 |
DUODECIMUM SAECULUM
IOANNIS PAULI PP. II
SUMMI PONTIFICIS
EPISTULA APOSTOLICA AD UNIVERSOS ECCLESIAE
CATHOLICAE EPISCOPOS DUODECIMO EXPLETO SAECULO A CONCILIO NICAENO II CELEBRATO
Venerabiles Fratres, salutem et Apostolicam Benedictionem.
1. Duodecim saeculum expletum a Concilio Nicaeno II peracto
argumentum fuit plurium et ecclesialium et academicarum celebrationum, quarum
haec quoque Apostolica Sedes participem se esse voluit atque consortem (Praesertim
testimonio Epistulae die VIII mensis Octobris anno MCMLXXXVII reddditae a
Cardinali Secretario Status ad Praesidem «Societatis
Internationalis Historiae Conciliorum investigande pro Symposio
Costantinopolitano» cfr. «L'Osservatore Romano», diebus 12-13 oct. 1987). Litteris
Encyclicis a Sua Sanctitate Patriarcha Constantinopolitano Sacraque simul Synodo
editis (Epi te 1200č epeteio apo tes syncleoseos tes en Nikaia Aghias z'
Oikomenikes Synody (787-1977), Fanar, die 14 sept 1987) idem est rite commemoratus eventus: quod coeptum praestantiam theologicam
extulit necnon oecumenicam significationem illius septimi Concilii, quod ultimum
agnoscitur et ab Ecclesia Catholica et ab Ecclesia Orthodoxa. Ipsa etiam
doctrina, in eodem Concilio definita, attinens ad legitimam in Ecclesia imaginum
venerationem, peculiarem meretur considerationem non propter solas fructuum
suorum spirituales divitias, verum etiam propter postulata, quae toti campo
artis sacrae affert.
At pondus ipsum, quod Concilium Nicaenum II argumento
traditionis assignavit, immo potius traditionis non scriptae, prae se fert
catholicis nobis perinde ac fratribus nostris orthodoxis vehemens quidem
invitamentum ut rursus iter traditionis Ecclesiae non divisae coniunctim
percurramus, cuius lumine affulgente discrepantias iterum inspiciamus, quas tot
inter nos seiunctionis saecula auxerunt ut, quemadmodum est Iesus Patrem
precatus (Io. 17, 11. 20-21), plena denuo reperiatur in unitate visibili communio.
I
2. Concilii Nicaeni II moderator, Patriarcha
Constantinopolitanus Sanctus Tarasius, cum rationem PontiEci Romano Hadriano I
redderet de Concilii ipsius processu, scripsit: “Cum omnes sedissemus, caput
fecimus Christum. Iacebat enim in sancta sede evangelium sanctum, contestans
omnibus nobis sacratis viris qui conveneramus: “Iudicium iustum iudicate” (J. D.
Mansi, Sacrorum
Conciliorum nova et amplissima collectio, XII, 460C–D). Quod
autem Christus iis elatus ipse est velut conciliaris congressionis praeses,
utpote quae in eius nomine eiusque simul auctoritate colligeretur, documentum
eloquens sane fuit unde Ecclesiae unitatem eflici haud posse nisi ex oboeditione
unico illius Domino adirmaretur.
3. Ab imperatoribus, qui Concilium convocaverant, Irene et
Constantino VI, decessor Noster Hadrianus I est invitatus “tamquam verus primus
sacerdos et is qui in loco et sede sancti et superlaudabilis apostoli Petri
praesidet” (Ibid, 985 C). Fecit tamen ut suam illic gereret personam Archipresbyter Ecclesiae
Romanae atque Hegumenus coenobii Graeci Sancti Sabae Romae. Ut vero universalis
Ecclesiae partes legatique interessent, oportuit etiam patriarchas astare
orientales (cf. Ibid. 1008, 1085, et Monumenta Germaniae
Historica, Epistulae V, pp. 29.30–33). Quoniam vero regiones illorum iam dominatui subiacebant
Mahometanorum, Patriarchae Alexandriae et Antiochiae litteras communes ad
Tarasium miserunt ac Patriarcha Hierosolymitanus epistulam synodalem, quae omnes
sunt in Concilio recitatae (J. D. Mansi, Sacrorum
Conciliorum nova et amplissima collectio, XII, 1128–1136 e 1136–1145).
Probatum tum erat oecumenici Concilii decreta nihil valitura
nisi Episcopus Romanus ad ea contulisset operam suam adiutricem ac Patriarchae
orientales suam declarassent consensionem (Ita sacerdos Ioannes Patriarcharuam
orientalium legatus, Mansi XII, 989 A et XIII, 3A). Hac in agendi ratione partes
Ecclesiae Romanae agnitae sunt prorsus necessariae (Mansi XII, 1133). Sic Concilium Nicaenum II
Ioannis diaconi explicationem approbavit, ex qua conventus iconoclastarum anno
septingentesimo quinquagesimo quarto Hieriae actus nullo modo fuerat legitimus;
“non habuit enim adiutorem illius temporis Romanorum papam, vel eos qui circa
ipsum sunt sacerdotes, nec etiam per vicarios eius, neque per encyclicam
epistulam, quemadmodum lex dictat conciliorum” similiterque “nec consentientes
sibi patriarchas orientis, Alexandriae scilicet, Antiochiae, ac sanctae
civitatis, vel comministros et summos sacerdotes, qui cum ipsis existunt”
(Ibid. XIII, 207 E-210 A). Ceterum Nicaeni Patres declaraverunt se “sequi, suscipere et admittere”
epistulam ab Hadriano ipso ad imperatores missam (Ibid. XII, 1085 C), necnon epistulam ad
Patriarcham datam. Latine nimirum eae praelectae sunt itemque sua in Graeca
interpretatione omnesque rogati sunt astantes ut suum singillatim adicerent
assensum (Ibid. XII, 1085-1112).
4. Concilium porro in persona ipsa legatorum Papae consalutavit
membre “sanctissimae Romae Ecclesiae scilicet apostoli Petri” (Ibid. XII,
993 A. 1041 D. 1113 B; XIII, 158 B. 203 B. 366 A.) necnon “apostolicae cathedrae”
(Ibid. XII, 1085 C.), propriam sibi faciens locutionem Romanae Ecclesiae
(Epistula Hadriani I ad Carolum Magnum, in MGH, Epistulae III
(Epistulae Merowingici et Karolini Aevi, t. I, p. 587, 5). Tum
etiam Tarasius patriarcha ad Nostrum scribens decessorem Concilii nomine, in eo
cernit Petri divini apostoli successorem, “cuius cathedram sortita est fraterna
sanctitas vestra” et “summo sacerdotio decorata sanctitas vestra, iure ac
secundum Dei voluntatem sacrum hierarchicum gubernans ordinem opinatissimam
habet gloriam” (Mansi XIII, 464 B-C).
Maximi momenti Concilii eventuum ille fuisse videtur, cum hoc
sententiam suam enuntiaret pro cultus imaginum restauratione, ubi videlicet
consilium una voce accepit legatorum Romanorum ut in mediam ipsam sessionem
proferri iuberetur venerabilis imago, cui Patres ipsi possent suam testari
pietatem suamque venerationem (Ibid. 199).
Postremum Concilium oecumenicum tum ab Ecclesia catholica tum ab
orthodoxa Ecclesia agnitum permanet veluti exemplum mirabile “societae operae”
seu “synergiae” inter Romanam sedem atque coetum aliquem conciliarem. Locum
enim obtinet suum intra prospectum ipsum ecclesiologiae patristicae communionis,
quae in traditione innititur, sicut Concilium oecumenicum Vaticanum II merito
illustravit.
II
5. Concilium Nicaenum II sollemniter quidem declaravit “traditionem ecclesiasticam sive scriptam, sive non scriptam”
(Quartum anatema, in Mansi XIII, 399C), ut normam
moderatricem simul fidei simul disciplinae Ecclesiae. Confirmant scilicet Patres
servare se velle “omnes ecclesiasticas sive scripto, sive sine scripto
sancitas . . . traditiones illibate: quarum una est etiam imaginalis picturae
formatio, quae historiae evangelicae praedicationis concinit” (Horos, in Mansi
XIII, 378 B-C). Adversus motum
enim iconoclastarum, qui et ipse provocavit ad Sacram Scripturam ac Patrum
Traditionem, praesertim in pseudosynodo anni septingentesimi quinquagesimi
quarti Hieriae celebrata, Concilium Nicaenum II constituit legitimum ius et
institutum venerationis imaginum secundum “divinitus inspiratum sanctorum
patrum nostrorum magisterium, et catholicae traditionem ecclesiae” (Mansi XIII,
378 C).
Patres Concilii Nicaeni II “traditionem ecclesiae” complexi
sunt ut traditionem sex priorum Conciliorum oecumenicorum necnon orthodoxorum
Patrum, quorum doctrina in Ecclesia communiter est accepta. Definivit nominatim
“paradosin” ita veritatem fidei essentialem, secundum quam christianus nuntius
est “traditio”. Quatenus autem Ecclesia et temporibus progressa est et locis,
eatenus intellectus eius de traditione, cuius nuntiatrix est, progressionis
etiam aetates est emensa, cuius investigatio cursum designat plane necessarium
colloquio oecumenico omnique theologicae inquisitioni.
6. Iam Sanctus Paulus ipse nos docet paradosin pro prima
christianorum generatione nuntiationem esse eventus Christi eiusque praesentis
significationis, qui salutem nempe spiritus Sancti virtute operetur (1 Cor.
15, 3-8; 11, 2). Verborum
porro factorumque Domini in quattuor evangeliis est recepta; non autem inibi est
traditio tota expleta (Luc. 1, 1; Io. 20, 30; 21, 25). Quae quidem primigenia traditio nuncupatur “apostolica”
(2 Thess. 2, 14-15; Iud. 17; 2 Petr. 3, 2).
Respicit illa non solum “depositum sanae doctrinae” (1 Tim. 1, 6. 12;
Tit. 1, 9), verum regulas morum
quoque et vitae communitariae normas (1 Thess. 4, 1-7; 1 Cor. 4,
17; 7, 17; 11, 16; 14, 33). Ecclesia Sacras Litteras perscrutatur
lumine praefulgente “regulae fidei” (S. Irenaei, Adversus haereses I, 10,
1), id est illius viventis, quae fidelis erga
Apostolorum magisterium persistit. Quod vero credidit semper atque observavit
Ecclesia, ab eo merito quidem existimatur “apostolica traditio”. Sanctus
Augustinus postmodum dixit: “quod universa tenet ecclesia nec conciliis
institutum sed semper retentum est, non nisi auctoritate apostolica traditum
rectissime creditur.
Revera sententiae a Patribus conceptae prolataeque inter maximas
saeculi quarti et quinti disceptationes theologicas, tum auctoritas etiam usque
crescens instituti synodalis singularum regionum aut Ecclesiae universae
paulatim illam “traditionem Patrum” vel “ecclesiasticam traditionem”, quae
cohaerens enodatio traditionis apostolicae habetur. Sic Sanctus Basilius Magnus
ad doctrinas decurrit, “tum eas quae nobis de illo a Scripturis collectae sunt,
tum eas quas patrum traditione non scriptas accepimus” (S. Basilii Magni, De Spiritu
Sanctu VII, 16, 21.32; IX 22, 3; XXIX 71,6; XXX 79, 15, ut suam confirmaret
theologiam trinitariam; quam in re duplicem effert doctrinae ecdesiasticae
originem: “alia quidem habemus e doctrina scripto prodita; alia vero nobis in
mysterio tradita recepimus ex traditione apostolorum” (Eiusdem, XXVII 66, 1-3,
pp. 478-480).
Concilium ipsum Nicaenum II in medium opportune Sanctum Basilium
profert, quod attinet ad theologiam imaginum (Horos in Mansi, Xii, 378 E.), provocatque simul ad magnorum
doctorum auctoritatem orthodoxorum, quales sunt S. Ioannes Chrysostomus, S.
Gregorius Nyssenus, S. Cyrillus Alexandrinus, S. Gregorius Nazianzenus. Pondus,
ad fidem quod spectat, traditionum non scriptarum”, quae scilicet Sacris non
continentur Litteris, S. Ioannes Damascenus praedicavit, cum est hortatus: “Si quis vobis evangelizaverit, praeter id quod Ecclesia sancta catholica, a sanctis
Apostolis, Patribus et conciliis accepit, et ad hunc usque diem servait, aures
ne praebueritis” (S. Ioannis Damasceni, Sermo de imaginibus, III, 3, in
PG 94, 1320-1321; et B. Kotter, Die Scriften des Johannes von Damaskos,
vol. III (Contra imaginum calumniatores orationes tres), in
«Patristische Texte und Studien» 17, Berlin-New
York 1975, III, 3, pp. 72-73),
XXVII 66, 1–3).
7. Propius vero ad nos Concilium Vaticanum II plenam produxit in
lucem momentum illius “quae est ab Apostolis traditio”. “Etenim Sacra
Scriptura est locutio Dei quatenus divino afflante Spiritu scripto consignatur;
Sacra autem Traditio verbum Dei, a Christo Domino et a Spiritu Sancto Apostolis
concreditum, successoribus eorum integre transmittit” (Dei Verbum, 9). “Quod vero ab Apostolis
traditum est, ea omnia complectitur quae ad Populi Dei vitam sancte ducendam
fědemque augendam conferunt” (Ibid. 8). “Sacra Traditio et Sacra Scriptura unum verbi
Dei sacrum depositum constituunt Ecclesiae commissum”. Authentica autem haec
est interpretatio verbi Dei quod “scriptum vel traditum soli vivo Ecclesiae
Magisterio concreditum est, cuius auctoritas in nomine Iesu Christi exercetur” (Ibid.
10).
Per aequam igitur fidelitatem erga communem traditionis thesaurum, quae ab
Apostolis ipsis repetitur, Ecclesiae nituntur his ipsis temporis rationes altius
perspicere suarum dissensionum viasque simul eas devincendi.
III
8. Horrenda illa “controversia de imaginibus”, quae imperium
Byzantinum Isauricis imperatoribus Leone III et Constantino IV discidit inter
annum septingentesimum tricesimum et octogesimum iterumque Leone V imperante
labefecit inter annum octingentesimum decimum quartum et quadragesimum tertium,
maxime ipsa illa quaestione theologica explicatur, quae fuit iam a principio
eius veluti cardo.
Haud sane periculum semper subesse ignorans, ne idolatriae
consuetudines paganorum rursus aliquando emergerent, Ecclesia concessit ut
Dominus ipse, Beata Virgo Maria, martyres et sancti picturis effingerentur vel
simulacris, unde Christifidelium precatio ac pietas sustentarentur. Id omnibus
sane patebat quod Sanctus Basilius sua aliqua formula inculcaverat, quam ipsum
Concilium Nicaenum II iteravit: “imaginis honor ad exemplar transit” (S. Basilii
Magni, De Spiritu Sanctu XVIII, 45, 19). In
occidentali orbe Pontifex Romanus Gregorius Magnus plurimum tribuerat
didascalicae imaginum indoli in aedibus sacris: “ Idcirco enim pictura in
ecclesiis adhibetur ut hi qui litteras nesciunt saltem in parietibus videndo
legant, quae legere in codicibus non valent” neque veram illius
contemplationis causam tradere omisit: “ut ex visione rei gestae ardorem
compuctionis percipiant et in adoratione solius omnipotentis Sanctae Trinitatis
humiliter prosternantur” (S. Gregorii Magni, Epistulae ad episcopum Serenum Massilliensem,
in MGH: Gregorii I Papae Registrum Epistularum, II, 1, lib. IX, 208, p.
195 et II, 2, lib. XI, 10, pp. 270-271, et in CChL 140A, lib. IX, 209, p.
768 et lib, XI, 10, pp. 874-875). In hoc historico rerum nexu, Romae praesertim,
saeculo octavo cultus imaginum Sanctorum Caelitum effloruit, unde mirabilia
enata sunt artis opera.
Motus autem iconoclastarum, cum veram Ecclesiae abrupisset
traditionem, imaginum venerationem esse censebat tamquam reditum ad idolatriam.
Non sine inconstantia quadam et ambiguitate vetabant quominus Christus
effingeretur atque in universum imagines religiosae exhiberentur; attamen
permittere usque pergebant picturas profanas, nominatim imperatoris cum
reverentiae signis, quae adiciebantur. Argumentationis iconoclastarum
fundamentum christologicae erat indolis. Quomodo pingi Christus potest, qui in
sua persona et divinam coniungit naturam et humanam, neque confundens eas neque
seiungens? Fieri haud potest ut incomprehensibilis illius divinitas fingatur; at
eum sola in humanitate praebere significat illum discindere, in ipso divinitatem
segregare et humanitatem. Alterutram vero harum viarum eligere ad binas pariter
haereses perducet christologicas inter se oppositas: monophysismi ac
nestorianismi. Etenim arbitrans se Christum depingere in ipsius divinitate, se
quis necessario cogit ut humanitatem eius abscondat; at imaginem non praebens
nisi hominis, non patefacit illum Deum quoque esse.
9. Perplexa haec difficultas, ab ipsis iconoclastis proposita,
quaestionem de opportunitate artis christianae longe est egressa; in dubium enim
vocavit omnem christianam aestimationem veritatis ipsius Incarnationis, ac
proinde necessitudinis inter Deum et mundum, inter gratiam et naturam: breviter,
agebatur de proprietate “novi foederis”, quod cum hominibus pepigit Deus in
Iesu Christo. Probe hoc perspexerunt imaginum defensores: secundum vocem
Patriarchae Constantinopolitani Sancti Germani, illustris quidem haeresis
iconoclastarum victimae, inest tota “oeconomia divina secundum carnem” (cf. Theophane, Chronographia ad
annum, 6221), quae
in controversiam adducitur. Namque vultum Filii Dei humanum cernere, “qui est
imago Dei invisibilis” (Col. 1, 15), idem proinde est ac Verbum carnem factum videre
(Io. 1, 14), Agnus
Dei, qui tollit peccatum mundi (Ibid. 1, 29). Valet ars ideo ipsa demonstrare formam
effigiemque faciei Dei humanae atque intuentem perducere ad mysterium ineffabile
eiusdem Dei propter nostram salutem hominis facti. Sic etiam Hadrianus PP.
scripsit: “Ipsae sacrae imagines permanentes ab omnibus fidelibus honorantur,
ut per visibilem vultum ad invisibilem divinitatis maiestatem mens nostra
rapiatur spirituali affectu per contemplationem figuratae imaginis secundum
carnem quam Filius Dei pro nostra salute susapere dignatus est: eundem
redemptorem nostrum qui in caelis est, adoremus et in spiritu glorificantes
collaudemus; quoniam iuxta ut scriptum est, Deus spiritus est et ob hoc
spiritualiter divinitatem eius adoramus” (Hadriani I, Epistula ad imperatores,
in Mansi XII, 1061 C-D).
Concilium Nicaenum II sollemniter propterea translaticiam
roboravit distinctionem inter “veram latriam, quae secundum fidem est quaeque
solam divinam naturam decet, impartiendam” atque “honorariam adorationem” (timetikč
proskynesis) imaginibus tributam, quoniam “qui adorat imaginem adorat in ea
depicti substantiam” (Horos, in Mansi XIII, 378 E).
Christi iconographia omnem complectitur fidem in veritate ipsa
Incarnationis et in eius significatione pro Ecclesia hominibusque inexhausta.
Eam ideo si Ecclesia adhibet, idcirco faut quod pridem sibi persuasit Deum in
Iesu Christo revelatum carnem revera redemisse ac sanctificasse una cum universo
aspectabili mundo, id est, hominem quinque instructum sensibus, ut is esse
possit “qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius, qui creavit eum” (Col.
3, 10).
IV
10. Sanxit itaque Concilium Nicaenum II traditionem, quae docet
esse “venerabiles ac sanctas imagines proponendas, tam quae de coloribus et
tessellis, quam quae ex alia materia congruenter in sanctis Dei ecclesiis et
sacris vasis et vestibus et in parietibus ac tabulis, domibus et viis: tam
videlicet imaginem Domini Dei et Salvatoris nostri Iesu Christi, quam
intemeratae Dominae nostrae Sanctae Dei Genitricis honorabiliumque angelorum et
omnium sanctorum simul et almorum virorum” (Horos, in Mansi XIII, 378 D). Simul in orientali simul in orbe
occidentali huius Concilii magisterium artem enutrivit Ecclesiae atque peperit
denique opera pulchritudinis et altitudinis pariter maximae.
Nominatim vero tum Ecclesia Graeca tum Ecclesiae Slavicae in
insignium theologorum operibus innixae, qui fuerunt imaginum cultores, videlicet
Sanctus Nicephorus Constantinopolitanus atque Sanctus Theodorus Studita,
imaginem reputaverunt veluti complentem aliquam liturgiae sacrae partem haud
secus atque verbi celebrationem. Perinde ac librorum materialium lectio sinit
vivens Domini percipi Verbum, item omnino pictae imaginis exhibitio
contemplantibus permituit ut per visum ad salutis perveniant mysteria. “Attamen
(sermo) exaratus est hic quoque per chartam et atramentum. Sic et in irnagine
per varios colores aut aliam forte materiam excuditur” (Theodori Studitae,
Antirrheticus, 1, 10: PG 99, 339 D).
Ecclesia Romana in occidente eminuit continuo suo sine
intermissione favore in imagines (Hadriani I, Epistula ad Carolum Magnum, in
MGH, Epistulae V (Epistulae Karolini Aevi, t. III), pp. 5-57; vel PL
98, 1248-1292), tum in primis maximo in rerum discrimine, cum
inter annum octingentesimum vicesimum quintum et quadragesimum teruum imperia
hinc Byzantinum illinc Francorum hostilia sese gerebant adversus Concilium
Nicaenum II. In Concilio deinde Tridentino Ecdesia catholica rursus confirmavit
constantem doctrinam ut efiěcaciter novae iconoclasmi rationi occurreret tunc
temporis emergenti. Recentius vero Concilium Vaticanum II sobrio sermone
renovavit perpetuam Ecclesiae de imaginibus mentem (Sacrosantum Concilum,
11, 1. 125. 128; Lumen Gentium, 51. 67; Gaudium et Spes, 62, 4-5;
etiam Codex Iuris Canonici, can. 1255 et 1276) necnon de sacra universim
arte (Sacrosantum Concilium, 122-124).
11. Iam nonnulla decennia animadveru licet augescens quoddam
studium et theologiae et doctrinae spiritualis super iconibus orientalibus; quod
documentum est crescentis etiam necessitatis quasi cuiusdam linguae spiritualis,
qua ars veri nominis cristiana utatur. Hac ideo in re facere non possumus quin
fratres in Episcopatu Nostros cohortemur id ut perquam diligenter servent quod
Concilium praestituit: “Firma maneat praxis, in ecclesiis sacras imagines
fidelium venerationi proponendi” (Ibid. 125); omniaque similiter suscipiant ut plura in
dies monumenta artis generentur reapse dignitatis ecclesialis. Christifideles
huius aetatis, quemadmodum et priorum temporum, oportet et ipsi adiuvari possint
sua in precatione vitaque sua spirituali per contemplationem artificiorum
contendentium exprimere mysterium, nullatenus autem occulere. Haec porro ratio
est, quam ob rem hodie perinde atque antehac, fides ipsa necessarius sit
ecclesialis artis stimulus.
Ars tamen artis gratia, quae ad neminem nisi ad suum refertur
artificem neque ullam instituit cum rebus divinis coniunctionem, nullum obtinet
in christiana imaginis notione locum. Quodcumque enim sibi induerit genus, omnis
ars sacra fidem declarare debet spemque Ecclesiae. Tota imaginis sacrae traditio
comprobat artificem ipsum conscium sibi esse debere munus aliquod se complere ad
Ecclesiae ministerium.
Illa demum vera habetur ars christiana, quae ex sensuum
perceptione efficiat ut intellegatur Dominum ipsum sua adesse in Ecclesia,
historiae praeterea eventus significationem addere vitae nostrae eamque
dirigere, tandem gloriam, nobis promissam, iam transfigurare exsistentiam
nostram. Ars sacra debet ideo illuc spectare ut summam nobis praebeat
aspectabilem omnium rationum partiumque fidei nostrae. Ecclesiae artificia eo
contendere debent ut quasi “lingua” Incarnationis utantur Eumque per materiae
elementa commonstrent, qui “in materia habitare voluit, quo per materiam
salutem meam operaretur” secundum perpulchram Sancti Ioannis Damasceni
formulam (S. Ioannis Damasceni, Sermo de imaginibus, I, 16; PG 94,
1246 A; et ed. Kotter, I, 16, p. 89).
Nova haec fere imaginis christianae detectio adiuvabit etiam ut
conscii homines fiant quam sit necesse vehementer agere contra ipsa effecta,
quae personam humanam exinaniant saepiusque deiciant, illarum multiplicium
imaginum, quae vitam nostram afficiant in nuntus publicis communicationisque
socialis instrumentis. Nam imago illa est quae aspectum in nos Auctoris
invisibilis dirigit aditumque nobis ad res recludit spirituales et
eschatologicas.
12. Dilectissimi Fratres,
Praesentem utilitatem magisterii Concilii septimi oecumenici
commemorantes, ad eam pristino nostro evangelizationis munere incitamur, ut
Nobis videtur. Invalescens societatis hodiernae indoles saecularis eam ostendit
magna ex parte alienam fieri a bonis ipsis spiritualibus, salutis nostrae
mysterio in Christo Iesu, rebus posthac venturi saeculi. Maxime vero authentica
nostra traditio, quam plene cum fratribus orthodoxis communicamus, docet
profecto nos pulchritudinis sermonem, ad fidei ministerium destinatum, promovere
cor hominum posse efficereque ut interius ipse cognoscatur, quem exterioribus
nos effingere audemus figuris, Iesus Christus, Filius Dei, homo factus “heri et
hodie idem, et in saecula” (Hebr. 13, 8).
Universis interea ac singulis summo prorsus affectu Apostolicam
Benedictionem impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die IV mensis Decembris, in
memoria S. Ioannis Damasceni, Presbyteri et Ecclesiae Doctoris, anno MCMLXXXVII,
Pontificatus Nostri decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
Copyright © Libreria Editrice Vaticana
|