The Holy See
back up
Search
riga

IOANNIS PAULI II
PONTIFICIS MAXIMI  

EPISTULA APOSTOLICA

EUNTES IN MUNDUM

OB EXPLETUM MILLENNIUM
A BAPTISMO REGIONIS RUS’ KIOVIENSIS

 

I

1. EUNTES IN MUNDUM universum, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti (Cfr. Marc. 16, 15; Matth. 28, 29).

Ecclesia catholica, e sepulcro sanctorum Apostolorum Petri et Pauli Romae, Deo Uni et Trino grati animi sensus cupit significare, quod haec Salvatoris verba ad ripas Borysthensis fluminis ante mille annos sunt impleta, ac quidem Kioviae, in urbe praecipua regionis Rus’, cuius incolae - vestigia secuti Olgae principis dominae et Vladimiri viri principis - per sacramentum Baptismi in Christum sunt “inserti”.

Exemplo ducti Pii XII, Decessoris Nostri rec. mem., qui nongentesimam quinquagesimam anniversariam memoriam Baptismi regionis Rus’ sollemniter celebravit (Cfr. PII XII Epistula ad Cardinalem Eugenium Tisserant, Sacrae Congregationis pro Ecclesia Orientali Secretarium, die 12 maii 1939: AAS 31 [1939] 258-259), hisce Litteris laudis praeconium tribuere et gratias agere cupimus ineffabili Deo, Patri, Filio et Spiritui Sancto, quod ad fidem et gratiam filios ac filias multorum populorum ac nationum vocavit, qui hereditatem christianam Baptismi Kioviae collati susceperunt. Qui quidem imprimis ad Nationes Russicam, Ucrainam, Bielorussicam in regionibus orientalibus Continentis Europaeae pertinent. Simul vero, per Ecclesiae ministerium, quae in Baptismo Kioviae dato initium sumpsit, ea hereditas Urales montes est supergressa et ad multos populos Asiae septemtrionalis, usque ad litora Oceani Pacifici et etiam ulterius pervenit. Revera “in fines orbis terrae verba eorum” exierunt (Cfr. Rom. 10,18).

Gratias igitur referentes Spiritui, qui die Pentecostes descendit, de tanta amplitudine hereditatis christianae, quae anno Domini DCCCCLXXXVIII initium cepit, ante omnia mentem in mysterium salvificum ipsius Baptismi intendere volumus. Hoc - quemadmodum Christus Dominus docet - est sacramentum regenerationis “ex aqua et Spiritu” (Io. 3, 5) quo homo, Dei filius adoptivus factus, in regnum aeternum inducitur. Sanctus Paulus de “baptismo” loquitur “in mortem” Redemptoris ut cum Eo “suscitemur” ad novitatem vitae in Deo (Cfr. Rom. 6, 4). Sic igitur gentes Slavicae orientales, quae magnam dicionem principis regionis Rus’ Kioviensis incolebant usque ad Novogardiam (Novgorod), in sancti Baptismi aquam se immergentes, sese concrediderunt - ubi iis venit plenitudo temporis (Gal. 4, 4) - concilio salvifico Dei. Perlatus ergo est ad eos nuntius “magnalium Dei” atque, ut olim Hierosolymis, etiam iis Pentecostes illuxit (Cfr. Act. 2, 37-39). In Baptismi aquam demersi, “ablutionem regenerationis” perceperunt.

Quam significans est, in ritu Byzantino, vetus precatio ad aquam baptismi benedicendam, quae secundum theologiam orientalem eadem esse putari consuevit ac Iordanis fluminis aqua, in quam Redemptor hominis est ingressus ut baptismum paenitentiae acciperet, sicut peragebant Iudaeae incolae et Hierosolymitae universi (Cfr. Marc. 1, 5): “Da ei . . . Iordanis benedictionem, fac illam incorruptionis fontem, sanctitatis munus, peccatorum solutionem . . . Tu, omnium Domine, aquam redemptionis renuncia illam, sanctificationis aquam, carnis et spiritus expiationem, vinculorum relaxationem, delictorum remissionem, animarum illuminationem, regenerationis lavacrum, spiritus renovationem, adoptionis gratiam, incorruptionis indumentum, vitae fontem . . . Appare, Domine, etiam in hac et baptizandum in ea transmuta, ut veterem hominem . . . deponat, et novum, qui secundum imaginem creantis eum renovatur, induat: ut similitudini mortis eius per baptismum complantatus, resurrectionis particeps fiat: et dono Spiritus Sancti tui custodito . . ., bravium supernae vocationis accipiat, et primogenitis descriptis in caelis annumeretur” (Preces benedictionis aquae baptismalis, cuius vetustissima testificatio invenitur in cod. Vat. Barberio Graeco 336, p. 201. Cfr. etiam in Trebnik (editio synodalis, Moscuae 1906, pars II, f. 209v-220, cfr. f. 216) sollemnis benedictio aquae Baptismi die Epiphaniae).

Qui procul fuerant, iam illo ambitu vitae per Baptismum continebantur, in quo Sanctissima Trinitas - Pater, Filius et Spiritus Sanctus - se dat homini et cor novum in eo creat, a peccato mundatum et capax obtemperandi, filii in modum, aeterno amoris consilio. Populi illi et singuli eorum homines simul in ambitum magnae familiae Ecclesiae sunt introgressi, in qua partes agere possunt in Eucharistia celebranda, verbum Dei audire eique testimonium perhibere, amore fraterno coniuncti vivere et inter se bona spiritualia communicare. Id symbolice significabatur veteribus ritibus sancti Baptismi, cum modo baptizati, vestibus albis induti, e baptisterio processionem efficientes, ad coetum fidelium se conferebant, qui in ecclesia cathedrali erant congregati. Eiusmodi processio erat simul introitus liturgicus et symbolum Corporis Christi (Cfr. Tipico della Grande Chiesa, ed. J. Mateos in «Orientalia Christiana Anacleta» 116, Roma 1963, pp. 86-88. Haud minor fiut splendor Baptismi ritus Romae, sicut ostendunt Ordines Romani Aetatis Mediae Superioris).

2. Hac mente ducti et hoc animi sensu moti participare cupimus celebrationes et gaudium ob millennium transactum a Baptismo regionis Rus’ Kioviensis. Hunc eventum memoramus secundum cogitandi rationem, quae propria est Ecclesiae Christi, id est in spiritu fidei. Qui quidem eventus summi fuit momenti. Verba Domini in Ieremia: “In caritate perpetua dilexi te; ideo attraxi te in misericordia” (Ier. 31, 3), omnino impleta sunt quod attinet ad illas novas gentes eorumque terras. Regio Rus’ Kioviensis in peculiarem compagem salutis introivit et ipsa facta est compages eiusmodi. Baptismus ei collatus origo fuit novae uberisque sanctitatis. Evasit momentum significans missionalis officii Ecclesiae, nova magnique ponderis veluti statio in Christianismi progressione: universa Ecclesia catholica hunc eventum respicit atque spiritualiter laetitiam heredum illius Baptismi participat.

Gratias agimus Deo misericordi, Deo uni in Sanctissima Trinitate, Deo vivo, Deo patrum nostrorum; gratias agimus Deo, Patri Iesu Christi et Christo ipsi, qui in Sacramento Baptismi Spiritum Sanctum donat spiritui humano. Gratias agimus Deo de concilio Eius salvifico, amoris pleno, gratiam Ei habemus pro oboedientia, quam Ei populi, Nationes terrarum et Continentium exhibuerunt. Liquet obtemperationem illam certis quibusdam condicionibus historicis, geographicis, humanis fuisse subiectam. Studiosorum est omnes rationes politicas, sociales, culturales, oeconomicas perscrutari altisque perspicere, quae per acceptionem fidei christianae sunt effectae. Verum est: novimus et confirmamus fructus provenire in omnibus campis exsistentiae humanae, cum Christus per fidem excipitur et experientia fit praesentiae suae in communitate et in vita unius cuiusque. Etenim nexus, quo quis cum Christo coniungitur, non est vitae appendix quaedam neque ornatus supervacue adiectus, sed eius certa atque definita veritas.

Summa cum veneratione inclinamur, post mille annos exactos, hoc intuentes mysterium, eiusque altitudinem ac vim meditamur, imprimis in iis qui Baptismi regionis Rus’ “principes receptores” fuerunt, ac deinde in singulis et omnibus, qui eorum vestigia sunt secuti, per Baptismum potentiam sanctificantem Paracliti accipientes.

II

3. “Ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere” (Gal. 4, 4).

Plenitudo temporis a Deo manat, sed homines eam praeparant eaque venit pro hominibus et per homines. Hoc dicendum est de “plenitudine temporis” in universali dispensatione salutis, quae eadem condicionibus humanis subicitur et propriam habet “concretam” historiam. Verumtamen idem affirmandum est de temporis momento, quo singuli populi ad portum fidei salvificae appulerunt: de “plenitudine” dicimus “temporis”. Etiam millennium expletum a Baptismo et conversione regionis Rus’ suam habet historiam. Cursus inductionis Christianismi in singulos populos et Nationes res est implicata, et multum postulat temporis. In regione Rus’ inductio illa praeparata est inceptis, quae ab Ecclesia Constantinopolitana saeculo IX sunt inita (Cfr. Epistula Encyclica qua patriarcha Photius, anno 867, nuntiat gentem Rhos nuncupatam Episcopum accepisse, ep. I, 13: PG 102, 736-737; cfr. etiam Les regestes des actes du patriarcat de Constantinople I. II (Les regestes de 715 ą 1043), V. Grumel, Paris 1936, n. 481, pp. 88-89). Saeculo deinde X volvente, fides christiana in regionem illam opera missionariorum coepit penetrare, qui non solum ex urbe Byzantio advenerant sed etiam e terris occidentalium Slavorum finitimorum - qui liturgiam lingua Slavica celebrabant secundum ritum a Sanctis Cyrillo et Methodio institutum - necnon e terris occidentis Latini. Quemadmodum antiqua chronica Nestoris, quae appellantur “Povest’ Vremennykh Let”, affirmant, anno DCCCCXLIV ecclesia christiana, Eliae prophetae dedicata, Kioviae fuit (Povest’ Vremennykh Let, ed. D.C. Likhacev, Moscuae-Leninopoli 1950, pp. 235 s.). Hoc in ambitu, iam praeparato, princeps domina Olga libere ac publice circiter annum DCCCCLV Baptismum suscepit, semperque postmodum promissionibus baptismalibus se praebuit fidelem. Eam, cum Constantinopolim anno DCCCCLVII viseret, Proiectus patriarcha modo quodam prophetico salutavit: “Benedicta es tu inter mulieres Russas, quia lucem amasti ac tenebras depulisti. Ideo te benedicent filii Russi usque ad ultimam generationem” (Philares Gumilevskyi, Vitae Sanctorum, t. Iulii, Petroburgi 1900, p. 106 - Lingua Russica). Verum ei datum non est gaudium ut filium nomine Svjatoslav christianum videret. Hereditas vero eius spiritualis a Vladimiro nepote est resumpta, qui auctor fuit collationis Baptismi anno DCCCCLXXXVIlI; qui fidem christianam eccepit et conversionem populi regionis Rus’, eamque firmam et permansuram promovit. Vladimirus, et ad fidem nove conversi, pulchritudinem liturgiarum vitaeque religiosae Ecclesiae Constantinopolitanae persentiebant (Cfr. ad hoc narrationem in Povest’ Vremennykh Let, quam supra memoravimus). Quapropter nova Ecclesia regionis Rus’ ex urbe Constantinopoli prompsit totum veluti patrimonium Orientis christiani omnesque thesauros eius proprios in re theologica, liturgica, spirituali, in vita ecclesiali et arte.

Indoles tamen Byzantina huiusce hereditatis ab initio in novam formam rationemque est traducta: lingua cultusque humanus Slavorum facta sunt novus ambitus eorum quae usque adhuc modo Byzantino erant expressa in ipsa urbe principe Imperii Orientis et in omnibus partibus, per saecula cum illa coniunctis. Ita verbum Dei et gratia cum illo conexa ad Slavos orientales ratione iis propiore pervenerunt, quod attinet ad cultum humanum et rem geographicam. Slavi illi, verbum accipientes omni cum oboeditione fidei, id eodem tempore exprimere voluerunt cogitandi rationibus sibi propriis proprioque sermone. Sic peculiaris illa “Slavica culturae inductio” quoad Evangelium et Christianismum est effecta, quae cum praeclaro opere Sanctorum Cyrilli et Methodii conectitur, qui ex urbe Constantinopoli Christianismum, Slavis accommodatum, Magnae Moraviae et, per discipulos suos, populis Paeninsulae Balcanicae attulerunt.

Sic igitur Sanctus Vladimirus et incolae regionis Rus’ Kioviensis Baptismum ab urbe Constantinopoli, maxima sede Orientis christiani, acceperunt et, per eam, novella Ecclesia penetravit in ambitum ditissimi illius veluti patrimonli Byzantini, eius hereditatis fidei, vitae ecclesialis, animorum culturae. Eiusmodi patrimonium statim patuit amplae multitudini Slavorum orientalium atque facilius in proprium eorum usum potuit converti, quia ab initio eius transmissio opera amborum Sanctorum Fratrum Thessalonicensium provehebatur. Sacra Scriptura ac libri liturgici e sedibus culturalibus religiosis Slavorum advenerunt, qui linguam liturgicam ab illis inductam acceperant.

Vladimirus, pro prudentia sua et perspicientia, sollicitudine de Ecclesiae populique bono motus, in liturgiam, loco linguae Graecae, linguam palaeoslavicam induxit “quam efficax instrumentum effecit ad veritates divinas iis tradendas, qui eo utebantur sermone” (IOANNIS PAULI PP. II Slavorum Apostoli, 12). Quemadmodum in Epistula Encyclica “Slavorum Apostoli” (Cfr. ibid. 11-13) scripsimus, Sancti Cyrillus et Methodius, quamvis conscii essent maioris praestantiae - quoad cultum humanum ac theologiam - hereditatis Graecae-Byzantinae, quam secum portaverant, ausi sunt tamen, in bonum gentium Slavicarum, alia uti lingua atque etiam alia ingeniorum cultura ad fidem annuntiandam.

Hoc sane modo lingua palaeoslavica in Baptismo regionis Rus’ effecta est instrumentum magni momenti imprimis ad evangelizationem pertinens, ac deinde ad ipsam singularem progressionem futuri illius veluti patrimonii culturalis earum gentium; quae progressio in multis partibus thesaurus vitae cultusque humani totius hominum generis evasit.

Oportet enim firmiter asserere, si fidem habere volumus veritati historicae, secundum mentem amborum Sanctorum Fratrum Thessalonicensium una cum lingua Slavica in regionem Rus’ invectum morem Ecclesiae Byzantinae, quae tum temporis adhuc plena communione cum Ecclesia Romana coniungebatur. Quae traditio postmodum modo singulari et fortasse non iterabili processit, utpote innixa in cultu humano domestico atque etiam adiuta necessitudinibus cum finitimis populis occidentis.

4. Plenitudo temporis igitur, quod ad Baptismum attinet populi regionis Rus’, venit sub finem primi millennii, cum Ecclesia erat indivisa. Deo gratias simul agere debemus de hoc eventu, qui aetate nostra auspicium est atque spes. Deus voluit ut mater Ecclesia, visibiliter in unitate composita, in sinum suum, iam Nationibus ac populis refertum, atque tempore missionalis propagationis sive in oriente sive in occidente, reciperet hanc novam filiam suam, ad ripas fluminis Borystensis ortam. Erat tum Ecclesia orientis et Ecclesia occidentis, quarum utraque secundum traditiones proprias theologicas, disciplinares, liturgicas erat progressa, conspicuas quidem exhibens discrepantias, sed exstabat plena communio inter orientem et occidentem, Romam inter et Constantinopolim, inter quas mutuae intercedebant rationes. Fuit Ecclesia indivisa orientis et occidentis, quae Ecclesiam Kioviensem recepit atque adiuvit. Princeps domina Olga iam ab Ottone I imperatore petierat et acceperat anno DCCCCXCI episcopum, “qui ostenderet eis viam veritatis”, id est Adalbertum Trevirensem, monachum, qui reapse Kioviam se contulit, ubi vero paganitas perdurans impedivit ne missionem suam exsequeretur (Hoc referunt quidam fontes Germanici: ita Lamperti Monaci Hersfeldensis opera, ed. O. Holder-Egger1894, p. 38). Vladimirus vir princeps, quippe qui animadverteret hanc unitatem Ecclesiae et Europae exsistere, necessitudinem iungebat non solum cum Constantinopoli, sed etiam cum occidente et Roma, cuius episcopus communioni totius Ecclesiae praesidebat. Secundum “Chronica Nikonis” legationes susceptae sunt inter Vladimirum et Summos Pontifices Ioannem XV (qui illi dono misisse fertur quasdam reliquias Sancti Clementis Papae, aperte se referens ad missionem Sanctorum Cyrilli et Methodii, qui reliquias illas Chersone Romam portaverant) et Silvestrum PP. II (Cfr. Nikonowskaja Letopis ad 6494, in «Polnoe sebranie russkich letopisej», IX, St. Petersburg 1862, p. 57). Bruno Querfurtensis, ab ipso Silvestro II missus ad praedicandum, titulo sibi tributo archiepiscopi gentium, circiter annum MVII Vladimirum visit, qui rex Russorum appellabatur (Cfr. PETRI DAMIANI Vita beati Romualdi, c. XXVII: PL 144, 978 (editio critica I. Tabacco in «Fonti per la storia d’Italia», 94, Romae 1957, p. 58). Postea etiam Sanctus Gregorius PP. VII principibus Kioviensibus nomen regium adiecit epistula die XVII mensis Aprilis anno MLXXV missa “Demetrio (Isjaslaw), regi Ruscorum et reginae uxori eius”, qui filium Jaropolk piae peregrinationis causa iusserant se conferre ad limina Apostolorum atque consecuti sunt ut regnum ipsorum sub protectionem Sancti Petri reciperetur (Cfr. GREGORII VII Registrum, II, 74, ed. E. Caspar, in «Epistulae selectae in usum scholarum ex Monumentis Germaniae Historicis separatim editae», t. II, editio altera 1955, pp. 236-237). Dignum sane est commemorare Romanum Pontificem agnovisse suis legibus vivendi potestatem, quam principis Vladimiri dicio est adepta; qui propter Baptismum anno DCCCCLXXXVIII susceptum, etiam quod ad publicam rem pertinet Civitatem suam solidavit, eius progressionem provehendo et faciendo ut populi intra fines illius temporis incolentes atque etiam intra futuros in unum corpus coalescerent. Propter hoc opus propheticum, unde in Ecclesiam est ingressus atque dicionem suam, ut principis, in numerum nationum christianarum ascribendam curavit, nomen meruit Sancti et Patri Nationum, quae posteriore aetate ex illa principis dicione originem duxerunt.

Kiovia ergo, propter Baptismum facta est veluti compitum praecipuum, ubi variae cultus humani formae inter se occurrebant, facta est terra, unde religio etiam in occidentem se insinuabat, quemadmodum cultus quibusdam Sanctis Caelitibus in Ecclesia Latina adhibitus testatur, atque temporum cursu sedes magni momenti vitae ecclesialis et propagationis missionalis in campum amplissimum vim proferens suam: ad occidentem versus usque ad montes Carpates, a ripa meridiana fluminis Borysthensis usque ad Novogardiam et a litoribus septemtrionalibus fluvii Volgae - ut iam diximus - usque ad ora Oceani Pacifici atque ulterius. Ut paucis dicamus, ope novae sedis vitae ecclesialis, quae Kiovia inde a tempore, quo Baptismum suscepit, est facta, Evangelium et gratia fidei ad eas gentes et regiones pervenerunt, quae hodie cum patriarchatu Moscuensi coniunguntur, ad Ecclesiam orthodoxam quod attinet, et cum Ecclesia catholica Ucraina, cuius piena communio cum sede Romana in urbe Brest fuit renovata.  

III

5. Itaque Baptismus regionis Rus’ Kioviensis initium fuit diuturni cursus historici, quo imago singularis Byzantina-Slavica Christianismi effingebatur et progrediebatur, in vita sive Ecclesiae sive societatis et Nationum, quae in ea, per labentia saecula atque etiam nostra aetate, fundamentum habent propriae identitatis spiritualis.

Per subsequentium rerum cursum, cum procellosis eventibus identitas illa continenter vehementerque afficiebatur ipsum Baptisma et cultus humanus christianus - qui ex Ecclesia universali haustus erat et nativa ubertate spirituali alebatur et progrediebatur - vires sunt effectae, quibus evenit ut vita eius esset superstes.

Vladimirus Baptismum recepit, se ipsum, una cum populo suo, potentiae Christi salvificae aperiens, congruenter verbis Actuum Apostolorum: “non est in alio salus, nec enim aliud nomen est sub caelo datum hominibus, in quo oportet nos salvos fieri” (Act. 4, 12). Hoc recipiens nomen, quod “est supra omne nomen”, et missionarios Ecclesiae commonens ut hoc nomen cordibus Slavorum regionis Rus’ Kioviensis insinuarent, ut “omnis lingua confiteretur Dominum Iesum Christum, in gloriam Dei Patris” (Cfr. Phil. 9, 11) id ipsum ille habuit etiam elementum quoddam maximi momenti ad progressionem humanam et civilem efficiendam, quae tantum obtinet pondus ad vitam et profectum cuiusque Nationis et cuiusque Civitatis. Quapropter ad opus aviae Sanctae Olgae consilium se revocavit, quod stabile reddidit atque mansurum.

Baptismus Vladimiri Magni et, subsequenti tempore, regionis, eidem subiectae, magnam vim habuit ad totam progressionem spiritualem eius partis Europae et Ecclesiae, perinde ac ad totum cultum humanum et civilem Byzantinum-Slavicum.

Susceptio Evangelii non fuit solum inductio novi et pretiosi elementi in compagem certae illius animorum culturae; fuit potius immissio seminis, quod esset germinaturum ac processurum in terra, in quam iactum erat, eamque transformaturum, pro sua ipsius progressione; quod quidem semen, capax effectum est ut novos ederet fructus. Haec est dynamica virtus Regni caelorum: id enim “simile est . . .  grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo. Quod minimum quidem est omnibus seminibus; cum autem creverit, maius est holeribus et fit arbor, ita ut volucres caeli veniant et habitent in ramis eius” (Matth. 13, 31-32).

Hoc modo illud patrimonium spirituale Ecclesiae Byzantinae, quod in regionem Rus’ Kioviensem opera linguae Slavicae, factae linguae liturgicae, est invectum, paulatim incrementis est auctum intra fines patrimonii culturalis illorum locorum, et necessitudinibus cum regionibus christianis finitimis, atque gradatim ad necessitates et mentis habitum populorum in magna illa principis dicione habitantium est accommodatum.

6. Usus linguae Slavicae ut instrumenti evangelizationis ad nuntium Christi transmittendum et ad mutuam fovendam comprehensionem, egregiam vim habuit ad eius ipsius propagationem et progressionem. Ea inde incitabatur ut intrinsecus transformaretur et gradatim excoleretur, ita ut lingua fieret litteraria, quam dicunt, ideoque unum e praecipuis elementis, quae de cultu humano alicuius Nationis modo decretorio statuuntur, itemque de elus identitate elusque vigore spirituali. In regione Rus’ hic cursus ut cum maxime fuit diuturnus atque uberem copiam fructuum attulit. Hoc sane modo Christianismus occurrit hominibus affectantibus veritatem, sapientiam et progressionem, in propria autonomia innixam, quatenus suberat inspiratio evangelica et dynamica vis revelationis.

Propter hereditatem Cyrillianam-Methodianam ibi oriens et occidens inter se sunt congressi, ibi bona animi hereditate accepta cum novis se coniunxerunt. Elementa hereditatis christianae in vitam et cultum humanum illarum Nationum penetraverunt. Inde manavit vis creatrix litterarum, philosophiae, theologiae, artis, et forma effecta est omnino singularis cultus humani Europaei, quin immo cultus humani, qui simpliciter dicitur. Etiam nunc ratio universalis quaestionum attinentium ad singulos homines et societatem, quae litteris et arte harum Nationum continentur, in mundo admirationem habet constantem. Ea e christiano iudicio de vita oritur et crescit, in hoc ipso certum quiddam habet quo referatur, quod pertinet ad modum cogitandi et loquendi de homine, de eius quaestionibus, de eius sorte.

Ad hoc commune patrimonium, ad hoc commune bonum, Slavi orientales saeculorum cursu operam propriam et singularem contulerunt, praesertim quoad vitam spiritualem et devotionem ipsorum propriam. Hanc operam collatam Ecclesia Romana eadem reverentia et amore prosequitur, quibus in locuples fertur patrimonium orientis christiani. Slavi orientales elaboraverunt historiam, spiritualitatem, traditiones liturgicas ususque disciplinares sibi propria, congruenter traditioni Ecclesiarum orientis, necnon aliquas formas theologice meditandi de veritate revelata, quae, licet ab illis, quae in occidente vigent, discrepent, tamen simul eas complent.

7. Hoc ipsum a Concilio Vaticano II attente est consideratum. Etenim, missis aliis rebus, Decretum de Oecumenismo hoc affirmat: “Praetermittendum pariter non est Ecclesias orientis ab origine habere thesaurum, ex quo plura in rebus liturgicis, in traditione spirituali et in ordine iuridico Ecclesia occidentis deprompsit (Unitatis Redintegratio, 14). Atque ad recogitandum incitant, stimuli instar, etiam ea quae in Decreto Concilli asseruntur de ubertate liturgiae et traditione spirituali Ecclesiae orientis: “Omnibus quoque notum est quanto cum amore Christiani orientales liturgica Sacra peragant, praesertim celebrationem eucharisticam, fontem vitae Ecclesiae et pignus futurae gloriae, qua fideles cum episcopo uniti accessum ad Deum Patrem habentes per Filium Verbum incarnatum passum et glorificatum, in effusione Sancti Spiritus, communionem cum Sanctissima Trinitate consequuntur “divinae consortes naturae” (2 Petr. 1, 4) effecti. Proinde per celebrationem Eucharistiae Domini in tris singulis Ecclesiis, Ecclesia Dei aedificatur et crescit et per concelebrationem communio earum manifestatur” (Unitatis Redintegratio, 15).

Praeterea, ad traditiones theologicas Christianorum orientis quod attinet, haec affirmantur: “agnoscendum est eas eximio quodam modo in Sacris Scripturis radicatas esse, vita liturgica foveri et exprimi, viva apostolica traditione scriptisque Orientalium Patrum ac spiritualium auctorum nutriri, ad rectam vitae insututionem, immo ad christianam plane contemplandam tendere” (Ibid.).

Spiritualitas Slavorum orientalium, quae peculiare est testimonium fecundae occursionis inter spiritum humanum et mysteria christiana, non desinit salutarem vim habere ad conscientiam Ecclesiae universae. Speciali mentione digna est peculiaris indoles eorum devotionis, qua in Passionem Christi feruntur, affectio animorum, qua mysterium doloris, cum efficientia redemptrice Crucis coniunctim prosequuntur. Ut haec spiritualitas vigesceret, fortasse aliquid effecit memoria mortis innocentis filiorum Vladimiri, Boris et Gleb, qui a fratre Svatopolk sunt interfecti (Cfr. Acta Sanctorum, sept. 2, Venetiis 1756, pp. 633-634).

Haec vero spiritualitas plenissime exprimitur laude quae “suavissimo” (sladcajsi) Domino nostro Iesu Christo adhibetur in mysterio doloris et “kenosis”, quibus se subiecit in incarnatione et morte Cruci affixus (Cfr. Phil. 2, 5-8). Simul vero ea in liturgia illuminatur luce Christi resuscitati, quam splendor Transfigurationis in monte Thabor aliquomodo anticipavit, quaeque plene manifestata est gloria diei resurrectionis (voskresie-nie), mundo vero revelata a Spiritu Sancto, qui super Apostolos descendit, forma indutus linguarum tamquam ignis die Pentecostes. Haec experientia iis incessanter quasi portio tribuitur, qui Baptismum suscipiunt. Quomodo non memoremus, in hac rerum hominumque complexione, christianos, qui in illis regionibus vitam degerunt et agunt, quique in morte et resurrectione Christi, toties, horum mille annorum cursu, vim invenerunt et fulcimentum ut testimonium fidelitatis erga Evangelium perhiberent non solum cotidiana vitae cohaerentia sed etiam cruciatibus magnanimiter susceptis, nec raro supremo mortis discrimine? Quae quidem ratio “kenosis” Christi, secundum mentem Ecclesiae Kioviensis, altius descendit in corda Slavorum orientalium, atque pro iis evasit fons magni vigoris in multiplicibus acerbitatibus, quae in eorum itinere occurrerunt.

8. In opere solidandae Ecclesiae et “cultus humani inductionis”, ad Christianismum quod attinet, inter Slavos orientales - perinde ac in universa Ecclesia orientis - inaestimabile fuit momentum ac vis vitae monasticae. Kiova satis mature inclaruit celebri illo “Pecerskaja Lavra” (monasterio cryptarum) condita a sanctis Antonio († 1073) ac Theodosio († 1074).

Non fortuito igitur evenit ut monachus, maxime ille qui “starec” (grandis natu) appellabatur, haberetur ductor spiritualis sive a magni nominis scriptoribus Russis, sive a simplicibus ruricolis. Monasteria sedes evaserunt vitae liturgicae, spiritualis, socialis atque etiam oeconomicae. Principes, summam potestatem obtinentes, ad monachos se convertebant ut ad consiliarios, iudices, rei diplomaticae peritos et magistros.

Verba “cultus” et “culturae” ex eadem promanant radice. Etiam inter Slavos orientis cultus christianus effecit ut ingeniorum cultura in omnibus suis rationibus et formis extraordinario modo progrederetur.

Ars quidem religiosa altissima spiritualitate permeatur et sublimi quadam inspiratione mystica. Quis in orbe terrarum hodie non novit celebratas et veneratas Iconas Ecclesiarum orientalium, splendidas illas ecclesias cathedrales Sanctae Sophiae Kioviae et Novogardiae, quae a saeculo XI repetuntur, ecclesias et monasteria tam singularis notae in regione illius terrae? Litterae Kiovienses maximam partem sunt religiosae. Novi hymni et cantica ecclesialia a formis nativis traditionis musicae quodammodo manant. Nec praetereundum est primas scholas in regione Rus’ saeculo ipso XI esse exortas. Haec omnia, licet tam breviter memorata, efficiunt testimonium indelebile rerum religiosarum et culturalium singulariter florentium, quae a Baptismo regionis Rus’ Kioviensis ortum duxerunt.

Quam apte igitur Concilium Vaticanum II animadvertit: “Ecclesia . . . nihil bono temporali cuiusvis populi subtrahit, sed e contra facultates, copias moresque populorum, quantum bona sunt, fovet et assumit, assumendo vero purificat, roborat et elevat” (Lumen Gentium, 13).

IV

9. Baptismus regionis Rus’ collatus est, ut iam asseruimus, tempore, quo iam duae formae Christianismi exstiterant: altera orientalis coniuncta cum Byzantio, altera occidentalis coniuncta cum Roma, dum Ecclesia pergebat esse una et indivisa. Haec quidem consideratio nos, millennium Baptismi a populis Slavicis orientalibus Kioviae suscepti celebrantes, non potest non etiam vehementiore desiderio accendere ut plena communio in Christo harum Ecclesiarum sororum perficiatur atque novae vestigationes suscipiantur novaque incepta ineantur ut et unitas foveatur. Haec enim anniversaria memoria non solum est recordatio quaedam historica atque occasio elucubrationes scientificas componendi, et faciendi aestimationes, sed est etiam, ac quidem potissimum, incitatio ad convertendam affectionem nostram pastoralem a temporibus praeteritis ad aetatem futuram; ad augendum desiderium nostrum unitatis et ad ingeminandas orationes nostras.

Ita est: utraque Ecclesia, Catholica et Orthodoxa, quae nunc magis quam antea sibi statuerunt iterum invenire communionem circum mensam eucharisticam - non obstantibus difficultatibus, quae, e falsis opinionibus ortae, per saecula eas tenuerunt - peculiari cum animorum attentione et spe, hoc volvente millennio, omnes filios et filias spirituales Sancti Vladimiri intuentur.

Altera ex parte paulatim rediens consensio inter Romam et Constantinopolim, necnon inter Ecclesias, quae cum hisce sedibus plena communione coniunguntur, - et quomodo mentem non subeunt multiplices congressiones utriusque partis, in quibus ubertas consiliorum praebetur cum copiosa permutatione donorum spiritualium cuiusque, quae traditiones tam diversae et fecundae aluerunt? - tandem vim habebit praestabilem, praesertim his diebus, ad heredes orthodoxos et catholicos Baptismi Kioviensis. Fortasse memoria illius eventus, unde vita nova eorum in Spiritu Sancto originem sumpsit, conferet ad festinandum, Deo opitulante, tempus plenae illorum reconciliationis tempus “osculi pacis”, vicissim dandi quasi fructus decisionis maturae, quae orta est in libertate et bona voluntate e spiritu primigenio, quo Ecclesia indivisa ducebatur, quae ingenio christiano Sanctorum Cyrilli et Methodii erat insignis. Quantam utilitatem totus Populus Dei perciperet, si heredes orthodoxi Baptismi Kioviensis, renovata conscientia communionis, quae fuit initio, permoti, eius veluti provocationem accipere scirent atque christianis temporis nostri nuntium oecumenicum, inde manantem, eloqui, eos excitantes ad maturandos gradus ad metam plenae unitatis, quam Christus voluit! Id, praeterea, egregiam vim haberet etiam ad illum cursum animorum iungendorum in re civili, quod magna spe illos replet, qui per orbem terrarum pacifico convictui dant operam.

10. Ratio universalis et peculiaris sunt duo veluti fontes pariter essentiales in vita Ecclesiae: communio et differentia, traditio ac tempora nova, veteres terrae christianae et populi novi qui ad fidem veniunt. Ecclesia una esse valuit simulque dissimilis. Unitatem probans ut primum principium (Cfr. Io. 17, 21 s.), illa fuit pluriformis in singulis partibus orbis terrarum. Quod quidem peculiari modo ad Ecclesiam occidentalem et ad Ecclesiam orientalem refertur, antequam paulatim in se seiungerentur. Ad hoc tempus quod attinet, Concilium Vaticanum II haec affirmat: “Ecclesiae Orientis et Occidentis per non pauca saecula suam propriam vitam, fraterna tamen communione fidei et vitae sacramentalis coniunctae, secutae sunt, Sede Romana moderante communi consensu, si dissensiones circa fidem vel disciplinam inter eas orirentur” (Unitatis Redintegratio, 14).

Verum etiam cum plena communio esset infracta, utraque Ecclesia integrum depositum fidei apostolicae fundamentali ratione servavit. Universalitas et pluriformitas non desierunt, quamvis essent contentiones, dona inaestimabilia sibi mutuo impartire.

Huius veritatis conscium, Concilium Vaticanum II, ad rem oecumenicam quod spectat, novi temporis initium fecit, propter quod de fructibus proventuris bene licet sperare. Decretum Concilii de Oecumenismo, quod iam pluries est memoratum, documento est egregiae existimationis et amoris, quibus Ecclesia catholica uberem hereditatem Orientis christiani prosequitur, cuius singularem naturam, differentiam et simul legitimam rationem in lumine ponit. Ait enim, missis aliis: “a primis iam temporibus Ecclesiae Orientis disciplinas proprias a Sanctis patribus atque Synodis, etiam oecumenicis, sancitas sequebantur. Cum autem unitati Ecclesiae minime obstet, immo decorem eius augeat et ad missionem eius implendam non parum conferat quaedam morum consuetudinumque diversitas, ut supra memoratur . . . Sacra Synodus ad omne dubium tollendum, declarat Ecclesias Orientales, memores necessariae unitatis totius Ecclesiae, facultatem habere se secundum proprias disciplinas regendi, utpote indoli suorum fidelium magis congruas atque bono animorum consulendo aptiores” (Unitatis Redintegratio, 15).

Ex hoc Decreto eruitur dilucide autonomiam, qua quoad disciplinam Ecclesiae Orientales fruuntur, non manare e privilegiis ab Ecclesia Romana concessis, sed a lege ipsa, quam huiusmodi Ecclesiae a temporibus apostolicis tenent.

11. Dum colloquium seritur, quod iam explicatur et constanter progreditur, inter Ecclesias et Communitates ecclesiales, impendente iam sollemni illo millennio Baptismi regionis Rus’ - qui quidem eventus nos magno desiderio revocat ad Ecclesiam indivisam, complectentem omnes Ecclesias particulares sive Orientis sive Occidentis, quique eventus monet de vehementi oratione Christi in Cenaculo pro unitate omnium credentium (Cfr. Io. 17, 20) - oportet meminisse plenam communionem esse donum neque solum fructum nisuum et optationum mere humanorum, licet haec sint pernecessaria et multarum rerum condiciones.

Peccatum intravit in mundum propter hominem, sed “multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Iesu Christi in multos abundavit” (Rom. 5, 12-15). Perseverantia vero “in doctrina apostolorum et communicatione, in fractione panis et orationibus”(Act. 2, 42) est donum Dei, quia est novus modus quo homo exsistat. Est plenum “esse in unum” in Sanctissima Trinitate. Primus fons eiusmodi communionis est gratia Baptismi: per Baptismum enim ingredimur in unitatem Ecclesiae in toto orbe terrarum diffusae, in unitatem a Christo concupitam et fundatam, quae, quamvis discrepantiae et difficultates essent, quoad substantiam vigere perrexit per priora decem saecula; ingredimur in illam unitatem, de qua nos hodie Baptismus regionis Rus’ admonet. Omnes Christiani ad eam redeant atque communitatem efficiant hominum qui, plena communione cum Christo coniuncti, hunc thesaurum suum cunctis membris totius hominum generis offerant. Id ipsum a Spiritu Sancto efflagitamus, qui est innumerabilium munerum dator, per quae singuli et communitates humanae communionem cum Christo introeunt. In Eo, in Spiritu Sancto, vita Ecclesiae altitudinem et quasi quasdam mensurae rationes inexspectatas consequitur. Peculiare est traditioni orientali ut praesentia Paracliti eiusque donorum persentiatur atque de ea vivatur; cuius traditionis alta doctrina pneumatologica thesaurus est pretiosus pro universa Ecclesia.

Hac sane luce praefulgente, videmus proficere necessitudines multiformes, differentes et fructuosas, quibus, hoc tempore Concilium subsecuto, commune nostrum studium actuosae oboeditionis voluntati Dei, in eius Spiritu exceptae, est manifestatum.

Copiosa illa experientia plenae communionis, habitae per primum millennium, sed per tot saecula deinde oblitteratae ab utraque parte, sit nobis nostrisque nisibus oecumenicis lux, hortamentum, propositum, ad quod cetera referantur.  

V

12. Dum viam Oecumenismi percurrit, Ecclesia catholica obtutum defigit in missione sanctorum Fratrum Thessalonicensium, ut in Epistula Encyclica “Slavorum Apostoli” diximus.

In eorum missione peculiaris “prophetismus oecumenicus” est significans, quamvis ambo tempore sint operati, in quo Christianitas erat indivisa. Eorum missio in Oriente originem cepit, sed eius progressio in lumine posuit vincula, quibus cum Roma, cum Petri Sede iungebantur. Illorum perspicientia apostolica “koinoniae” in Ecclesia altius in dies intellegitur hac aetate, qua augescens desiderium exardescit unitatis omnium Christianorum et colloquii oecumenici. Illi praesenserunt necessarium esse ut novae Ecclesiae - respectu habito differentiarum ac disceptationum in dies crescentium - servarent et solidarent plenam et visibilem communionem unius Ecclesiae Christi. Illae quidem ortae sunt veluti in agro proprietatem exhibente variorum populorum et ad eas pertinentium regionum culturalium, verumtamen simul oportuit servarent inter se unitatem essentialem, secundum voluntatem divini Conditoris. Quo quidem factum est ut Ecclesia e missione Sanctorum Cyrilli et Methodii exorta, in semet ipsa quasi insculptum portaret peculiare sigillum illius vocationis oecumenicae, quam ambo sancti Fratres tam impense impleverunt. Hoc sane spiritu ducente, etiam Ecclesia Kioviensis - ut iam diximus - est enata.

Paene in Pontificatus Nostri initio gavisi sumus, anno nempe MCMLXXX, Sanctos Cyrillum et Methodium, iuxta Sanctum Benedictum, Patronos Europae renuntiare.

Europa est christiana in ipsis suis radicibus. Duae formae magnae traditionis Ecclesiae, occidentalis et orientalis, duae formae cultus humani inter se complent ut “duo pulmones” unius corporis (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Redemptoris Mater, 24). Haec scilicet est veterum temporum eloquentia. Haec est hereditas populorum, qui Continentem nostram incolunt. Licet affirmari utrumque rerum cursum, orientalem et occidentalem, factum esse eodem tempore primam magni nominis formam inductionis culturae, ad fidem quod attinet, intra quarum ambarum rerum fines una et indivisa plenitudo, a Christo Ecclesiae concredita, historice est ostensa. In variis cultus humani formis Nationum Europaearum, sive in oriente sive in occidente, in musica, in litteris, in artibus effectivis, in architectura, necnon in modo cogitandi, communis quidam quasi sucus decurrit, qui ex unico fonte hauritur.

13. Simul vero eiusmodi hereditas fit, sub exitum saeculi XX, quasi quaedam provocatio, dilationem non patiens, quod ad unitatem attinet Christianorum. Sincerum quoddam desiderium unitatis in animis hac aetate adest, quae quidem postulat ut pacificus convictus in populis habeatur, qui in bonum omnium cedit. Haec est appetitio, quae conscientiam civium movet remque politicam et oeconomicam permeat. Christiani oportet conscii sint originum religiosarum et moralium huiusmodi provocationis: Christus “est . . . pax nostra, qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvit, inimicitiam” (Eph. 2, 14). Deus “reconciliavit nos sibi per Christum et dedit nobis ministerium reconciliationis” (2 Cor. 5, 18). Haec res, hoc opus Christi nostro tempore peculiari modo in vehementi desiderio quasi repercutitur, quo homines unitatem et fraternitatem universalem affectant. Studium unitatis pacisque, studium eo pertinens ut repagula auferantur et conflictationes dirimantur - perinde ac ipsa commemoratio aetatum praeteritarum Europae - signum fit concitans temporis nostri.

Non habetur pax vera, nisi innitatur in processu coniunctionis, in quo unusquisque populus eligere possit, in libertate et veritate, vias suae progressionis. Ex altera parte, huiusmodi processus fieri nequit, si deest consensio de unitate primigenia et fundamentali, quae variis formis ostenditur, quae sibi non opponuntur, sed sese complent, quarum altera alterius indiget, atque vicissim se expetunt. Quapropter omnino persuasum est Nobis viam ad veram pacem ducentem recte dirigi posse modo incomparabili in mentibus, in cordibus, in conscientiis hominum per praesentiam et ministerium illius signi pacis quod, ipsa sua natura, est Ecclesia Christo oboediens et constans in vocatione sua.

Fiduciam ergo firmam significamus in omnibus conatibus humanis, qui eo spectant ut occasiones contentionum et conflictationum tollantur, viam ineundo pacificam colloquii patientis, pactionum, mutuae benignitatis et reverentiae.

Sollicitudo peculiaris de pace in toto orbe terrarum est munus vocationis Europae, quae orta est super fundamenta christiana. In multis partibus eiusdem orbis deest pax aut gravibus periculis obicitur. Quocirca necessaria est constans et concors cooperatio Continentis Europaeae cum omnibus Nationibus ad pacem et bonum fovendum, cuius summum ius unusquisque homo habet et quaevis humana communitas.  

VI

14. Mysteria et eventus, quae breviter hisce in Litteris memoravimus, si ratione habita praeceptionum Concilii Vaticani II et in prospectu historico millennii aspiciuntur et considerantur, causa nobis fiunt gaudii et solacii in Spiritu Sancto.

Si respectus habetur momenti, quod proprium est Baptismi regionis Rus’ Kioviensis in historia evangelizationis cultusque humani, probe intellegitur cur considerationem totius Ecclesiae catholicae in illum voluerimus intendere, omnes fundant communes. Ecclesia Romana, aedificata super fundamentum fidei apostolicae Petri et Pauli, laetatur de hoc millennio atque de cunctis fructibus, per hominum aetates perceptis; de fructibus videlicet fidei et vitae unitatis ac testificationis, usque ad persecutionem ac martyrium ductae, congruenter nuntio Christi ipsius. Nostra vero participatio spiritualis sollemnium, quae ob millennium fiunt, ad universum pertinet Populum Dei: ad fideles et Pastores, qui vivunt et operantur in illis terrae partibus, lavacro Baptismi sanctificatis. In huius festivitatis gaudio cum omnibus coniungimur, qui Baptismum ante mille annos a maioribus suis acceptum originem arbitrantur propriae identitatis religiosae, culturalis, nationalis; coniungimur cum cunctis heredibus huius Baptismi, praetermittentes constitutae religionis professionem, Nationem, loca habitationis; coniungimur cum omnibus fratribus et sororibus orthodoxis et catholicis; potissimum coniungimur cum cunctis dilectis filiis et filiabus Nationum Russicae, Ucrainae, Bielorussicae; cum iis, qui in solo patrio degunt, necnon cum iis qui in America, in Europa occidentali aliisque orbis partibus vitam agunt.

15. Peculiari sane ratione haec est festivitas Ecclesiae orthodoxae Russicae, cuius sedes primaria est Moscuae quamque nos “Ecclesiam sororem” appellare gaudemus. Ea ipsa magna ex parte hereditatem antiquae regionis Rus’ christianae accepit, se iungens Ecclesiae Constantinopolitanae eique fida manens. Haec Ecclesia, perinde ac ceterae Ecclesiae orthodoxae, vera habet sacramenta, praecipue vero - vi successionis apostolicae - Eucharistiam et Sacerdotium quibus arctissima necessitudine cum Ecclesia catholica coniungitur (Cfr. Unitatis Redintegratio, 15). Atque una cum Ecclesiis, quas memoravimus, studiose suscipit conatus “servandi fraternas illas in fidei caritatisque communione necessitudines, quae inter Ecclesias locales, ut inter sorores, vigere debent” (Ibid. 14).

Praegrandi hoc tempore, historia digno, Communitas catholica preces participat et meditationem “magnalium Dei” (Act. 2, 11) atque Ecclesiae sorori, mille annorum spatium emensae, osculum pacis, per Episcopum Romanum, mittit ut ostensionem vehementis desiderii perfectae illius communionis, quam Christus voluit quaeque in natura Ecclesiae continetur.

Celebrationes - millennii oblata occasione - omnium heredum Baptismi Vladimiri atque participatio Nostra - quae e cordis desiderio erumpit - eorum gaudii et gratiarum actionis, omnibus afferent - in Nobis intime est persuasum - lumen novum, quod in tenebras difficilium saeculorum praeteritorum valeat penetrare: lumen dicimus ipsum, quod e Mysterio paschali, e matutino Paschatis et Pentecostes, semper renascitur et ad nos pervenit.

16. Peculiaris declaratio coniunctionis nostrae et participationis, qua ferimur in millennium Baptismi regionis Rus’, atque etiam vehementis desiderii eo pertinentis ut ad plenam perfectamque perveniatur communionem cum Ecclesiis sororibus orientalibus, expressis verbis in Encyclicis Litteris “Redemptoris Mater” profertur: “Licet tristes eventus separationis adhuc experiamur, quae postea est facta . . . asseverare possumus nos coram Beata Matre Christi sentire nos veros fratres et sorores esse, intra Populum illum messianicum, qui vocatur ut una sit familia Dei in terra” (IOANNIS PAULI PP. II Redemptoris Mater, 50).

Verbum incarnatum, quod Ea genuit, in omne tempus eiusdem in Corde manet, ut praeclara Icona Znamenie ostendit, quae Virginem orantem exhibet, in cuius corde Verbum Dei est incisum. Oratio Mariae peculiari modo potentiam Dei attingit; ea est adiumentum et vis ordinis superioris ad Christianorum salutem. “Cur ergo non omnes simul Eam intuemur ut Matrem nostram communem, quae pro unitate familiae Dei orat quaeque “praecedit”, longum ducens agmen testium Fidei in unicum Dominum, Filium Dei, in eius virginali utero conceptum de Spiritu Sancto?” (Ibid. 30).

Exoptamus Fratribus et Sororibus in fide ne hoc mille annorum patrimonium Evangelii, Crucis, Resurrectionis et Pentecostes desinat esse futuris generationibus “via, veritas et vita”.

Cuius rei gratia ex imo pectore preces fundimus ad Sanctissimam Trinitatem, Patrem, Filium et Spiritum Sanctum. Amen.  

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXV mensis Ianuarii, in festo Conversionis S. Pauli Apostoli, anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.  

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana

 

top