1. DIVINI AMORIS SCIENTIA, quam Pater misericordiarum per Iesum Christum in
Spiritu Sancto effundit, donum est, parvulis tributum humilibusque, ut ii
cognoscant atque enuntient Regni arcana eruditis abscondita et sapientibus; quam
ob causam exsultavit in Spiritu Sancto Iesus Patri laudes referens quoniam ita
fieri voluit (cfr Lc 10, 21-22; Mt 11, 25-26).
Exsultat pariter Mater Ecclesia cum intellegat saeculorum decursu Dominum
pergere sese patefacere parvulis humilibusque ac per ipsum Spiritum qui "omnia
scrutatur, etiam profunda Dei" (1 Cor 2, 10) aptos reddere electos suos ad
ea dicenda "quae a Deo donata sunt nobis ..., non in doctis humanae
sapientiae, sed in doctis Spiritus verbis, spiritalibus spiritalia comparantes"
(1 Cor 2, 12.13). Universam hoc modo ad veritatem Sanctus Spiritus Ecclesiam
perducit, variis eam instruit muneribus suisque honestat fructibus, eamque
Evangelii virtute iuvenilem efficit temporumque scrutandis signis idoneam
reddit, unde melius congruat cum Dei voluntate (cfr Lumen gentium, 4. 12;
Gaudium et spes, 4).
Inter parvulos, quibus praecipue Regni sunt reclusa mysteria, elucet Teresia
a Iesu Infante et a Sacro Vultu professa monialis Ordinis Carmelitarum
Excalceatarum, cuius centenaria hoc anno in caelestem patriam ingressionis
repetitur memoria.
Progrediente quidem vita "lumina nova, abditas atque arcanas
significationes" (Ms A 83 v·) Teresia detexit atque a divino Magistro
illam accepit "amoris scientiam" quam deinde proprio suo declaravit
modo in operibus scriptis (cfr Ms B 1 r·). Lucida sane haec scientia
declaratio est ipsius cognitionis mysteriorum Regni nec non eius singularis
experimenti gratiae divinae. Haberi potest illa peculiare sapientiae evangelicae
charisma quam Teresia, perinde ac alii sancti fideique magistri, sua percepit in
oratione (cfr Ms C 36 r·).
2. Vitae eius exemplum illiusque doctrinae evangelicae celeriter nostra
aetate et ubique et continenter est susceptum. Tamquam ad ipsius praematurae
spiritualis maturitatis imitationem, ab Ecclesia paucorum annorum intervallo
sanctimonia illius est agnita. Etenim decretum institutae beatificationis causae
consignavit die X mensis Iunii anno MCMXIV Pontifex Pius X; heroicum autem
Servae Dei virtutum modum Benedictus XV die XIV mensis Augusti anno MCMXXI
pronuntiavit, quo etiam tempore de spiritalis infantiae via habuit sermonem;
beatam vero eam Pius XI die XXIX mensis Aprilis anno MCMXXIII renuntiavit. Paulo
post, mensis Maii die XVII anno MCMXXV, innumerabili coram turma in Petriana
basilica idem Pontifex Romanus eam in Sanctarum rettulit fastos, eius extollens
virtutum fulgorem propriamque doctrinae indolem, atque duobus post annis, die
XIV mensis Decembris anno MCMXXVII, compluribus id missionariis exposcentibus
episcopis, una cum sancto Francisco Xaverio Patronam sacrarum missionum eam
edixit.
Ab his profectus Ecclesiae iudiciis, Teresiae a Iesu Infante spiritalis
fulgor crevit atque universum per orbem est dilatatus ad nostros usque dies.
Vitae consecratae Instituta multa nec non ecclesiales motus, praesertim in
Ecclesiis iunioribus, Patronam ipsam magistramque sibi sumpserunt spiritali eius
permoti magisterio. Doctrina illius, quae saepe in sic dicta "parva via"
comprehenditur quaeque aliud nihil est quam evangelica sanctitatis via omnibus
destinata, a theologis doctrinaeque spiritalis cultoribus est pervestigata. Sub
Sanctae Lexoviensis patrocinio excitata sunt et Domino dicata templa cathedralia
et basilicae, sanctuaria et aedes omnibus in terris. Variis in tam Orientis quam
Occidentis ritibus cultum eius Ecclesia catholica celebrat. Deprecationis illius
plurimi experiri potuerunt fideles. Tot ad sacerdotale ministerium vel
consecratam vitam vocati, in missionum praesertim regionibus atque clausuris,
precibus eius et exemplis adscribunt divinam vocationis suae gratiam.
3. Huius saeculi Ecclesiae Summi Pontifices, Pastores nempe Nostri
Decessores, qui in exemplum omnibus sanctitatem eius proposuerunt, simul quidem
Teresiam spiritalis vitae magistram esse praedicaverunt ex doctrina nempe
simplici tum etiam alta, quam ex Evangelii hausit fontibus divino ducente
Magistro quamque fratribus et sororibus in Ecclesia deinceps efficacissime est
impertita (cfr Ms B 2 v·-3 r·).
De eius vitae propria narratione haec prodita est spiritalis doctrina, quam
tres codices ab ea extremis vitae annis manu conscripti atque anno post mortem
editi cum inscriptione Histoire d'une Âme (Lexovii an.
MDCCCXCVIII) collegerunt, summumque ad haec nostra tempora studium excitavit.
Haec vitae descriptio, cum ceteris eius scriptionibus, in quinquaginta ferme
conversa linguas, Teresiam cunctis in orbis provinciis etiam extra Ecclesiam
catholicam reddidit notissimam. Centesimo ab obitu eius hoc anno pergit Teresia
a Iesu Infante agnosci una maximarum vitae spiritalis temporis nostri
magistrarum.
4. Nihil propterea est mirandum quod ad Apostolicam Sedem petitiones sunt
plures delatae ut Ecclesiae universalis Doctoris titulo honestaretur.
Superioribus hisce annis, ac potissimum fortunata redeunte mortis eius
centenaria memoria, auctae magis magisque sunt a Conferentiis Episcopalibus
preces; congressus praeterea studiorum facti sunt ac scripta multiplicata quibus
Teresia a Iesu Infante liquido possidere nuntiatur singularem quandam sapientiam
suaque doctrina tot adiuvare cuiuslibet status viros ac feminas ad Iesum
Christum illiusque Evangelium cognoscendum ac diligendum.
His impulsi sententiis inquiri diligenter Nos iussimus haberetne Sancta
Lexoviensis necessarias proprietates ut Ecclesiae universalis nomine exornari
posset Doctoris.
5. Hac ita oblata opportunitate perplacet breviter Nobis quaedam commemorare
vitae Teresiae a Iesu Infante eventa. In Gallia nascitur Alensonii die altero
Ianuarii mensis anno MDCCCLXXIII: duobus post diebus baptizatur in Dominae
Nostrae aede accipitque Mariam Franciscam Teresiam nomina. Eius parentes sunt
Aloisius Martin et Zelia Guérin quorum nuperius heroicam virtutum
agnovimus naturam. Vita dein perfuncta matre die XXVIII Augusti mensis anno
MDCCCLXXVII omni cum sua domo in urbem Teresia se confert Lexovium, ubi Patris
sororumque circumdata benevolentia, institutionem accipit severam atque
teneritudine plenam.
Anno exeunte MDCCCLXXIX primum accedit ad reconciliationis sacramentum. Die
Pentecostes anno MDCCCLXXXIII peculiarem obtinuit sanationis gratiam a graviore
quodam morbo, intercedente ipsa quidem Domina Nostra a Victoriis. Apud sorores
Lexovienses Benedictinas erudita, primam recipit die VIII mensis Maii anno
MDCCCLXXXIV Communionem, post ad eam intentissimam praeparationem, quam unicum
cumulavit experimentum gratiae coniunctionis intimae cum Iesu. Paucis inde post
haebdomadibus, eiusdem nempe anni die decimo quarto mensis Iunii, Sacramentum
percepit Chrismatis sibi plane conscia quid tandem Spiritus Sancti donum
propriam ad Pentecostes gratiae communicationem adferret. In sollemnitate
Natalis Domini anni MDCCCLXXXVI altissimam cognoscit spiritalem exercitationem,
quam illa definit tamquam "plenam conversionem". Per quam vincit
mobilem fragilitatem ab obitu matris inductam atque praegrandem init cursum in
perfectionis itinere (cfr Ms A 44 v·-45 v·).
Umbratilem cupit Teresia vitam amplexari prout etiam ipsius sorores Paulina
ac Maria fecerant in coenobio Carmelitano Lexoviensi, attamen impediebat illud
iunior eius aetas. Sacram in Italia peragens peregrinationem, cum Domum Sanctam
Lauretanam invisisset necnon Urbis Aeternae loca, recepta a Pontifice Leone XIII
in audientiam concessam fidelibus Lexoviensis dioecesis die XX Novembris mensis
anno MDCCCLXXXVII, ab eo licet quindecim dumtaxat annos nata petivit sibi ut
Carmelum ingredi liceret.
Ita re vera Lexoviensem communitatem Carmelitanam die IX Aprilis mensis anno
MDCCCLXXXVIII intrat ubi Virginis habitum ordinis insequentis anni die X
Ianuarii induit atque festivo nativitatis Virginis Mariae die VIII Septembris
anno MDCCCXC religiosa profitetur vota sua. Iter perfectionis a legifera matre
Teresia a Iesu designatum vera alacritate fidelitateque in Carmelo persequitur
veris suis communitatis perfungens muneribus. Dei illuminata Verbo atque
aegritudine amatissimi sui Patris Aloisii Martin vita defuncti die XXIX Iulii
mensis anno MDCCCXCIV adflicta, procedit Teresia ad sanctitatem praecipuum amori
adtribuens. Reperit et novitiis sororibus suae curae commendatis impertit
parvulam spiritalis infantiae viam, qua altius usque se immergit in Ecclesiae
mysterium, Christique adducta amore crescere in se percipit apostolicam ac
missionalem vocationem quae eam paulatim impellit ut omnes secum ad congressum
pertrahat Divino cum Sponso.
In Sanctissimae Trinitatis sollemnitate die IX mensis Iunii anno MDCCCXCV
misericordi Dei Amori se holocausti hostiam offert. Proximo autem anno nocte
ipsa inter feriam quintam et sextam Maioris Hebdomadae, die scilicet III
Aprilis, primum animadvertit indicium aegrotationis ad mortem se deducturae.
Hanc suscipit Teresia veluti arcanam quandam Divini Sponsi congressionem. Eodem
etiam tempore in fidei incidit probationem quae ad mortem usque permanebit.
Ingravescente autem morbo iam die VIII Iulii mensis anno MDCCCXCVII in
valetudinarium defertur. Sorores ipsius ceteraeque religiosae eius sermones
excipiunt dum dolores atque incommoda, quae patienti perfert animo, augescunt
usque dum post meridiem die XXX Septembris anno MDCCCXCVII obiit. "Haud
quaquam morior, ingredior potius vitam", spiritali suo fratri scripserat
domino Bellière (LT 244). Vitam sic signant novissima eius effata "Te
amo, Deus meus".
6. Scriptiones nobis Teresia a Iesu Infante tradidit quae iure meritoque
illi magistrae spiritalis vitae apellationem meruerunt. Praecipuum vero eius
remanet opus vitae enarratio tribus commendata codicibus manu propria
conscriptis (Manuscrits autobiographiques A, B, C), qui sub
titulo prodierunt celeriter celebrato Histoire d'une Âme.
In codice A, exarato post petitionem sororis Agnetis a Iesu, tunc monasterii
Antistitae eique tradito die XXI mensis Ianuarii anno MDCCCXCVI, spiritalis suae
vitae tempora Teresia describit: primos infantiae annos, potissimum quidem
Communionis primae eventum atque Confirmationis, adulescentiam dein usque ad
introitum in Carmelum et prima nuncupata vota.
Compositus autem eodem anno in spiritali solitudine codex B, flagitante
etiam sorore ipsius Maria a Sacro Corde, quasdam praebet pulcherrimas profecto
notissimasque et saepissime memoratas Sanctae Lexoviensis paginas. Plenam enim
illustrant Sanctae maturitatem quae de sua loquitur inibi vocatione intra
Ecclesiam, Christi Sponsam animarumque Matrem.
Codex tandem C, quem Iunio mense primisque Iulii diebus anno MDCCCXCVII
paucis nempe suum ante obitum contexuit mensibus quemque, ipsa rogante,
monasterii Praefectae Mariae de Gonzaga dicavit, memorias codicis A de vita ad
Carmelum complevit. Spiritalem maturitatem commonstrant paginae tum etiam
supernaturalem scriptricis sapientiam. Extremi huius vitae suae spatii nonnullas
experientias omnino altissimas persequitur Teresia. Fidei probationi devovet
paginas animum nostrum commoventes: de purificationis gratia sermo est qua in
longam ipsamet ac dolorosam mergitur noctem obscuram quam tamen collustravit
illius fiducia de misericordi paternoque Dei amore. Rursus itaque neque suas
repetens sententias Teresia facit ut coruscans emicet Evangelii lumen.
Affirmationes hic reperimus venustissimas dedicatas eius devotioni fidenti in
Dei manus nec non coniunctioni inter amorem Dei et proximi tum denique
missionali ipsius in Ecclesia vocationi.
Tribus hisce in codicibus diversis, unum qui continent argumentum atque
progredientem vitae eius spiritalisque itineris referunt descriptionem, exhibet
nobis Teresia germanam suam autobiographiam quae est eius animae historia. Hinc
clare elucet vitam ipsius talem fuisse in qua nuntium Deus certum hominibus
reddidit, evangelica patefacta via, "parva via" scilicet, quam omnibus
percurrere licet quandoquidem ad sanctitatem advocantur omnes.
Suis deinde in ducentis sexaginta sex epistulis (Lettres), quas
familiaribus et religiosis et 'fratribus' missionariis inscripsit, suam aperit
Teresia sapientiam, dum magisterium expedit quod re constat alta exercitatione
spiritalis animarum moderationis.
Ad opera pariter pertinent eius quinquaginta quattuor poemata (Poésies),
nonnulla quorum theologicam spiritalemque prae se ferunt amplissimam vim, ad
Sacras Litteras pertinentia. Memorari inter ea oportet Vivre d'Amour!...
(P 17) et Pourquoi je t'aime, ô Marie! (P 54), quod quidem
propriam summam complectitur de Virginis Mariae secundum Evangelium itinere. His
autem scriptis accedunt octo recreationes piae (Récreations pieuses),
quae poeticae sive scaenicae scriptiones sunt pro communitate a Sancta
excogitatae et exhibitae de quorundam dierum festivorum argumentis secundum
Carmelitarum consuetudinem. Decet exinde minora inter opuscula collectionem
commemorare viginti et unius praecum (Prières). Neque
obliviscenda est dictorum ecloga extremis vitae ipsius mensibus enuntiatorum,
quorum variae servantur editiones, etiam sub nomine "novissimorum verborum",
quae etiam veluti Dernièrs Entretiens agnoscuntur.
7. Subtili ex sanctae Teresiae a Iesu Infante operum pervestigatione tum
etiam e responsione quam in Ecclesia habuerunt, praecipuae colligi possunt
partes "praestantis doctrinae", quae elementa principalia praebet unde
Doctoris Ecclesiae tribui ei licet titulum.
Peculiare sapientiae charisma hinc in primis profluit. Nam
institutione theologica carens adolescens haec carmelita at Evangelio
illuminata, se videt a Magistro divino doceri qui, perinde ac illa asseverat, "Doctor
Doctorum est" (Ms A 83 v·), a quo "divina praecepta" accipit
(Ms B 1 r·). In se ad effectum percipit deducta esse Sacrae Scripturae
dicta: "Si quis est parvulus veniat ad me...; exiguo enim conceditur
misericordia" (Ms B 1 v·; cfr Prv 9, 4; Sap 6, 6) atque amoris
scientiam pariter esse instructam, quae latet sapientibus et prudentibus, quam
tamen ipsi reserare dignatus est Magister divinus sicut omnibus parvulis (Ms A
49 r·; cfr Lc 10, 21-22).
Pontifex Pius XI qui "sui pontificatus astrum" Teresiam
Lexoviensem iudicavit, adseverare non dubitavit in oratione canonizationis
ipsius habita die XVII Maii anno MCMXXV: "... eidem Spiritus veritatis illa
aperuit ac patefecit, quae solet a sapientibus et prudentibus abscondere et
revelare parvulis; siquidem haec - teste proximo Decessore nostro - tanta valuit
supernarum rerum scientia, ut certam salutis viam ceteris indicaret" (AAS
17 [1925] p. 213).
Non tantum cum Litteris Sacris doctrina congruit eius atque catholicae
fidei, verum etiam eminet ob altitudinem et summam sapientiae intus collectam.
Ecclesiae simul fidei confessio doctrinis ipsius inest, mysterii christiani
experientia atque ad sanctitatem semita. Maturum enim christianae spiritalitatis
compendium praebet Teresia; theologiam coniungit cum vita spiritali, magna cum
vi et auctoritate sese exprimit, egregia cum persuadendi resque communicandi
facultate, quemadmodum perceptio et eius nuntii disseminatio demonstrat intra
populum Dei.
Teresiae doctrina congruenter exhibet in unaque consentanea compositione
consociat christianae fidei dogmata tamquam veritatis institutum et vitae
experimentum. Non est obliviscendum hac in re quod intelligentia depositi fidei
ab Apostolis traditi, perinde ac Concilium Vaticanum II edocet, progreditur in
Ecclesia Spiritu Sancto adiuvante: "Crescit enim tam rerum quam verborum
traditorum perceptio, tum ex contemplatione et studio credentium, qui ea
conferunt in corde suo (cfr Lc 2,19 et 51), tum ex intima spiritualium rerum
quam experiuntur intelligentia, tum ex praeconio eorum qui cum episcopatus
successione charisma veritatis certum acceperunt" (Dei Verbum, 8).
Fortassis in Teresiae Lexoviensis scriptis non reperitur, sicut ceteris in
Doctoribus, rerum divinarum propositio ad scientiae rationem enucleata, attamen
illuminatam fidei testificationem deprehendere valemus quae dum fidenti amore
misericordem Dei dignationem atque in Christo salutem excipit, arcanum revelat
et Ecclesiae sanctitatem.
Agnosci potest itemque merito in Sancta Lexoviensi praecipiendi charisma
Doctoris Ecclesiae, tum propter Spiritus Sancti donum quod recepit ut suam fidem
vivere et patefacere posset, tum propter singularem mysterii Christi
intellectum. In eam namque legis novae concurrunt dona, gratia videlicet
Spiritus Sancti, quae in vivida se prodit fide per caritatem operante (cfr S.
Thomas Aquinas, Summa Theol. I-II, q. 106, art. 1; q. 108, art. 1).
Ad Teresiam Lexoviensem id accommodare possumus quod Decessor Noster Paulus
VI elocutus est de alia iuvene sancta, Ecclesiae Doctore, Catharina Senensi: "Quod
magis Nos permovet in hac sancta est illa sapientia infusa nempe lucida,
profunda et inebrians veritatum divinarum appropriatio nec non mysteriorum fidei
[...]; quae appropriatio naturae eximiis omnino dotibus adiuta est, verum, ut
patet prodigiosa fuit, charismati sapientiae Spiritus Sancti adscribenda (AAS 62
[1970] p. 675).
8. Singulari propterea doctrina sua nempe unico scribendi genere eminet
Teresia tamquam fidei vitaeque christianae germana magistra. Per ipsius
opera, haud secus ac per Sanctorum Patrum affirmationes, vivifica illa perfluit
catholicae traditionis lympha cuius divitiae, sicut rursus legitur in Concilio
Vaticano II, "in praxim vitamque credentis et orantis Ecclesiae
transfunduntur" (Dei Verbum, 8).
Lexoviensis Teresiae doctrina, si secundum suscipitur peculiare suum
litterarum genus quae institutioni eiusque animi culturae respondent et si
praeterea cum specialibus illius aetatis condicionibus componitur, providentiali
quodam modo cum certissima Ecclesiae traditione cohaeret simul ob catholicae
fidei confessionem simul ob maximae authenticae spiritalis vitae promotionem,
quae vivo ac pervio sermone omnibus fidelibus exponitur.
Nostro quidem tempore fecit illa ut Evangelii suavitas eluceret; officium
praeterea accepit provehendi Ecclesiae cognitionem amoremque Mystici Christi
Corporis; homines etiam adiuvit ut a duritia et formidine Iansenistarum
doctrinae sanarentur, quae quidem ad iustitiam Dei efferendam propendebant
potius quam divinam ipsius misericordiam. Contemplata est in Deique misericordia
omnes divinas adoravit perfectiones quoniam "vel Dei iustitia (ac plus
forsitan quam reliquae perfectiones) amore induta mihi videtur" (Ms A 83 v·).
Vivens itaque facta ea est illius Dei imago qui, secundum Ecclesiae precem, "omnipotentiam
suam parcendo maxime et miserando manifestat" (cfr Missale Romanum, Collecta,
Dominica XXVI per annum).
Quamvis verum proprieque dictum doctrinarum corpus non habeat Teresia,
singularia quaedam doctrinae lumina emicant de eius scriptis quae, quasi e
Spiritus Sancti gratia, intimum revelationis succum in prospectum unicum
ineditumque proiciunt dum magisterium egregia indole praeditum exhibent.
Ipsum Dei-Amoris mysterium enim intimam eius nuntii efficiunt partem,
Dei-Trinitatis, infinite in se perfecti. Si consonare debet vera spiritalis
experientia christiana revelatis cum veritatibus, quibus videlicet se communicat
Deus suaeque mysterium voluntatis (cfr Dei Verbum, 2), affirmari oportet
Teresiam Revelationem Divinam esse expertam, atque eo etiam usque esse
progressam ut praecipuas fidei nostrae veritates in mysterio trinitariae vitae
cumulatas contemplaretur. In culmine, tamquam fons simul et finis, misericors
sistit trium Personarum divinarum amor, perinde atque eloquitur Sancta,
potissimum suo in Actu oblationis erga misericordem Amorem. In
fundamento, ex parte subiecti, experimentum reperitur per quod constituimur
Patris filii adoptivi in Iesu; hic certissimus infantiae spiritalis est sensus,
id est filiationis divinae perceptio sub Spiritus Sancti motu. In fundamento
pariter et ante nos proximus versatur, ceteri omnes, quorum redemptioni
adlaborare debemus cum et in Iesu per ipsum eius misericordem amorem.
Per spiritalem hanc infantiam experimur omnia a Deo profluere, ad Eumque
refluere et in Illo persistere, ad omnium hominum salutem, intra amoris
misericordis mysterium. Haec est doctrinae nuntiatio quam haec tradidit Sancta
atque vivendo implevit.
Haud secus ac in cunctis Ecclesiae omnium aetatum sanctis accidit, similiter
ei, spiritalem intra experientiam propriam, centrum et revelationis plenitudo
est Christus. Fervore quodam sponsae cognovit Iesum Teresia, eum dilexit
fecitque ut et alii diligerent. Eius in infantiae mysteria intravit nec non in
Evangelii ipsius verba, in Servi perdolentis passionem super eius Vultum sanctum
insculptam, in eius gloriosae vitae fulgorem inque eucharisticam praesentiam.
Divinae Christi caritatis titulos cecinit singulos, prout in Evangelio produntur
(cfr PN 24, Jésus, mon Bien-Aimé, rappelle-toi!).
De Corporis Christi mystici veritate insigniter est Teresia illustrata, de
varietate gratiarum eius, Spiritus Sancti donorum, de potenti caritatis virtute
quae tamquam ipsum Ecclesiae cor exstat ubi vocationem suam uti contemplativae
ac missionariae repperit (cfr Ms B 2 r·- 3v·).
Demum inter singularia maxime scientiae spiritalis eius capita commemoranda
est sapiens illa inquisitio quam Teresia in mysterium ac Virginis Mariae iter
enodavit, unde consectaria deduxit proxime ad doctrinam Concilii Vaticani II
accedentia in capitulo VIII Constitutionis Lumen gentium, itemque ad ea
quae Nos in Litteris Encyclicis Redemptoris Mater die XXV mensis Martii
anno MCMLXXXVII editis protulimus.
9. Praecipua vero experientiae spiritalis doctrinaeque eius origo est Dei
Verbum et in Vetere et in Novo Testamento. Illud confitetur ipsa, dum ardentem
suum in Evangelium extollit amorem (cfr Ms A 83 v·). Plus mille numerantur
eius in scriptionibus biblici loci: quadringenti e Vetere sexcenti Novo e
Testamento.
Quamquam non satis educata erat neque apta prae manibus habebat instrumenta
ad Sacrorum Librorum investigationem et interpretationem, se tamen fide et
alacritate unica Verbo Dei ponderando dedidit. Instigante Spiritu sibi adepta
est et aliis peraltam revelationis scientiam. Sic amanter in Sacras Scripturas
incumbens - quin immo Hebraice scire et Graece cupivit quo animum ac litteram
Librorum Sacrorum plenius comprehenderet - momentum collustravit quod in vita
spiritali prae se ferunt biblici fontes, proprietatem viriditatemque Evangelii
praedicavit, prudenter spiritalem Verbi Dei coluit exegesim nunc Veteris nunc
Novi Testamenti. Abditos ita thesauros detexit, voces sibi ac narrationes
assumens nonnumquam audacia quadam supernaturali, velut cum, exempli gratia
locos perlegens Paulinos (cfr 1 Cor 12-13) suam ad amorem introspexit vocationem
(cfr Ms B 3 r·- 3 v·). Verbo revelato illuminata, paginas condidit
Teresia ingeniosas de amoris Dei et proximi necessitudine (cfr Ms C 11 v· -
19 r·); in Iesu precationem intra ultimam cenam sese immersit, tamquam
declarationem suae pro omnium salute deprecationis (cfr Ms C 34 r· - 35 r·).
Uti iam est dictum, cum Ecclesiae magisterio consonat doctrina eius. Inde a
primis edocta est a familiaribus ad precationem celebrationemque liturgicam
participandam. Se ad primam confessionem, ad primam Communionem adque chrismatis
sacramentum parans, unicum fidei veritatum commonstravit amorem atque
Catechismum paene verbum de verbo edidicit (cfr Ms A 37 r· - 37 v·).
De vita decessura suo sanguine Apostolorum symbolum perscripsit, se ita cupiens
significare suam animi adiunctionem, nulla posita exceptione, cum fidei
professione.
Praeter quam verbis Scripturarum atque Ecclesiae doctrinis, a pueritia
nutrita est Teresia etiam praeceptis Imitationis Christi quam fere memoriter
didicisse fatetur (Ms A 47 r·). Ad ipsius definiendam vocationem
carmelitanam praecipue valuerunt spiritales Legiferae Matris Teresiae a Iesu
scriptiones, praesertim quae contemplativum ecclesialemque illuminant
charismatis Carmeli Teresiani sensum (cfr Ms C 33 v·). At singulariter
omnino mystico sancti Ioannis a Cruce magisterio enutrita est Teresia, qui verus
ipsi spiritalis exstitit magister (cfr Ms A 83 r·). Nihil propterea mirum
si, his duobus praeeuntibus Sanctis, qui et ipsi postmodum sunt Ecclesiae
Doctores renuntiati, illa quoque discipula optima vitae spiritalis evasit
Magistra.
10. Regno Dei dilatando profuit Teresiae Lexoviensis doctrina spiritalis.
Suo sanctitatis perfectaeque erga Matrem Ecclesiam fidelitatis exemplo nec non
plenae cum Petri Sede coniunctionis, tum etiam peculiaribus illis gratiis, quas
pluribus fratribus ac sororibus missionariis impetravit, beneficium eximium
renovatae praedicationi et Evangelii Christi experientiae attulit sicut et
catholicae fidei propagationi omnes per orbis nationes.
Opus non est plura hic edisserere super doctrinae Teresianae universalitate
superque nuntii eius latissima receptione hoc per saeculum quod ab ipsius obitu
nos separat: recte hoc comprobatum est studiis ipsis ad titulum Doctoris
Ecclesiae huic Sanctae conferendum peractis.
Hac in re id magni ponderis est quod Ecclesiae Magisterium non solum
sanctitatem Teresiae agnovit sed sapientiam quoque eius doctrinamque in claram
lucem produxit. Iam Pontifex Pius X asseveravit eam "maximam recentiorum
temporum Sanctam" exstare. Laetus quidem suscipiens primam Italicam
editionem libri Historiae animae, extulit ille fructus qui e Teresiana
spiritalitate percipiuntur. Declarans postmodum heroicam naturam virtutum Servae
Dei, Pontifex Benedictus XV spiritalis infantiae explanavit viam rerumque
divinarum laudavit scientiam a Deo Teresiae tributam ut alios salutis semitas
doceret (cfr AAS 13 [1921] 449-452). Tempore autem tam beatificationis quam
canonizationis Pontifex Pius XI Sanctae doctrinam proponere atque in universum
commendare voluit, singularem illius divinam illuminationem extollens (Discorsi
di Pio XI, vol. I, Torino 1959, p. 91) eamque vitae describens magistram (cfr
AAS 17 [1925] pp. 211-214). Cum anno MCMLIV Lexovii basilica consecraretur,
inter alia Pontifex Pius XII Teresiam confirmavit propria doctrina ad cor
Evangelii ipsum penetravisse (cfr AAS 46 [1954] pp. 404-408). Saepius Lexovium
invisit, praesertim cum Lutetiae Parisiorum esset nuntius, Angelus Roncalli,
deinceps Pontifex futurus Ioannes XXIII. Pluribus oblatis opportunitatibus
Pontificatus sui tempore suam pietatem idem ille in Sanctam ostentavit
necessitudinemque inter Abulensis Sanctae eiusque filiae Lexoviensis Teresiae
doctrinas explicavit (Discorsi, Messaggi, Colloqui, vol. II [1959-1960] pp.
771-772). Progrediente Concilio Vaticano II participes exempla et magisterium
Teresiae pluries commemoraverunt. Centesimo dein volvente ortus eius anno
Pontifex Paulus VI Litteras die II mensis Ianuarii anno MCMLXXIII Episcopo
inscripsit Baiocensi-Lexoviensi quibus exemplum ductumque Teresiae in Deo
conquirendo celebravit, eam orationis pariter ac theologalis spei proposuit
magistram, specimen communionis cum Ecclesia, eius doctrinarum investigationem
magistris et educatoribus suasit, pastoribus et ipsis theologis (cfr AAS 65
[1973] pp. 12-15). Nos Ipsos crebrius iuvit recogitare de Sanctae figura
doctrinaque, maxime visitationis memorabilis Nostrae tempore apud Lexovium, die
videlicet II mensis Iunii anno MCMLXXX, cum adstantibus universis ediximus: "De
Teresia Lexoviensi quisque potest certo animo dicere Spiritum Dei eius cordi
concessisse ut nostrae aetatis hominibus recta via, principale mysterium,
veritatem Evangelii patefaceret [...] Illa 'parva via' est 'sanctae infantiae'
via. Hac in via aliquid subest omnino unicum, ingeniosum inventum sanctae
Teresiae Lexoviensis. Simul vero inest confirmatio ac renovatio veritatis plane
fundamentalis atque universalis. Quae enim Evangelici nuntii pars magis revera
est fundamentalis magisve universalis quam haec: Pater noster est Deus nosque
Eius liberi sumus?" (Insegnamenti di Giovanni Paolo II, vol. III/1 [1980]
p. 1659).
Brevia haec indicia continuatae seriei testificationum Pontificum saeculi
nostri de sanctimonia ac doctrina sanctae Teresiae a Iesu Infante deque
latissima eius nuntii disseminatione luculenter testantur quantum amplexata sit
Ecclesia suis in pastoribus ac fidelibus spiritale huius iuvenis Sanctae
magisterium.
Ecclesialis agnitionis doctrinarum Sanctae testimonium est recursus ad eius
doctrinam qui in compluribus fit Magisterii ordinarii Ecclesiae documentis,
praesertim cum de contemplativa ac missionali vocatione fit sermo, de fiducia
erga Deum iustum et clementem, de christiana laetitia, de vocatione ad
sanctitatem. Huius praeterea rei comprobatio est ipsa principiorum eius
usurpatio in nuperrime promulgato Catechismo Catholicae Ecclesiae (nn. 127, 826,
956, 1011, 2011, 2558). Ea, cui tantopere placuit apud catechismum veritates
fidei discere, digna est habita quae praestantes inter magisterii catholici
recenseretur auctores.
Praedita est Teresia singulari universalitate. Recepta sunt mirabiliter
semper ubique et etiam nunc eius persona atque evangelicus nuntius 'parvae viae'
fiduciae spiritalisque infantiae, quod quidem per omnes iam terrarum fines
sentitur.
Viros in primis ac feminas afficit nuntii eius impulsio, quorum sanctitatem
atque virtutum heroicam rationem ipsa agnovit Ecclesia, Ecclesiae pastores
cultoresque theologiae et spiritualitatis, presbyteros sacrorumque alumnos,
religiosos ac religiosas, ecclesiales motus novasque communitates, cuiusque
condicionis et continentis viros ac feminas. Singulis his suum praebet Teresia
testimonium, christianum scilicet mysterium, cuius facta est ipsa testis immo et
apostola semet reddens in precatione, prout audacter illa eloquitur, "apostolorum
apostolam" (Ms A 56 r·), ad litteram suscipi oportere quam maxima cum
rerum ipsarum comprehensione, quandoquidem vim in tempore ac spatio habeat
universalem. Eius doctrinae virtus in eo consistit quod concreto modo explicat
qua via universae Iesu promissiones compleantur in homine credente qui sua in
vita salutarem Redemptoris praesentiam percipere fidenter noverit.
11. Clarissime testificantur hae omnes rationes utilitatem praesentem
doctrinarum Lexoviensis Sanctae nec non impulsum peculiarem magisterii eius in
temporum nostrorum mulieres ac viros. Accidunt praeterea in ea quaedam rerum
adiuncta unde significantior fit eius destinatio in Magistram Ecclesiae temporis
nostri.
Femina insuper Teresia est quae, ad Evangelium accedens, abditas illius
divitias eruere potuit illo concreta ratione ac profunda in vitam sapientiamque
resonantia quae ingenii omnino feminei sunt propriae. Ex sanctarum mulierum
multitudine, quae ob Evangelii sapientiam refulgent, eminet Teresia suam propter
universalitatem.
Contemplativa insuper est ipsa. In Carmeli sui latebris maximum christianae
experientiae eventum ita vixit ut latitudinem, longitudinem, altitudinem et
profunditatem amoris Christi cognosceret (cfr Eph 3, 18-19). Noluit Deus ut
perpetuo sua absconderentur arcana, ideo Teresiam idoneam fecit quae Regis
secreta reseraret (cfr Ms C 2 v·). Vivendo testatur sane Teresia et
theologica ratione persequitur vitae contemplativae pulchritudinem veluti
deditionis penitus effectae Christo, Ecclesiae Sponso, atque vivae affirmationis
dominatus Dei in omnia. Abscondita est eius vita quae ad Evangelium prolatandum
arcanam in se continet fertilitatem quaeque Ecclesiam et orbem bono replet
Christi odore (cfr LT 169, 2 v·).
Iuvenis demum Teresia est Lexoviensis. Sua florenti in adulescentia
sanctimoniae est maturitatem adepta (cfr Ms C 4 r·). Hanc ob causam
Magistram evangelicae vitae se exhibet aptam potissimum ad semitas collustrandas
iuvenum quorum munus erit se actores Evangeliique testes praebere apud posteras
gentes.
Non modo Ecclesiae Doctor maxime iuvenis aetate est Teresia a Iesu Infante
verum etiam tempore ad nos quam proxima, unde continuum indicare videtur tenorem
quo Spiritus Domini in Ecclesiam nuntiatores utriusque sexus mittere pergit
tamquam praeceptores ac fidei testes. Quaecumque enim incidere possint
varietates per historiae aetates et praeter omnes repercussus quos ille ad vitam
hominum cuiusque aetatis et mentem habere possunt, praeterire non licet
continuum illud vinculum quod inter se Doctores Ecclesiae coniungit: omnibus
quidem in historiae adiunctis testes illi permanent Evangelii quod numquam
mutatur, atque luce ac virtute sibi a Spiritu concessis, nuntiatores illius se
praestant, ut sui temporis hominibus idem Evangelium propria nuntient in
integritate. Magistra est Teresia nostra aetate, cum tanta sitis est vocis vivae
et essentialis, testimoniorum heroicorum et credibilium. Qua de causa diligitur
aequabiliter et recipitur a fratribus ac sororibus aliarum communitatum
christianarum atque vel non christianarum.
12. Hoc anno, quo Centenaria recolitur memoria obitus insignis Teresiae a
Iesu Infante et a Sacro Vultu, dum ad anni bis millesimi Magnum Iubilaeum
comparamur celebrandum, plurimis et singularis auctoritatis precibus receptis
praesertim a multis totum per orbem Episcoporum Conferentiis, atque publica
petitione agnita, sive Supplici Libello, Nobis die VIII mensis Martii anno
MCMXCVII inscripto tum ab Episcopo Baiocensi-Lexoviensi tum a Praeposito
Generali Ordinis Fratrum Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo
eiusdemque Ordinis Postulatore Generali, decrevimus Nos Congregationi de Causis
Sanctorum studium peculiare committere ad huic Sanctae titulum Doctoratus
tribuendum, "praehabito voto Congregationis pro Doctrina Fidei ad eminentem
doctrinam quod attinet" (Const. Ap. Pastor bonus, 73).
Necessariis conglobatis documentis, memoratae superius binae Congregationes
quaestionem sua apud propria consilia pertractaverunt: Congregatio pro Doctrina
Fidei die V mensis Maii anno MCMXCVII quod spectat ad "eminentem doctrinam";
Congregatio de Causis Sanctorum die XXIX Maii mensis eiusdem anni ut singularem
"Positionem" perscrutaretur. Die XVII subsequentis mensis Iunii,
Eminentissimi Cardinales atque Excellentissimi Episcopi sodales earundem
Congregationum, sequentes rationem agendi a Nobis huius rei causa confirmatam,
convenerunt plenariam in sessionem 'interdicasterialem' atque Causam
excusserunt. Universos se ad unum consentire declaraverunt ut sanctae Teresiae a
Iesu Infante et a Sacro Vultu Ecclesiae universalis Doctoris adderetur titulus.
Hanc Nobis deinceps coram in conspectu aperuerunt sententiam Venerabilis Frater
Noster Iosephus Cardinalis Ratzinger, Praefectus Congregationis pro Doctrina
Fidei, nec non Venerabilis Frater Albertus Bovone Pro-Praefectus Congregationis
de Causis Sanctorum, Archiepiscopus titulo Caesariensis in Numidia.
His omnibus proinde expensis, superiore die XXIV mensis Augusti, precationem
Angelicam persolventes, ante fratres centenos episcopos pariterque innumerabilem
ex omni orbe iuvenum turmam Parisios ob XII Diem Iuventutis Mundialem advocatam,
voluimus praesentes Nos Ipsi voluntatem consiliumque aperire Teresiae a Iesu
Infante et a Sacro Vultu renuntiandae Ecclesiae universalis Doctoris data
opportunitate Mundialis Diei Missionum Romae brevi eventuri.
Hodie quidem die XIX mensis Octobris, in Petriana area fidelibus ex omni
terrarum provincia constipata, adstantibus Cardinalibus compluribus plurimisque
Archiepiscopis et Episcopis, media in ipsa Eucharistica celebratione Doctorem
universalis Ecclesiae pronuntiavimus proclamavimusque hisce ipsissimis vocibus
Teresiam a Iesu Infante et a Sacro Vultu: Nos, vota multorum Fratrum in
Episcopatu plurimorumque christifidelium totius orbis explentes, de
Congregationis de Causis Sanctorum consulto, praehabito voto Congregationis pro
Doctrina Fidei ad eminentem doctrinam quod attinet, certa scientia ac matura
deliberatione deque apostolicae potestatis plenitudine Sanctam Teresiam a Iesu
Infante et a Sacro Vultu, virginem, Ecclesiae Universalis Doctorem declaramus.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
His igitur rite peractis, decernimus ut hae Litterae Nostrae religiose
serventur suosque effectus sive nunc sive in posterum plene habeant; atque
praeterea sic apte sit iudicandum ac definiendum, irritumque et inane fiat, si
quidquam secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter vel ignoranter
attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die undevicesimo
mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo septimo,
Pontificatus Nostri vicesimo.
IOANNES PAULUS PP. II
Copyright © Libreria Editrice Vaticana