The Holy See
back up
Search
riga

IOANNIS PAULI PP. II
SUMMI PONTIFICIS

LITTERA APOSTOLICA

INTER SANCTOS

S. FRANCISCUS ASSISIENSIS CAELESTIS
PATRONUS OECOLOGIAE CULTORUM ELIGITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. Inter sanctos praeclarosque virus qui rerum naturam veluti mirificum donum a Deo humano generi datum coluerunt, Sanctus Franciscus Assisiensis merito recensetur. Namque universa Conditoris opera singulariter ille persensit ac, divino quodam spiritu inflatus, pulcherrimum illud cecinit «Creaturarum Canticum» per quas, fratrem solem potissimum ac sororem lunam caelique stellas, altissimo, omnipotenti bonoque Domino debitam tribuit laudem, gloriam, honorem et omnem benedictionem. Peropportuno igitur consilio Venerabilis Frater Noster Silvius S. R. E. Cardinalis Oddi, Sacrae Cοngregationis pro Clericis Praefectus, nomine praesertim sodalium Consociationis Internationalis vulgο «Planning environmental and ecologycal Institute for quality life» nuncupatae, petivit ab hac Apostolica Sede ut Sanctus Franciscus Assisiensis Patronus apud Deum oecologiae cultorum ediceretur. Nos quidem de sententia Sacrae Congregationis pro Sacramentis et Cultu Divino, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, Sanctum Franciscum Assisiensem oecologiae cultorum Patronum caelestem renuntiamus, omnibus adiectis honoribus congruisque liturgicis privilegiis. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, decernentes praesentes Litteras religiose servari suosque effectus sive nunc sive in posterum habere.

Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die undetricesimo mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo nono, Pontificatus Nostri secundo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1979 - Libreria Editrice Vaticana

 

top