The Holy See
back up
Search
riga

LITTERAE APOSTOLICAE
« LAETAMUR MAGNOPERE »

QUIBUS APPROBATUR ATQUE PROMULGATUR
LATINA CATECHISMI CATHOLICAE ECCLESIAE TYPICA EDITIO

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

 

 

LAETAMUR MAGNOPERE in lucem prodire typicam Catechismi catholicae Ecclesiae Latinam editionem, quae a Nobis hisce Apostolicis Litteris approbatur atque promulgatur, quaeque sic fit memorati Catechismi decretoria scriptio. Hoc accidit circiter annis quinque postquam Apostolica emissa est Constitutio Fidei depositum die XI mensis Octobris anni MCMXCII, quae, tricesima occurrente anniversaria memoria aperti Concilii Vaticani II, primum Catechismi textum Gallica lingua exaratum in orbem induxit.

Gaudentes omnes comprobare potuimus quanto favore his annis Catechismus plerumque sit receptus et quam late disseminatus particulares praesertim apud Ecclesias quae in proprias linguas eius conversionem procuraverunt, ut diversis per terras linguarum communitatibus ille praesto esset. Quod confirmat quam opportune anno MCMLXXXV Synodi Episcoporum extraordinaria consessio poposcerit a Nobis ut Catechismus, sive totius doctrinae catholicae compendium tam de fide quam de moribus, contexeretur.

Enucleatus a Cardinalium Episcoporumque Consilio ad hoc ipsum anno MCMLXXXVI constituto, Catechismus a Nobis est comprobatus atque prolatus dicta superius Apostolica Constitutione, quae omnem suam etiamnum servat vim atque utilitatem quaeque extremam hac typica Latina editione recipit exsecutionem.

Hanc quidem editionem perfecit Consilium variis ex Apostolicae Sedis ministeriis constans, a Nobis huius rei causa anno MCMXCIII institutum. Consilium istud, cuius praesidem posuimus Venerabilem Fratrem Nostrum losephum S.R.E. Cardinalem Ratzinger, sedulo elaboravit ut expleret officium sibi commendatum, mentem intendens particulatim in complures propositas emendationes quae circa ipsius Catechismi enuntiationes iisdem annis undique gentium diversisque a communitatis ecclesialis partibus huc advenerant.

Hac in re intellegi plane licet tam conspicuam modorum missionem ad Catechismum perficiendum ostendere studium omnino singulare quod idem in universo orbe, etiam in locis non christianorum, multifarie inflammavit, atque confirmare Catechismi propositum sese exhibendi veluti plenam et integram expositionem catholicae doctrinae, unde quisquis cognoscere valeat quid Ecclesia profiteatur et celebret, quid vivat quidque in cotidiana sua agendi ratione precetur. Manifesto pariter deprehenditur alacris voluntas suas conferendi partes ut christiana fides, cuius principalia et necessaria elementa in Catechismo perstringuntur, nostrorum dierum hominibus aptissima ratione exponatur. Porro per hanc communem complurium Ecclesiae partium adiutricem operam rursus illud efficitur quod in commemorata Apostolica Constitutione Fidei depositum ediximus: «Tot votorum congruentia designat profecto fidei quandam symphoniam » (n. 2).

Eas etiam ob causas Consilium serio animo ponderavit perlatas opiniones, accurate illas interpositis quaestionibus exploravit atque Nobis iudicia sua sancienda tradidit. Eadem iudicia, quatenus sinunt ut Catechismi argumenta ad fidei catholicae depositum spectantia convenientius patescant vel concedunt ut quaedam eiusdem fidei veritates in formam redigantur postulatis hodiernae institutionis catecheticae congruentiorem, a Nobis recepta sunt ideoque hanc Latinam typicam editionem vicissim sunt ingressa. Haec profecto suis in doctrinis fideliter illud repetit scriptum quod Ecclesiae orbique hominum publica auctoritate Nos Decembri mense anno MCMXCII praebuimus.

Typica Latina editione hodie foras data, totum perficitur Catechismi componendi opus, anno MCMLXXXVI incohatum, feliciterque impletur optatum memoratae extraordinariae consessionis Synodi Episcoporum. In promptu nunc habet Ecclesia novam hanc magnae auctoritatis expositionem unius suae ac perennis fidei apostolicae, quae erit «validum legitimumque instrumentum pro ecclesiali communione» et «firmam regulam ad fidem docendam » necnon «comparationis textus tutus atque authenticus» (cfr Const. Ap. Fidei depositum, n. 4) ad Catechismos singularium locorum enodandos.

Hac in sincera compositeque ordinata fidei et doctrinae catholicae propositione reperiet catechetica institutio viam absolute securam, ad nuntium christianum exhibendum renovato fervore in omnibus ac singulis ipsius partibus aetatis nostrae hominibus. De hoc volumine percipiet quisque catechesis magister solidum adiumentum quo intra localem Ecclesiam unicum possit ac perpetuum fidei communicare depositum dum, auxiliante Spiritu Sancto, mirandam quidem christiani mysterii unitatem consociare enititur cum multiplicibus ipsis necessitatibus atque vitae condicionibus eorum quibus idem destinatur nuntius. Novum et largum apud Dei populum universa navitas catechetica experiri poterit impetum, si usurpare et recte aestimare valuerit hunc postconciliarem Catechismum. Hoc maioris adhuc momenti hodie esse videtur cum tertium iam adventet millennium. Flagitatur enim peculiare evangelizationis officium ut cuncti valeant Evangelii nuntium cognoscere ac suscipere ideoque crescere «in mensuram aetatis plenitudinis Christi» (Eph 4, 13).

Vehementer ergo cohortamur Venerabiles Fratres Nostros in Episcopatu, quibus praecipue Ecclesiae Catholicae concreditur Catechismus ut, praestabilem hanc promulgatae editionis typicae occasionem complectentes, sese impensius voveant ad textum latius diffundendum nec non ad eius promptam receptionem obsecundandam veluti praestans quoddam donum pro Communitatibus sibi commissis, quae inexhaustas sic fidei divitias iterum detegere poterunt.

Utinam concordi et invicem complenti officio omnium graduum, quibus Populus Dei consistit, cognoscatur Catechismus atque ab omnibus recipiatur, ut corroboretur atque ad orbis fines dilatetur illa in fide consensio, cuius fons et principium in Trinitaria Unitate reperiuntur.

Christi Matri Mariae, quam hodie in caelum concelebramus corpore et anima adsumptam, haec committimus optata, quae ad exitum perducantur in omnium hominum spiritale bonum.

Ex Arce Gandulfi, die XV mensis Augusti, anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1997 © Libreria Editrice Vaticana

     

top