The Holy See
back up
Search
riga

IOANNIS PAULI PP. II
SUMMI PONTIFICIS

EPISTULA APOSTOLICA
HUNGARICAE NATIONIS

 

Venerabiles Fratres in Episcopatu,

Hungaricae nationis inde ab initio, catholica Ecclesia “ad Gentes divinitus missa ut sit «universale salutis sacramentum»” (Ad Gentes, 1),  “cuique ex divino mandato incumbit officium eundi in mundum universum et Evangelium praedicandi omni creaturae” (Dignitatis Humanae, 13),  memorabilem in modum suum salutis munus in populo illo sustinuit.

Itaque, postulante Principe Taksony qui legatum suum Romam miserat, iam anno cmlxii Summus Pontifex Ioannes XII Zachaeum elegit, quem Episcopum consecravit et in Hungariam misit.

Tamen Ecclesiae in Hungaria ordinatio sancto regi Stephano debetur. Anno millesimo primo Ravennas Concilium celebratum adstante Summo Pontifice Silvestro II – qui Principi Stephano coronam miserat – Strigoniensem Sedem agnovit “matrem et caput”. Interea dioeceses constituebantur Veszprimiensis, Colocensis, Agriensis, Iaurinensis, Quinque Ecclesiensis, Csanadiensis, Biharensis et Vaciensis.

Sanctus rex Stephanus, dum studebat populum suum ecclesiasticis institutionibus convenientibus instruere, ipsi, tamquam salutarem hereditatem, fidelitatem erga Apostolicam Sedem reliquit.

In mentem prompta venit huius gloriosae historiae originum memoria, cum vestrae Nationis ecclesiasticae circumscriptiones novae ordinantur, ut nostri temporis pastoralibus necessitatibus aptentur.

Pentecostes sollemnitas peculiarem lucem in consilia haec effundit; est enim Spiritus Sanctus, qui “suo adventu... mundum in «ultima tempora» inducit, in tempus Ecclesiae” (Catechismus Catholicae Ecclesiae, n. 732) eandemque Ecclesiam “diversis donis hierarchicis et charismaticis” (Lumen Gentium, 4)) locupletat, ut Christus, qui in terris eam condidit veluti visibile corpus, per eam in omnes veritatem et gratiam effundere possit (Ibid. 8).

In Ecclesiis suis particularibus, quae ab ipsa Nationis conversione initium sumunt, et una cum suis Episcopis, qui communione coniuncti cum Romano Pontifice, Petri Successore, ipsarum “visibile principium et fundamentum sunt unitatis” (Ibid. 23), Hungarici catholici “vocantur, ut tamquam viva membra ad Ecclesiae incrementum eiusque iugem sanctificationem vires suas omnes, beneficio Creatoris et gratia Redemptoris acceptas, conferant” (Ibid. 33).

In Hungaria, Ecclesia, haud levibus aerumnis superioribus temporibus pressa, nunc de libertate feliciter recuperata cuncti populi gaudium participat et gratias agit Domino, quandoquidem nunc Christi eiusque Evangelii lucem societati libere ostendere potest.

Novae tamen rerum condiciones, in quibus ad suam missionem explendam vocatur, circumscriptionum ecclesiasticarum ordinationem novam requirunt, ut, ad Concilii Vaticani II optata, “populi Dei saluti quam perfectissime fieri potest ministret” (Christus Dominus, 22). Itaque duas novas dioeceses condere opportunum duximus, Kaposvarensem et Debrecenensem–Nyiregyhazanam, fines aliarum dioecesium mutare, et ad metropolitanam Sedem dioecesim Veszprimiensem efferre.

In nova hac dispositione clarissimus est locus qui Budapestino, nationis capiti, contingit, cui, regiminis unitate effecta, congruentes pastorales structuras exoptamus, quae ad amplam eius implicatamque socialem condicionem respondeant.

Memores Nostri apostolici itineris non multo ante peracti, haec consulta cum ferventibus ominibus coniungere volumus pro tota in Hungaria Ecclesia.

Dent ipsa renovati studii copiam in nova Nationis evangelizatione, ad quam omnes, Episcopos scilicet, sacerdotes, religiosos et laicos, invitavimus, proximos eventus prospectantes, primum scilicet millennium baptismi Hungariae et alterum christiani aevi millennium (Cfr. Conferentiae Episcopalis congressionem Budapestini habitam, die 20 aug. 1991).

Una vobiscum, dilecti Fratres, huius rei felicem exitum Mariae “Magnae Dominae Hungariae” concredo, quae inter Apostolos Pentecostes die erat. Ipsa Spiritus Sancti donorum copiam obtineat istius Nationis Ecclesiae!

Datum Romae, apud S. Petrum, die XXX mensis Maii, in sollemnitate Pentecostes, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 

top