The Holy See
back up
Search
riga

EPISTULA APOSTOLICA 
AD CATHOLICUM HUNGARIAE POPULUM 
"MILLENNIO HUNGARICO" EXEUNTE

  

Venerabili Fratri Nostro
LADISLAO S.R.E. Cardinali PASKAI
Strigoniensi-Budapestinensi Archiepiscopo
Hungarorum Primati

1. Magnificat anima mea Dominum, et exsultavit spiritus meus in Deo salvatore meo (Lc 1, 46). Canticum Deiparae Virginis proxima in sollemnitate Assumptionis Beatae Mariae Virginis in Basilica Strigoniensi speciali devotione cantabitur, cum populus Hungarus gloriosum suae gentis celebrabit christianum iubilaeum cuius initia posita sunt ante mille annos a Sancto Stephano. Quae recordatio excitabit profecto animos ad gratias agendas pro tot beneficiis hoc millennio acceptis, intercedente scilicet Magna Hungarorum Domina. Hoc ipso sane die Nos, una cum clero populoque fideli in Strigoniensi Basilica congregato in spiritu sociati, canticum Beatissimae Virginis concinere studebimus: Magnificat anima mea Dominum, et exsultavit spiritus meus in Deo salvatore meo.

2. "Millennium Hungaricum" eventus fit clarissimus vel ex eo quod a vobis recolitur ipsa in sollemni anniversaria memoria obitus S. Stephani Strigoniensi in urbe regali in quam pervenit quondam corona a Venerabili Decessore Nostro Silvestro II donata, quae in amplissima Basilica ipso in coronationis loco exstructa servatur, quo una cum multitudine fidelium et compluribus moderatoribus vitae publicae Status Hungarici, Praeses, Rei Publicae Primus Administer, Gubernii et Publici Consilii legati nec non urbis Strigoniensis Magistratus gratissimo animo sunt congregati.

Hoc autem pervetustum diadema Hungaris symbolum est identitatis nationalis et historiae culturaeque millennaris regni sui, quod Sacrae Coronae titulo honestatum populus ut reliquias veneratur. Quae alta significatio spiritalis adiuvet aetatis nostrae homines, ut in institutis praeteriti Christianismi pretiosa futura aedificent.

3. In magnum gentis Hungarae beneficium providentia divina disposuit, mille ante annis, ut vir civili prudentia praestantissimus, eximio ingenio praeditus sapientiaque, a Silvestro papa acciperet coronam, qua festo die Dominicae Nativitatis anni millesimi coronatus est. Brevi autem factum est ut res publica Hungarorum sui iuris fieret regnorumque Europae numero adiungeretur.

Stephanus coronam veluti ministerium interpretatus est, non tamquam honorem. Quapropter communitatis sibi creditae bonum omnibus in temporis sui adiunctis usque quaesivit, sive regnum ordinando ac tuendo, sive nova promulgando decreta, sive utrumque cultum provehendo, humanum scilicet atque divinum.

Stephanus rex, nulla emolumentorum successuumque propriorum specie corruptus, illecebris suae aetatis superatis, vivum fontem invenit, quo animum corroboravit ut genti suae praeesset fideliter serviendo. Quem fontem spiritalem scriptor quidam commoda brevitate memoravit: semper sic apparens, ac si ante tribunal Christi staret, in interioribus oculis eius presentiam vultu verendo conspiciens, Christum in ore, Christum in corde, Christum in cunctis actibus se gestare demonstravit.(1)

4. Stephanus rex exemplum prostat vitae familiaris mille per annorum spatium fulgens. Ex eius liberis unus Emericus ad adulescentiam pervenit; de illius institutione S. Stephanus peculiarem curam adhibuit invigilavitque ut scientia tunc temporis necessaria ditaretur. Accurate etiam animum intendit in eius personam efformandam, qua de re tum praeclaris eum commisit magistris - quos inter erat S. Gerardus, futurus Episcopus Csanadiensis -, tum libellum in eius usum componi iussit suis cogitationibus vitaeque regulis refertum. Quibus filium ita praeparavit ad vitam, ut regni gubernaculis tam scientia quam moribus dignus fieret. Sed cum adhuc iuvenis e vita migrasset, patri succedere non potuit.

Regis Stephani familia vere exstitit sancta, Beata Gisela coniuge honestata Sanctoque Emerico filio, ipsaque in seram usque progeniem tantam potuit propagare virtutem, ut Domus Arpadiana haud immerito diceretur innumeros sanctos beatosque Ecclesiae peperisse. Quae quidem praeclara Christianismi lumina adhuc nos impellunt ut Christi apta ratione sequamur vestigia. Decem post saecula monet usque aetatem nostram, ut virtutes vitae familiaris magni aestimentur, neque officium educandorum neglegatur liberorum. Quare opportune iteramus, quod occasione Nostrae pastoralis in Hungaria visitationis ad homines culturae et scientiae diximus: "In cultu humano gravissimum est educationis momentum. Haec autem... eo spectat, ut propagini futurae repertorum scientificorum inventorumque technicorum summa tradatur [...]. Pari, immo maiore nisu, opus est etiam in campo educationis. Nam conceptio quaedam coartata de homine immensum detrimentum afferre potest formationi".(2)

5. Magni huius viri rei publicae moderandae clarissimi eam memoramus indolem, qua ipse est incitatus ad gravissimos suos in ordinando regno labores feliciter exantlandos. Eius vitae scriptores referunt Stephanum fuisse animo precationibus semper intentum atque, quamquam variis gubernandi regni negotiis occupatum, precandi tamen tempus invenisse. Hic eius animus apparet in Libello de institutione morum ad Emericum filium scripto: Observatio orationis maxima acquisitio est regalis salutis... Continua oratio est peccatorum ablutio et remissio. Tu autem, fili mi, quotienscumque ad templum Dei curris, ut Deum adores cum Salomone, filio regis, et ipse semper rex dicas "Emitte, Domine, sapientiam de sede magnitudinis tue, ut mecum sit et mecum laboret, ut sciam, quid acceptum sit coram te omni tempore".(3)

Hanc notam praesertim animadvertimus praedicandam, quod plurimi facimus incrementa spiritus precationis novo millennio ineunte, sicut scripsimus in Epistula Nostra Apostolica: "Indiget sanctitatis paedagogia affectu christiano qui cum primis arte precationis praecellit. [...] Discere namque quemlibet precari oportet. [...] Praesertim pluribus coram probationibus, quibus fidem hodie obicit mundus, erunt illi [sc. communes Christiani] non tantum Christiani mediocres, verum Christiani "in periculo". Etenim "periculum" ipsi facient ne suam paulatim defervescere videant fidem ac forsitan etiam illecebris cedent "surrogatuum", complectentes scilicet aliena religionis proposita, quin immo etiam aberrantibus indulgentes superstitionis formis".(4)

6. S. Stephanus depingitur manibus Sacram tenens Coronam, regnum gentemque suam Magnae Hungarorum Dominae devovens. Eiusmodi devovendi actui gens Hungarorum ad hodiernum usque diem tam firmiter adhaesit ut cultus Marialis proprietas nationalis evaserit. Quare laetantes reminiscimur decem ante annos occasione visitationis Nostrae pastoralis in Hungaria post Missam Budapestini in Heroum platea celebratam una cum omni Hungariae populo Nos hanc patriae vestrae commendationem Magnae Hungarorum Dominae renovasse, quam nunc, "Millennio Hungarico" ad exitum properante, eadem oratione renovetis oportet.

Patrocinium Beatissimae Virginis Mariae, Magnae Dominae Hungarorum, quod populus vester toties in historia sua expertus est, rectores vestros tum ecclesiasticos tum civiles totamque patriam hoc in novo millennio ducat per viam evolutionis, progressus, Christianarum virtutum, solidarietatis et pacis! Vobis autem omnibus hac in praeclara gentis vestrae festivitate Apostolicam Benedictionem libentissime impertimus.

Ex Arce Gandulfiana, die XXV mensis Iulii, anno MMI, Pontificatus Nostri tertio et vicesimo.


[1]Legenda maior S. Stephani, c. 20: Scriptores rerum Hungaricarum tempore ducum regumque stirpis Arpadianae gestarum, edendo operi praefuit E. SZENTPÉTERY, I-II, Budapestini 1937-1938, 11 392.

[2]IOANNES PAULUS PP. II: Allocutio ad homines culturae et scientiae, diei 17 Augusti anni 1991, n. 6: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XIV 2, 1991.

[3]S. Stephanus: Libellus de institutione morum ad Emericum ducem, c. 9: Scriptores rerum Hungaricarum (n. 1), 11 626.

[4]IOANNES PAULUS PP. II: Epistula Apostolica "Novo millennio ineunte", diei 6 Ianuarii anni 2001, nn. 32. 34: AAS 93 (2001).    

 

Copyright © Libreria Editrice Vaticana  

                           

top