The Holy See
back up
Search
riga

IOANNIS PAULI PP. II SUMMI PONTIFICIS

EPISTULA APOSTOLICA

«TERTIO MILLENNIO ADVENIENTE»
EPISCOPIS, CLERO, FIDELIBUS
ANNI MM IUBILAEUM AD PARANDUM

 

Venerabiles in Episcopatu Fratres,
Carissimi in Christo Filii Filiaeque!

1. Tertio millennio adveniente novae quidem aetatis ad apostoli Pauli voces mens ultro recurrit: “Ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere” (Gal. 4, 4). Temporis autem illa plenitudo cum Verbi Incarnationis congruit mysterio, Filii videlicet consubstantialis Patri, necnon cum orbis arcano Redemptionis. Hoc loco ipso effert sanctus Paulus Dei Filium e muliere ortum natumque sub Lege inter homines venisse, ut quotquot Legi subderentur redimeret qui filiorum adoptionem recipere deinde possent. Et addit: “Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem: "Abba, Pater"”. Consolatur vero magnopere conclusio eius: “Itaque iam non es servus sed filius; quod si filius, et heres per Deum” (Gal. 4, 6-7).

Paulina haec Incarnationis mysterii propositio revelationem arcani Trinitarii in se complectitur atque etiam continuatae Filii missionis in Sancti Spiritus missione. Filii Dei Incarnatio illiusque conceptio et editio prius sane poscuntur quam Sanctus Spiritus emittatur. Mysterii ideo Incarnationis redemptricis ubertatem sinunt elucere beati Pauli sermones.

2. Suo in Evangelio nobis tradidit Lucas accuratam adiunctorum narrationem in quibus est Iesus natus: “Factum est autem in diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto, ut describeretur universus orbis . . . Ibant omnes, ut profiterentur, singuli in suam civitatem. Ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam in civitatem David, quae vocatur Bethlehem, eo quod esset de domo et familia David, ut profiteretur cum Maria desponsata sibi, uxore praegnante. Factum est autem cum essent ibi, impleti sunt dies, ut pareret, et peperit filium suum primogenitum; et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio, quia non erat eis locus in deversorio” (Luc. 2, 1.3-7).

Quod igitur annuntians Gabriel angelus praedixerat, ita est completum. Virgini enim Nazarethanae has protulit voces: “Ave, gratia plena, Dominus tecum” (Ibid. 1, 28). Eadem vero verba cum Mariam perturbassent, divinus idcirco nuntius addere festinavit: “Ne timeas, Maria; invenisti enim gratiam apud Deum. Et ecce concipies in utero et paries filium, et vocabis nomen eius Iesum. Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur . . . Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: ideoque et quod nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei” (Ibid. 1, 30-32.35). Mariae dein responsio angelico reddita nuntio omni caruit dubitatione: “Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum” (Ibid. 1, 38). Numquam post natos homines tantum ex hominis creati consensione pependit (S. Bernardi, In Laudibus Virginis Matris, «Homilia IV», 8, Opera Omnia, Ed. Cisterc. 4 (1966) 53).

3. Suum porro exordiens Evangelium una perstringit locutione Ioannes omnem Incarnationis mysterii altitudinem, cum scribit: “Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis; et vidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis” (Io. 1, 14). Ioanne iudice in Iesu conceptu ortuque Incarnatio efficitur aeterni Verbi, Patri consubstantialis.

De Verbo loquitur Evangelista quod initio apud Deum erat, per quod quaecumque sunt facta sunt cuncta; Verbum in quo erat vita quae hominum erat lux (Ibid. 1, 1-5). Ab apostolo Paulo deinde Filius unigenitus “primogenitus omnis creaturae” nuncupatur (Col. 1, 15). Per Verbum condit Deus orbem. Ipsum aeterna est Sapientia, Species ac substantialis Dei Imago, “splendor gloriae et figura substantiae eius” (Hebr. 1, 3). Aevo in aeterno generatus pariterque ab aeterno a Patre amatus, sicut Deus de Deo ac Lumen de Lumine, principium est et archetypus omnium a Deo in tempore conditarum rerum.

Quod creaturae condicionem in temporum plenitudine Verbum aeternum sibi sumpsit, inde eventui Bethlemitico duobus abhinc annorum milibus singularis accedit cosmica significatio. Propter Verbum ipsum creaturarum summa se veluti “cosmum” praebet, ordinatum videlicet orbem. Verbum praeterea suscipienda carne cosmicum creationis renovat ordinem. Ad Ephesios epistula sermonem de consilio Dei conserit in Christo praestituto, “in dispensationem plenitudinis temporum: recapitulare omnia in Christo, quae in caelis et quae in terra” (Eph. 1, 10).

4. Mundi Salvator Christus unicus est inter Deum hominesque Mediator neque aliud sub caelo nomen est quo salvi esse possimus (Act. 4, 12). In epistula ad Ephesios legitur: in illo “habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum, secundum divitias gratiae eius, quam superabundare fecit in nobis in omni sapientia et prudentia . . . secundum beneplacitum eius, quod proposuit in eo, in dispensationem plenitudinis temporum”. Christus, Filius Patri consubstantialis is itaque est qui Dei consilium super omni creatione patefacit, nominatimque super homine. Quem ad modum notabiliter adseverat Concilium Vaticanum II, “Hominem ipsi homini plene manifestat eique altissimam eius vocationem patefacit” (Gaudium et Spes, 22). Eam scilicet recludit vocationem arcano Patris eiusque amoris reserando. “Imago Dei invisibilis”, perfectus est Christus homo qui filiis Adami cum Deo similitudinem redintegravit peccato deturpatam. Ipsius enim humana in natura, quae ab omni est tuta peccato atque in divinam Verbi assumpta personam, attollitur communis omnium hominum natura altissimam ad dignitatem: “Filius Dei, incarnatione sua cum omni homine quodammodo Se univit. Humanis manibus opus fecit, humana mente cogitavit, humana voluntate egit, humano corde dilexit. Natus de Maria Virgine, vere unus ex nostris factus est, in omnibus nobis similis excepto peccato” (Ibid.).

5. Quod Dei Filius “unus ex nostris” est factus, maxima hoc in humilitate contigit, ut admirationem iam non moveat, quod historici profani, maioribus capti eventibus magisque eminentibus personis, fugaces solum principio mentiones, licet sane significantes, huic rei tribuerunt. Christi indicia, verbi causa, reperiuntur in Antiquitatibus Iudaicis, quod Romae opus est a rerum scriptore Iosepho Flavio inter annum XCIII et XCIV contextum (Ant. Iud. 20, 200); ac potissimum in Taciti Annalibus inter annum XCV et CXX scriptis: ibidem, memorato Romae incendio anno lxiv, quod Christianis perperam Nero adsignavit, nominatim appellat historicus Christum qui “Tiberio imperitante per procuratorem Pontium Pilatum supplicio affectus erat” (Taciti, Annales, 15, 44, 3). Suetonius quoque, Claudii dum vitam enarrat, anno circiter CXXI, de Iudaeorum depulsione ex urbe Roma sermocinatur quos “impulsore Chresto assidue tumultuantes Roma expulit” Claudius (Suetonii, Vita Claudii, 25, 4). Interpretibus est omnino persuasum referri illum locum ad Iesum Christum, qui causa interea evaserat inter Hebraeos Romanos contentionis. Veluti celeris disseminationis Christiani nominis documentum exstat magni momenti testificatio Plinii Minoris Bithyniae gubernatoris, a quo Traiano Imperatori inter annum CXI et CXIII refertur: Christianos esse solitos “stato die ante lucem convenire carmenque Christo quasi deo dicere secum invicem” (Plinii Minoris, Epistula, X, 96).

Verumtamen praestans ille eventus, quem non christiani scriptores in transitu modo memorant, plenam suam recipit lucem in Novi Testamenti scriptis quae, sane fidei sunt documenta, et non minus sibi merentur fidei in suarum summa narrationum etiam uti historiae testimonia. Christus, verus Deus homoque verus, Dominus orbis, aequabiliter est historiae Dominus cui nempe est “Alpha et Omega” (Apoc. 1, 8), “principium et finis” (Ibid. 21, 6). Ultimum ac decretorium verbum protulit in Ipso Pater de homine et eius historia. Id quod efficaci brevitate in epistula dicitur ad Hebraeos: “Multifariam et multis modis olim Deus locutus patribus in prophetis, in novissimis his diebus locutus est nobis in Filio” (Hebr. 1, 1-2).

6. Ex Populo electo ortus est Iesus, ut factam Abrahae promissionem a prophetisque continenter memoratam impleret. Hi enim pro Deo eiusque loco loquebantur. Veteris namque Testamenti dispositio suapte natura ad praeparandum et nuntiandum ordinatur adventum Christi rerum Redemptoris atque messianici illius Regni. Foederis Antiqui sic libri testes sunt perpetui diligentis Dei paedagogiae (Dei Verbum, 15). Suam in Christo metam attingit haec institutio: Is enim non iam loquitur solum “pro Deo” veluti vates, verum ipse loquitur Deus suo in Verbo aeterno carne facto. Offendimus hic rationem extremam qua christiana religio a ceteris distat religionibus, ubi a principio declarata est Dei conquisitio ab homine. In christiana contra religione initium factum est inde a Verbi Incarnatione. Hic non solum homo Deum quaerit, verum praesens ipse adest Deus, ut homini de se loquatur viamque indicet qua pervenire possit ad illum. Hoc totum Prologus Ioannis Evangelii enuntiat: “Deum nemo vidit umquam; unigenitus Deus, qui est in sinu Patris, ipse enarravit” (Io. 1, 18). Propterea Incarnatum Verbum consummatio est illius suspiritus qui omnibus invenitur in hominum religionibus: eadem consummatio est opus Dei quod omnem excedit hominum exspectationem. Mysterium est gratiae.

Iam non est in Christo religio ipsum “quaerere Deum si forte attrectent eum et inveniant” (Act. 17, 27), sed fidei responsum revelanti se Deo: quo in responso loquitur homo Deo suo tamquam Conditori ac Patri; quod responsum fieri omnino potest ob illum Hominem unicum qui Verbum simul est Patri consubstantiale, in quo cuique homini loquitur Deus redditurque idoneus homo qui Deo respondeat. Multo vel magis hoc in Homine universa respondet creatura. Novum enim omnium rerum principium Iesus Christus est: in ipso cuncta reperiuntur denuo, suscipiuntur Creatorique redduntur unde originem duxerunt. Hoc itaque pacto suspirii universarum orbis religionum consummatio est Christus, quam ipsam ob rem accessus ipse unus ultimusque est. Si hinc igitur hominibus in Christo loquitur Deus de sese, illinc simul in Christo ipso omne hominum genus et creatio tota de sese Deo loquuntur, quin immo Deo sese dedunt. Sic redeunt omnia suum ad principium. Iesus Christus est quidem omnium recapitulatio rerum (Eph. 1, 10) omniumque in Deo consummatio: quae proin perfectio Dei est gloria. Quae in Iesu Christo stabilitur religio, religio est gloriae: etenim universa creatura reapse gloriae est illius declaratio; vivens autem homo Dei particulatim gloriae est patefactio, qui vocatur ut vivat in plenitudine vitae in Deo. Sic in novitate exsistit vitae “in laudem gloriae eius” (Ibid. 1, 12).

7. Non appellat modo Deus in Christo Iesu hominem, verum quaeritat etiam. Hominem conquirere Deum Dei Filii Incarnatio testatur. Qua de inquisitione loquitur Iesus uti de ovis perditae recuperatione (Luc. 15, 1-7). Conquisitio haec nascitur intima ex Dei parte in summumque evadit per Verbi Incarnationem. Deus si hominem conquirit, suam conditum ad imaginem ac similitudinem, illud quidem propterea efficit quod sempiternum diligit eum in Verbo atque in Christo eumque ad filii adoptivi attollere cupit dignitatem. Hominem idcirco Deus quaerit, qui peculiaris est ipsius possessio, aliter atque alia omnis res creata. Mancipium enim Dei ille est secundum amoris electionem: quaerit sane hominem Deus suo ipsius affectu Patris compulsus.

Quorsum eum inquirit? Quandoquidem ab eo homo recessit seseque perinde atque Adamus inter terrestris paradisi arbores abdidit (Gen, 3, 8-10). Se abduci homo sivit a Dei inimico (Ibid., 3, 13). Illum Satanas decepit cum persuasisset aequalem eum Deo ipsi esse, posseque Deo parem bonum ac malum cognoscere, orbe suo arbitratu regendo, nulla divinae voluntatis habita ratione (Ibid. 3, 5). Per Filium hominem vestigans studet Deus adducere eum ut mali deserat vias, in quibus ulterius usque progredi vult. “Adducere ut deserat” vias istas idem prorsus est atque efficere ut intellegat falsas se percurrere vias; significat pariter malum devincere per hominum historiam diffusum. Debellare malum: en Redemptionem. In sacrificio Christi ea peragitur, ob quod debitum peccati homo dissolvit Deoque reconciliatur. Filius Dei homo est factus, corpore et anima in utero Virginis susceptis, ea omnino de causa: ut ex sese perfectum conficeret sacrificium. Incarnationis religio est religio Redemptionis totius mundi per Christi sacrificium, ubi victoria de malo subest et de peccato ipsaque de morte. In cruce mortem amplexatus simul indicat Christus ac tribuit vitam, quia resurgit neque in eum iam amplius mors quidquam habet auctoritatis.

8. Quae ex Incarnationis redemptricis mysterio suum duxit ortum religio, est religio ipsa “remanendi in intima Dei parte” eiusque etiam ipsam communicandi vitam. De hac re loquitur Sanctus Paulus iis verbis quae superius adlata sunt: “Misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem: "Abba, Pater!"” (Gal. 4, 6). Vocem homo suam tollit perinde atque Christus, qui “cum clamore valido et lacrimis” (Hebr. 5, 7) ad Deum praesertim in hortis Gethsemani et in cruce vociferabatur: clamat homo ad Deum, quem ad modum Christus clamavit, sicque testificatur se ad filii condicionem pertinere Spiritus Sancti auxilio. Ita efficit Spiritus Sanctus, quem Filii nomine emisit Pater, ut intimae Dei vitae sit particeps homo. Facit item ut filius sit homo Christi similis atque eorum bonorum heres quae Filii partem constituunt (Gal. 4, 7). His rebus consistit religio illa “remanendi in Dei intima vita”, cui Filii Dei Incarnatio initium facit. Qui profunda Dei scrutatur Spiritus Sanctus (1 Cor. 2, 10) nos homines eas perducit in profunditates Christi sacrificii virtute.

9. De Filii Dei ortu loquens collocat sanctus Paulus illum “in plenitudine temporis” (Gal. 4, 4). Revera tempus propterea est completum quod per Incarnationem Deus in hominum historiam incidit. Aeternitas est in tempus ingressa: quae maior “consummatio” esse potest quam illa? Quae alia fieri posset “consummatio”? Sunt qui arcanos excogitaverint cyclos cosmicos, quibus rerum universitatis historia maximeque hominis repetatur perpetuo. Ex terra exoritur homo in eamque revertitur (Gen. 3, 19): hoc ex ipso patet rerum visu. Atqui in homine subest inexstinguibile desiderium semper vivendi. Quomodo cogitandum est de superstiti post obitum vita? Varias alii formas reincarnationis commenti sunt: prout priore vixerit vita, sic dicitur homo novam experturus esse nobiliorem vel ignobiliorem vitam donec plenam adipiscatur purificationem. Fides haec, firmiter quibusdam in religionibus orientalibus stabilita, inter alia significare potest nolle hominem omnino aequo animo irrevocabilem mortis naturam accipere. Ei prorsus persuadetur sua de natura necessario spiritali immortalique.

Reincarnationem excludit christiana revelatio agitque potius de consummatione quam homo invitatur ut per unius in terris vitae cursum perficiat. Propriae autem huius sortis suae consummationem consequitur homo sincero sui ipsius dono, quae donatio non potest nisi in congressione cum Deo contingere. In Deo igitur reperit homo plenam sui perfectionem: haec est a Christo revelata veritas. Se complet homo in Deo, qui obvius illi per aeternum suum Filium processit. Propter ipsum Dei in terras adventum suam plenitudinem attigit tempus humanum creatione incohatum. “Plenitudo temporis” revera solummodo aeternitas est, quin immo Ille qui est aeternus, Deus videlicet. Ingredi propterea “plenitudinem temporis” significat ad temporis pervenire finem eiusque excedere fines, ut in Dei aeternitate consummatio eius obtineatur.

10. Christiana in fide praecipuum habet pondus tempus. Conditur orbis intra eius definitionem, intra tempus progreditur historia salutis, quae apicem suum in “plenitudine temporis” ipsius Incarnationis tangit suumque terminum in glorioso reditu Filii Dei exeunte omni tempore. In Iesu Christo, Verbo Incarnato, tempus evadit modus quidam Dei, qui in se ipse est aeternus. Christi adventu ineunt “novissimi dies”  (Hebr. 1, 2), “novissima hora” (1 Io. 2, 18) incipitque Ecclesiae tempus quod ad Parusiam usque durabit.

Ex hac autem necessitudine inter Deum et tempus officium oritur sanctificandi illud. Quod reapse tum fit, exempli gratia, cum Deo singula tempora dicantur dies, hebdomadae, haud secus atque eveniebat in Veteris Foederis religione atque etiamnum, licet ratione nova, in christiano cultu evenit. Intra pervigilii paschalis ritum dum expiat cereum, qui Christum resuscitatum exprimit, celebrans edicit: “Christus heri et hodie, Principium et Finis, Alpha et Omega. Ipsius sunt tempora et saecula. Ipsi gloria et imperium per universa aeternitatis saecula”. Has voces profert, dum in candela numerum illius vertentis anni insculpit. Patet huius ritus significatio: illud enim extollit Christum esse temporis Dominum, principium eius ac terminum; omnem annum, diem omnem et momentum complectuntur Incarnatio eius et Resurrectio, ut hac via denuo in “plenitudinem temporis” concurrant. Vivit hanc ob rem atque celebrat Ecclesia per totius anni spatium liturgiam sacram. Pervadit ita liturgicus annus annum solarem, qui quodammodo universum Incarnationis Redemptionisque mysterium repetit a prima die Dominica Adventus ad sollemnitatem Christi, Regis ac Domini rerum et historiae cunctae. Singulis dominicis diebus commemoratur resurrectionis Domini dies.

11. Tali rerum in prospectu Iubilaeorum consuetudo intellegi potest, quae ab Antiquo Foedere initium sumit quaeque in Ecclesiae annalibus continuatur. Iesus Nazarenus quodam die, synagogam sui oppidi ingressus, surgit lecturus (Luc. 4, 16-30). Prophetae Isaiae liber ei praebetur, in quo quae sequuntur legit: “Spiritus Domini Dei super me, eo quod unxerit Dominus me; ad annuntiandum laeta mansuetis misit me, ut mederer contritis corde et praedicarem captivis liberationem et clausis apertionem; ut praedicarem annum placabilem Domino” (Luc. 4, 21).

Propheta de Messia loquebatur. “Hodie - addidit Iesus - impleta est haec Scriptura in auribus vestris”, cum doceret se ipsum esse Messiam a Prophetis nuntiatum ac secum “tempus” incohari studiose exspectatum: dies advenerat salutis, “temporis plenitudo”. Omnia Iubilaea ad hoc “tempus” spectant eaque ad messianicam Christi missionem vertuntur, qui veluti “a Spiritu Sancto unctus”, veluti “a Patre missus” venit. Ipsemet laeta pauperibus nuntiat, captivis liberationem impertit, confractos dimittit et caecis visum reddit (Matth. 11, 4-5; Luc. 7, 22). Hoc modo “annum placabilem Domino” efficit, quem non verbo tantum, sed operibus potissimum enuntiat. Iubilaeum, “placabilis scilicet annus Domino”, propria est Iesu agendi ratio, non alicuius dumtaxat commemorationis temporalis definitio.

12. Iesu verba et opera totam ita Iubilaeorum traditionem complent Veteris Testamenti. Constat nempe fuisse Iubilaeum tempus Deo peculiariter dicatum. Septimo quoque anno eveniebat, ad Moysis Legem: agebatur de “anno sabbatico”, quo volvente, agri non exercebantur, servi liberabantur. Mancipiorum liberandorum officium tum libri Exodi (Ex. 23, 10-11), tum Levitici (Lev. 25, 1-28) tum denique Deuteronomii (Deut. 15, 1-6) praecepta minutatim temperabant, id est tandem universa sacrorum bibliorum disciplina, quae hanc sic rationem induit. Anno sabbatico evolvente, praeter servorum liberationem, omnia debita ex Lege dissolvebantur, secundum certa praescripta. Et haec omnia ad Dei honorem fieri debebant. Quod autem ad annum sabbaticum pertinebat, annum quoque iubilarem respiciebat, qui quinquagesimo quoque anno celebrabatur. Verum iubilari anno sabbatici anni consuetudines amplificabantur et sollemnius celebrabantur. In Levitico legimus: “Sanctificabitis annum quinquagesimum et vocabitis remissionem in terra cunctis habitatoribus eius: ipse est enim iobeleus. Revertimini unusquisque ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam” (Lev. 25, 10). Inter maxima iubilaris anni consectaria “emancipatio” omnium inhabitantium qui liberatione egebant annumeratur. Hac occasione, quisque suam possessionem patrum praediorum amissam recuperabat, si forte ea vendiderat vel si ipse in servitutem redactus ea amiserat. Destitui penitus terra non poterant, cum esset ipsa Dei neque in servitutis condicione Israelitae semper manere possent, quandoquidem Deus sibi eos “redemerat”, veluti sua solius mancipia, cum a servitute in Aegypto eos vindicaret.

13. Etiamsi iubilaris anni praescripta plerumque solum proposita fuerunt et exspectationes - magis scilicet spes quam solida res, cum autem prophetia futuri fierent, verae liberationis videlicet nuntius quam Messias venturus praestitisset - ex eorum profecto iuridica vi quaedam socialis doctrina efficta est, quae inde a Novo Testamento distinctius explicata est. Iubilaris annus aequalitatem inter filios omnes Israelis reconciliare debebat, dum novas facultates tribuebat familiis, quae possessiones amiserant, vel etiam personarum libertatem. Divitibus contra memorabat annus iubilaris adventurum tempus quo Israelitae servi iis pares fierent ac iura simul sua asserere possent. Ad Legis tempus iubilaris annus erat edicendus, cum omnibus indigentibus subveniretur. Hoc simul iustum regimen postulabat. Iustitia, secundum Israelis Legem, complectebatur praesertim debilium tutelam atque rex hac in re eminere debebat, ut Psalmista asseverat: “Quia liberabit inopem clamantem et pauperem, cui non erat adiutor. Parcet pauperi et inopi et animas pauperum salvas faciet” (Ps. 72 (71) 12-13). Huius traditionis principia strictim erant theologica, quae ante omnia cum creationis divinaeque Providentiae theologia nectebantur. Vulgo namque credebatur ad Deum solum, ut Creatorem, “altum dominium” spectare, principatum scilicet universitatis rerum atque potissimum orbis terrarum (Lev. 25, 33). Si Deus providens terram hominibus dederat, hoc significabat Ipsum omnibus eam dare velle. Quapropter creationis divitiae veluti totius humanitatis bonum commune habendae erant. Qui haec bona possidebat tamquam mancipia, eorum reapse erat dumtaxat administrator, scilicet minister, qui Dei nomine agere debebat, qui unus verusque possessor erat: Dei voluntas erat, ut bona creata omnibus legitime servirent. Iubilaris anni hoc quoque erat propositum, ut haec restitueretur socialis iustitia. In iubilaris anni translaticio more sic radices agit Ecclesiae socialis doctrina, quae semper suum obtinuit locum in ipsius instructione quaeque ex superiore potissimum saeculo crevit, a litteris Encyclicis “Rerum Novarum” praesertim sumens initium.

14. Illud potissimum est efferendum quod Isaias his exprimit verbis: praedicare annum placabilem Domino. Iubilaeus hic ipse est Ecclesiae “placabilis annus”, annus remissionis peccatorum atque poenarum pro peccatis, annus inter contendentes reconciliationis, annus multiplicium conversionum atque paenitentiae sacramentalis et extrasacramentalis. Annorum iubilarium traditio cum indulgentiarum concessione copulatur, quae largius quam ceteris annis dispensantur. Praeter Iubilaeos qui Incarnationis mysterium commemorant, centesimo, quinquagesimo, quinto et vicesimo anno completo, sunt Iubilaei qui Redemptionis eventum celebrant: Christi scilicet crucem, eius mortem in Calvariae loco ac Resurrectionem. His quidem occasionibus “annum placabilem Domino” edicit Ecclesia atque operam navat, ut his beneficiis omnes fideles fruantur. Idcirco Iubilaei non “in Urbe” dumtaxat, verum etiam “extra Urbem” celebrantur: secundum consuetudinem subsequenti celebrationis “in Urbe” anno illud occurrebat.

15. In cuiusque personae vita Iubilaei plerumque cum natali die nectuntur; sed Baptismi, Confirmationis, Eucharistiae primum sumptae, presbyteralis episcopalisve Ordinationis, Matrimonii sacramenti, anniversarii dies quoque celebrantur. Nonnulli hi anniversarii eventus in civili quoque ambitu inveniuntur, quibus tamen christiani semper religiosam indolem tribuere solent. Ad christianam namque rationem cuncti Iubilaei - tum XXV sacerdotii matrimoniique anniversarius dies, qui “argenteus” vocatur, tum quinquagesimus “aureus”, tum denique sexagesimus “adamantinus” - annum gratiae peculiarem singulis hominibus praestant qui unum ex sacramentis, quae supra memoravimus, receperunt. Quod quidem de singularum personarum iubilaeis diximus, de communitatibus institutionibusve quoque dici potest. Sic enim centesimus vel millesimus alicuius conditae urbis vel municipii celebratur annus. In Ecclesiis similiter particularibus paroeciarum dioecesiumque Iubilaei aguntur. Omnia haec iubilaria eventa, quae sive singulos sive societates contingunt, in singulorum atque in communitatum vita magnum habent momentum.

Tali in rerum prospectu, duo milia annorum a Christi ortu (iusta annorum computatione posthabita) Iubilaeum efficiunt permagnum, qui non modo in christianos, verum oblique in universum hominum genus, quandoquidem primas partes duo per haec millennia egit christiana disciplina. Luculenter paene omnes homines cursum annorum a Christi ortu metiuntur, qui fere fit centrum Calendarii, quod hodie plerique usurpant. Nonne hoc est illius singularis effectus signum, quem universali historiae contulit Iesus Nazarenus?

16. “Iubilaei” vox laetitiam secum fert; non interiorem solummodo laetitiam, sed etiam gaudium quod foras emittitur, quoniam Dei adventus exterior est eventus, qui conspici audiri tangi potest, quemadmodum memorat S. Ioannes (1 Io. 1, 1). Par est igitur quaeque laetitiae signa ob huiusmodi adventum exterius etiam commonstrari. Quod significat Ecclesiam propter salutem gaudere. Omnes ad laetitiam vocat, eademque ut condiciones dentur contendit ad salutares vires cum omnibus communicandas. Anno bismillesimo Magnum idcirco erit Iubilaeum.

Re ipsa Magnum hoc Iubilaeum quodammodo idem erit ac superiora. Sed simul aliud erit, maius quam cetera umquam. Ecclesia enim temporis mensuram servat: horas dies annos saecula. Hac sub ratione una cum singulis hominibus progreditur. Ipsa pariter unumquemque certiorem facit quomodo singulae hae mensurae Dei praesentia imbuantur salutarique eiusdem actione. Hoc cum sensu gaudet Ecclesia, gratias agit, veniam petit, Domino historiae humanarumque conscientiarum adhibens preces.

Ardentiores inter huius singularis temporis precationes, novo scilicet appropinquante Millennio, Dominum Ecclesia exorat ut omnes inter christianos variarum Confessionum ipsa crescat unitas donec plena obtineatur communio. Exoptamus propterea ut Iubilaeum acceptam afferat opportunitatem fructuosae adiutricis operae in tot rerum communicatione quibus coniunguntur christiani, quae quidem sine dubio plures sunt quam quibus mutuo dividuntur. Quam gratum iucundumque hac in re si, observatis quidem singularum Ecclesiarum et Communitatum rationibus et condicionibus, oecumenicae reperiantur consensiones in apparando atque consummando Iubilaeo: id enim multo maiorem sibi exsequetur vim, si universo orbi testificabitur Christi discipulorum voluntatem adipiscendi quam primum unitatem perfectam, cum certo illi noverint “nihil esse impossibile apud Deum”.

17. Unumquodque iubilaeum in Ecclesiae historia divina Providentia praeparatur, quod etiam Magnum Iubilaeum complectitur anni bismillesimi. Hac de re prorsus conscii, grati non minus quam officiosi id contuemur quod in hominum historia a Christi ortu occurrit, et eventus praesertim illos spectamus qui inter millesimum et bismillesimum annum intercesserunt. At potissimum ad hoc nostrum saeculum oculos fidei convertimus, non modo hominis historiae testimonia perquirentes, verum etiam divinam in rebus humanis procurationem.

18. Hoc in rerum prospectu asseverari potest Concilium Vaticanum II providentiae praebere eventum, per quem Ecclesia propius paravit bismillesimi anni Iubilaeum. Fuit namque Concilium superiorum simile, ac eodem tempore omnino aliud; Concilium in Ecclesiae Christique mysterium penitus intentum, at simul mundo patens. Quoniam patuit, responsum exhibuit evangelicum mundo hodiernis temporibus se evolventi, qui XX saeculi expertus est immanitates, primo alteroque bello universali est vexatus, captivorum custodiendorum campis et vastis internecionibus conflictatus. Superiores hi eventus demonstrant purificatione indigere mundum, indigere conversione.

Concilium Vaticanum II novam aetatem in Ecclesiae vita designare dicitur. Hoc verum est, at simul difficile est non animadvertere conciliarem congressionem ex superioris aevi usibus et deliberationibus multum sumpsisse, ex doctrina praesertim Pii XII. In Ecclesiae annalibus “vetus” et “novum” penitus inter se implicantur. “Novum” enim ex “vetere” surgit, “vetus” in “novo” planius impletur. Istud Concilio Vaticano II accidit, idemque Pontificibus evenit, qui cum conciliari Congressione nectuntur, initio a Ioanne XXIII sumpto, subsequentibus deinceps Paulo VI et Ioanne Paulo I usque ad hodiernum Pontificem.

Singula quae ipsi ante postque Concilium patraverunt, quae docendo non minus quam agendo fecerunt, multum et insigniter iuverunt, ut novum vitae christianae ver pararetur, quod ex Magno Iubilaeo erit revelandum, si Spiritui Sancto ipsos allicienti obsequentur christiani.

19. Concilium, tametsi graves gestus deposuit qui fuerunt Ioannis Baptistae qui in Iordano ad paenitentiam conversionemque cohortabatur (Luc. 3, 1-17), in se ipsum aliquid ostendit quod veteris Prophetae fuit, cum renovato vigore nostrae aetatis hominibus Christum significaret, qui est “Agnus Dei, qui tollit peccatum mundi” (Io. 1, 29) et is hominis Redemptor historiaeque Dominator. In conciliari Conventu Ecclesia, ut Magistro suo servaret fidelitatem, se ipsa interrogavit quae esset, cum suum Corporis Sponsaeque Christi mysterium penitus recluderet. Obsequenter quidem Dei verbum exaudiens, universalem omnium denuo inculcavit vocationem ad sanctimoniam; liturgiam reformavit, quae est eius ipsius vitae “fons et culmen”; renovationem compluribus ex sui partibus tum in mundo universo tum in singulis Communitatibus provexit; varias christianas vocationes promovere studuit, sive laicorum religiosorumque, sive ministerii diaconorum, sacerdotum et episcoporum; episcopalem maxime collegialitatem restauravit, in qua pastorale Episcoporum officium peculiariter emergit, qui cum Petri Successore sociantur. Hac renovatione funditus peragenda innitens, Concilium ceteris christianis ivit obviam, aliarum religionum cultoribus, cunctis denique nostrae aetatis hominibus. Numquam alias Concilium quoddam tanta perspicuitate de christianorum unitate, religionum non christianarum de dialogo, Veteris Foederis Israelisque peculiari significatione, de personalis conscientiae dignitate, de libertatis religiosae principio, de diversis cultus traditionibus, in quibus Ecclesia suum explicat missionale munus, de communicationis socialis instrumentis, est locutum.

20. Ingentes quidem rerum divitiae ac sermo pariter novus, antea incognitus, quo conciliaris textus imbuitur, novorum temporum nuntium fere constituunt. Patres conciliares Evangelii loquelam proferentes locuti sunt, loquelam scilicet sermonis Beatitudinum e Monte. Conciliari in nuntio exhibetur Deus sua in plenissima rerum omnium dominatione, atque etiam veluti temporalium rerum libertatis custos.

Optima igitur occasionis bismillesimae apparatio necessario declarabitur renovato officio applicandae quam fidelissime Concilii Vaticani II doctrinae ad cuiusque personae omnisque simul Ecclesiae vitam. Ex Concilio quasi inaugurata proxima est Magni Iubilaei anni MM praeparatio, amplissimo quidem verbi illius sensu. Si in liturgia quid simile quaeramus, dici sane possit annua Adventus Liturgia tempus esse maxime ad Concilii animum propinquum. Nos enim comparat Adventus illius ad adventum qui est continenterque advenit (Apoc. 4, 8).

21. In hoc sese disponendi itinere ad eventum anni MM series Synodorum inseritur, quae post Concilium Vaticanum Secundum incepit: Synodorum generalium et continentium Synodorum, regionum et nationum et dioecesium. Principale semper earum argumentum est evangelizatio, vel potius nova evangelizatio, cuius iacta sunt fundamenta in Adhortatione Apostolica Pontificis Pauli VI, cui titulus “Evangelii Nuntiandi” anno MCMLXXV promulgata, Episcoporum videlicet Synodi tertia exacta congressione.

Ex se ipsae hae Synodi iam novae evangelizationis partem efficiunt: nam de Concilii Vaticani II conspectu ipsius Ecclesiae nascuntur; latum aperiunt laicorum participationi spatium, quorum propria in Ecclesia definiunt munia; sunt illae declaratio vigentis virtutis quam toti Dei Populo tribuit Christus, cum participem eum suae faceret operae messianicae, propheticae industriae, actuositatis sacerdotalis et regiae. Qua in re affirmationes alterius capitis dogmaticae Constitutionis, “Lumen Gentium” inscriptae, eloquenter edicunt. Iubilaei anni MM curatio sic in universa Ecclesia peragitur tam in ordine universali quam in locali, excitata scilicet nova quadam conscientia salutiferi muneris a Christo recepti. Eadem vero haec conscientia manifesto splendore in postsynodalibus elucet Adhortationibus quae respondent laicorum officio, sacerdotum institutioni, catechesi ipsi, familiae necnon bono magno paenitentiae atque reconciliationis in Ecclesiae vita et humani generis, tum etiam, nuperrime, consecratae vitae.

22. Peculiaria tamen munia et officia, ad Magnum anni mm Iubilaeum attinentia, ad Ministerium Romani Episcopi pertinent. Quadamtenus cuncti Pontifices huius iamiam exituri saeculi ad finem hunc operati sunt. Capto nempe consilio omnia in Christo restaurandi sanctus Pius X antecedere exitialibus effectibus contendit quos internationalis orbis condicio, ineunte hoc saeculo, paulatim importabat. Perbene noverat Ecclesia graviter se agere debere, ut foveret defenderetque haec bona adeo primaria pacis ac iustitiae, cum simul contra sese extollerent sententiae adversae. Aetatis vero ante Concilium Pontifices eundem in finem magno studio operati sunt suo quisque ex proposito mentisque habitu: Benedictus XV ante cladem primi universalis belli constitit, Pius XI autem conflixit cum regiminum absolutorum minationibus vel humanae libertatis incuriosorum in Germania et Russia, in Italia et Hispania, ac prius etiam in Mexico. Porro Pius XII sese adversus iniurias gravissimas interposuit quas plena dignitatis humanae importabat contemptio, altero saeviente bello universali. Lucidas prorsus edidit directorias normas, unde etiam nova totius orbis ordinatio exoriri posset, prioribus exstinctis institutionibus politicis.

Progrediente dein hoc saeculo Pontifices Romani, Leonis XIII ingressi vestigiis, argumenta socialis doctrinae catholicae ordinatim repetiverunt, de proprietatibus agentes alicuius aequae compages sive structurae illa in necessitudine inter hominum opus atque caput pecuniae. Cogitare satis est Encyclicas Litteras “Quadragesimo Anno” Pii XI necnon complures Pii XII interpellationes, Litteras pariter Ioannis XXIII “Mater et Magistra” ac “Pacem in Terris” tum denique “Populorum Progressio” atque Apostolicam Epistulam Pauli VI “Octogesima Adveniens” nuncupatam. Quo de eodem argumento crebrius et Nos sumus elocuti ipsi, Litteras Encyclicas “Laborem Exercens” nominatim ponderi operis hominum dicantes, dum Litteris “Centesimus Annus” post saeculum vim iteravimus, adhuc validam socialis doctrinae in documento “Rerum Novarum” expositae. Antea vero Encyclicis Litteris “Sollicitudo Rei Socialis” disposite meditateque totam doctrinae socialis summam revocavimus velut in prospectu contentionis inter magna foedera Orientale et Occidentale necnon ipsius periculi cuiusdam dimicationis nuclearis. Duae partes doctrinae socialis Ecclesiae - tum dignitatis tutela iuriumque personae humanae intra terminos iustae coniunctionis inter hominum opera et pecuniae capita, tum pacis ipsius provectus - eodem hoc in documento convenientes simul sunt permixtae. Causae praeterea pacis deservire volunt annui Romanorum Pontificum nuntii Kalendis Ianuariis editi iam inde ab anno MCMLXVIII, sub Pauli VI pontificatu.

23. Hic pontificatus Noster suo a primo sollemni scripto explicatis verbis de Magno disserit Iubilaeo, omnes dum hortatur ut hoc exspectationis intervallum tamquam “novum adventum” ducant (Ioannis Pauli PP. II, Redemptor Hominis, 1). Ad quam deinde quaestionem alias saepe revertimus, fusius in ea elaborantes Encyclicis in Litteris “Dominum et Vivificantem” appellatis (Eiusdem, Dominum et Vivificantem, 49). Re enim vera Anni Bismillesimi apparatio quaedam quasi hermeneutica fit clavis. Haud sane animus est novo cuidam indulgere millenarismo, quem ad modum nonnulli primo exeunte millennio fecerunt; exoptatur contra ut peculiaris excitetur sensus intellectusque eorum quae Spiritus Ecclesiae dicit Ecclesiisque (Apoc. 2, 7), perinde ac singulis etiam hominibus per dona et munera in totius communitatis commodum concessa. Efferuntur videlicet ea quae diversis communitatibus suadet Spiritus, a minimis sic ut familiae unicuique, ad maximas veluti nationes atque institutiones inter nationes, dum cultus liberalis formae et humanitatis modi ipsius sanaeque traditiones haudquaquam negleguntur. Licet contrarium verum esse videatur, hominum genus exspectare pergit filiorum Dei revelationem ex eaque spe vivit sicut mater parturiens, secundum imaginem illam tam efficaciter a sancto Paulo in Epistula ad Romanos usurpatam (Rom. 8, 19-22).

24. Pontificis Romani peregrinationes praecipua pars evaserunt illius officii ad effectum deducendi praecepta ac principia Concilii Vaticani II. A Ioanne XXIII incohata, imminente iamiam Concilii ipsius initio, per Lauretanam Assisiensemque peregrinationem (anno MCMLXII), haec itinera insigniter aucta sunt a Paulo VI qui, postquam ante omnia in Terram Sanctam anno MCMLXIV se contulit, novem alia magna peregit apostolica itinera quae proximam in congressionem illum adduxerunt cum diversarum continentium populis.

Auxit multo magis hic Noster Pontificatus illam itinerum rationem, initiis a Mexico factis ob Conventum Generalem Episcopatus Latino-Americani Pueblae habiti anno MCMLXXIX. Eodem dein anno in Poloniam ducta est peregrinatio sacra Iubilaei tempore de DCCCC anniversaria memoria obitus sancti Stanislai episcopi et martyris.

Subsecutae sunt deinde aliae peregrinandi rationes quae iam notae sunt. Iam statis temporibus evenire coeperunt peregrinationes ad particulares cuiusque continentis Ecclesias, curis diligenter adhibitis provehendi oecumenicas necessitudines cum aliarum confessionum christianis. Hac in re peculiare prae se ferunt momentum salutationes Nostrae in Turcarum natione anno mcmlxxix, in Germania anno MCMLXXX, in Anglia et Vallia et Caledonia anno MCMLXXXIV, in Helvetia anno MCMLXXXIX, in Scandiae civitatibus anno mcmlxxxix, ac nuperrime apud Balticos populos, anno MCMXCIII.

In praesentia vero invenitur inter metas vehementer exoptatas peregrinationis, praeter Seraium in Bosnia Erzegovina, Oriens Medius: Libanus, Hierosolyma, Terra Sancta. Praeclarum quiddam erit si volvente anno mm, invisere licuerit universa ea loca quae Populi Electi Veteris Foederis signaverunt iter, a regionibus Abrahami et Moysis per Aegyptum Montemque Sinai ad urbem Damascum quae sancti Pauli cognovit conversionem.

25. In apparando bismillesimo anno suas explent partes particulares Ecclesiae, quae propriis Iubilaeis gressus praestantes commemorant in diversorum populorum historia salutis. Hos inter Iubilaeos locorum vel provinciarum intercesserunt maximae excellentiae eventus, nempe millesimus ipse annus a baptismo in Rus’ allato anno MCMLXXXVIII (Ioannes Pauli PP. II, Euntes in Mundum), quo modo etiam quingentesimus annus ab incohata continentis Americanae evangelizatione (anno MCCCCXCII). Quos iuxta magnae amplitudinis eventus, licet non cum effectibus toto in orbe, opus est alios memorare haud minus praestantes: verbi causa, millennium a baptizata Polonia anno MCMLXVI, una cum millesimo anno baptismatis in Hungaria anno MCMLXVIII, pariterque in Lituania sexcentos annos a baptismo inducto anno MCMLXXXVII. Brevi hinc tempore accident anniversariae recordationes baptizati Clodovei Francorum regis mille quingentos abhinc annos (nempe CCCCXCVI), necnon millesimi quadringentesimi anni ex quo sanctus Augustinus Cantuariam appulit anno DXCVII, unde orbis coeptus est Anglosaxonicus evangelizari.

Quod ad Asiam vero attinet, Iubilaeum referet mentem ipsum ad apostolum Thomam, qui principio iam christianae aetatis secundum traditam famam evangelicum pertulit in Indiam nuntium, quo anno circiter millesimo quingentesimo Lusitani missionales advenisse feruntur. Septima similiter centenaria celebratio hoc anno eveniet inceptae Sinarum evangelizationis anno MCCXCIV, atque iamiam sumus memoriam obituri in Philippinis Insulis operis missionarii ex quo tempore metropolitana constituta est Manilensis sedes anno MDXCV, sicut et recordationem agemus quadringentesimi anni a primis Nipponensibus martyribus anno MDXCVII.

In Africa autem, ubi prima etiam Evangelii nuntiatio ab apostolorum repetitur aetate, coletur annus millesimus sexcentesimus quinquagesimus a primo Aethiopum episcopo ordinato sancto Frumentio (anno c. CCCXL), atque quingentesimus ab aperta Angolae evangelizatione antiquo in Congi regno (anno MCDLXXXXI); interea quaedam nationes, uti Camarunia, Litus Eburneum, Res publica Africae Mediae, Res publica Burundiae et Burkina Fasensis suas iam agunt sollemnitates centenarias a missionalium accessu propriam in provinciam. Aliae quoque Africae civitates similia nuperius honoraverunt eventa.

Nec silentio praeterire decet Orientales Ecclesias quarum perantiqui Patriarchatus tam prope referuntur ad apostolorum hereditatem quarumque theologicae liturgicae spiritales traditiones immensum efficiunt thesaurum, qui totius christianae civitatis commune est patrimonium. Crebrae multiplicesque harum Ecclesiarum commemorationes iubilares necnon ipsarum Communitatum, quae in illis suam agnoscunt originem apostolicam, iter Christi per saecula meminerunt atque Magnum ad Iubilaeum exeunte altero millennio et illae accedunt.

Hoc sub lumine conspecta omnis christiani nominis historia veluti unicus videtur fluvius in quem suas profundunt aquas rivuli multi. Nos ideo hortatur Annus mm, ut renovata fidelitate altiusque stabilita communione ad ripas concurramus lati huius fluminis: Revelationis scilicet et Christianismi et Ecclesiae flumen quod historiam perfluit humani generis iam inde ab eventu Nazarethano deindeque Bethlemitico duo abhinc annorum milia. “Flumen” revera illud est cuius “rivi” ipsi - secundum Psalmi dictum - “laetificant civitatem Dei” (Ps. 46 (45), 5).

26. In Anni MM praeparationis rationem ingrediuntur pariter Anni Sancti extremae huius saeculi partis. Viget quidem adhuc in memoria Annus Sanctus quem Pontifex Paulus VI anno MCMLXXV indixit; eadem exinde affectione est concelebratus MCMLXXXIII tamquam Redemptionis Annus. Maiore autem fortasse cum effectu peractus est Annus Marialis MCMLXXXVII-MCMLXXXVIII, quem singulae Ecclesiae particulares vehementer exspectaverunt diligenterque compleverunt, praesertim ad totius orbis mariana sacella. Litterae Encyclicae “Redemptoris Mater”, quae eodem prodierunt tempore, conciliarem collustraverunt doctrinam de Matris Dei praesentia in Christi Ecclesiaeque mysterio: Deus Filius duobus abhinc milibus annorum operante Spiritu Sancto homo est factus de Virgineque Maria Immaculata natus. Quapropter Marialis Annus quaedam quasi anticipatio fuit Iubilaei, cum plura in se elementa complecteretur, quae Anno mm plane explicanda erunt.

27. Fieri vix potest quin asseveretur Marialem Annum proxime eventus anni MCMLXXXIX praecessisse. Eventus enim illi sunt, qui sua amplitudine maximeque progressione celeri non possunt admirationem non movere. Etenim anni inter septuagesimum et octogesimum huius saeculi crescens usque secum intulerunt periculum, secundum “belli frigidi” tramitem; annus mcmlxxxix autem secum pacificam intulit solutionem, quae prae se pariter quasi quandam figuram tulit “organicae” progressionis. Sub ipsius luce facile quis vim potest tribuere propheticam Encyclicis Litteris “Rerum Novarum”: quidquid enim Pontifex Leo XIII de communismo inibi scripserat, accurate hisce in eventibus est comprobatum, quem ad modum Nostris in Litteris “Centesimus Annus” (Ioannes Pauli PP. II, Centesimus Annus, 12) praedicavimus. Facile praeterea perspici poterat in iis quae evenerunt agere totam rem materna cum cura ipsa invisibilis Providentiae manus: “Numquid oblivisci potest mulier infantem suum . . .?” (Is. 49, 15).

Nihilominus tamen post annum illum MCMLXXXIX nova pericula novaeque minae exstiterunt. In civitatibus quidem foederis orientalis, dilapso communistarum instituto, pergrave erupit discrimen studiorum pro sua cuiusque natione, perinde ac, pro dolor!, eventa commonstrant in statibus Balcanicis aliisque proximis provinciis. Impellit haec res Europae populos, ut serio animo conscientias suas perscrutentur agnoscentes culpas et errores praeterita aetate admissos in re nummaria et politica, in causa earum nationum, quarum sunt iura consulto ex propositoque violata ab imperiosis tam elapsi quam huius nostri saeculi regiminibus.

28. In praesentia vero, post Marialem Annum, simili animo et affectu Annum Familiae transigimus, cuius doctrina coniungitur proxime cum Incarnationis mysterio ipsaque hominum historia. Ali hinc licet spem Familiae Annum apud Nazareth incohatum, haud secus atque Annum Marialem, evadere posse alium et quidem significantem gressum praeparationis ipsius Magni Iubilaei.

Hunc ad finem Litteras ad Familias conscripsimus, ubi necessarias partes ecclesialis doctrinae de familia denuo inculcavimus eamque, ut ita dicamus, in unumquemque domesticum deportavimus focum. In Concilio Vaticano II suum aliquod officium proprium confessa est Ecclesia ut dignitatem coniugii ac familiae pro merito aestimaret (Gaudium et Spes, 47-52). Eo igitur spectat Annus Familiae, ut suum conferat etiam auxilium ad Concilii proposita his in rebus exsequenda. Ideo oportet Magni Iubilaei apparatio quodam modo omnem domum et familiam transeat. Nonne per familiam quandam, Nazarethanam videlicet, Dei Filius in hominum ingredi voluit historiam?

29. In recessu huius latissimi rerum prospectus interrogatio illa ultro cooritur: fieri potest ut certa quaedam concipiatur ratio rerum agendarum ad Iubilaei Magni proximam apparationem? Re quidem vera, quod superius est dictum, aliquas iam praebet talis rationis partes.

Ex ampliore quidem consultatione emergere debet plenior et subtilior ordinatio inceptorum “ad hoc”, ne nimis artificiosa videatur difficilisque ad complendum apud singulas ecclesiales communitates quae in adeo variatis vivunt condicionibus. Huius rei Nos conscii percontari voluimus de hoc argumento Conferentiarum Episcopalium Praesides ac praesertim Cardinales Patres.

Erga venerabiles Collegii Cardinalium sodales grati sumus qui, in Consistorio Singulari diebus xiii et xiv mensis Iunii superioris congregati, complures hac de re propositiones contexuerunt utiliaque etiam consilia protulerunt. Gratias pariter in Episcopatu Fratribus habemus, qui multipliciter ad Nos magni ponderis proposita transmiserunt, quorum rationem diligenter habuimus Epistulam hanc Apostolicam conscribentes.

30. Prima sententia, quae generali ex illa consultatione prodiit, respicit praeparationis tempora. Ante Annum mm pauci supersunt anni: convenire visum est ut hoc temporis spatium duas in partes divideretur, quarum altera, proprie praeparatoria, ad extremos tres destinaretur annos. Censuerunt enim longius intervallum plurimas doctrinas esse conglomeraturum spiritalemque intentionem valde debilitaturum.

Decere ideo videbatur ad singulare illud tempus accedere per priorem quandam partem praeparationis animorum in fidelibus ipsis secundum quaestiones ampliores, ut deinceps recta proximaque via per posteriorem partem, nempe trium annorum, omnia dirigerentur ad ipsum concelebrandum Christi Salvatoris mysterium.

a) Prior Pars

31. Habebit itaque pars prior indolem omnino antepraeparatoriam: illuc enim spectabit, ut christianum apud populum conscientia ipsa ponderis ac significationis Iubilaei anni MM pro hominum historia redintegretur. Secum enim ortus Christi memoriam afferens nota christologica interius iam signatur.

Secundum fidei christianae partitionem in verbum ac sacramentum, magnopere interesse videtur hoc similiter tempore unico structuram memoriae cum compage celebrationis coniungere, ut non solum reminiscantur christifideles mente sua huius eventus, verum etiam salutiferam eius experiantur vim per sacramentalem actionem. Huius aetatis in christianis iubilaris commemoratio fidem in Deum confirmare debebit in Christo revelatum, inde spem ipsam sustentare in vitae aeternae exspectationem tendentem, incendere tandem caritatem pro fratrum et sororum commodo actuose operantem.

Priore temporis spatio, ab anno millesimo nongentesimo nonagesimo quarto ad sextum, curabit Apostolica Sedes opitulante proprio Comitatu quasdam exponere deliberandi agendique normas ubique et universim valituras, dum contra idem animorum comparandorum opus minutatim complebitur per Commissiones similes apud Ecclesias particulares. Prolatanda ulterius erunt, ratione quadam, quae in praeparationis intervallo remotae facta sunt simulque altius investiganda erunt elementa magis propria iubilaris eventus.

32. Tempus gratiae singularis semper est Iubilaeum, “dies placabilis Domino”: uti tale habet ipsum - quem ad modum superius est dictum - laetificam indolem. Anni mm igitur Iubilaeum esse debebit maxima precatio laudis gratiarumque actionis in primis pro Incarnationis Filii Dei dono necnon Redemptionis ab eo peractae. Volvente illo anno sese collocabunt iterum christiani novo fidei cum stupore coram Patris amore, qui Filium tradidit suum, “ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam” (Io. 3, 16). Intimo praeterea ex animi affectu gratias referent pro Ecclesiae dono, quae est a Christo condita tamquam “sacramentum seu signum et instrumentum intimae cum Deo unionis totiusque generis humani unitatis” (Lumen Gentium, 1). Eorum haec gratiarum actio ad fructus tandem etiam sanctitatis pertinget quae in vita tot virorum mulierumque percepti sunt, qui quavis aetate omnique in historiae intervallo donum Redemptionis amplecti sine condicionibus potuerunt.

Cuiuslibet tamen Iubilaei laetitia praesertim gaudium est propter culparum condonationem; est conversionis iubilatio. Consentaneum proinde videtur ante oculos rursus illud constituere quod totum fuit argumentum Episcoporum Synodi anno MCMLXXXIII, videlicet paenitentiam et reconciliationem (Ioannis Pauli PP. II, Reconciliatio et Paenitentia). Plurimum sane eventus illius Synodi in historia significavit Ecclesiae post Concilium. Vivam enim semper quaestionem conversionis (“metanoia”) retractavit, quae condicio praevia est ad conciliationem cum Deo tum singulorum hominum tum communitatum.

33. Dum ideo ad finem alterum christianae aetatis Millennium decurrit, par est Ecclesiam in se recipere pleniorem peccati filiorum suorum conscientiam, memorem nempe illorum omnium temporum per historiae decursum, quibus a Christi animo et Evangelio recesserint speciem societati exhibentes non testificationis vitae fidei bonis conformatae, sed spectaculum quorundam cogitandi agendique modorum, qui reapse formae fuerint contrariae testificationis atque offensionis.

Licet suam ob coniunctionem cum Christo sancta sit Ecclesia haud cessat umquam paenitentiam agere: suos, coram Deo et hominibus, filios confitetur peccatores semper uti proprios. Hac de re loquitur Constitutio dogmatica “Lumen Gentium”: “Ecclesia in proprio sinu peccatores complectens, sancta simul et semper purificanda, paenitentiam et renovationem continuo prosequitur” (Lumen Gentium, 8).

Iubilaei anni MM Porta Sancta oportebit saltem in specie multo maior prioribus sit, cum hominum genus illam attingens metam post se non saeculum modo sit relictura, verum millennium etiam. Hanc itaque semitam ingredi decet Ecclesiam lucida cum eorum omnium conscientia quae superiora per decem saecula experta sit. Transire non potest ea novi millennii ita limen, ut filios simul suos non impellat ad sui purificationem in paenitentia ab erroribus et infidelitate, ab inconstantia et tarditate. Agnoscere anteacti temporis lapsus est fidelitatis actus ac fortitudinis, qui nos adiuvat ut fidem nostram roboremus ipsique nos commoneamus et comparemus ad obviam illecebris hodiernis difficultatibusque procedendum.

34. Inter delicta vero, quae maius secum important officium sive obligationem paenitentiae atque conversionis, numeranda certissime illa sunt quae unitati a Deo optatae pro Populo Dei nocuerunt. Progredientibus hisce mille annis qui iamiam terminantur, multo etiam magis quam per primum millennium, ecclesialis communio “quandoque non sine hominum utriusque partis culpa” (Unitatis Redintegratio, 3) luctifica subiit discidia quae voluntati Christi aperte repugnant atque totum orbem offendunt (Ibid. 1). Talia temporis superioris crimina etiamnum, pro dolor!, faciunt ut proprium pondus sentiatur maneantque totidem praesenti quoque tempore invitamenta. Necesse omnino est satisfactionem peragere, Christi invocata vehementer indulgentia.

Ultima hac in millennii parte ad Spiritum Sanctum convertere se debet Ecclesia instantioribus etiam precibus ab eoque efflagitare unitatis Christianorum donum. Decretoria quasi haec est quaestio pro evangelica in mundo testificatione. Post Concilium Vaticanum II praesertim plura suscepta sunt oecumenica opera quae magno quidem animo officioque curata sunt: dici quin immo potest universa Ecclesiarum particularium ipsiusque Sedis Apostolicae industria his annis prae se tulisse afflatum quendam oecumenicum. Pontificium Consilium ad Unitatem Christianorum Fovendam una evasit ex praecipuis sedibus unde progressio plenam ad unitatem concitatur.

Nihilo tamen minus conscii sumus nobis omnes effectionem huius propositi haud esse posse virium humanarum solarum licet necessariarum fructum. Unitas namque donum denique Spiritus Sancti est. A nobis poscitur ut eidem huic dono obsequamur nihil profecto indulgentes levitati cuidam aut silentio in veritate testificanda, verum fortiter exsequentes directorias normas a Concilio descriptas et subsequentibus in documentis Apostolicae Sedis, quae a multis magni aestimata sunt christianis non plena cum Ecclesia catholica fruentibus communione.

Ecce igitur aliud christianorum officium ad annum MM accedentium. Finis ita appropinquans alterius millennii omnes hortatur ad conscientiae scrutationem atque convenientia oecumenica incepta, ut ad Iubilaeum Magnum se praestare valeant, etsi non plane unitos, multo saltem propiores ad secundi millennii vincendas partitiones. Postulatur ad hoc - ut nemo non perspicit - ingens conatus. In doctrinarum inquisitione et dialogo pergendum est, at potissimum opera danda magis oecumenicae orationi. Haec multum post Concilium aucta est, sed plus etiam augescere debet pluresque cotidie continere christianos secundum amplam illam Christi precationem ante Passionem: “Pater . . . ut et ipsi in nobis unum sint” (Io. 17, 21).

35. Acerbum aliud dein caput est, ad quod Ecclesiae filii non possunt quin animo ad paenitentiam parato redeant; et hoc est manifesta consensio data, quibusdam praesertim saeculis, rationibus intolerantiae vel etiam violentiae in veritatis ministerio.

Verissimum illud, aequam historiae aestimationem carere non posse diligenti ponderatione ipsarum condicionum culturalium illius temporis, quibus impellentibus plurimi fortasse bona quidem fide arbitrabantur sinceram veritatis testificationem simul iubere alienas opiniones exstingui vel saltem secludi. Causae saepe multiplices ita concurrebant, ut semina intolerantiae sererent animumque immoderatum gignerent, a quo magnae tantummodo quaedam mentes reapse liberae ac Deo plenae sese quadamtenus subducere poterant. At haec adiunctorum mitigantium consideratio haud ab officio Ecclesiam liberat valde dolendi de tot filiorum propriorum debilitate, qui eius deformaverunt vultum, quem immo impediverunt ne plane speciem Domini crucifixi referret, qui testis supremus fuit patientis amoris humilisque mansuetudinis. Ex his tristibus praeteriti temporis partibus magisterium profluit in posteram nunc aetatem, quod videlicet unumquemque christianum adducere debet ut firmiter principio aureo insistat a Concilio prolato: “Nec aliter veritatem sese imponere nisi vi ipsius veritatis, quae suaviter simul ac fortiter mentibus illabitur” (Dignitatis Humanae, 1).

36. Seria conscientiae inquisitio exoptata est a plurimis cardinalibus et episcopis maxime pro Ecclesia huius nostrae aetatis. Ad novi millennii limen se sistant christiani oportet ante Dominum atque ex sese quaerant quas partes ipsi quoque in huius temporis nostri mala contulerint. Dies enim nostri iuxta lumina multa, non pauca ostendunt obscuriora.

Exempli gratia, taceri non potest indifferens de religione animus, qui multos homines hodiernos adducit ut vivant tamquam si Deus omnino non sit, aut ut sibi satisfaciant aliquo vago religionis sensu, qui componi non potest cum veritate nec cum officio constantiae in veritate. Huc pariter accedit amissus plerumque altior sensus vitae humanae atque confusio in provincia ethicae doctrinae, vel in principalibus bonis alicuius observantiae erga vitam ac familiam. Hoc igitur filiis etiam Ecclesiae est comprobandum: quantum et ipsi saecularismi affectione moventur et relativismi ethici? Quantam et ipsi agnoscere debent partem suam coram crescente religionis lapsu, quod nempe germanum Dei vultum non demonstraverint “etiam vitae suae religiosae, moralis ac socialis defectibus”? (Gaudium et Spes, 19)

Negari quidem nullo modo potest spiritalem ipsam vitam multos apud christianos discrimen quoddam dubitationis perpeti, quod non moralem solam vitam tangat, sed orationem quoque ipsamque immo theologalem integritatem fidei. Haec namque iam temporis nostri condicionibus temptata, nonnumquam perturbatur falsis opinationibus theologicis quae ob summam difficultatem oboedientiae erga Ecclesiae Magisterium disseminantur.

Quod autem ad Ecclesiae testimonium attinet inter huius temporis homines, quis non cruciatur ob deficientem intellegentiam, nonnumquam transeuntem in consensum, multorum christianorum coram fundamentalium iurium humanorum violatione a regiminibus absolutis? Nonne similiter lamentari par est, inter praesentis aetatis tenebras, de participato opere tot christianorum gravibus in casibus iniuriae atque segregationis socialis? Interrogari licet quot inter eos funditus cognoverint congruenterque impleant normas socialis Ecclesiae magisterii.

Conscientiae investigatio non potest nec Concilii repudiationem praetermittere, magni profecto Spiritus muneris Ecclesiae tributi sub alterius millennii finem. Quatenus Dei Verbum plenius evasit theologiae ipsa anima atque impulsus totius christianae vitae, quem ad modum Dei Verbum poposcit? Viviturne liturgia velut “fons et culmen” ecclesialis vitae secundum praecepta constitutionis “Sacrosanctum Concilium”? Confirmaturne, in Ecclesia universali necnon particularibus communitatibus, ecclesiologia communionis quae reperitur in “Lumen Gentium”, unde conceditur charismatibus ministeriis variisque formis participationis Populi Dei locus, neque tamen obsecundatur cuidam democraticismo et sociologismo qui catholicam Ecclesiae visionem non refert nec veram Concilii Vaticani II mentem? Gravissima haec interrogatio genus necessitudinis Ecclesiam inter et mundum respicere debet. Regulae conciliares - in Constitutione “Gaudium et Spes” aliisque item documentis praebitae - de dialogo aperto et officioso et humano, cui tamen diligens prudentia ac testificatio veritatis animosa comitantur, valent etiamnum nosque ad ulterius provocant opus.

37. Primi millennii Ecclesia ex martyrum sanguine orta est: “Sanguis martyrum - semen christianorum” (Tertulliani, Apol., 50, 13: CCL I, 171). Eventus illi, qui Constantini tempore acciderunt, progressum Ecclesiae, qui primo procedente millennio occurrit, haudquaquam praestare potuissent, nisi per martyrum sementem et sanctitatis patrimonium, quae christianum primaevum finxerunt. Altero ad finem vergente millennio, Ecclesia rursus facta est martyrum Ecclesia. Fidelium persecutio - scilicet sacerdotum, religiosorum laicorumque - magnam ubique terrarum fecit martyrum sementem. Qui Christo testimonium reddiderunt usque ad sanguinis effusionem, commune habentur patrimonium inter catholicos, orthodoxos, anglicanos et novatores, ut in homilia de Martyrum Ugandensium canonizatione ostendit Paulus VI (Pauli VI, Homilia de Martyrum  Ugandesium canoniztione, die 18 oct. 1964: Insegnamenti di Paolo VI, II (1964) 583)

Testimonium hoc non est de memoria deponendum. Primaeva Ecclesia, etsi in suis componendis rebus laboravit valde, in opportunis martyrologiis martyrum testimonia voluit servare. Quae martyrologia saeculorum decursu usque sunt aucta, atque in catalogum Ecclesiae sanctorum beatorumque ingressi sunt non modo qui pro Christo sanguinem fuderunt, sed fidei etiam magistri, missionarii, confessores, episcopi, presbyteri, virgines, coniuges, viduae, filii.

Nostra autem aetate martyres redierunt, saepe incogniti, tamquam “milites ignoti” magnae Dei causae. Quantum fieri potest, in Ecclesia eorum testificationes non sunt amittendae. Ut in Consistorio monitum est, oportet ut particulares Ecclesiae omnibus viribus contendant ne pereat memoria eorum qui martyrium obierunt, apta colligentes documenta. Id etiam speciem oecumenicamque formam obtinebit. Sanctorum martyrumque oecumenismus fortasse magis persuadet. Communio sanctorum elatius loquitur quam divisiones et dissidia. Primorum saeculorum martyrologium fulcimentum fuit cultus sanctorum. Suorum filiorum suarumque filiarum sanctitatem cum praedicaret et veneraretur, summum honorem ipsi Deo reddebat Ecclesia; in martyribus Christum venerabatur, qui erat origo eorum martyrii ac sanctitatis. Canonizationis deinceps consuetudo inducta est, quae nunc in Ecclesia catholica continuatur necnon apud orthodoxas communitates. His temporibus canonizationes et beatificationes multiplicatae sunt: hae vim vigoremque Ecclesiarum particularium significant, quae quidem sunt multo plures hodie quam primis saeculis primoque millennio. Maximus Christo tributus honor, tertio appetente millennio, afferet secum demonstrationes: Redemptoris praesentiae per fidei, spei caritatisque fructus in tot hominibus mulieribusque omnium gentium qui Christum in multiformi vitae christianae vocatione sunt secuti.

Sub annum bismillesimum officium erit Apostolicae Sedis pro Ecclesia universali martyrologia aptare viasque pervestigare, quibus etiam nostris temporibus hominum sanctitas probetur, qui Christi veritatem vixerunt. Virtutum heroicitas agnoscatur praesertim virorum et mulierum quotquot christianam impleverunt vocationem in Matrimonio. Cum autem nobis conscii prorsus simus in tali condicione sanctitatis fructus gigni, necesse omnino habemus aptas invenire vias, ut eos percipiamus et Ecclesiae ostendamus veluti ceterorum christianorum coniugum exemplaria et incitamenta.

38. Episcopi Cardinalesque aliarum Synodorum continentalium necessitatem confirmaverunt ad exemplum illarum iam peractarum in Europa et Africa. Episcopatus Latini-Americani novissima Generalis Congressio, Americae Septentrionalis consentiente Episcopatu, ad consilium agendae Synodi totius Americae accessit de quaestionibus novae evangelizationis pertractandis in utraque eiusdem continentis parte, admodum discrepante ob origines et historias. Argumenta deinde oportet de iustitia et oeconomicis necessitudinibus internationalibus excutiantur, dum latissimus hiatus penditur, qui est inter septentrionales et meridianas regiones.

Synodus indolis continentalis opportune Asiam respiciet, ubi gravior est causa et condicio christianismi convenientis cum ceteris ibidem religionibus et perantiquo cultu. Magna haec est provocatio ipsius evangelizationis, cum religiones sicut Buddismus vel Hinduismus salutiferam secum importent speciem. Premet igitur omnino Synodi necessitas, Magno appetente Iubilaeo, ut veritas de Christo, qui unus est inter Deum et homines Mediator ipseque unus mundi Redemptor, illustretur et vestigetur, qui simul ab aliis religionum conditoribus est penitus distinguendus, in quibus tamen quaedam vera reperiuntur, quas observanter aestimat Ecclesia, cum in iis Veritatis indicia videat, quae illuminat omnem hominem (Nostra Aetate, 2). Anno MM renovato vigore enuntiatio veritatis erit proferenda: “Ecce natus est nobis Salvator mundi”.

In Oceania quoque utilis erit regionalis Synodus. In illa proinde Continenti, inter cetera, est de indigenis disceptandum, qui mirum in modum quasdam primigenii hominis formas in memoriam redigunt. Hac in Synodo ergo, una cum ceteris quaestionibus, minime quidem spernenda illa de christianismi occursu cum religiositate antiquissimarum formarum, insignite praeditarum proprietatibus monotheismi.

b) Altera pars

39. Animorum autem sensibus sic concitatis, altera pars explicari potest, Iubilaeum videlicet paratura. Ea per tres annos producetur, scilicet ab anno MCMXCIX ad MCMXCIX Huius triennii proposita structura, cuius cardo erit Christus Filius Dei homo factus, alia esse non potest quam theologica, id est trinitaria.

Primo anno: Christus Iesus

40. Primus annus MCMXCVII insumet de Christo cogitationem, qui est Verbum Patris, per Spiritum Sanctum homo factus. Nam Iubilaei natura omnino christologica est efferenda, cum Incarnatio et in orbem Filii Dei adventus celebrentur, mysterium scilicet salutis omni hominum generi deferendae. Universale argumentum, quod complures Cardinales et Episcopi elegerunt, est: “Iesus Christus, unus mundi Salvator, heri et hodie, idem et in saecula” (Hebr. 13, 8).

Ex christologicis argumentis in Consistorio significatis, haec exstant: Christus Salvator et Evangelizator iterum in luce ponitur, ob oculos praesertim Lucae Evangelii IV capite habito, ubi Christi ad evangelizandum missi argumentum cum Iubilaei quaestione implicatur; eius Incarnationis necnon ex virginali Mariae gremio ortus mysterium penitus vestigandum; fidei in Eum necessitas ad salutem assequendam.

Temporis spatium quod a Iubilaeo nos seiungit oportet a christianis renovato studio in sacra Biblia transigatur, “sive per sacram Liturgiam divinis eloquiis confertam, sive per piam lectionem, sive per institutiones ad id aptas aliaque subsidia” (Dei Verbum, 25). Etenim in revelato scripto benigne obviam fit ipse caelestis Pater et nobiscum conversatur, Filii unigeniti ostendens naturam eiusque salutis humanae mysterium (Ibid. 2).

41. Sacramentorum recipiendorum opus supra memoratum, hoc decurrente anno, in Baptismi vi confirmanda potest inniti, qui fundamentum habetur vitae christianae, ad Apostoli verba: “Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis” (Gal. 3, 27). “Catholicae Ecclesiae Catechismus” ceterum dicit: “Communionis fundamentum inter cunctos christianos iacit baptismus, cum iis quoque, quibus plena nondum est cum catholica Ecclesia communio” (Catechismus Catholicae Ecclesiae, n. 1271). Ex parte ipsa oecumenismi, erit magni momenti annus ad oculos simul in Christum vertendos, qui est solus Dominus, officio sumpto ut unum cum eo fiamus, secundum eius ad Patrem precem. Utpote cum Christus in medio exsistat tum etiam Dei Verbum fidesque, aliarum confessionum christianarum studium, comprobationem et consensum haud defore arbitramur.

42. Omnia nempe in primarium Iubilaei propositum tendere debebunt, quod est fidem christianorumque testimonium confirmare et roborare. Oportet, ergo, concitetur in unoquoque fideli vehemens sanctitatis impetus, flagrans in conversionem et sui ipsius renovationem desiderium dum precationis usque ardentioris sensus acuitur dumque proximus, indigentissimus praesertim, comiter suscipitur.

Primus ideo annus erit tempus acceptabile, ut catechesis in suo vero primigenioque sensu revocetur, videlicet sicut “doctrina Apostolorum” (Act. 2, 42) de Iesu Christi persona ac de ipsius salutis mysterio. Perutilis idcirco erit “Catholicae Ecclesiae Catechismus”, qui pervestigatus “fideliter quidem atque disposite exhibere debet doctrinam Bibliorum Sacrorum vivaeque in Ecclesia Traditionis, authentici Magisterii pariterque spiritualis hereditatis Patrum, sanctorum sanctarumque Ecclesiae, quo melius christiana mysteria cognoscantur atque fides populi Dei reficiatur” (Ioannis Pauli PP. II, Fidei Depositum). Ut in rebus concretis haereamus, non omittendum est fidelium conscientiam illuminare quoad errores Christi personam afficientes, sententiis Eidem et Ecclesiae contrariis congruenter collustratis.

43. Maria sanctissima, quae quasi “oblique” adstabit cum res Iubilaei parabuntur, hoc primo anno praesertim in mysterio divinae suae Maternitatis conspicietur. In eius ventre Verbum caro factum est! Affirmatio Christum in medio esse non potest ergo disiungi a comprobatione partium quas Sanctissima Mater eius egit. Eius cultus quidem, si bene illustratur, nullo modo potest detrimentum inferre “dignitati et efficacitati Christi unius Mediatoris” (Lumen Gentium, 62). Maria enim monstrat perenniter divinum Filium suum atque proponitur cunctis credentibus tamquam fidei in cotidiana vita agenda exemplar. “Ecclesia de Ea pie recogitans Eamque in lumine Verbi hominis facti contemplans, in summum Incarnationis mysterium venerabunda penitius intrat, Sponsoque suo magis magisque conformatur” (Ibid. 65).

Secundo anno: Spiritus Sanctus

44. Annus MCMXCVIII, annus secundus praeparatorii temporis, Spiritui Sancto eiusdemque sanctificanti intra Communitatem Christi discipulorum praesentiae peculiari modo dicabitur. “Magnum Iubilaeum, quod annum bis millesimum concludet . . . est - sic in Litteris Encyclicis "Dominum et Vivificantem" scripsimus -  . . . indolis pneumatologicae, quandoquidem incarnationis mysterium factum est "operante Spiritu Sancto". Illud Spiritus Sanctus est operatus, qui - Patri et Filio consubstantialis - in absoluto mysterio Dei, unius et trini, est Persona- amor, donum increatum, quod fons est omnium largitionum provenientium a Deo in ordine creationis, principium directum et quadamtenus subiectum, quo Deus ipse se communicat in ordine gratiae. Mysterium Incarnationis est culmen huius largitionis, huius commercii, quo Deus se ipsum communicat” (Ioannis Pauli PP. II, Dominum et Vivificantem, 50).

Ad hoc bimillenarium praestitutum tempus Ecclesia se componere non potest ullo “alio modo, nisi in Spiritu Sancto. Quae "in plenitudine temporis" facta sunt de Spiritu Sancto, solum per hunc possunt emergere ex Ecclesiae memoria” (Ibid. 51).

Spiritus enim in omnium temporum locorumque Ecclesia unicam Revelationem praesentem reddit, quae a Christo hominibus allata est, ut in uniuscuiusque animo viva fiat et efficax: “Paraclitus autem, Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia, quae dixi vobis” (Io. 14, 26).

45. Quamobrem inter praecipua officia Iubilaei apparandi praesentia iterum exploranda Spiritus agentis annumeratur, qui in Ecclesia tum sacramentaliter, maxime per Confirmationem, tum denique in peculiaritate diversorum charismatum, munerum ministeriorumque quae Ipse pro ipsius bono induxit, agit. “Unus est Spiritus, qui varia sua dona, secundum divitias suas atque ministeriorum necessitates, ad Ecclesiae utilitatem dispertit (1 Cor. 12, 1-11). Inter quae dona praestat gratia Apostolorum, quorum auctoritati ipse Spiritus etiam charismaticos subdit (Ibid. 14). Idem Spiritus per Se suaque virtute atque interna membrorum connexione corpus unificans, caritatem inter fideles producit et urget” (Lumen Gentium, 7).

Spiritus nostro quoque aevo primus novae evangelizationis est auctor. Magni ideo erit momenti reditus ad Spiritum, ad eum quidem qui Dei regnum per historiae tempora aedificat eiusque plenam in Christo Iesu revelationem parat, interius homines movens et intra cotidianam hominum vitam perfectae salutis semina eliciens quae in consummatione fiet temporum.

46. Hoc eschatologico in prospectu, fideles ad iterum spem retegendam vocantur, virtutem scilicet theologalem, quam ante audiverunt “in verbo veritatis Evangelii” (Col. 1, 5). Praecipuus habitus spei simul christianum ne novissimae metae obliviscatur impellunt, qua omnis eius vita imbuitur et significatur, simul solidas altasque rationes praebet, in cotidiana opera, ut res commutentur Deique proposito aequentur.

Commemorat Paulus apostolus: “Scimus enim quod omnis creatura congemiscit et comparturit usque adhuc; non solum autem, sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes, et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum exspectantes, redemptionem corporis nostri. Spe enim salvi facti sumus” (Rom. 8, 22-24). Christiani invitantur ut se tertii millennii Magni Iubilaei ad initium incohandum expediant, suam spem renovantes in ultimum adventum regni Dei, dum in se ipsi illud in dies parant, in christiana tum Communitate tum in sociali ambitu, in quo vivunt, tum demum in mundi historia.

Spei signa quae in hoc saeculo ad finem vergente insunt, recte sunt aestimanda et altius confirmanda, quamvis quaedam sint umbrae quae eadem occultant; scilicet in civili provincia, progressus, quos scientia est consecuta ars et praesertim medicina homini serviens, acrior rerum naturae conscientia, conatus in pacem iustitiamque instaurandas ubicumque terrarum illae violatae sint, reconciliationis solidarietatisque inter gentes voluntas, praesertim inter complicatas necessitudines septentrionalis regionis et meridianae . . .; in ecclesiali provincia: Spiritus ipsius vocis attentior auditus dum charismata suscipiuntur et laicatus provehitur, studiosa dedicatio ad unitatem componendam inter omnes christianos, dialogus inter religiones et hodiernam culturam institutus . . .

47. Fidelium meditationes in altero praeparationis anno convertendae erunt admodum sollicite intra Ecclesiam in unitatis aestimationem, ad quam varia dona et charismata tendunt, quae in ea excitavit Spiritus. Quam ob rem opportune pervestigabitur ecclesiologica doctrina dogmaticae Constitutionis quae est “Lumen Gentium”. Hoc magni momenti documentum de industria asseveravit Christi Corporis unitatem in Spiritu agente niti, ministerio apostolico despondi atque mutua caritate inniti (1 Cor. 13, 1-8). Haec catechetica fidei meditatio adducet profecto populi Dei fideles ad integrationem suarum responsalitatum notionem, sic ut ad vividiorem cognitionem pretii ecclesialis oboedientiae (Lumen Gentium, 37).

48. Maria, quae Verbum incarnatum per Spiritum Sanctum concepit, quaeque tota in vita se ab eodem interius agente duci passa est, spectabitur nobisque exemplar erit per hunc annum mulieris Spiritui vocanti docilis, silentii, auditionis speique mulieris, utpote quae sicut Abraham voluntatem Dei acceperit quia “contra spem in spe credidit” (Rom. 4, 18). Luculenter pauperum Jahvč desideria expressit atque veluti exemplar exstat iis qui intimo ex animo Dei promissionibus sese committunt.

Tertio anno: Deus Pater

49. Annus MCMXCIX, tertius et postremus praeparatorius annus, prospectum mentis fidelium dilatare debet ad ipsam Christi mensuram, quae est mensura “Patris qui est in caelis” (Matth. 5, 45), a quo missus est et ad quem rediit (Io. 16, 28).

“Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum et, quem misisti, Iesum Christum” (Io. 17, 3). Vita tota christiana tamquam magna est peregrinatio ad Patris domum, cuius cotidie summus in omnem humanam creaturam amor conspicitur, singulariter in “perditum filium” (Luc. 15, 11-32). Iter hoc intimam personae partem complectitur, deinceps ad credentium communitatem extenditur, et ad cunctum hominum genus.

Iubilaeum, cuius medium locum obtinet Christus, magna fit laudis actio Patri: “Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo, sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in caritate” (Eph. 1, 3-4).

50. Hoc tertio anno conscientia “itineris ad Patrem” omnes impellet ut, Christo hominum Redemptori assentientes, verae conversionis iter ineant, quae simul secum fert rem “negantem”, liberationem scilicet a peccato, simul rem “affirmantem”, id est boni electionem, quae quidem exprimitur moribus et iussis, quae ex naturali lege manant quaeque Evangelio confirmantur. Hic est congruus prospectus, in quo Paenitentiae sacramentum revirescere debet idque studiose sua in altiore significatione celebrari. Conversionis praeconium, quod necessario christianus amor postulat, in hodierna hominum societate magnum habet pondus, in qua fundamenta ipsa moralis considerationis humanae exsistentiae amissa videntur.

Quocirca in bono lumine theologalis caritatis virtus oportet locetur, hoc praesertim anno, primae Ioannis epistulae pressa memorata sententia: “Deus caritas est” (1 Io. 4, 8.16), Caritas, duplici sua facie amoris in Deum et fratres, prope est vitae moralis credentis compendium. In Deo ipsa invenit fontem suum suumque egressum.

51. Hoc rerum in conspectu, dum memoratur Iesum venisse ut “pauperes evangelizarentur” (Matth. 11, 5; Luc. 7, 22), quomodo firmius non habeatur illud: ab Ecclesia pauperes et derelictos potiores esse aestimandos? Quin immo est dicendum officium pacem iustitiamque tuendi tali in hoc nostro mundo, qui tot contentionibus notatur atque oeconomicis socialibusque inaequalitatibus, Iubilaei praeparationis et celebrationis praecipuam esse partem. Sic sub libri Levitici lumine (Lev. 25, 8-12) omnium mundi pauperum personam induere debent christiani, Iubilaeum proponentes veluti opportunum tempus decernendi inter alia de internationalis aeris alieni retractatione, si non cuncta de eiusdem remissione, quo complures Nationes gravantur. Iubilaeum porro opportunitatem dabit de aliis provocationibus huius temporis meditandi, quae sunt ex. gr. difficultas dialogum instituendi inter diversos cultus, quaestiones de mulieris iuribus tuendis necnon de familia Matrimonioque provehendis.

52. Spectata insuper sententia: “Christus . . . in ipsa revelatione mysterii Patris Eiusque amoris, hominem ipsi homini manifestat eique altissimam eius vocationem patefacit” (Gaudium et Spes, 22), duo opera peculiariter explicari debebunt hoc tertio praeparatorio evolventi anno, quorum alterum dialogum inter magnas religiones alterum saecularismi contentionem complectetur.

Ad proximum superius, de civilis cultus discrimine latum argumentum erit pertractandum, quod sensim in occidentalibus maxime Nationibus occurrit, quae quoad res technicas sunt cultiores, sed intus ad egestatem redactae, Dei quippe immemores vel ab Eo procul seiunctae. Cultus autem civilis discrimini civilis cultus amoris est obiciendus, qui in universalibus pacis, solidarietatis, iustitiae et libertatis bonis consistit, quae in Christo plenam consummationem reperiunt.

53. Quod autem ad religiosae conscientiae ambitum pertinet, bismillesimi pervigilium, proximis superioribus his quoque perspectis eventibus, commodam dabit occasionem interreligiosum instituendi dialogum, secundum perspicua Concilii Vaticani II indicia, quae in illa Declaratione de Ecclesiae habitudine ad Religiones non-Christianas, cuius verba sunt prima “Nostra Aetate”, continentur.

Illo in dialogo primas partes agent Hebraei et Muslimi. Utinam communiter aliquem in locum, conspicuum sane magnis unius Dei religionibus, conveniatur ut haec proposita compleantur et significentur.

Quapropter exquiritur quemadmodum hinc ad conveniendum congressiones historice praeclarae apparentur, scilicet Bethlehem, Ierusalem, Sinai, loca videlicet quae magnam habent significantem vim, ut dialogus inter Hebraeos et Muslimos confirmetur, illinc magnarum huius orbis religionum sodalibus in aliis urbibus occurratur. At semper erit animadvertendum et periculum attente vitandum ne falsa eos teneat opinio de syncretismo deque quodam facili fallacique irenismo.

54. Hac in lata officiorum provincia, Maria Sanctissima, filia Patris electa, credentium oculis exemplar amoris perfectum ostenditur, tum in Deum tum in proximum. Sicut ipsa in cantico “Magnificat” dicit, magna fecit in ea qui potens est et sanctum nomen eius (Luc. 1, 49). Pater nempe Mariam ad unicam missionem in historia salutis elegit, ut Mater profecto esset exspectati Salvatoris. Virgo vero prompte et expedite Deo vocanti respondit: “Ecce ancilla Domini” (Ibid. 1, 38). Eius maternitas apud Nazareth incohata maximeque Ierusalem sub Cruce exacta, veluti blanda urgensque invitatio percipietur, quae ad omnes Dei filios destinatur, ut domum Patris repetant eiusdem maternam vocem exaudientes: “Quodcumque dixerit vobis, facite” (Io. 2, 5).

c) Celebratio Agenda

55. Pars erit sui iuris, quae ipsam celebrationem Magni Iubilaei complectetur, quae eodem tempore in Terra Sancta, Romae et particularibus ubique terrarum Ecclesiis agetur. Hoc praesertim tempore, ipsa celebratione evolvente, illud statuitur propositum, ut Trinitas glorificetur, ex qua omnia oriuntur et ad quam omnia vergunt, in mundo et historia. Ad hoc mysterium tres proximae praeparationis anni tendunt: a Christo et per Christum, in Spiritu Sancto, ad Patrem. Hoc quidem sensu iubilaris celebratio consummat simulque metam et vitae christiani Ecclesiaeque expletum cursum in Deo uno et trino antefert.

Cum autem sola ad Patrem via sit Christus, quo clarius viva salutiferaque in Ecclesia et in mundo praesentia illustretur, Romae ob Magni Iubilaei occasionem, Congresssus eucharisticus internationalis celebrabitur. mm annus erit penitus eucharisticus: in Eucharistiae sacramento Salvator, in Mariae sinu abhinc viginti saecula incarnatus, divinae vitae sicut fontem se offerre pergit humanitati.

Oecumenica universalisque Sacri Iubilaei facies panchristiano conventu opportune illuminabitur. Res haec erit magni ponderis et idcirco, ut falsae opinationes vitentur, prudenti consilio erit diligenter paranda, dum fraternus consociatae operae sensus cum christianis ceterarum Confessionum traditionumque servatur, dumque animus gratus illis fit obviam religionibus, quarum sodales ad communem laetitiam omnium Christi discipulorum benignam mentem forte convertere volent.

Certum quidem est: invitari singulos, quoad facultas fert, ut efficiant ne anni mm magna provocatio neglegatur, quocum procul dubio peculiare Domini beneficium pro Ecclesia et cuncta humanitate iungitur.

56. Duo milia annorum continuatur Ecclesia. Sicut evangelicum illud granum sinapis, ipsa adolescit et magna fit arbor, ut suis foliis cunctam humanitatem tegat (Matth. 13, 31-32). Concilium Vaticanum II in Constitutione dogmatica de Ecclesia, quaestionem ponderans de iis qui in numero sunt Ecclesiae quique ad Dei Populum referuntur, ita asseverat: “Ad hanc igitur catholicam Populi Dei unitatem . . . omnes vocantur homines, ad eamque variis modis pertinent vel ordinantur sive fideles catholici, sive alii credentes in Christo, sive denique omnes universaliter homines, gratia Dei ad salutem vocati” (Lumen Gentium, 13). Paulus VI autem in Litteris Encyclicis “Ecclesiam Suam” universalem hominum implicationem in Dei proposito illuminat, dialogi salutiferi varios gradus efferens (Pauli VI, Ecclesiam Suam, III).

Sub huius cogitationis lumine melius evangelica fermenti parabola intellegitur (Matth. 13, 33): Christus, divini fermenti instar, altius usque se in praesentem hominum vitam insinuat, salutis opus a Se in paschali Mysterio patratum proferendo. Ipse quoque in suo salvifico dominatu quidquid fuit humani generis retro usque ad Adamum complectitur (Lumen Gentium, 2). Ad Eum pertinet posteritas: “Iesus Christus heri et hodie idem, et in saecula” (Hebr. 13, 8). Ecclesia ceterum “unum tantum intendit: nempe, Spiritus Paracliti ductu, opus ipsius continuare Christi, qui in mundum venit ut testimonium perhiberet veritati, ut salvaret, non ut iudicaret, ut ministraret, non ut sibi ministraretur” (Gaudium et Spes, 3).

57. Itaque ab apostolicis usque temporibus, indesinenter Ecclesiae missio intra universalem hominum familiam producitur. Prima evangelizatio regiones praesertim mediterraneas attigit. Primo volvente millennio missiones, a Romana et Constantinopolitana proficiscentes urbe, in Europaeam totam continentem christianum nomen induxerunt. Eodem tempore se eaedem in mediam Asiam rettulerunt, usque ad Indiam ac Sinas. Sub saeculi XV exitu, simul atque America detecta est, evangelicus nuntius magnam in illam continentem, tum in septentrionalem tum in australem partem coeptus est proferri. Per idem tempus, cum meridiana Africae Saharensia litora Christi lumen accipiebant, sanctus Franciscus Xaverius, missionum patronus, in Iaponiam appulit. Inter XVIII et XIX saecula laici quidam in Coream christianam religionem attulerunt. Hoc eodem tempore evangelicus nuntius in paeninsulam Indosinensem simul atque in Australiam et Pacifici insulas allatus est.

Saeculum autem XIX magnum vidit missionarium fervorem inter Afrorum gentes. Omnia haec incepta fructus pepererunt, qui etiam nunc manent. Concilium Vaticanum II hos recenset in Decreto de activitate missionali Ecclesiae “Ad Gentes”. Post Concilium agitaverunt missionalem quaestionem Litterae Encyclicae “Redemptoris Missio”, in quibus missionum negotia, ad alteram partem huius saeculi pertinentia, sunt tractata. Ecclesia futuro quoque de tempore missionaria esse pergit, cum ad suam ipsius naturam spectet missionaria indoles. Magnis dilapsis Europae institutionibus doctrinae christianae adversis, scilicet nazismi primum deindeque communismi, omnino necesse est et illud instare, ut Europae viris mulieribusque liberans Evangelii nuntius rursum ministretur (Specialis Coetus Europae Synodi Episcoporum, Declaratio, 3). Praeterea, ut Litterae Encyclicae “Redemptoris Missio” aiunt, condicio Areopagi Atheniensis in hoc orbe terrarum iteratur, ubi sanctus Paulus locutus est (Ioannis Pauli PP. II, Redemptoris Missio, 37). Multi sunt hodie “areopagi” iique multiplices: latae sunt provinciae nempe civilis cultus hodierni, culturae, politicae rei et oeconomicae. Quo magis Occidens a christianis radicibus separatur, eo plus fit missionis terra, quam vari “ areopagi” occupant.

58. Futurum orbis Ecclesiaeque tempus ad iuvenes hominum stirpes pertinet, ad eas quidem, quae, hoc aevo ortae, subsequenti saeculo erunt adultae, primo scilicet novi millennii. Christus iuvenes opperitur, quemadmodum iuvenem illum exspectavit, qui eum interrogavit: “Quid boni faciam, ut habeam vitam aeternam?” (Matth. 19, 16). De responsione a Christo data, in Litteris Encyclicis “Veritatis Splendor” sumus locuti et antea similiter in Litteris totius orbis terrarum iuvenibus destinatis anno MCMLXXXV. Iuvenes, omni in statu, in cunctis terrarum regionibus, interrogare Christum haud cessant: eum conveniunt eumque quaerunt ut eum rursum interrogent. Si autem semitam sequentur quam Ipse ostendit, laetari poterunt, quod operae aliquid contulerint, ut Christus praesens sit proximo saeculo et deinceps usque ad temporum consummationem. “Iesus Christus heri et hodie idem, et in saecula”.

59. Dum itaque finis fit sermonis, opportune occurrunt verba Constitutionis pastoralis “Gaudium et Spes”: “Credit autem Ecclesia Christum, pro omnibus mortuum et resuscitatum, homini lucem et vires per Spiritum suum praebere ut ille summae suae vocationi respondere possit; nec aliud nomen sub caelo datum esse hominibus, in quo oportet eos salvos fieri. Similiter credit clavem, centrum et finem totius humanae historiae in Domino ac magistro suo inveniri. Affirmat insuper Ecclesia omnibus mutationibus multa subesse quae non mutantur, quaeque fundamentum suum ultimum in Christo habent, qui est heri, hodie, Ipse et in saecula. Sub lumine ergo Christi, Imaginis Dei invisibilis, Primogeniti omnis creaturae, Concilium, ad mysterium hominis illustrandum atque cooperandum in solutionem praecipuam quaestionum nostri temporis inveniendam, omnes alloqui intendit” (Gaudium et Spes, 10).

Dum igitur fideles invitamus, ut plurima prece a Deo lumina et iuvamina petant necessaria nempe ad praeparationem et Iubilaei celebrationem quod iamiam instat, Venerabiles in Episcopatu Fratres necnon ecclesiales Communitates iisdem demandatas cohortamur, ut cor suum ad Spiritus suasiones suscipiendas recludant. Non deerit Ipse animis, qui eminentem iubilarem eventum acturi renovata fide studiosaque opera se ipsi expediant. Munus hoc totius Ecclesiae superne intercedenti Mariae, Redemptoris Matri, addicimus. Ipsa profecto, Mater pulchrae dilectionis, christianis tertii millennii in magnum Iubilaeum procedentibus quoddam erit Sidus, quod firmiter gressus Domino obviam moderabitur. Humilis Nazarethana Puella, quae abhinc duo milia annorum Verbum incarnatum mundo obtulit, novi millennii homines versus Eum gubernet, qui est “lux vera, quae illuminat omnem hominem” (Io. 1, 9).

His animi permoti sensibus Benedictionem Apostolicam universis singulisque elargimur.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die X mensis Novembris, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri septimo decimo.

IOANNES PAULUS PP. II

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 

top