuditate afflictum neglegas. Nam is qui dixit 'Hoc est corpus meum', et verbo rem firmavit, idem ipse dixit: 'Esurientem me vidistis, et non nutrivistis'; et, 'In quantum non fecistis uni horum minimorum, nec mihi fecistis' [...]. Quae enim utilitas si mensa Christi sit aureis poculis onusta, ipse vero fame pereat? Primo esurientem imple, et tunc ex superabundanti mensam eius exorna». (116)

Verba sunt quae vehementer communitatem christianam monent de officio curandi ut Eucharistia sedes fiat ubi fraternitas concreta fiat solidarietas, ubi novissimi sint primi in fratrum existimatione et dilectione, ubi Ipse Christus, per munificum donum a divitibus pauperioribus tributum, quodam modo, temporum decursu, miraculum multiplicationis panum iterare possit. (117)

72. Eucharistia est eventus et propositum fraternitatis. Ex Missa dominica caritatis unda prorumpit, cuius est totam fidelium vitam pervadere, animum addens ipsi eorum rationi vivendi reliquum diei dominicae tempus. Si dies dominicus tempus est gaudii, Christianus per peculiares actiones suas fateatur oportet se ipsum «solum» felicem esse non posse. Ille circum contueri debet, ut reperiat proximos qui eius solidarietate indigere possunt. Fieri potest ut in vicinis locis vel inter proximos sint aegroti, aetate provecti, infantes, migrantes qui praecipue ipso dominico die solitudinem, proprias necessitates, suam doloris condicionem vehementius patiantur. At, praehabito hoc responsalitatis magis diffusae proposito, curnam diei Domini non tribuitur maior participationis sensus, diversa cogitando incepta quae christiana caritas exsequi potest? Personam quandam unam ad cenam invitare, infirmos invisere, cuipiam familiae indigenti aliquid edendum largiri, quoddam diei momentum consumere in praecipuis et voluntariis solidarietatis inceptis: haec omnia iter constituent ad ferendam in cuiusque vitam caritatem Christi, ex mensa eucharistica haustam.

73. Si ita vivitur, non solum Eucharistia dominica sed integer dominicus dies in altam mutabitur caritatis scholam, iustitiae et pacis. Christi resuscitati praesentia apud suos fit solidarietatis propositum, spiritalis conversionis necessitas, impulsio ad structuras peccati debellandas, quibus vel singuli homines, vel coetus hominum vel aliquando integri populi irretiuntur. Quin fiat effugium, potius est christianus dies dominicus «prophetia» in tempore inscripta, prophetia quae credentes adigit ad sequenda vestigia Illius qui venit «evangelizare pauperibus, (...) praedicare captivis remissionem et caecis visum, dimittere confractos in remissione, praedicare annum Domini acceptum» (Lc 4,18-19). Credens, Christi scholam in dominica memoria Paschatis frequentando eiusque promissionem mente recolendo: «Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis» (Io 14,27), vicissim efficitur pacis instrumentum.


Caput V

DIES DIERUM

DOMINICA PRIMORDIALIS FESTIVITAS,
TEMPORIS REVELANS SIGNIFICATIONEM

Christus temporis Alpha et Omega

74. «Christiana in fide praecipuum habet pondus tempus. Conditur orbis intra eius definitionem, intra tempus progreditur historia salutis, quae apicem suum in “plenitudine temporis” ipsius Incarnationis tangit suumque terminum in glorioso reditu Filii Dei exeunte omni tempore. In Iesu Christo, Verbo Incarnato, tempus evadit modus quidam Dei, qui in se ipse est aeternus». (118)

Terrestris vitae Christi anni, sub Novi Testamenti lumine, revera medium temporis punctum statuunt. Hoc medium punctum culmen suum in resurrectione attingit. Si, enim, verum est Deum illum esse hominem factum a primo conceptionis momento intra Virginis Sanctae uterum, pariter constat sola resurrectione humanitatem eius totam transfiguratam esse atque glorificatam, propriam sic eius naturam plane patefaciendo nec non gloriam divinam. Sermone in synagoga Antiochiae Pisidiae habito (cfr Act 13,33), ad Christi resurrectionem adhibet Paulus consulto Psalmi secundi sententiam: «Filius meus es tu; ego hodie genui te» (v. 7). Hanc ipsam ob causam, in vigiliae Paschalis celebratione, Christum resuscitatum praebet Ecclesia veluti «Principium et Finem, Alpha et Omega». Voces illae a celebrante enuntiatae dum praeparatur Paschalis cereus, in quo anni vertentis inscribitur numerus, illud quidem extollunt: «Christum esse temporis dominum, principium eius ac terminum; omnem annum, diem omnem et momentum complecti Incarnatione eius et Resurrectione, ut hac via Deo in “plenitudinem temporis” concurrant». (119)

75. Quandoquidem dominica dies hebdomadale Pascha est, quo repetitur praesensque redditur dies cum ex mortuis resuscitatus est Christus, dies item est qui temporis sensum recludit. Nulla est cum cosmicis cyclis cognatio, secundum quos naturalis religio atque humana cultura tempus metiri volunt, concedentes fortasse etiam fabulae aeternae vicissitudinis. Christiana Dominica alia omnino res est! Ex Resurrectione scaturiens, dominica dies hominis tempora, menses annos saecula, dividit sicut directoria sagitta quae eadem spatia pertransit dirigitque ad alterius Christi adventus terminum. Novissimum enim diem dominica praefigurat, scilicet Parusiae, quam quodammodo Christi gloria in Resurrectionis eventu praecipit.

Re enim vera quidquid ad finem usque orbis accidet, sola propagatio erit atque explicatio eorum quae in die evenerunt quo conflictatum Crucifixi corpus virtute Spiritus resuscitatum est et vicissim fons Spiritus pro hominibus est factum. Hinc igitur novit Christianus se haud debere aliud exspectare tempus quandoquidem terrarum orbis, quantacumque sit temporis ipsius longinquitas, iam extremo in tempore vivit. A Christo glorificato non Ecclesia dumtaxat, verum integer ipse mundus atque historia gubernantur continenter et diriguntur. Haec vitae vis est totam creaturam impellens, quae «congemiscit et parturit usque adhuc» (Rom 8,22), ad metam usque propriae redemptionis. Huius itineris potest habere homo obscuriorem dumtaxat intuitum; eius vero computationem habent et certitudinem Christiani, atque dominicae diei sanctificatio significans est testificatio quam ipsi dare iubentur ut hominis tempora semper spe sustineantur.

Dominica liturgicum per annum

76. Si quidem Domini dies, hebdomadali sua crebritate, innititur antiquissima Ecclesiae traditione atque Christianis vitale quoddam affert pondus, alius cursus non multo post sese affirmavit: cyclus annuus. Congruit namque menti humanae mos celebrandi anniversarias memorias, adiungendo redeuntibus diebus ac temporibus recordatio eventuum praeteritorum. Quotiens vero de eventis agitur quae de alicuius populi vita decernunt, plerumque fit ut eorum commemoratio festivam excitet affectionem qua molesta dierum similitudo perrumpitur.

Sunt autem principales salutis eventus, quibus Ecclesiae innititur vita, ex Dei consilio arte consociati cum Paschate et Pentecoste, annuis Iudaeorum festivitatibus, in iisque prophetico modo praefigurati. Ab altero saeculo annui Paschatis celebratio a Christianis ipsis, praeter hebdomadalis Paschatis commemorationem, passa est ut maius spatium Christi mortui resuscitatique mysterio ponderando concederetur. Praeparatorio ieiunio praeeunte, per longam vigiliam celebrata et quinquaginta dies prolongata usque ad Pentecosten, festivitas Paschalis, «sollemnitatum sollemnitas» effecta est per praestantiam dies initiationis catechumenorum. Reapse si per baptismum peccato illi moriuntur adque novam resurrectionem resurgunt, hoc ideo accidit quod Iesus «traditus est propter delicta nostra et suscitatus est propter iustificationem nostram» (Rom 4,25; cfr 6,3-11). Intimo dein vinculo coniuncta cum Paschali mysterio, Pentecostes sollemnitas peculiare sibi sumit momentum, cum Spiritus Sancti descensio celebratur in Apostolos cum Maria coniunctos, nec non principium missionis universos ad populos. (120)

77. Similis commemorandi ratio totam moderata est anni liturgici ordinationem. Perinde ac Concilium Oecumenicum Vaticanum II meminit, voluit Ecclesia mater integrum per annum partiri «totum ... Christi mysterium ... ab Incarnatione et Nativitate usque ad Ascensionem, ad diem Pentecostes et ad exspectationem beatae spei et adventus Domini. Mysteria Redemptionis ita recolens, ipsa divitias virtutum atque meritorum Domini sui, adeo ut omni tempore quodammodo praesentia reddantur, fidelibus aperit, qui ea attingant et gratia salutis repleantur». (121)

Sine dubitatione sollemnissima celebratio, post Pascha et Pentecosten, exsistit Domini Nativitas, qua Incarnationis meditantur Christiani mysterium Deique Verbum contemplantur quod nostram humanam naturam sumere sibi est dignatum ut suae nos divinitatis redderet participes.

78. Aequabiliter «in hoc annuo mysteriorum Christi circulo celebrando, Sancta Ecclesia Beatam Mariam Dei Genetricem cum peculiari amore veneratur, quae indissolubili nexu cum Filii sui opere salutari coniungitur». (122) Simili prorsus modo inducens annuum in cyclum, anniversariis nimirum occasionibus, memorias martyrum aliorumque sanctorum, Ecclesia «praedicat Paschale mysterium in Sanctis cum Christo compassis et conglorificatis». (123) Peracta germano liturgiae animo sanctorum commemoratio, principalis Christi partes non obscurat, verum contra extollit, resurrectionis ipsius potestatem demonstrans. Quemadmodum Paulinus Nolanus decantat: «omnia praetereunt, sanctorum gloria durat in Christo qui cuncta novat dum permanet ipse». (124) Intima haec gloriae sanctorum coniunctio cum Christo iam in ipso inscripta est anni liturgici statuto, eloquentissimamque sui ipsius declarationem repperit in praecipua et dominante indole dominicae diei uti diei Domini. Dum anni liturgici tempora succedunt, observata dominica die quae eum modulatur, officium tam ecclesiale quam spiritale Christianorum alto modo incardinatur in Christo, in quo suam causam exsistendi invenit et ex quo alimentum haurit ac stimulum.

79. Forma igitur naturalis apparet dominica dies qua illae liturgici anni sollemnitates comprehendantur et perficiantur, quarum vis in christiana vita tam magna est ut Ecclesia statuerit eius efferre momentum obligatione fidelibus imponenda Missam participandi observandique requietem, etiamsi in mutabiles hebdomadae dies incidunt. (125) Horum festorum numerus alius fuit aliis temporibus, inspectis socialibus et oeconomicis societatis condicionibus tum etiam eorum radicibus in traditione priore ac denuo favore legum civilium. (126)

Sinit vigens ordinatio canonica et liturgica ut quaeque Episcoporum Conferentia, ponderatis propriis huius vel illius Nationis adiunctis, numerum dierum de praecepto minuat. Consilium hac in re, fortasse aliquando captum, oportebit peculiari Sedis Apostolicae approbatione sanciri, (127) atque, hoc in casu, celebratio alicuius mysterii Domini sicut Epiphaniae vel Ascensionis, sollemnitatis Corporis et Sanguinis Christi ad proximum diem dominicum proferenda est liturgicis ex normis, ne fideles eiusdem mysterii contemplatione destituantur. (128) Curae similiter erit pastoribus cohortari fideles ut Missae sacrificio assistant, etiam festivitatibus alicuius momenti per hebdomadam accidentibus. (129)

80. Peculiari pastorali modo disserendum est de crebris illis condicionibus ubi periculum est ne populi traditiones et culturae formae alicuius regionis celebrationem diei dominicae aliorumque liturgicorum festorum invadant atque affectui verae fidei christianae elementa admisceant quae sunt aliena omnino et illam celebrationem deformare possunt. Necesse est his in casibus claritatem per catechismum opportunasque pastorales intercessiones procurare, eaque omnia refutare quae cum Christi Evangelio conciliari non possunt. Non tamen licet oblivisci saepenumero tales traditiones — itemque novas propositas culturales formas civilis societatis — sua bona habere quae sine difficultate cum fidei postulatis coniungentur. Pastorum ipsorum est prudens efformare iudicium quod bona, quae iam in aliqua cultus humani forma insunt, conservet certa intra socialia adiuncta et in populari religionis cultu, ita ut liturgica celebratio praesertim dierum dominicorum ac festorum nihil inde patiatur, verum potius adiuvetur. (130)

CONCLUSIO

81. Permagnae revera spiritales divitiae pastoralesque diei dominicae sunt quemadmodum eam nobis concredidit traditio. Cum omni summa eius significationum atque applicationum recepta, illa quadamtenus summarium praebet christianae vitae atque etiam rationem, qua bene ea ducatur. Intellegitur propterea qua re diei Domini observatio cordi et curae potissimum Ecclesiae sit ac vera et propria intra ecclesialem disciplinam maneat obligatio. Verumtamen haec observatio percipi debet prius veluti in intima ipsa christiana vita insita postulatio quam praeceptum. Maxime quidem interest ut quisque fidelis sibi persuadeat suam fidem vivere se non posse plena cum vitae communitatis christianae communicatione nisi conventui eucharistico dominicali ex more adstet. Si enim illa cultus plenitudo, quem Deo homines debent, in Eucharistia completur neque similitudinem ulla cum alia experientia religiosa habet, hoc singulari quadam efficacia exprimitur in congressu dominicali totius communitatis quae voci Resuscitati convocantis obtemperat ut ei Verbi sui lumen tribuat suique Corporis nutrimentum tamquam sacramentalem perpetuum redemptionis fontem. Hoc ex capite scaturiens gratia homines renovat et vitam et historiam.

82. Sibi itaque haec omnia ex fide persuadentes, quam comitatur conscientia ipsa patrimonii bonorum positorum humanorum in ritu etiam dominicali, Christiani nostri temporis consistere debent ante provocationes alicuius culturae quae salubriter necessitates requietis liberique temporis complexa est sed eas leviter saepe curat ac nonnumquam oblectamenti formis seducitur quae morali ratione reprehendi possunt. Certissime cum aliis hominibus coniungi se sentit Christianus die hebdomadalis otii fruentibus; eodem tamen tempore plane sibi conscius est tum novitatis tum etiam propriae indolis diei dominicae, cum ad suam totiusque hominum generis celebrandam vocatur salutem. Si enim laetationis ac requietis est dies, hoc inde accidit quod «dies Domini» est, dies videlicet Domini resuscitati.

83. Sic sane percepta et impleta dominica dies quodammodo anima evadit reliquarum dierum, ideoque potest Origenis affirmatio adduci qua adseverat «perfectum Christianum... semper esse in eius diebus, semper agere dies dominicas». (131) Vera schola Dominica est atque continuum ecclesialis paedagogiae iter; cui paedagogiae nihil substitui potest praesertim in hodiernae societatis condicionibus quae vehementius semper partitione signatur nec non pluralismo culturali, quibus singulorum Christianorum fidelitas erga proprias fidei postulationes acriter probatur. Multis etiam in orbis regionibus condicio deprehenditur christianismi «diasporae», quae nempe dispersionis affligitur statu, ubi iam non amplius inter se Christi discipuli sustinere facile consortionem possunt, neque structuris sustentantur culturaeque christianae propriis traditionibus. His in adiunctis vere impeditis ipsa facultas conveniendi dominica die cum universis fidei fratribus et sororibus ac mutuo permutandi fraternitatis donum adiumentum est cui renuntiari non licet.

84. Uti vitae christianae adminiculum, suapte natura adsumit sibi dominica dies auctoritatem testificationis atque annuntiationis. Dies precationis et communionis et exsultationis, totam permovet societatem viresque vitae, spei causas circa se diffundendo. Nuntiat quidem tempus, quod Ille occupat qui Resuscitatus est historiaeque Dominus, non illusionum nostrarum conditorium esse sed venturi temporis semper novi incunabula, opportunitatem nempe quae datur ut fugacia huius vitae momenta in aeternitatis semina transfiguremus. Invitatio est Dominica ut prorsus prospiciatur; dies est quo Christo ipsi clamat christiana communitas «Marána tha: veni, Domine!» (1 Cor 16,22). Hac in spei exspectationisque exclamatione, eadem communitas comitatur sustentatque hominum spem. Ex una in aliam dominicam diem ipsa a Christo illustrata ad Dominicam progreditur sine fine caelestium Hierosolymarum, cum suis omnibus partibus perfecta erit mystica Dei Civitas, quae «non eget sole neque luna, ut luceant ei, nam claritas Dei illuminavit eam, et lucerna eius est Agnus» (Apc 21,23).

85. In hac contentione ad metam fulcitur Ecclesia et a Spiritu animatur. Ipse memoriam exsuscitat atque Resurrectionis eventum omni credentium generationi efficit. Donum quippe interius est quod Resuscitatum fratresque coniungit in unius corporis intima familiaritate, fidem nostram inflammans, caritatem nostris cordibus infundens, nostram pariter spem corroborans. In omni die Ecclesiae praesens adest sine intermissione Spiritus, qui impraevisus irruit suorumque donorum divitias liberaliter impertit; at in conventu dominicali ad hebdomadalem Paschatis celebrationem potissimum Ecclesia illum auscultat, cum eoque ad Christum sese extendit ardenter, gloriosum suum praestolans reditum: «Et Spiritus et sponsa dicunt: 'Veni'!» (Apc 22,17). His omnino Spiritus partibus perpensis cupivimus ut haec cohortatio Nostra ad dominicae diei iterum retegendum sensum contingeret hoc anno, qui intra proximam iubilaei praeparationem Spiritui Sancto nominatim dicatur.

86. Deprecationi Virginis sanctae actuosam huius Epistulae Apostolicae receptionem apud christianas communitates commendamus. Nihil sane ipsa praecipuis Christi eiusque Spiritus officiis detrahens adest in omni Dominica Ecclesiae. Hoc ipsum Christi mysterium deposcit: quomodo enim Illa, quae Mater Domini est atque Mater Ecclesiae, non peculiari titulo adesse posset eo ipso die qui simul et dies Domini est et dies Ecclesiae?

Fideles qui in dominicali congressione proclamatum audiunt Verbum Virginem Mariam respiciunt ab ea discentes illud idem custodire et suo ponderare in corde (cfr Lc 2,19). Cum Maria sub cruce consistere discunt, ut Patri Christi sacrificium offerant suaeque vitae donum cum eo consocient. Gaudium resurrectionis cum Maria experiuntur, suas faciunt eius voces Magnificat quae inexhaustum divinae misericordiae donum decantant perpetuo in temporis fluxo itinere: «Et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum» (Lc 1,50). Ex Dominica in dominicam diem Mariae vestigia peregrinans premit populus, atque eius maternae preces vehementem insigniter et efficacem reddunt precationem illam, quam ad sanctissimam Trinitatem tollit Ecclesia.

87. Impendens Iubilaeum, carissimi Fratres ac Sorores, admonet nos ut spiritale nostrum ac pastorale altius persequamur officium. Hoc namque verum eius est propositum. Quo enim celebrabitur anno, multa incepta illud distinguent eique peculiarem addent notam, quam necesse est habeat conclusio secundi Millennii ac tertii initium a Verbi Dei incarnatione. Hic tamen annus et hoc tempus insigne transibunt, atque alia exspectabuntur iubilaea et aliae commemorationes sollemnes. Sua vero cum ordinaria sollemnitate Dominica tempus peregrinationis Ecclesiae metietur, usque ad Dominicam sine occasu. Quocirca cohortamur vos, cari in Episcopatu et Presbyteratu Fratres, ut una cum fidelibus indefatigabili studio contendatis, ut huius sacri diei praestantia melius semper agnoscatur vivendoque impleatur. Christianis communitatibus hinc plurimi importabuntur fructus atque beneficia similiter derivabuntur totam in civilem societatem.

Utinam tertii Millennii viri ac mulieres, Ecclesiam convenientes quae mysterium quaque dominica die festive concelebrat unde totam suam haurit vitam, valeant item Christo ipsi resuscitato occurrere. Sese continenter renovantes hebdomadalem intra Paschatis recordationem sint discipuli eius usque credibiliores redimentis Evangelii nuntiatores, amorisque simul operosi civitatis aedificatores.

Singulis adsit cunctisque Benedictio Nostra Apostolica.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXXI mensis Maii, in Pentecostes sollemnitate, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.


INDEX

Introductio

Caput I
DIES DOMINI
OPERIS CONDITORIS CELEBRATIO

«Omnia per ipsum facta sunt» (Io 1,3)

«In principio creavit Deus caelum et terram» (Gn 1,1)

«Shabbat»: laeta Creatoris quies

«Et benedixit Deus diei septimo et sanctificavit illum» (Gn 2,3)

«Recordandum» ad «sanctificandum»

A sabbato ad Dominicam

Caput II
DIES CHRISTI
DIES DOMINI RESUSCITATI ATQUE SPIRITUS DONUM

Pascha hebdomadale

Prima hebdomadis dies

Progrediens a sabbato seiunctio

Novae creationis dies

Octavus dies, aeternitatis figura

Christi-lucis dies

Doni Spiritus dies

Fidei dies

Dies quo carere non possumus

Caput III
DIES ECCLESIAE
EUCHARISTICA COADUNATIO DOMINICAE COR

Resuscitati praesentia

Eucharistica coadunatio

Dominicalis Eucharistia

Ecclesiae dies

Populus peregrinans

Spei dies

Mensa Verbi

Corporis Christi mensa

Paschale convivium ac fraternus concursus

A Missa ad «missionem»

Praeceptum dominicale

Laetabilis participatio et canora

Celebratio illigans atque participata

Christianae dominicae alia tempora

Dominici conventus absente sacerdote

Diffusiones radiophonicae et televisificae

Caput IV
DIES HOMINIS
DIES DOMINICUS: TEMPUS GAUDII, QUIETIS ET SOLIDARIETATIS

Christi «gaudium impletum»

Sabbati observantia

Quietis dies

Dies solidarietatis

Caput V
DIES DIERUM
DOMINICA PRIMORDIALIS FESTIVITAS, TEMPORIS REVELANS SIGNIFICATIONEM

Christus temporis Alpha et Omega

Dominica liturgicum per annum

Conclusio


(1) Cfr Ap 1,10: «Kuriakh hmera»; cfr etiam Didachè 14,1; S. Ignatius Antiochenus, Epistola ad Magnesios 9,1-2: SC 10, 88-89.

(2) Pseudo-Eusebius Alexandrinus, Sermo 16: PG 86, 416.

(3) In die dominica Paschae II, 52; CCL 78, 550.

(4) Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia Sacrosanctum Concilium, 106.

(5) Ibid.

(6) Cfr Litt. motu proprio datae Mysterii paschalis (14 Februarii 1969): AAS 61 (1969), 222-226.

(7) Cfr Nota pastoralis Conferentiae Episcoporum Italiae «Il giorno del Signore» (15 Iulii 1984), 5: Ench. CEI 3, 1398.

(8) Const. de sacra Liturgia Sacrosanctum Concilium, 106.

(9) Homilia in sollemni initio Pontificatus (22 Octobris 1978), 5: AAS 70 (1978), 947.

(10) N. 25: AAS 73 (1981), 639.

(11) Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, 34.

(12) Interpretantur fratres nostri Hebraei sabbatum ex spiritali doctrina «nuptiarum», prout verbi causa ex locis elucet Genesis Rabbah X,9 et XI,8 (cfr J. Neusner, Genesis Rabbah, vol. I, Atlanta 1985, 107 et 117). Affectionis etiam nuptialis est carmen Leka dôdi: «Laetabitur de te Deus tuus, ut cum sponsa sponsus laetatur [...]. In medium tui populi praedilecti fidelium veni o sponsa, shabbat regina» (Preghiera serale del sabato, curante A. Toaff, Roma 1968-69, 3).

(13) Cfr A.J. Heschel, The sabbath. Its meaning for modern man (22 ed. 1995), 3-24.

(14) Ep. 13, 1: CCL 140 A, 992.

(15) Ep. ad Decentium XXV, 4, 7: PL 20, 555.

(16) Homiliae in Hexaemeron II, 8: SC 26, 184.

(17) Cfr In Ioannis evangelium tractatus XX, 20, 2: CCL 36, 203; Epist. 55, 2: CSEL 34, 170-171.

(18) Haec ad resurrectionem relatio peculiariter in Russo sermone conspicitur, in quo dominica «resurrectio» (voskresén'e) appellatur.

(19) Epist. 10, 96, 7.

(20) Cfr ibid. Quod attinet ad Plinii epistulam, etiam Tertullianus memorat antelucanos coetus in Apologeticum 2, 6: CCL 1, 88; De corona 3, 3: CCL 2, 1043.

(21) Ad Magnesios 9, 1-2: SC 10, 88-89.

(22) Sermo 8 in octava Paschatis ad infantes 4: PL 46, 841. Haec «primi diei» dominicae natura in Calendario liturgico Latino omnino exstat, ubi dies Lunae secunda feria appellatur, dies Martis tertia feria et ita porro. In Lusitano sermone verba similia reperiuntur.

(23) S. Gregorius Nyssenus, De castigatione: PG 46, 309. In Maronitica quoque liturgia nexus extollitur inter sabbatum et dominicam, a «Sabbati Sancti mysterio» sumpto initio (cfr M. Hayek, Maronite (Eglise), in Dictionnaire de spiritualité, X (1980), 632-644).

(24) Ritus Baptismi infantium, 9; cfr Ritus intitiationis christianae adultorum, 59.

(25) Missale Romanum, ritus aspersionis dominicalis aquae benedictae.

(26) Cfr S. Basilius, De Spiritu Sancto 27, 66: SC 17, 484-485. Cfr quoque Epistola Barnabae 15, 8-9: SC 172, 186-189; S. Iustinus, Dialogus cum Tryphone Iudaeo 24. 138: PG 6, 528. 793; Origenes, Hom. in psalmos, Psalmus 118 (119), 1: PG 12, 1588.

(27) Confessionum libri XIII 50: CCL 27, 272.

(28) Cfr S. Augustinus, Epist. 55, 17: CSEL 34, 188: «Ita ergo erit octavus, qui primus, ut prima vita sed aeterna reddatur».

(29) Sic Britanni Sunday et Germani Sonntag dicunt.

(30) Apologia I, 67: PG 6, 430.

(31) Cfr S. Maximus Taurinensis, Sermo 44, 1: CCL 23, 178; ID., Sermo 53, 2: CCL 23, 219; Eusebius Caesariensis, Comm. in Ps 91: PG 23, 1169-1173.

(32) Cfr hymnus ad Laudes Dominicarum temporis ordinarii: Dies aetasque ceteris octava splendet sanctior in te quam, Iesu, consecras primitiae surgentium (I hebd.); etiam: Salve dies, dierum gloria, dies felix Christi victoria, dies digna iugi laetitia dies prima. Lux divina caecis irradiat, in qua Christus infernum spoliat, mortem vincit et reconciliat summis ima (II hebd.). Similes locutiones inveniuntur in hymnis quos Liturgia Horarum recepit variis in vernaculis sermonibus.

(33) Clemens Alexandrinus, Stromata VI, 138, 1-2: PG 9, 364.

(34) Cfr Ioannes Paulus II, Litt. Enc. Deminum et vivificantem (18 Maii 1986), 22-26: ASS 78 (1986), 829-837.

(35) Cfr Athanasius Alexandrinus, Epistulae heortasticae 1, 10: PG 26, 1366.

(36) Cfr Bardesanes, Dialogus de fato 46: PS 2, 606-607.

(37) Const. de sacra liturgia Sacrosanctum Concilium, Appendix: de Calendario recognoscendo declaratio.

(38) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 9.

(39) Cfr Ioannes Paulus II, Litt. Dominicae Cenae (24 Februarii 1980), 4: AAS 72 (1980), 120; Litt. Enc. Dominum et vivificantem (18 Maii 1986), 62-64: AAS 78 (1986), 889-894.

(40) Cfr Ioannes Paulus II, Litt. ap. Vicesimus quintus annus (4 Decembris 1988), 9: AAS 81 (1989), 905-906.

(41) N. 2177.

(42) Cfr Ioannes Paulus II, Litt. Ap. Vicesimus quintus annus (4 Decembris 1988), 9: AAS 81 (1989), 905-906.

(43) Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia Sacrosanctum Concilium, 41; cfr Decr. de officio pastorali Episcoporum in Ecclesia Christus Dominus, 15.

(44) Sunt verba embolismi qui hac aliave locutione ponitur intra quaedam eucharistica praescripta diversarum linguarum. Quae verba perspicue dominicae «paschalem» naturam exprimunt.

(45) Cfr Congr. pro Doctrina Fidei, Litterae ad Catholicae Ecclesiae Episcopos de aliquibus aspectibus Ecclesiae prout est communio Communionis notio (28 Maii 1992), 11-14: AAS 85 (1993), 844-847.

(46) Ioannes Paulus II, Allocutio ad tertium Foederatarum Civitatum Americae Septentrionalis Episcoporum coetum (17 Maii 1998), 4: L'Osservatore Romano, 18 Martii 1998, 4.

(47) Const. de sacra Liturgia Sacrosanctum Concilium, 42.

(48) S. Congr. Rituum, Instr. de cultu mysterii eucharistici Eucharisticum mysterium (25 Maii 1967), 26: AAS 59 (1967), 555.

(49) Cfr S. Cyprianus, De orat. dom. 23: PL 4, 553; ID., De cath. Eccl. unitate, 7: CSEL 3-1, 215; Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 4; Const. de sacra Liturgia Sacrosanctum Concilium, 26.

(50) Cfr Ioannes Paulus II, Adhort. Ap. Familiaris consortio (22 Novembris 1981), 57; 61: AAS 74 (1982), 151; 154.

(51) Cfr S. Congr. pro Cultu Divino, Directorium de Missis cum pueris (1 Novembris 1973): AAS 66 (1974), 30-46.

(52) Cfr S. Congr. Rituum, Instr. de cultu mysterii eucharistici Eucaristicum mysterium (25 Maii 1967), 26: AAS 59 (1967), 555-556; S. Congr. pro Episcopis, Directorium de pastorali ministerio Episcoporum Ecclesiae imago (22 Februarii 1973), 86c: Ench. Vat. 4, 2071.

(53) Cfr Ioannes Paulus II, Adhort. Ap. post-synodalis Christifideles laici (30 Decembris 1988), 30: AAS 81 (1989), 446447.

(54) Cfr S. Congr. pro Cultu Divino, Instr. De missis pro coetibus particularibus (15 Maii 169), 10: AAS 61 (1969), 810.

(55) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 48-51.

(56) «Haec est vita nostra, ut desiderando exerceamur»: S. Augustinus, In prima Ioan. tract. 4, 6: SC 75, 232.

(57) Missale Romanum, Embolismus quem Pater Noster praecedit.

(58) Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, 1.

(59) Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 1; cfr Ioannes Paulus II, Litt. Enc. Dominum et vivificantem (18 Maii 1986), 61-64: AAS 78 (1986), 888-894.

(60) Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia Sacrosanctum Concilium, 7; cfr 33.

(61) Ibid., 56; cfr Ordo Lectionum Missae, Praenotanda, 10.

(62) Const. de sacra Liturgia Sacrosanctum Concilium, 51.

(63) Cfr ibid., 52; Codex Iuris Canonici, can. 767 § 2; Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 614.

(64) Const. Ap. Missale Romanum (3 Aprilis 1969): AAS 61 (1969), 220.

(65) In Const. conciliari Sacrosanctum Concilium, 24, dicitur «suavis et vivus Sacrae Scripturae affectus».

(66) Ioannes Paulus II, Litt. Dominicae Cenae (24 Februarii 1980), 10: AAS 72 (1980), 136.

(67) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Divina Revelatione Dei Verbum, 25.

(68) Cfr Ordo lectionum Missae, Praenotanda, cap. III.

(69) Cfr Ordo Lectionum Missae, Praenotanda, I, 6.

(70) Conc. Oecum. Tridentinum, Sess. XXII, Doctrina et canones de sanctissimo Missae sacrificio, II: DS, 1743; cfr Catechismus Catholicae Ecclesiae, 1366.

(71) Catechismus Catholicae Ecclesiae, 1368.

(72) S. Congr. Rituum, Instr. de cultu mysterii eucharistici Eucharisticum mysterium (25 Maii 1967), 3b: AAS 59 (1967), 541; cfr Pius XII, Litt. Enc. Mediator Dei (20 Novembris 1947), II: AAS 39 (1947), 564-566.

(73) Cfr Catechismus Catholicae Ecclesiae, 1385; cfr quoque Congr. pro Doctrina Fidei, Epistula ad Catholicae Ecclesiae Episcopos de receptione communionis eucharisticae a fidelibus qui post divortium novas inierunt nuptias (14 Septembris 1994): AAS 86 (1994), 974-979.

(74) Cfr Innocentius I, Epist. 25, 1 Decentio Eugubino missa: PL 20, 553.

(75) II, 59, 2-3, ed. F.X. Funk, 1905, 170-171.

(76) Cfr S. Iustinus, Apologia I, 67, 3-5: PG 6, 430.

(77) Acta SS. Saturnini, Dativi et aliorum plurimorum martyrum in Africa 7, 9, 10: PL 8, 707.709-710.

(78) Cfr can. 21, Mansi, Conc. II,9.

(79) Cfr can. 47, Mansi, Conc. VIII, col. 332.

(80) Cfr propositio contraria, ab Innocentio XI condemnata anno1679, circa moralem obligationem festum sanctificandi.

(81) Can. 1248: Festis de praecepto diebus Missa audienda est; can. 1247, 1: Dies festi sub praecepto in universa Ecclesia sunt... omnes et singuli dies dominici.

(82) Codex Iuris Canonici, can. 1247; Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 881 §§ 1.3, sic praecipit: «Christifideles obligatione tenentur diebus dominicis et festis de praecepto Divinam Liturgiam participandi aut secundum praescripta vel legitimam consuetudinem propriae Ecclesiae sui iuris celebrationem laudum divinarum».

(83) N. 2181: Qui deliberate hanc obligationem transgrediuntur, grave committunt peccatum.

(84) S. Congr. pro Episcopis, Directorium de pastorali ministerio Episcoporum Ecclesiae imago (22 Februarii 1973), 86a: Ench. Vat. 4, 2069.

(85) Cfr Codex Iuris Canonici, can. 905 § 2.

(86) Cfr Pius XII, Const. Ap. Christus Dominus (6 Ianuarii 1953): AAS 45 (1953), 15-24; Motu proprio Sacram Communionem (19 Martii 1957): AAS 49 (1957), 177-178. Congr. S. Officii Instr. de disciplina circa ieiunium eucharisticum servanda (6 Ianuarii 1953): AAS 45 (1953), 47-51.

(87) Cfr Codex Iuris Canonici, can. 1248 § 1; Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 881 § 2.

(88) Cfr Missale Romanum, Normae universales de Anno liturgico et de Calendario, 3.

(89) Cfr S. Congr. pro Episcopis, Directorium de pastorali ministerio Episcoporum Ecclesiae imago (22 Februarii 1973), 86: Ench. Vat. 4, 2069-2073.

(90) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia,Sacrosanctum concilium, 14.26; Ioannes Paulus II, Litt. Ap. Vicesimus quintus annus (4 Decembris 1988), 4.6.12: AAS 81 (1989), 900-901; 902; 909-910.

(91) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 10.

(92) Cfr Instructio interdicasterialis de quibusdam quaestionibus circa fidelium laicorum cooperationem ad sacerdotum ministerium spectantem Ecclesiae de mysterio (15 Augusti 1997), 6.8: AAS 89 (1997), 869.870-872.

(93) Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 10.

(94) Ibid., 11.

(95) Cfr Codex Iuris Canonici, can. 1248 § 2.

(96) Cfr S. Congr. de Cultu Divino, Directorium de celebrationibus dominicis absente presbytero Christi Ecclesia (2 Iunii 1988): Ench. Vat. 11,442-468; Instructio interdicasterialis de quibusdam quaestionibus circa fidelium laicorum cooperationem ad sacerdotum ministerium spectantem Ecclesiae de mysterio (15 Augusti 1997): AAS 89 (1997), 852-877.

(97) Cfr Codex Iuris Canonici, can. 1248 § 2; Congr. pro Doctrina Fidei, Epistula Sacerdotium ministeriale (6 Augusti 1983), III: AAS 75 (1983), 1007.

(98) Cfr Pontificium Consilium Instrumentis Communicationis Socialis Praepositum, Instr. Communio et progressio (23 Maii 1971), 150-152.157: AAS 63 (1971), 645-646.647.

(99) Diaconalis acclamatio in honorem diei dominici: cfr textus Syriacus in Missali secundum ritum Ecclesiae AntiochiaeMaronitarum (in editione Syriaca et Arabica), Jounieh (in Libano) 1959, 38.

(100) V, 20, 11, ed. F.X. Funk, 1905, 298; cfr Didaché 14, 1, ed. F.X. Funk, 1901, 32; Tertullianus, Apologeticum 16, 11: CCL 1, 116. Legatur praesertim Epistola Barnabae 15, 9: SC 172, 188-189: Idcirco et diem octavum in laetitia agimus; quo et Iesus resurrexit a mortuis, et cum apparuisset, ascendit ad caelos.

(101) Tertullianus verbi gratia nos edocet illis diebus dominicis vetitum esse genua flectere, quoniam haec positio, quae tunc temporis gestus paenitentiae habebatur, haud congruens cum die gaudii esse videbatur: cfr De corona 3, 4: CCL 2, 1043.

(102) Ep. 55, 28: CSEL 342, 202.

(103) Cfr s. Teresia a Iesu Infante et a Sacro Vultu, Derniers entretiens, 5-6 Iulii 1897, in: Oeuvres complètes, Cerf - Desclée de Brouwer, Paris 1992, 1024-1025.

(104) Adhort. ap. Gaudete in Domino (9 Maii 1975), II: AAS 67 (1975), 295.

(105) Ibid., VII, l.m. (conclusio), 322.

(106) Hex. 6, 10, 76: CSEL 321, 261.

(107) Cfr Edictum Constantini, 3 Iulii 321, Codex Theodosianus II, tit. 8, 1, ed. Th. Mommsen, 12, 87; Codex Iustiniani 3, 12, 2, ed. P. Krueger, 248.

(108) Cfr Eusebius a Caesarea, Vita Constantini 4, 18: PG 20, 1165.

(109) Vetustissimum omnium de re documentum est canon 29 Concilii Laodicensis (altero dimidio saeculi IV): Mansi, t. II, 569-570. A VI ad IX saeculum plura Concilia «opera ruralia» vetuerunt. Legis latio de vetitis operibus, quam leges quoque civiles confirmaverunt, paulatim per singula est explicata.

(110) Cfr Litt. Enc. Rerum novarum (15 Maii 1891): Acta Leonis XIII 11 (1891), 127-128.

(111) Hex. 2, 1, 1: CSEL 321, 41.

(112) Cfr Codex Iuris Canonici, can. 1247; Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 881 § 1.4.

(113) Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia Sacrosanctum Concilium, 9.

(114) Cfr etiam S. Iustinus, Apologia I, 67, 6: Qui abundant et volunt, suo arbitrio, quod quisque vult, largiuntur, et quod colligitur apud eum, qui praeest, deponitur, ac ipse subvenit pupillis et viduis, et iis qui vel ob mortem, vel aliam ob causam egent, tum etiam iis qui in vinculis sunt et advenientibus peregre hospitibus; uno verbo omnium indigentium curam suscipit: PG 6, 430.

(115) De Nabuthae 10, 45: CSEL 322, 492.

(116) In Matthaeum homiliae 50, 3-4: PG 58, 508.509.

(117) Cfr S. Paulinus Nolanus, Ep. 13, 12 ad Pammachium: CSEL 29, 92-93. Senator Romanus laudibus effertur quoniam evangelicum miraculum renovare visus est, communicationem eucharisticam cum distributione panis pauperum sociando.

(118) Ioannes Paulus II, Litt. Ap. Tertio millennio adveniente (10 Novembris 1994), 10: AAS 87 (1995), 11.

(119) Ibid.

(120) Cfr Catechismus Catholicae Ecclesiae, 731-732.

(121) Const. de Sacra Liturgia Sacrosanctum Concilium, 102.

(122) Ibid., 103.

(123) Ibid., 104.

(124) Carm., XVI, 3-4: CSEL 30, 67.

(125) Cfr Codex Iuris Canonici, can. 1247; Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 881 § 1.4.

(126) In Ecclesia Latina ad ius commune festivitates de praecepto sunt: Nativitas Domini nostri Iesu Christi, Epiphania, Ascensio, Corpus et Sanguis Christi, Sollemnitates Sanctae Dei Genetricis Mariae, eius Immaculatae Conceptionis nec non Assumptionis, sancti Iosephi, sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, Omnium Sanctorum; cfr C.I.C. can. 1246. Apud omnes autem Orientales Ecclesias festivi dies de communi praecepto sunt: Nativitas Domini nostri Iesu Christi, Epiphania, Ascensio, Dormitio Sanctae Mariae Dei Genetricis, Sollemnitas sanctorum Apostolorum Petri et Pauli; C.C.E.O. can. 880 § 3.

(127) Cfr Codex Iuris Canonici, can. 1246 § 2; pro Ecclesiis Orientalibus, cfr Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 880 § 3.

(128) Cfr S. Congr. Rituum, Normae universales de Anno liturgico et de Calendario (21 Martii 1969), 5.7: Ench. Vat. 3, 895.897.

(129) Cfr Caeremoniale Episcoporum, ed. typica 1995, n. 230.

(130) Cfr ibid., 233.

(131) Contra Celsum VIII, 22: SC 150, 222-224.

an. 1246 § 2; pro Ecclesiis Orientalibus, cfr Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 880 § 3.

(128) Cfr S. Congr. Rituum, Normae universales de Anno liturgico et de Calendario (21 Martii 1969), 5.7: Ench. Vat. 3, 895.897.

(129) Cfr Caeremoniale Episcoporum, ed. typica 1995, n. 230.

(130) Cfr ibid., 233.

(131) Contra Celsum VIII, 22: SC 150, 222-224.

odex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 880 § 3.

(128) Cfr S. Congr. Rituum, Normae universales de Anno liturgico et de Calendario (21 Martii 1969), 5.7: Ench. Vat. 3, 895.897.

(129) Cfr Caeremoniale Episcoporum, ed. typica 1995, n. 230.

(130) Cfr ibid., 233.

(131) Contra Celsum VIII, 22: SC 150, 222-224.

     

Copyright © Libreria Editrice Vaticana

 

top