 |
IOANNIS PAULI PP. II SUMMI PONTIFICIS
EPISTULA APOSTOLICA
PLURIMUM SIGNIFICANS
AD PRAESULES, SACERDOTES, FIDELES ECCLESIAE MILLE QUADRIGENTIS ELAPSIS ANNIS A GREGORIO MAGNO CREATO PONTIFICE ROMANO
Venerabiles Fratres ac dilecti Filii Filiaeque dilectae Salutem et Apostolicam Benedictionem.
Plurimum significans eventus dignusque et ipse, qui cunctis ab Ecclesiae
fidelibus verum ab Episcopis maxime ac Presbyteris commemoretur, iam exsistit
millesimus quadringentesimus mox exiturus annus ex quo in Romanum est Episcopum
Gregorius Magnus adlectus. Honorificus vero idem titulus quo excelsitas eius est
immortalitati commendata, acerrimus dein pastoralis ipsius animus, qui primaria
veluti regula obligatioque ad quam reliqua referebantur, omnia antecessit curis
universis et civilibus ei quoque explendis muneribus, Augustini sociorumque
missio ad Anglos in arduum sane frugiferumque evangelizationis opus: quaedam hae
sunt eminentiores personae illius et ingenii partes quae, ob magnam insignis
exempli etiamnum homines obstringentis vim, licet multa praeterierint ab eius
aetate saecula, peculiarem merentur sibi mentionem.
Suis autem ex humanis sacerdotalibusque rationibus ipsa Gregorii forma
admirantibus item hodie nobis ante oculos obversatur et, quantumvis mutatae - ne
dicamus novae - invaluerint societatis humanique cultus condiciones, tamquam
valentissima fidelitatis evangelicae testificatio spectatur necnon vehemens
quidem studii nostri incitamentum resque inveniendi virtutis nobis hominum
pastoribus propriae.
Servus servorum Dei: appellationem hanc eo ab ipso sumptam iam diacono in
pluribusque usurpatam epistulis constat communem deinceps evasisse nominationem
et quasi quandam Episcopi Romani definitionem. Pariter aliunde elucet demissa
vere ex mente effecisse illum ex eodem titulo ministerii sui insigne atque
universalem propter apostolatum suum in Christi Ecclesia omnino sese semper
existimavisse et maximum primumque commonstravisse servorum Dei servum, omnium
videlicet ad Christi ipsius exemplum famulum qui conceptis id adseveraverat
verbis: “Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam
redemptionem pro multis” (Matth. 20, 28). Intima igitur ipsi fuit
dignitatis propriae conscientia, ad quam trepidante valde mente accessit, cum
nequiquam esset in tenebris restare conatus ut eam declinaret; at luculenta
simul conscientia fuit proprii serviendi officii, cum et is intellegeret ipse et
intellegere ceteros doceret omnem esse praesertim in Ecclesia auctoritatem
suapte natura ministerium.
Talis vero proprii muneris pontificii notio ac pro rata parte cuiusvis
pastoralis operis vocabulo perstringitur et continetur responsalis officii:
quicumque enim quodvis exerceat in Ecclesia ministerium, respondere eum
de illo oportet, quod agat, non hominibus solis neque animabus sibi creditis sed
etiam in primisque Deo ipsiusque Filio, cuius totiens nomine se gerat quoties
supernaturales gratiae partiatur thesauros, Evangelii nuntiet Veritates,
dirigendi operam persequatur et gubernandi.
Eandem vero hanc notionem, quae vigilans est propriorum officiorum
conscientia, non tantum operibus totum per pontificatum procuratis reperimus
confirmatam sed ipsius aequabiliter scriptis, illo potissimum quidem quod tot
saecula fuit etiamque nunc incomparabilis liber manualis pro hominum pastoribus
est et quod synodi atque concilia commendaverunt complura. Quantumvis notae
quaedam sint affirmationes Regulae Pastoralis Sancti Gregorii, sicut illa
qua dicit: “Ars est artium regimen animarum”, voces tamen graves ac monitoriae,
quae praeponuntur et sequuntur eam, quomodonam excidere de memoria possunt? “Ab
imperitis ergo pastorale magisterium qua temeritate suscipitur! . . . saepe qui
nequaquam spiritalia praecepta cognoverunt, cordis se medicos profiteri non
metuunt”. Et rursus: “Nemo quippe amplius in Ecclesia nocet quam qui perverse
agens nomen vel ordinem sanctitatis habet” (S. GREGORII MAGNI Regula
Pastoralis, I, 1, 2).
Transactis viginti iam quinque annis a Concilio Vaticano Secundo absoluto
quod non manco nec levi quodam iudicio, sed efficaci aliqua electione, temporum
recentiorum necessitatibus respondente, appellatum “pastorale” est proindeque ad
Evangelii salutis ministerium proprie destinatum, plurimum sane proderit
expedietque in manus hunc vere aureum sumere librum, unde doctrinae etiamnum
valentes hauriantur et utiles profecto pastorali ex consuetudine monitiones et -
ut ita dicamus - ipsa artis cuiusdam arcana, quam necesse omnino est prius
addisci, quam deinceps exerceatur.
Evangelii missio praeconum ad “gentem Anglorum”, quam peropportuno instinctu
pastorali statuerat Gregorius et Augustinus monachus perfecit, loquendi Nobis
argumentum indolis videlicet oecumenicae praebet, quod non solis Ecclesiae
Catholicae fidelibus proponere cupimus, verum Fratribus ac Sororibus Anglicanae
quoque Communionis. Quanta enim cum animi commotione inter historica Sancti
Bedae Venerabilis scripta paginae illae perleguntur adventum beati Dei Servi
Augustini eiusque monachorum in Britanniam enarrantes necnon adsiduas Romani
Pontificis curas, quas de iis prae se ferebat eorumque incepto cum amanti nempe
ac vigili oculo ipsos procul sectabatur! Adibant enim “tam periculosam, tam
laboriosam, tam incertam peregrinationem” quam missionales iidem viri adeo etiam
intermittere cogitabant, sed alacriter repetiverunt ob illius hortativa
incitamenta, qui miserat eos imperabatque ut “omni instantia, omnique fervore”
incohatum iam persequerentur opus. Quod feliciter quidem, auxiliante Domino,
exiit pacificamque peperit Regno Dei Insulae illius deditionem. Ita porro
eiusdem Sancti intellegitur celebratio, grati nimirum animi plena atque amoris,
quae ibi eius morti adnectitur: “recte nostrum appellare possumus et debemus
apostolum” - inibi legitur - “Quia . . . nostram gentem eatenus idolis mancipatam,
Christi fecit Ecclesiam, ita ut apostolicum illum de eo liceat nobis proferre
sermonem (Cfr. 1 Cor. 9, 2): quia etsi aliis non est apostolus, sed tamen
nobis est; nam signaculum apostolatus eius nos sumus in Domino”(Cfr. S. BEDAE
VENERABILIS Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, I, c. 23 ss.; II, c.
1).
Nostris pariter diebus sacrum hoc “Signaculum” perdurat neque propter
comprobatas solum rationes historiaeque coniunctiones, sed multiplicia etiam ob
vincula, quae acerbi discidii vicissitudines supervaserunt, adhuc vehementer
permovere potest impellereque ut ex caritate et veritate iterum viae benedictae
unionis ac fraternae consensionis reperiantur. Gregorium enim immutabili cum
admiratione venerationeque tum Catholici respiciunt tum etiam Anglicani qui in
suscepto iam oecumenicae operae itinere figuram offendere valent ipsius uti
pastoris seduli eiusque vocem confirmantem illos et cohortantem tum etiam
consolantem.
Tria tamen praeterea adiuncta sunt quibus praestantis huius
Pontificis nuntius accommodatior etiam redditur haec ad tempora nostra. Quem ad
modum videlicet Romana ipsius civitas atque communitas nativa cum domo ibi
quadam antiquissima nobilissimaque faciebant ut Urbis acriter perciperet
necessitates, ita christiana profecto eius vocatio ac pontificia industria eum
permovebant ut in totius omnino Ecclesiae commoditatem indefatigabili studio
operaretur.
Multiplex vero haec sollicitaque Gregorii cura clarum praestat indicium
tribus de ecclesiasticis eventibus quos iam praenuntiavimus: Synodi nempe
dioecesis Romanae celebratio iam magnam est partem praeparata; instat
Episcoporum Synodi congressus ubi de presbyterorum hodie institutione agetur;
advocata iam est synodalis congressio omnis Europae Episcoporum.
Insignis utinam Pastoris recordatio studium opusque sustineat ipsius
Successoris et adiutorum Episcoporum necnon parochorum et omnium aliorum -
sacerdotum, religiosorum et religiosarum atque christifidelium - qui proxime in
navitate pastorali Romae eiusque circumiacentis provinciae versantur, ut prudens
iis tribuatur intellectus et animi firmitas, quibus graves adeant quaestiones
indolis religiosae moralis spiritalis, cum incremento Urbis coniunctas cumque
cultus humani conversione et ipsis gubernii civilis atque administrationis
difficultatibus! Quod ille “sua” fecit pro Roma impeditis sane adversisque
temporibus, multiplicatum nobis suadet ardorem nosque magnopere incitat vires ut
duplicemus unde coepta congruenter ordinentur ac dirigantur quae sunt iam inter
manus vel suscipi posthac oportebit, ne intra Romae hodiernae fines immutetur
neve obscuretur christianae Romae vultus.
Ad argumentum vero quod attinet deliberationibus conventus synodalis mense
Octobri propositum, persuasum plane habemus doctrinam effigiemque Sancti
Gregorii velut vitae pastoralis magistri perpetuo quidem valere et admodum
educandis sacerdotibus prodesse. Etenim complectitur illa nominatimque
praescribit idoneam et diligentem institutionem ipsum ad exercitium pastoralis “artis”;
praestituit similiter et fovet cuiusque ministri facultatem sese diversa
accommodandi ad tempora ac percipiendi simul interiora et exteriora adiuncta tum
hominum tum locorum, in quibus necesse est suum Pastores expleant apostolatum;
at extollit in primis et monet animarum moderationem proprio cum rerum
gerendarum sollicitudinumque cumulo non solum interiorem non turbare nec
disicere vitam sed ex ea ipsa potius profluere debere. Hoc enim ex medio fonte
sive “centro”, id est de corde Pastoris fidei lumine perfuso igneque caritatis
incenso, quodlibet concrescit opus bonum. Hinc ideo moveri debet et huc referri
venturorum sacerdotum opus educationis quod tunc tantum prosperari poterit, cum
probatus sui gregis pastor in ministerii erit operam ingressus.
Peculiaris dein Episcoporum Europaeorum Synodus, perinde ac saepius iam
ediximus, duobus oportebit maximis interrogationibus respondeat: altera quarum
praeteritum respiciens tempus “propria dona” tangit, quae tam orientalis quam
occidentalis Ecclesiae potuerunt adhuc inter se possuntque permutare vicissim (Cfr.
Lumen Gentium, 13); altera quidem in futurum prospiciens aevum expendit
quo pacto adiuvari possit et ulterius explicari mutua haec “donorum permutatio”
ad novam Continentis evangelizationem.
Triplicem propter hunc eventum Sancti Gregorii Magni singularia invocamus
praesidia etiam cum Sanctorum Romanae Ecclesiae Pastorum auxiliis, ut Nobis
subvenire dignetur ipsis iisque una omnibus, qui diversas apud Ecclesias per
orbem disseminatas participes officiorum sunt pastoralis navitatis, unde novas
perspicere necessitates valeamus novasque quaestiones, unde exorientes nunc
occasiones adhibeamus in responsum, unde instrumenta ac vias in antecessum
disponamus Ecclesiam ad tertium Millennium christianum adducendi, aeterno
nimirum salutis nuntio nihil corrupto, verum aetatibus deinceps nascituris
oblato patrimonii incomparabilis instar.
Longo quamvis tempore remoti exemplar insignis Pontificis nisus nostros
conatusque efficaciter corroboret in aedificationemque Christi Ecclesiae ac
progressionem efficacitate augeat magna, praestite Apostolica Nostra
Benedictione.
Ex Aedibus Vaticanis die xxix mensis Iunii, in Sollemnitate Sanctorum
Petri et Pauli, anno mcmxc, Pontificatus Nostri duodecimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1989 - Libreria
Editrice Vaticana
|