 |
IOANNIS PAULI PP. II SUMMI PONTIFICIS
EPISTULA APOSTOLICA OMNIUM ECCLESIARUM MATRI
Venerabili Fratri Iacobo Iosepho Beltritti Patriarchae Hierosolymitano
Latinorum Salutem et Apostolicam Benedictionem.
Omnium - Hierusalem scilicet, quae et mater nostra est (Gal. 4, 26;
Lumen Gentium, 6) - volvente hoc anno praeclara offertur occasio Virum
commemorandi, qui inaestimabile donum Sedi isti Ecclesiaeque universae ex divina
misericordia datum merito habetur: proxime enim sextum decimum explebitur
saeculum, ex quo S. Cyrillus, Hierosolymitanus Episcopus et Ecclesiae Doctor, ad
Superos evolavit. Altus religionis sensus, pastorale studium, adversarum rerum
tolerantia, necnon egregiae animi ingeniique dotes, quibus ipse praestitit,
verus beneficiorum fons tunc fuerunt, cum Christianus orbis, e catacumbis
egressus, ut ita dicamus, novamque ingrediens aetatem, acerbissimum tributum
solvit recens adeptae libertatis.
Eo tempore natus, quo Constantini pax in occidentalibus Romani Imperii partibus
constituta erat, Cyrillus debuit adulescentiam transigere intra illam
Hierosolymitanam Ecclesiam, ubi ad annum usque CCCXXIII Christiani nominis
vexationes plerumque perstiterunt. Fatendum quidem est omnia ignorari, quae ipsi
contigerint illis magni discriminis annis. Laudatio autem virginitatis ab eo
facta (S. Cyrilli, Catech., XII, 33) innuere videtur ipsum aliquando
vacavisse monasticae vitae, quae tunc temporis formam martyrii plane
subrogaverat.
Obscuritate quadam Historia contexit nominationem huius ascetae in episcopum,
cum haec evenisset ob favorem Acacii Caesariensis, Metropolitae Palaestinae, qui
graviter ariana controversia implicatus fuit (cf. R. Gryson, Les
élections épiscopales en Orient au IV siècle, in “Rev. Hist. eccl.”, LXXIV,
1979, 333-334; Bibl. Sanct., IX, 53-55); attamen quod ipse per longum
episcopatum suum crebrius perferre debuerit exsilium, instigante potissimum
eodem illo difficili homine, luculenter inde consequitur, ut Sanctae
Civitatis Episcopus omnem prorsus ab se removeat suspicionem alicuius in
doctrina conspirationis cum errorum fautoribus (cf. J. Lebon, La position doctrinale de saint Cyrille de Jérusalem dans
les luttes provoquées par l’arianisme, Ivi, XX, 1924, 181-210;
357-386).
Ceterum anno CCCLXXXII Concilium Constantinopolitanum, cui Cyrillus interfuit,
funditus praecidit quorundam malevolas rerum interpretationes, unde huius fidei
confessoris aureola corona infici potuit.
Iam plus quam saeculum abiit, ex quo Decessor Noster felicis recordationis Leo
XIII, ex longinquo vota excipiens “multorum Sacrorum Antistitum” qui Roman
convenerant Concilii Oecumenici Vaticani I causa, et post investigationes
peractas a Commissione peculiari S. Congregationis Rituum, per Apostolicas
Litteras, quibus index a “Nullo unquam tempore”, die XXVIII Iulii datas anno
MDCCCLXXXIII, decrevit ut, inter alios, etiam S. Cyrillus Hierosolymitanus
confessor et doctor Ecclesiae in Kalendarium Ecclesiae universalis referretur ad
diem XVIII Martii - XX vero in Ordine cleri Romani - (cf. Leonis XIII, Pont. Max. Acta, III,
1883, 121-125).
Accedente autem die, quo, ut veri similius videtur, XVI saecularis memoria
recurrit mortis huius Sancti Ecclesiae Doctoris, peropportunum sane est clara in
luce ponere momentum ac pondus huius viri, qua testis apostolicae fidei et qua
pastoris de institutione et explanatione sacramentali ac liturgica fidei ante
omnia solliciti. Hanc autem fidem Cyrillus fidelibus exposuit iam inde a Symbolo
Ecclesiae suae, intra ambitum quadragesimalis praeparationis ad Baptismum. Quod
quidem sumendum erat media nocte paschali, atque inter celebrationem laetitiae
Paschatis, quae splendebat super “illuminatos” admissos ad mysteria initiationis
in iis ipsis locis (Calvariae, Sancti Sepulchri, Anastaseos), ex Imperatoris
munificentia nuper refectis, ubi Christus Iesus per Passionem, Mortem et
Resurrectionem suam inscrutabile humanae salutis mysterium consummavit.
Cum autem, hoc vertente augustiniano conversionis anno, in idem fere tempus
incidant tam Sancti Cyrilli mors (die XVIII Martii, anno CCCLXXXVII) quam
spiritualis nova nativitas Sancti Augustini (die XXIV Aprilis, anno CCCLXXXVII),
iuvat una cum binis hisce Ecclesiae Patribus sententiam efferre, qua, “si
terribile malum est peccatum”, multo etiam terribilius est, ob investigabiles
divitias misericordiae Dei, “ad conversionis spem animum non amplius erigere”
(S. Cyrilli, Catech., II, 1, 5-6).
Peccati malitia, eius radix ac diabolica instigatio, urgens paenitentiae
necessitas, ac multo magis amabilis virtus Spiritus Sancti qui fidelem Christo
mortuo ac resuscitato consociat per sacramentorum gratiam omni cum sinceritate
receptam in fervore fidei: hae sunt notiones moderatrices, quibus distinguitur
Sancti Cyrilli catechesis, cum simpliatate proposita et sermone recto, fervido
ac vigoris pleno (Eiusdem, Procatech. 16 et passim).
Huius praeterea Patris oratio, Sacris Litteris enutrita ac theologicae
spirituali S. Pauli doctrinae conformata, itemque cum facilitate procedens per
imagines elementorum naturalium actionisque sacramentalis, permovet nostrae
aetatis homines propter suam persuadendi vim, propter pertractationem rerum
essentialium ac dignitatis hominis, propter denique contentionem ad res perpetuo
mansuras.
In hac oratione reperitur originum viriditas, haeresium sordibus certo quidem
deminuta, sed in primis iucunda et splendida, utpote quae Christi resuscitati
vultu signetur, qui finis est ad quem spes tendit, quae non confundit.
Haec profecto causa est, cur S. Cyrilli Hierosolymitani opera recenseantur inter
summi pretii gemmas omnium litterarum Graecarum, inter Sanctos Patres, et inter
scripta, quae clarius illustrant, tum pulchritudinem et efficacitatem rituum,
tum primaevam fidei doctrinam, cuius potiores partes sunt: Trinitatis mysterium,
incarnati Verbi divinitas, nativitas virginalis, signaculum Spiritus indelebile,
veritas praesentiae et sacrificii Eucharistici, virtus consecratoria epicleseos
(S. Cyrilli, Catech., III, 3; Catech. Myst., 1, 7; III, 3). Ob
suam ubertatem, haec opera adhuc permanent alimentum et fons luminis sive
credentibus sive nostrae aetatis hominibus, qui apertum ad Evangelium animum
gerunt. Eadem scilicet efficiunt, ut supra mundum in mortis umbram demersum,
etiamnum refulgeat lucida Crux, quam iuvenis sacrorum Antistes, initio
episcopatus sui olim in caelo contemplatus est descripsitque testis oculatus
tamquam faustum de futuro orbis tempore vaticinium (Clavis: PG
3587).
Quod commemorantes prodigium, magno cum animi affectu cogitationem Nostram
convertimus, una cum universis bonae voluntatis hominibus, ad istam Terram
Sanctam, ubi Sanctus Cyrillus munus suum explevit, diuturnum quidem atque
vexatum, in veritatis, unitatis et caritatis ministerio. Utinam haec centenaria
celebratio spes istic excitet concordiae et pacis, detque universae Iesu Christi
Ecdesiae novam vitae ubertatem, favente renovationis impulsu Concilii Vaticani
II et deprecationem suam interponente Matre Illius qui a “animas virgines
efficit” (S. Cyrilli, Cathec., XII, 31), nempe Virgine Maria per quam
Vita prodiit (Ibid., XII, 15; Lumen Gentium, 57).
Quae ut feliciter eveniant, impensas Deo preces adhibemus, dum Apostolicam
Benedictionem, paternae caritatis Nostrae pignus, tibi et universo clero ac
populo tuo ex hac Beati Petri Cathedra peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die VII mensis Martii, anno MCMLXXXVII,
Pontificatus Nostri nono.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1986 - Libreria
Editrice Vaticana
|