 |
IOANNIS PAULI PP. II SUMMI
PONTIFICIS
EPISTULA APOSTOLICA
AUGUSTINUM HIPPONENSEM
AD TOTIUS CATHOLICAE ECCLESIAE EPISCOPOS, SACERDOTES RELIGIOSAS FAMILIAS ET FIDELES
XVI SAECULO A CONVERSIONE EXPLETO SANCTI AUGUSTINI EPISCOPI ATQUE ECCLESIAE
DOCTORIS
Venerabiles Fratres ac Dilecti Filii Filiaeque, Salutem et Apostolicam
Benedictionem
Augustinum hipponensem cum vix uno post obitum eius anno numeravit longinquus
Decessor ille Noster Sanctus Caelestinus Primus “inter magistros optimos”
Ecclesiae (CAELESTINI I Apostolici Verba, mense maii 431: PL 50,
530 A), eo quidem ex tempore ipso haud umquam praesens hic in vita Ecclesiae
adesse ac totius in occidentalis orbis mente humanitatisque ratione cessavit.
Cuius porro morum exempla et monumenta doctrinarum alii similiter ad
contemplandum imitandumque Pontifices Romani exposuerunt, ne Concilia ipsa
complura commemoremus, affatim quae materiam saepissimeque ipsius hauserunt ex
scriptis. Philosophica autem eius praecepta a Pontifice Romano Leone XIII in
Litteris elata sunt Encyclicis “Aeterni Patris” inscriptis (Cfr. LEONIS XIII
Aeterni Patris, die 4 aug. 1879: Acta Leonis XIII, I, Romae 1881, p.
270); Pius dein XI virtutes illius summatim celebravit atque doctrinas Litteris
pariter in Encyclicis “Ad Salutem Humani Generis”, ubi neminem aut paucissimos
summum Augustino aequari docuit eorum posse qui ab hominum generis primordiis ad
nostros usque effloruissent dies, tum acumine ingenii maximo tum doctrinarum
ubertate atque excelsitate, tum demum vitae ipsius sanctimonia catholicaeque
veritatis tutela (Cfr. PII XI Ad Salutem Humani Generis, die 22 apr.
1930: AAS 22 (1930) 233); affirmavit postmodum Paulus Sextus: “non tantum
in illo refulgere insigniter reapse dici posse omnes Patrum proprietates, verum
unisersam antiquitatis etiam mentem in eius confluere opera ex eiusdemque item
operibus cogitandi rationes derivari totam doctrinae traditionem subsequentibus
saeculis pervadentes” (PAULI VI Allocutio habita ad sodales Ordinis S.
Augustini, cum Institutum Patristicum
«Augustinianum» praesens inauguravit, die 4 maii 1970: Insegnamenti di
Paolo VI, VIII (1970) 439 s.).
Quibus Decessorum Nostrorum vocibus Nostram quoque addidimus sententiam, cum
optare Nos vehementer asseveravimus “ut philosophica ac theologica et spiritalis
eius pervestigaretur doctrina ac disseminaretur, quo . . . magisterium suum
posset is in Ecclesia etiamnunc propagare, magisterium - diximus - humile simul
et lucidum, quod de Christo potissimum ageret deque caritate” (IOANNIS PAULI PP.
II Allocutio ad professores et alumnos Instituti Patristici
«Augustinianum», in eiusdem aedibus congregatos
habita, 5, die 7 maii 1982: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, V, 2
(1982) 1437). Alias etiam spiritali magni huius Sancti progeniei
nominatim suadebamus “ut viventem Sancti Augustini allicientemque iucunditatem
ipsi conservarent in huius aequabiliter temporis societate”, optimam scilicet
atque incitantem vitae speciem -, quoniam “accurata ipsa amansque vitae eius
cognitio necessario Dei sitim inflammat -, attrahentem Christi vim, sapientiae
amorem veritatisque, gratiae necessitatem et precationis, virtutis ac fraternae
caritatis necnon beatae desiderium aeternitatis” (EIUSDEM Sermo abitus ad
Capitulum Generalem Ordinis Fratrum S. Augustini, 1, die 25 aug. 1983:
Insegnamenti di Giovanni Paolo II, VI, 2 (1983) 305).
Magnopere idcirco laetamur faustum ipsum eventum decimi et sexti a
conversione illius baptismoque exacti saeculi optabilem sane Nobis praebere
opportunitatem ante oculus rursus constituendi praeclaram eius speciem. Quae
quidem commemoratio eodem tempore erit gratiarum Deo actio pro hoc Ecclesiae
reddito dono per eamque universo hominum generi, mirabili illa ex conversione;
aptissima etiam erit occasio omnes commonefaciendi: hunc conversum, aliquando
episcopum factum, eximium fuisse pastoris exemplar, impavidum rectae fidei seu,
uti dicebat, “virginitatis” fidei (Cfr. S. AUGUSTINI Serm. 93, 4;
Serm. 213, 7; PL 38, 575; 38, 1063) vindicem, ingeniosum illius
philosophiae effectorem, quae propter congruentiam cum fide appellari probe
potest christiana, indefatigabilem spiritalis religiosaeque perfectionis
fautorem.
I
Iter porro eiusdem conversionis ipsis cognovimus ex eius scriptorum
monumentis, quae videlicet ante baptismum (Cfr. EIUSDEM De beata vita, 4:
PL 32, 961; Contra Acad. 2, 2, 4-6: PL 32, 921-922;
Solil. 1, 1 , 1-6: PL 32, 869-872) in Cassiciaci contexuit
solitudine, at celebratissimis potissimum ex Confessionibus, quod opus propriae
est vitae narratio sed etiam theologiae ac mysticae disciplinae, quin immo et
poeticae, tractatio, ubi veritatem sitientes suorumque conscii sibi limitum se
reppererunt reperiuntque ipsi. Suo ille tempore auctor hanc habebat notissimas inter scriptiones suas.
Appropmquans emm lam termino vitae scribit: “Quid autem meorum opusculorum
frequentibus et delectabilius innotescere potuit, quam libri Confessionum mearum?”
(EIUSDEM De dono persev., 20, 53: PL 45, 1026). Quod posteri numquam negaverunt iudicium; contra maximopere idem
confirmaverunt. Lectitantur hodie quoque Sancti Augustini Confessiones, quae,
uti sunt locupletes interiore intuitu religionisque affectu, alte in hominum
animis operantur et excitant atque conturbant. At non soli inde affficiuntur
credentes; nam cui nondum es fides, sed eam qui conquirit, veluti unam saltem
rem certam, quae illum sinit semet comprehendere ipsum suaque desideria
recondita animique supplicia, perulitem offendit huius libri lectionem. Sancti
Augustini conversio, quam totam studium pervadit inquirendae veritatis, potest
nostri quoque temporis homines plurimum docere ita saepe errantes summa coram
vitae omnis quaestione.
Eandem vero conversionem hanc percucurrisse constat iter prorsus singulare, cum
non sane id ageretur ut catholica fides retegeretur, verum tandem repeteretur.
Eam enim amiserat ille sibi profecto persuasum habens perdentem se ipsam nom iam
Christum sed solam Ecclesiam deserere.
Christiano namque more a matre (Cfr. S. AUGUSTINI Confessiones 1, 11,
17: PL 32, 669) erat institutus, pia videlicet sanctaque Monica
(Cfr. ibid. 9, 8, 17-9, 13, 17: PL 32, 771-780). Porro eandem ob educationem fideliter semper credidit Augustinus non modo Deum
esse providentiamque et vitam aeternam (Cfr. ibid. 6, 5, 8: PL 32,
723), verum Christum etiam cuius nomen, ut ait
“in ipso adhuc lacte matris . . . praebiberat” (Ibid. 3, 4, 8: PL
32, 686; Ibid. 5, 4, 25: PL 32, 718). Ad catholicae aliquando Ecclesiae
fidem reversus, scripsit postmodum redisse esse “quasi de itinere in illam
religionem, quae pueris nobis insita est, et medullitus implicata” (EIUSDEM
Contra Acad. 2, 2, 5: PL 32, 921). Ipsius
igitur interiorem progressionem intellegere quicumque voluerit atque rationem
fortasse ultimam ingenii eius mentisque debet omnino hac proficisci a veritate.
Experrectus undevicesimo aetatis anno ad sapientiae amorem, cum Ciceronis
perlegisset Hortensium: “Ille vero liber mutavit affectum meum . . ., et
immortalitatem sapientiae concupiscebam aestu cordis incredibili” (EIUSDEM
Confessiones 3, 4, 7: PL 32, 921), intimis iam
sensibus veritatem amabat omnibusque animi viribus eam conquirebat semper. “O
Veritas, Veritas, quam intime etiam tum medullae animi mei suspirabant tibi!” (Ibid.
3, 6, 10: PL 32, 687).
Quamquam hic autem suberat amor veritatis, in magnos tamen Augustinus procidit
errores. Quorum quidem causas quaerunt docti inveniuntque tribus in partibus: in
vitiata ipsa explicatione necessitudinum inter rationem intervenientium ac fidem,
tamquam alterutram eligi oporteret; in putata aliqua Christi et Ecclesiae
discrepantia, unde persuadebant sibi quidam ut plenius quis ad Christum
adhaeresceret, esse ipsam deserendam Ecclesiam; in cupiditate se a peccati
conscientia liberandi non per eius remissionem ex gratiae opere, verum per
humanarum partium negationem ipso in peccato.
Fuit ideo error primus afi:ectio rationalis quaedam, qua sibi persuasit
“docentibus potius quam iubentibus esse credendum” (S. AUGUSTINI De beata
vita, 4: PL 32, 961). Quo porro animo Sacras
Litteras evolvit seque mysteriis ipsis repelli sensit quae inibi continerentur,
quippe quae demissa necesse esset fide amplecti. Suo postea populo enarrans hoc
vitae tempus dixit: “Loquor vobis, aliquando deceptus, cum primo puer ad divinas
Scripturas ante vellem afferre acumen discutiendi quam pietatem quaerendi . . . Ego
autem miser, cum me ad volandum idoneum putarem, reliqui nidum; et prius cecidi,
quam volarem” (EIUSDEM Serm. 51, 5, 6: PL 38, 336).
Incidit hoc tempore in Manichaeos, quos auscultavit estque sectatus, et eam
quidem ob rationem praecipuam quod “se dicebant, terribili auctoritate separata,
mera et simplici ratione eos qui se audire vellent introducturos ad Deum, et
errore omni liberaturos” (EIUSDEM De utilitatem credendi, 1, 2: PL
42, 66). Tunc porro praebebat se Augustinus “apertum et
sincerum verum tenere atque haurire cupientem” (Ibid.), solius videlicet rationis
virtute.
Pluribus autem studiorum traductis annis, potissimum philosophiae (Cfr.
EIUSDEM Confessiones 5, 3, 3, 23; 5, 14, 24: PL 32, 707), cum deceptum
intellegeret se at Manichaeorum inductus efficacitate praedicandae propriae
doctrinae usque sibi persuaderet haud reperiri in catholica Ecclesia veritatem
(Cfr. ibid. 5, 10, 19; 5, 13, 23; 5, 14, 24: PL 32, 715. 717. 718),
magna correptus est animi debilitate seque proin verum umquam cogniturum
desperavit: “diu gubernacula mea repugnantia omnibus ventis in mediis fluctibus
Academici tenuerunt” (EIUSDEM De beata vita, 4: PL 32, 961; cfr.
Confessiones 5, 9, 19; 5, 14, 25; 6, 1, 1: PL 32, 715. 718. 719).
Idem vero eum veritatis amor eripuit hoc ex interiore discrimine, qui numquam
intra eum non vigebat. Fieri non posse perspexit ut veritatis via hominum
clauderetur menti; quam si minus detegerent, idcirco evenire quod neglegerent ac
despicerent modum veritatis quaerendae (Cfr. EIUSDEM De utilitate credendi,
8, 20: PL 42, 78-79). Qua quidem firma roboratus sententia ipse sibi
respondit: “Imo quaeramus diligentius, et non desperemus” (S. AUGUSTINI
Confessiones 6, 11, 18: PL 32, 729). Perrexit itaque inquirere iamque,
gratia divina perductus, quam deprecando et ubertim flendo mater impetraverat
(Cfr. ibid. 3, 12, 21: PL 32, 694), portum occupavit.
Rationem fidemque binas esse intellexit impulsiones, simul quae operari
deberent ut ad veritatis cognitionem ipsum perveherent hominem (Cfr. EIUSDEM
Contra Acad. 3, 20, 43; PL 32, 957; Confessiones 6, 5, 7:
PL 32, 722-723), earum vero
utramque suum habere principatum - fidem scilicet temporarium, absolutum
rationem: “Tempore auctoritas, re autem ratio prior est” (EIUDEM De Ordine
2, 9, 26: PL 32, 1007); pariter intellexit,
ut esset fides secura, opus divina esse auctoritate illamque haud aliam haberi
atque Christi ipsius, magistri maximi - de quo non Augustinus dubitaverat umquam (Cfr.
EIUSDEM Confessiones 7, 19, 25: PL 32, 746)
- hanc Christi auctoritatem in Sacris recondi Litteris (Cfr. ibid. 6, 5,
7; 6, 11, 19; 7, 7, 11: PL 32, 723. 729. 739), quas Ecclesiae
catholicae confirmaret vicissim auctoritas (Cfr. ibid. 7, 7, 11: PL
32, 739).
Auxiliantibus sic Platonicis philosophis expedivit se materiali vitae notione
quam a Manichaeis sibi asciverat: “Et inde admonitus redire ad memetipsum,
intravi in intima mea, duce te . . . Intravi, et vidi qualicumque oculo animae
meae . . . supra mentem meam, lucem incommutabilem” (Ibid. 7, 10, 16:
PL 32, 742). Haec nempe incommutabilis lux interminatos ipsi reseravit fines spiritus et Dei.
De gravi autem quaestione super malo, ubi plurimum discruciabatur (Cfr.
ibid. 7, 1, 1; 7, 7, 11: PL 32, 733. 739), cognovit
primum interrogandum esse non iam unde illud es set sed quid (Cfr. ibid.
7, 5, 7: PL 32, 736), percepitque non
quasi substantiam aliquam esse malum verum boni privationem: “quaecumque sunt,
bona sunt. Malumque illud quod quaerebam unde esset, non est substantia” (Ibid.
7, 13, 19: PL 32, 743). Deum
propterea omnia fecisse collegit nec quidquam esse substantiae quod a ipso non
esset factum (Cfr. ibid. 7, 12, 18: PL 32, 743).
Ex propriae autem vitae experientia instructus (Cfr. S. AUGUSTINI
Confessiones 7, 3, 5: PL 32, 735) comprehendit id quod
experimentum fuit decretorium: originem nempe ducere peccatum de hominis
voluntate - voluntate libera quidem et debili: “ego eram qui volebam, ego qui
nolebam; ego, ego eram” (Ibid. 8, 10, 22: PL 32, 759; cf Ibid.
8, 5, 10-11: PL 32, 753-754).
Asseverare hoc tempore quamquam poterat pervenisse se, non ita tamen res se
habebat; novi videlicet erroris tendiculis implicabatur. Pro concesso enim
sumebat suis se posse viribus solis beatificantem ad veritatis comprehensionem
pervadere. A qua tandem opinione eum aliquid dimovit quod infeliciter est
expertus (Cfr. Ibid. 7, 17, 23: PL 32, 744-745). Aliud hinc esse intellexit metam conspicere, attingere eam aliud
(Cfr. Ibid. , 7, 21, 26: PL 32, 749).
Necessarias ergo ut vires praesto haberet viamque ipsam, arripuit “avidissime”,
inquit, “venerabilem stilum Spiritus tui, et prae caeteris apostolum Paulum” (Ibid.
, 7, 21, 27: PL 32, 747). Magistrum exinde Christum in Paulinis epistulis repperit, Verbum incarnatum,
unicum inter Deum hominesque Mediatorem. Suo tunc in proprio fulgore se ipsi
aperuit “philosophiae faciens” (EIUSDEM Contra Acad. 2, 2, 6: PL
32, 922): philosophia nempe Pauli erat quae Christum uti
caput habet “Dei virtutem et Dei sapientiam” (1 Cor 1, 24) quaeque alia pariter capita habet:
fidem et humilitatem et gratiam; haec “philosophia”, quae sapientia simul et
gratia est, per quam fieri non solum potest ut patriam quis cognoscat, verum eam
etiam attingat (Cfr. S. AUGUSTINI Confessiones 7, 21, 27: PL 32,
748).
Detecto ita Christo Redemptore animoque ei addicto in portum revenit Augustinus
catholicae fidei ad fidemque ipsam ad quam institutus erat a matre: “Audieram
enim ego adhuc puer de vita aeterna nobis promissa per humilitatem Domini Dei
nostri descendentis ad superbiam nostram” (Ibid. , 1, 11, 17: PL
32, 669). Omnes errores amor in veritatem
divina nutritus gratia superavit.
Verumtamen via necdum erat terminata. Vetus enim in Augustini mente
renascebatur propositum: sese scilicet totum sapientiae tradendi, cum eam
aliquando comperisset, omnem nempe abiciendi spem terrenam ut illam
consequeretur (Cfr. Ibid. , 6, 11, 18; 8, 7, 17: PL 32, 729, 757). Iam nihil proferre valebat excusationis: nam exoptata adeo
vehementer veritas iam erat certa (Cfr. Ibid. , 8, 5, 11-12: PL
32, 754). Dubitabat nihilominus causasque conquirebat cur id facere non oporteret
decernere (Cfr. Ibid. , 6, 12, 21: PL 32, 730). Robusta vincula erant quae terrestres eum ligabant ad spes: honores
et quaestus et nuptiae (Cfr. Ibid. , 6, 6, 9: PL 32, 723); praesertim vero nuptiae pro acquisitis interea moribus
(Cfr. Ibid. , 6, 15, 25: PL 32, 732).
Hoc ita sentiebat non quod sibi interdiceretur ne coniugium iniret - perbene id
noverat Augustinus (Cfr. Ibid. , 8, 1, 2: PL 32, 749) - sed quia catholicus esse nollet christianus nisi illo
pacto videlicet, repudiando etiam optimo familiae proposito tantum expetito
seque “tota” mente devovendo Sapientiae amori cultuique. Illud in consilium
capiendum, quod intimis ipsius conveniebat optatis, at altius insitis
dissentiebat consuetudinibus, exemplum ipsum incitabat eum Antonii aliorumque
monachorum qui in occidente etiam orbis parte increbrescebant quosque casu
quodam cognoverat (Cfr. S. AUGUSTINI Confessiones 8, 6,13-15: PL
32, 755-756). Erubescens nimis percontabatur: “Tu non poteris quod isti,
quod istae” (Ibid. 8, 11, 27: PL 32, 761). Profunda hinc et crucians exorta est contentio quam divina rursus
gratia laetum perduxit ad finem (Cfr. Ibid. 8, 7, 16-12, 29: PL
32, 756-762).
Enarrans matri suae Augustinus serenum animosumque consilium: “Inde ad matrem
ingredimur, indicamus; gaudet. Narramus quemadmodum gestum sit; exsultat et
triumphat; et benedicebat tibi, qui potens es ultra quam petimus aut
intelligimus facere (Ef 3, 20), quia tanto amplius sibi a te concessum de me videbat, quam
petere solebat miserabilibus flebilibusque gemitibus. Convertisti enim me ad te,
ut nec uxorem quaererem nec aliquam spem saeculi huius” (S. AUGUSTINI
Confessiones 8, 12, 30: PL 32, 762).
Hoc ipso ex temporis momento nova coepit Augustino ipsi vita: scholasticum
itaque annum absolvit - cum vindemiales instarent feriae (Cfr. Ibid.
, 9, 2, 2-4: PL 32, 763) - in solitudinemque
Cassiciaci se recepit (Cfr. Ibid. 9, 4, 7-12: PL 32,
766-769) ac feriis peractis docendi deposuit officium (Cfr. Ibid. ,
9, 5, 13: PL 32, 769) et
Mediolanum ineunte anno trecentesimo octogesimo septimo remigravit, ubi inter
catechumenos inscribendum se curavit et nocte Sabbati Sancti, die vicesimo
tertio - quarto mensis Aprilis, ab episcopo Ambrosio est sacro fonte expiatus,
cuius de contionibus tantum dudum didicerat: “Babtizati sumus, et fugit a nobis
sollicitudo vitae praeteritae. Nec satiabar illis diebus dulcedine mirabili,
considerare altitudinem consilii tui super salutem generis humani”. Atque
altissimam testatus iam animi permotionem addit: “Quantum flevi in hymnis et
canticis, suave sonantis Ecclesiae tuae vocibus commotus acriter!” (Ibid.
, 9, 6, 14: PL 32, 769).
Percepto autem rite baptismo unum iam concupiscebat illud Augustinus -
idoneum videlicet detegere locum ubi cum sodalibus una ipse ad “sanctum
propositum” Domino serviendi vivere valeret (Cfr. Ibid. , 9, 6, 14: PL
32, 769). Quem in Africano oppido Tagaste
reperit, suo in natali oppido, quo matre apud Ostia Tiberina vita defuncta (Cfr.
S. AUGUSTINI Confessiones 9, 12, 28 s.: PL 32, 775 s.)
nonnullisque Romae traductis mensibus in monastici motus investigatione (Cfr.
EIUSDEM De mor. Eccl. Cath 1, 33, 70: PL 32, 1340) denique
tandem advenit. Illuc nempe appulsus “a se iam alienatis curis saecularibus, cum
iis qui eidem adhaerebant, Deo vivebat, ieiuniis, orationibus, bonisque operibus,
in lege Domini meditans die ac nocte”. Flagrans ille veritatis amator vitam
devovere studebat suam asceticae disciplinae et contemplationi et mentis
ingeniique apostolatui. Idem enim primus vitae narrator sic addit: “Et de iis
quae sibi Deus cogitanti atque oranti intellecta revelabat; et praesentes et
absentes sermonibus ac libris docebat” (Possisii Vita S. Augustini,
3, 1: PL 32, 36). Complures in oppido Tagaste conscripsit
libros, haud aliter ac Romae fecerat et Mediolani et in loco Cassiciaco.
Tribus dein post annis Hipponem Regium se contulit, locum pariter
inquisiturus coenobium ubi conderet necnon amicum converturus quem ad monasticam
se vitam allicere posse confidebat sacerdotium invitus pro ea re accepit (Cfr.
S. Augustini Serm. 355, 2: PL 39, 1569). Prius
vero nequaquam deserens propositum, impetravit sibi ut excitare liceret
monasterium laicorum quod incoluit et unde permulti tum prebyteri tum episcopi
ipsi in omnem profecti sunt Africam (Cfr. POSSIDII Vita S. Augustini, 11,
2: PL 32, 42). Creatus dein quinque post annos et ipse episcopus domum suam in monasterium
clericorum transfiguravit. Speciem namque illam ac notionem, suae conversionis
tempore conceptam, animo non deposuit umquam nec sacerdos neque uti episcopus.
Quin immo regulam deduxit ad servos Dei, tantas quae partes egit agitque
etiamnunc in vita religiosa occidentali (Cfr. L. Verheijen, la règle de Saint Augustin, Paris 1967, I-II).
II
Diutius aliquanto in rationibus praecipuis quibusdam sumus commorati ipsius
Augustini conversionis utpote quae alias tot utiles pariant doctrinas non
credentibus modo, verum universis etiam bonae voluntatis hominibus: quam nempe
facile a via sit abscedere vitae quamque contra difficile veritatis iterum
reperire semitam. Praeterea nos etiam mira haec adiuvat conversio ut
subsequentem eius comprehendamus vitam: is enim monachus et sacerdos et
episcopus semper se praebet magnum illum virum gratia fulminatum: “Sagittaveras
tu cor nostrum caritate tua, et gestabamus verba tua transfixa visceribus” (S.
AUGUSTINI Confessiones 9, 2, 3: PL 32, 764: Cfr. Ibid. 10,
6, 8: PL 32, 782). At
potissimum nos iuvat ad mentem ipsius expeditius perspiciendam quae adeo
universalis fuit et alta ut christianae doctrinae officium quoddam persolvat
incomparandum simul et periturum numquam; quin immo ut haud sine maxima causa
nominare illum valeamus Europae christianae patrem.
Occulta eius indefatigabilis inquisitionis vis eadem profecto erat qua per totum
conversionis tramitem erat ille pariter directus: veri tatis scilicet amor. Ipsemet item ait: “Quid enim fortius desiderat snima quam veritatem?”
(EIUSDEM Tractatus in Gv 26, 5: PL 35, 1609). Atque in
sublimioris cuiusdam theologicae mysticaeque contemplationis monumento, quod sua
potius ex aliqua interiore necessitate deduxit quam exteriores ullas ob
necessitates, meminit huius Augustinus amoris ac scribit: “rapimur amore
indagandae veritatis” (EIUSDEM De Trinitate 1, 5, 8: PL 42, 825). Et tunc quidem investigationis argumentum erat mysterium
Trinitatis augustum Christique etiam mysterium Patris revelationis, qui est
“scientia ac sapientia” hominis: hinc permagnum est opus enatum De Trinitate.
Studii autem illius progressio, quod perpetuus amor alebat, binas simul
percurrebat vias: altioris nempe perscrutationis catholicae fidei atque
defensionis ipsius eos adversus omnes qui aut illam denegabant uti Manichaei
paganique aut perperam explicabant uti Donatistae Pelagiani Ariani. Difficulter
quis viae committere se potest quasi per mare Augustinianae cogitationis; eoque
diffilcilius - si quidem omnino fieri potest - breviter eam perstringere. Liceat
tamen Nobis in plurimorum utilitatem quasdam commemorare illuminatas huius summi
ingenii conceptiones.
Reliquas ante cunctas ea quaestio exstat quae iuvenem eum velut forcipe
detinebat in quamque deinceps omnem convertit mentis virtutem animique
commotionem: de necessitudinis id est natura rationem inter ac fidem; quae
quaestio numquam non persistit, nec hodie minus quam antehac cuius ex solutione
iter ipsum pendet totius cogitationis humanae. Sed perplexa sane est quaestio,
cum id inibi agatur ut salvus quis et incolumis per extrema duo transeat,
fideismum qui rationem spernit, ac rationalismum qui fidem excludit. Vires
itaque ingenii operisque etiam pastoralis Augustini eo intendebantur ut, quoniam
nulli “dubium est gemino pondere nos impelli ad discendum” (EIUSDEM Contra
Acad 3, 20, 43: PL 32, 957), comprobaret idem
duplex pondus communiter operari debere.
Fidem omnino is audiebat; rationem vero haud minus efferebat, cum proprium
utrique principatum ascriberet vel tempus vel ipsum pondus (Cfr. EIUSDEM De
ordine 2, 9, 26: PL 32, 1007). Omnibus enim illud
edixit: crede ut intelligas, at repetivit aequabiliter illud: intellige ut
credas (Cfr. S. AUGUSTINI Serm. 43, 9: PL 38, 258). Opus perennis sane commoditatis scripsit de utilitate credendi (Cfr.
EIUSDEM De utilitate credendi: PL 42, 65-92)
docuitque fidem medicamentum esse idoneum ad spiritus oculum sanandum (Cfr.
EIUSDEM Confessiones 6, 4, 6: PL 32, 722; De serm. Domini in
monte 2, 3, 14: PL 34, 1275), invictam
virtutem ad omnes maximeque debiles ab errore prohibendos (Cfr. EIUSDEM Epist
118, 5, 32: PL 33, 447), nidum quendam in quo
pinnae sumuntur altos ad animi volatus (Cfr. EIUSDEM Serm. 51, 5, 6:
PL 38, 337), semitam brevem quae efficit ut cito,
certo universoque errore amoto, veritates cognoscantur ad sapientiam homines
perducentes (Cfr. EIUSDEM De quantitate animae, 7, 12: PL 32,
1041-1042). Defendit vero numquam carere fidem ratione, quandoquidem
demonstret ratio ipsa “cui sit credendum” (EIUSDEM De vera relig. 24, 25:
PL 34, 1041-1042). “Habet namque fides oculos suos
quibus quodammodo videt verum esse, quod nondum videt” (EIUSDEM Epist
120, 2, 8: PL 33, 456) . Quapropter “nullus
quippe credit aliquid, nisi prius cogitaverit esse credendum”, quoniam “ipsum
credere nihil aliud est, quam cum assensione cogitare . . . fides si non
cogitetur, nulla est” (EIUSDEM De praed. sanctorum 2, 5: PL 44,
962-963).
Sermo autem de fidei oculis defluit tandem in orationem de ipsa credibilitate,
in qua saepius Augustinus versatur cuiusque etiam causas depromit ut confirmet
paene illam conscientiam, qua ipsemet ad catholicam fidem prius reverterat.
Integrum placet locum exscribi: “In catholica enim Ecclesia, ut omittam
sincerissimam sapientiam . . . ut ergo hanc omittam sapientiam (Hoc ipsum quod
Augustino validissimum videbatur argumentum, ab adversariis non erat receptum) .
. . multa sunt alia quae in eius gremio me iustissime teneant. Tenet consensio
populorum atque gentium; tenet auctoritas miraculis inchoata, spe nutrita,
caritate aucta, vetustate firmata; tenet ab ipsa sede Petri apostoli, cui
pascendas oves suas post resurrectionem Dominus commendavit, usque ad praesentem
episcopatum successio sacerdotum; tenet postremo ipsum Catholicae nomen, quod
non sine causa inter tam multas haereses sic ista Ecclesia sola obtinuit”
(EIUSDEM Contra ep. Man. 4, 5: PL 42, 175).
In opere ingenti De Civitate Dei, quod apologeticum simul est et dogmaticum,
de ratione Edeque quaestio iam transit in fidem animique culturam. Qui tanto
opere enixus est ut conderet ac proveheret christianam humanitatem, resolvit
Augustinus difficultatem tribus permagnis enucleandis argumentis, quae nempe
sunt: Eda doctrinae christianae explanatio, redemptio paganae culturae iis in
rebus, quae restitui poterant quaeque in philosophiae provincia haud erant
paucae, constans demonstratio subiacentium christianae doctrinae elementorum
veritatis perennisque utilitatis, quae inter paganam humanitatem emergebant, sed
quae per ipsa christiana praecepta salutariter consummabantur atque
honestabantur (Cfr. ex. causa, S. AUGUSTINI De civitate Dei 2, 29, 1-2:
PL 41, 77-78). Haud iniuria opus De Civitate Dei plurimum lectitatum Media
Aetate est dignumque etiamnum est quod tamquam exemplar pervolutetur et
invitamentum simul quo inquiratur altiore ratione in christiani nominis
congressionem cum populorum culturis. Pretium ideo operae est locum
Augustinianum magni quidem hac de re ponderis proferre: “Coelestis civitas . . .
e omnibus gentibus cives evocat . . . non curans quidquid in moribus, legibus,
institutisque diversum est; . . . nihil eorum rescindens nec destruens, imo
etiam servans ac sequens: quod licet diversum in diversis nationibus, ad unum
tamen eundemque finem terrenae pacis intenditur, si religionem quam unus summus
et verus Deus colendus docetur, non impedit” (Ibid. 19, 17: PL
41, 645).
Alia nominum duorum iunctura excellens, quam sine intermissione est Augustinus
ipse perscrutatus, scilicet est Deus-homo. Liberatus enim ille - quem ad modum
superius est narratum - rerum materialium studio, quo ne Dei accuratam
ascisceret sibi notionem yroindeque rectam etiam hominis conceptionem
impediebatur, hoc in binomio magna locavit investigationis suae argumenta (Cfr.
EIUSDEM Solil. 1, 2, 7: PL 32, 872);
eaque somper ponderavit simul: hominem cum cogitaret Deum, Deum cogitans
hominem, qui eius est imago.
In Confessionibus duplex haec ponitur interrogatio: “Quid mihi es? . . . Quid
tibi sum ipse?” (EIUSDEM Confessiones 1, 5, 5: PL 32, 663). Quibus ut rite respondeat, omnes suas vires impendit
deliberandi omnemque fatigationem apostolatus sui insomnem. Penitus enim
persuaserat sibi fando Deum exprimi nequire; ita profecto clamavit: “Quid mirum
si non comprehendis? Si enim comprehendis, non est Deus” (EIUSDEM Serm.
117, 5: PL 38, 673). Quo circa “non . . .
parva est inchoatio cognitionis Dei, si antequam possimus nosse quid sit,
incipiamus iam nosse quid non sit” (EIUSDEM Epist 120, 3, 13: PL
33, 459). Necesse ideo eniti est “ut sic intelligamus
Deum, si possumus, quantum possumus, sine qualitate magnum, sine indigentia
creatorem” sicque omnes per rerum ordines, quos Aristoteles recensuerat (EIUSDEM
De Trinitate 5, 1, 2: PL 42, 912; Cfr. Confessiones 4, 16,
28: PL 32, 704).
Quantumvis transcendens sit et ineffabile ipsum numen divinum, ex sua tamen
hominis conscientia profectus, qui sese noverit et esse et cognoscere et
diligere, necnon ex Sacris Litteris roboratus, quae Deum nobis praebent Esse
ipsum supremum (Es 3, 14), Sapientiam summam (Sap passim) Amoremque primum
(1 Gv 4, 8), collustrat Augustinus
triplicem hanc Dei notionem: ipsius Esse nempe, unde omnia quae sunt per
creationem ex nihilo progrediuntur, Veritatis, unde hominum illuminatur mens ut
veritatem certo cognoscere valeat, Amoris, unde procedit et quo etiam omnis
verus amor recedit. Etenim, uti crebrius ipse iterat, est Deus “et causa
subsistendi, et ratio intelligendi, et ordo vivendi” (S. AUGUSTINI De
civitate Dei 8, 4: PL 41, 228) vel, ut alia utamur
percelebri pariter formula, “causa constitutae universitatis, et lux
percipiendae veritatis, et fons bibendae felicitatis” (Ibid. , 8, 10, 2:
PL 41, 235).
Maxime vero Augustini agitabatur ingenium, cum Dei commorationem in homine
expenderet, quae intima quidem est atque arcana prorsus. Deum porro comperit
“internum aeternum” (EIUSDEM Confessiones 9, 4, 10: PL 32, 768), secretissimum et praesentissimum
(Cfr. Ibid. 1, 4, 4: PL 32, 662): quoniam abest, homo eum
conquirit; quia vero adest, cognoscit eum invenitque. Adest enim Deus tamquam
“substantia creatrix mundi” (EIUSDEM Epist 187, 4, 14: PL 33, 837), illustrans veritas
(Cfr. EIUSDEM De magistro 11, 38-14, 46: PL 32, 1215-1220), amor ipse qui attolit
(Cfr. EIUSDEM Confessiones 13, 9, 10: PL 32, 848-849),
interior sane quam quae homini sunt intima altiorque etiam quae inibi sunt
altissima. Tempus enim commemorans ante conversionem suam, sic alloquitur Deum:
“Ubi ergo mihi tunc eras, et quam longe? Et longe peregrinabar abs te . . . Tu
autem eras interior intimo meo, et superior summo meo”(Ibid. 3, 6, 11:
PL 32, 687-688); “Mecum eras, et tecum
non eram” (Ibid. , 10, 27, 38: PL 32, 795). Quin immo instat: “tu eras ante me; ego autem et a me discesseram,
nec me inveniebam; quanto minus te?” (Ibid. 5, 2, 2: PL 32, 707). Quisquis ideo semet non invenit ipsum, nec
detegit Deum, cum intimis Deus sit in singulis nobis.
Se ideo nisi ad Deum ordinatum comprehendere homo nequit. Quam eminentem
profecto veritatem inexhausta quadam ingenii ubertate explicavit Augustinus, dum
hominis cum Deo ipso necessitudinem coniunctionis perscrutabatur eamque dein
modis quam maxime variis et efficacibus declarabat. Ipsum considerat hominem
veluti contentionem quandam ad Deum. Notissima porro eius sunt omnibus dicta:
“fecisti nos ad te, et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te” (Ibid.
1, 1, 1: PL 32, 661). Eum
praeterea videt tamquam potestatem aliquam qua ille ad visionem usque Dei
directam tolli possit: finitum quod attingit infinitum. In opere enim De
Trinitate sic scribit: “Eo quippe ipso imago eius est, quo eius capax est,
eiusque particeps esse potest” (EIUSDEM De Trinitate, 14, 8, 11: PL
42, 1044). Facultas haec “in anima hominis, id est
rationali sive intellectuali . . . immortaliter immortalitati eius est insita”,
ac propterea praestantiae eius documentum: “quia summae naturae capax est, et
esse particeps potest; magna natura est” (Ibid. 14, 4, 6: PL 42,
1040). Contemplatur insuper illum uti illud
esse, cui opus Deo ipso est, quando beatitatis eget, quam uno invenire potest in
Deo. “In tanta excellentia creata est (natura humana), ut licet ipsa sit
mutabilis, inhaerendo tamen incommutabili bono, id est summo Deo, beatitudinem
consequatur, nec expleat indigentiam suam nisi utique beata sit, eique explendae
non suiciat nisi Deus” (S. AUGUSTINI De civitate Dei 12, 1, 3: PL
41, 349).
Quod autem ita ratio necessitudinis constituta est inter hominem ac Deum,
idcirco vehementer hortatur Augustinus homines interiorem ad vitam. “In te ipsum
redi; in interiore homine habitat veritas; et si tuam naturam mutabilem
inveneris, transcende et teipsum” (EIUSDEM De vera relig. 39, 72: PL
34, 154), ut Deus reperiatur, fons videlicet lucis,
unde mentes illustrantur. Praeter veritatem porro in homine interiore arcana
illa latet amandi potestas, quae veluti pondus - qua celebri utitur Augustinus
similitudine (Cfr. EIUSDEM Confessiones 13, 9, 10: PL 32,
848-849) - eum attolit extra se ad alios potissimumque ad Alterum, nempe
Deum. Amoris immo idem pondus hominem reddit suapte natura socialem (Cfr.
EIUSDEM De bono coniugali 1, 1: PL 40, 373); sic “nihil . . .
est quam hocgenus . . . tam sociale natura” (Cfr. EIUSDEM De civitate Dei
12, 27: PL 41, 376).
Interior vero hominis pars, ubi immensi colliguntur veritatis amorisque
thesauri, “grande profundum” (Cfr. EIUSDEM Confessiones 4, 14, 22: PL
32, 702) praebet, quod non desinit doctor noster rimari
umquam de quoque umquam mirari. At hoc loco addatur oportet ei qui de semet ipso
cogitet atque de hominum historia comparere hominem ut “problema” magnum vel,
sicut ait Augustinus, id quod est “magna quaestio” (Ibid. 4, 4, 9: PL
32, 697). Nimis enim multae sunt
quaestiones ipsae, quae eum circumsistunt: quaestio mortis ac partitionis
intimae, quam intra se patitur, necnon inaequalitatis insanabilis inter id quod
est et id quod cupit; quaestiones, quae omnes principalem ad illam unam
rediguntur, consistentem scilicet ipsius in excellentia simul et incredibili
miseria. Hisce in quaestionibus, super quibus Concilium Vaticanum II fusius
uberiusque disceptavit, sibi cum propositum esset pertractare “hominis mysterium”
(Gaudium et Spes, 10; cfr. 12-18),
summo elaboravit Augustinus studio totamque mentis suae aciem adhibuit ut ipsius
detegeret veritatem, quae saepius sese pertristem demostrat: si enim constat
genus nullum quam hominum natura tam esse sociale, similiter patet - ut auctor
scripti De Civitate Dei eloquitur ipsa eadem institutus historia - illud: “Nihil
. . . est quam hoc genus tam discordiosum vitio” (Cfr. S.AUGUSTINI De
civitate Dei 12, 27: PL 41, 376); verum etiam ut solutionem
eiusdem conquireret exponeretque. Quod vero attinet ad solutionem, invenit
Augustinus dumtaxat unam, quae ipsi paulo ante conversionem eluxit: Christum
nempe hominis Redemptorem. Ad quam ipsimet responsionem necesse esse senseramus
animos et oculos Christifidelium Ecclesiae necnon omnium bonae voluntatis
hominum dirigere primis in Litteris Nostri Encyclicis, nominatim quidem
“Redemptor Hominis” inscriptis, perlibenter quidem Nostram in vocem concludentes
universam traditionem christianam.
Ingrediens autem hanc quaestionem Augustini mens, quamvis philosophica demum
maneat, magis tamen theologica fit atque gemina illa appellatio - Christi atque
Ecclesiae - quam negaverat ante deindeque iuventutis aetate rursus agnovit -
quasi incipit explanare latiorem illam coniunctionem Deum inter et hominem.
Christus atque Ecclesia probe quidem dici possunt totius caput cogitationis
theologicae apud episcopum Hipponensem; quin animo addi huc potest idem fuisse
ipsius philosophicae disciplinae caput, cum sui temporis philosophos obiurgaret
quod “sine homine Christo” essent philosophati (Cfr. EIUSDEM De Trinitate
13, 19, 24: PL 42, 1034). Seiungi autem Ecclesia nequit a
Christo. Conversionis siquidem tempore agnovit accepitque laetus et gratus
divinae Providentiae legem, qua “totum culmen auctoritatis lumenque rationis in
illo uno salutari nomine atque in una eius Ecclesia, recreando atque reformando
humano generi, constitutum est” (Cfr. EIUSDEM Epist. 118, 5, 33: PL
33, 448).
Sine ulla ipse dubitatione egit in scriptione magna De Trinitate necnon suis
in sermonibus fuse eximieque de Trinitatis mysterio viamque simul venturae
stravit theologiae. Asseveranter aequalitatem ac distinctionem aflirmavit
Personam divinarum, quas etiam relationum ipsarum doctrina explanavit: Deus
“quod habet, hoc est, excepto quod relative quaeque persona ad alteram dicitur”
(S. AUGUSTINI De civitate Dei 11, 10, 1: PL 41, 325).
Spiritus Sancti praeterea enodavit theologiam, qui a Patre procedit et Filio,
verum “principaliter” a Patre quoniam “totius divinitatis, vel, si melius
dicitur, deitatis, principium Pater est” (EIUSDEM De Trinitate 4, 20, 29:
PL 42, 908), isque Filio dedit gignendo ut etiam de
illo Donum commune procederet (Cfr. ibid. 5, 17, 29: PL 42,
1081) tamquam Amor ipse, proindeque non generatur (Cfr. ibid. 15, 27, 50:
PL 42, 1097; ibid. 1, 5, 8: PL 42, 824-825; 9, 12, 18:
PL 42, 970-971). Ut
vero “garrulis ratiocinatoribus” redderet aliquando responsum (Cfr. ibid.
1, 2, 4: PL 42, 822), explicationem
exposuit Trinitatis “psychologicam”, eius scilicet imaginem quaerens in memoria
et intellegentia et caritate hominis et sic augustissimum fidei pervestigavit
mysterium simulque altissimam rerum creatarum indolem qualis animus est hominum
perpendit.
De Trinitate autem cum loquitur, in Christum tamen Patris revelatorem in
opusque salutis fixos semper oculos dirigit. Ex quo enim perceperat paulo ante
conversionem rationes ipsius Verbi Incarnati mysterii (Cfr. EIUSDEM
Confessiones 7, 19, 25: PL 32, 746), non inde desiit umquam
interius perscrutari illud suasque notiones formulis quibusdam ita plenis
testificari et efficientibus ut Calcedonensem veluti praenuntiarent doctrinam.
Hoc esto earum significantius aliquod exemplum excerptum postremo de quodam
opere eius: “fidelis . . . in eo veram naturam credit et confitetur humanam, id
est nostram, quamvis singulariter suscipiente Deo Verbo, in unicum Filium Dei
sublimatam, ita ut qui suscepit et quod suscepit una esset in Trinitate persona.
Neque enim homine assumpto quaternitas facta est, sed Trinitas mansit,
assumptione illa ineffabiliter faciente peronae unius in Deo et homine veritatem.
Quoniam non Deum tantum dicimus Christum . . . nec hominem tantum . . . nec ita
hominem, ut aliquid minus habeat quod ad humanam certum est pertinere naturam .
. . sed dicimus Christum Deum verum, natum de Deo Patre . . . eundemque hominem
verum, natum de homine matre . . . nec eius humanitatem qua minor est Patre,
minuere aliquid eius divinitati, qua aequalis est Patri . . . Hoc autem utrumque
unus est Christus” (S. AUGUSTINI De dono persev. 24, 67: PL 45,
1033-1034). Aut aliquanto brevius: “Idem Deus qui homo, et qui Deus idem
homo: non confusione naturae, sed unitate personae” (EIUSDEM Serm. 186,
1, 1: PL 38, 999), “unam . . . in utraque
natura personam” (EIUSDEM Serm. 294, 9: PL 38, 1340).
Hoc cum solido prospectu unitatis personae in Christo, qui praedicatur “totus
Deus et totus homo” (EIUSDEM Serm. 293, 7: PL 38, 1322) amplissimam theologiae historiaeque provinciam Augustinus
perlustrat. Si quando aspectus ipsius aquilinus in Christum Patris incidit Verbum, non minus
hominem effert ille Christum. Immo vero confirmat vehementer, dempto homine
Christo, nec ullam iam mediationem esse nec reconciliationem, slcut nec
mstlncatlonem ullam nec resurrectionem aut ullam condicionem civitatis in
Ecclesia, cuius caput ipse sit Christus (Cfr. EIUSDEM Tractatus in Io..
66, 2: PL 35, 1810-1811). Quae ad argumenta crebrius revolvitur
ille copioseque ea persequitur tum ut fidei reddat rationem, quam triginta et
duos natus annos denuo obtinuit, tum ut necessitatibus satis faciat ipsius
Pelagianae disputationis.
Unicus inter iustum immortalemque Deum mediator atque homines mortales
peccatoresque est Christus, homo-Deus (EIUSDEM Serm. 47, 12-20: PL
38, 308-312), quandoquidem et mortalis est simul et
iustus (EIUSDEM Confessiones. 10, 42, 68: PL 32, 808) ideoque libertatis via universa ac salutis. Quam extra viam, quae
“numquam generi defuit humano, nemo liberatus est nemo liberatur, nemo
liberabitur” (EIUSDEM De civitate Dei 10, 32, 2: PL 41, 315).
Christi mediatio in redemptionis impletur opere, quod non solo constat
iustitiae exemplo, verum in primis reconciliationis sacrificio, quod verissimum (EIUSDEM
De Trinitate 4, 13, 17: PL 42, 899)
fuit et liberrimum (Ibid. 4, 3: PL 42, 898) et perfectissimum
(Ibid. 4, 14, 19: PL 42, 901). Ut notam vero suam propriam habet
Christi redemptio universalitatem, quae peccati exinde commonstrat etiam
universalitatem. Repetit in hanc sententiam verba Sancti Pauli exponitque
Augustinus: “si unus pro omnibus mortuus est, ergo onnes mortui sunt” (2 Cor.
5, 14), ob
peccatum scilicet mortui: “in horum ergo duorum hominum causa proprie fides
christiana consistit” (S. AUGUSTINI De gratia Christi et de pecc. orig.
2, 24, 28: PL 44, 398), “unus et unus: unus ad mortem, unus ad vitam”
(EIUSDEM Serm. 151, 5: PL 38, 817). Quapropter “omnis . . . homo Adam; sicut in his qui crediderunt
omnis homo
Christus” (EIUSDEM Enarr. in ps. 70, d. 2, 1: PL 36, 891).
Hanc repudiare doctrinam, Augustini quidem iudicio, idem est ac faccie ut
“evacuetur crux Christi” (1 Cor. 1, 17). Ne vero hoc aliquando contingeret, dixit plurima
scripsitque de peccati universalitate, haud doctrina praetermissa originalis
peccati; “quod catholica fides credit antiquitus” (S. AUGUSTINI De nupt. et.
concup. 2, 12, 25: PL 44, 450-451). Docet enim “Iesum Christum
non aliam ob causam in carne venisse . . . nisi ut . . . omnes . . . vivificaret,
salvos faceret, liberaret, redimeret, illuminaret, qui prius fuissent in
peccatorum morte, languoribus, servitute, captivitate, tenebris . . . Consequens
erit ut ad istam Christi dispensationem . . . pertinere non possint, qui vita,
salute, liberatione, redemptione, illuminatione non indigent” (EIUSDEM De
pecc. mer. et rem. 1, 26, 39: PL 44, 131).
Christus namque qua hominum mediator ac redemptor unicus, caput est Ecclesiae.
Una sola persona sunt mystica, totus nempe Christus, ipse Christus atque
Ecclesia. Vehementer proin affirmat: “Christus facti sumus. Si enim caput ille, nos
membra; totus homo, ille et nos” (EIUSDEM Tractatus in Io. 21, 8: PL
35, 1568). De Christo sic universo doctrina haec in
deliciis est episcopo Hipponensi atque ipsius ecclesiologicae teologiae pars una
ex fecundissimis.
Alia porro principalis eminet veritas de Spiritu Sancto, corporis mystici anima:
“Quod autem est anima corpori hominis, hoc est Spiritus Sanctus corpori Christi,
quod est Ecclesia” (EIUSDEM Serm. 267, 4: PL 38, 1231); praeterea de Spiri tu Sancto communitatis principio, qua
inter se fideles coniungit et cum ipsa Trinitate. “Quod ergo commune est Patri
et Filio, per hoc nos voluerunt habere communionem et inter nos et secum, et per
illud donum nos colligere in unum quod ambo habent unum, hoc est, per Spiritum
sanctum Deum et donum Dei” (S. AUGUSTINI Serm. 71, 12, 18: PL 38,
454). Qua de causa inibi eloquitur: “Ideo societas
unitatis Ecclesia Dei, extra quam non fit ipsa remissio peccatorum, tamquam
proprium est opus Spiritus sancti, Patre sane et Filio cooperantibus, quia
societas est quodam modo Patris et Filii ipse Spiritus sanctus” (Ibid.
20, 33: PL 38, 463-464).
Ecclesiam Christi corpus a Spirituque sancto, qui Christi est Spiritus, animatam
Augustinus contemplatus pluribus modis notionem enucleavit, in qua perquam
libenter recens quoque elaboravit diu Concilium, quae est: Ecclesia communio
(Cfr. Lumen Gentium, 13-14. 21 etc.).
Tribus quidem diversis at consentientibus viis agit de ea; prout est communio
sacramentorum vel institutionalis res a Christo in Apostolorum fundamentis
condita (Cfr. S. AUGUSTINI De civitate Dei, 1, 35; 18, 50: PL 41,
46; 612), de qua disceptans cum Donatistis fusissime edisserit cuiusque defendit
unitatem et universalitatem apostolicitatem et sanctitatem (Cfr., ex. causa,
EIUSDEM De unitate Ecclesiae: PL 43, 391-446), dum pariter
ostendit medium eius locum Sedem esse Petri, “in qua semper apostolicae
cathedrae viguit principatus” (EIUSDEM Epist. 43, 7: PL 33, 163); tum communio sanctorum vel spiritalis res, quae
iustos ab Abele cunctos consociat usque ad saeculorum consummationem (EIUSDEM
De civitate Dei 18, 51: PL 41, 613); tum
communio beatorum vel eschatologica res, quae ommes illos congregat, qui salutem
sunt assecuti, Ecclesiam scilicet “non habentem maculam aut rugam (Eph.
5, 27)” (Cfr. S. AUGUSTINI Retract. 2, 18: PL 32, 637).
Aliud dein celebratum in Augustiniana ecclesiologia argumentum fuit de
Ecclesia matre et magistra. Plures hac de re scripsit Augustinus paginas, quae
et alta abundant doctrina et animos funditus permovent, quoniam illud argumentum
ipsius uti conversi christiani experientiam tangebat necnon theologi
institutionem. Rediens nempe ad fidem offendit ille iam non oppositam Christo
Ecclesiam, quem ad modum adductus erat ut crederet (Cfr. S. AUGUSTINI
Confessiones 6, 11, 18: PL 32, 728-729), verum Ecclesiam, quae
Christum patefaciebat, “mater Christianorum verissima” (EIUSDEM De mor. Eccl.
Cath. 1, 30, 62: PL 32, 1336), atque revelatae
veritatis auctoritas (EIUSDEM Confessiones. 7, 7, 11: PL 32, 739).
Mater Ecclesia est quae christianos parturit (EIUSDEM Epist. 48, 2:
PL 33, 188): “Duo parentes nos genuerunt ad
mortem, duo parentes nos genuerunt ad vitam. Parentes qui nos genuerunt ad
mortem, Adam est et Eva; parentes qui nos genuerunt ad vitam, Christus est et
Ecclesia” (EIUSDEM Serm. 22, 10: PL 38, 154). Ecclesia mater est quae propter eos affligitur, qui a iustitia
recedunt, potissimum vero qui ipsius laedunt unitatem (Cfr., ex. causa, EIUSDEM
Psalmus contra partem Donati, epilogus: PL 43, 31-32); columba est quae clamat
et gemit ut suas sub alas omnes remigrent aut appropinquent (Cfr. EIUSDEM
Tractatus in Io. 6, 15: PL 35, 1432); demonstratio
universalis Dei paternitatis est ipsam per caritatem, qua est “aliis blanda,
aliis severa, nulli inimica, omnibus mater” (EIUSDEM De catech rud. 15,
23: PL 40, 328).
Mater quidem est Ecclesia, atqui etiam, haud secus ac Maria ipsa, virgo: ob
caritatis ardorem mater, virgo ob Edei integritatem, quam custodit defendit
tradit (Cfr. EIUSDEM Serm. 188, 4: PL 38, 1004). Huic porro virginali maternitati cohaerescit illius munus tamquam
magistrae, quod Christo obsequens Ecclesia implet. Ea de causa Augustinus
Ecclesiam respici; veluti Scripturarum auctoritatem (Cfr. EIUSDEM
Confessiones 7, 7, 11: PL 32, 739) testaturque in ea se
mansurum securum quidquid se difficultatis obiecerit (EIUSDEM De bapt. 3,
2, 2: PL 43, 139-140), aliosque instanter
hortatur idem ut faciant: “Itaque, ut saepe dixi, et vehementer inculco
qualescumque nos simus, securi estis, qui Deum Patrem et eius ecclesiam matrem
habetis” (EIUSDEM Contra litt. Petil. 3, 9, 10: PL 43, 353). Qua etiam ex Erma sententia erumpit vehemens cohortatio ut Deum ament
atque Ecclesiam, illum omnino uti Patrem, uti matrem hanc (Cfr. EIUSDEM
Enarr. in Ps. 88, d. 2, 14: PL 37, 1140). Alius fere nemo
tanta amoris affectione locutus de Ecclesia est tantaque animi commotione quanta
Augustinus ipse. Hic perpaucos revera locos exhibuimus eius rei testes,
sufficientes tamen ut altitudo et pulchritudo perspiciatur doctrinae alicuius,
quae non satis umquam pervestigabitur, potissimum sub ipsius caritatis ratione,
qua incitatur Ecclesia opera deversantis in ea Sancti Spiritus. “Habemus autem Spiritum sanctum”, inquit, “si amamus ecclesiam: amamus autem, si
in eius compage et caritate consistimus” (S. AUGUSTINI Tractatus in Io.
32, 8: PL 35, 1646).
Profecto infinitum est vel summa per capita diversas theologiae Augustinianae
breviter perstringere partes. Aliud tamen decet grave quidem, immo principale
quoddam, pertractare argumentum cum eius conversione coniunctum, libertatis
scilicet et gratiae. Perinde ac supra mem,nimus, accidit in pervigilio ferme
conversionis ut conscius sibi fieret tum necessitatis in homine de propriis
respondendi actibus tum necessitatis simul gratiarum unici mediatoris (Cfr.
EIUSDEM Confessiones 8, 10, 22; 7, 18, 24: PL 32, 759. 745), cuius
nempe expertus vinh esset ipso momento extremi sui consilii. Id quod eloquenter
sane confirmat octavus Confessionum liber (Cfr., ex. causa, ibid. 8, 9,
21; 8, 12, 29: PL 32, 758-759. 762). Solitariae postmodum deliberationes
necnon controversiae deinceps toleratae ab eo, nominatim cum Manichaeis ac
Pelagianis asseclis, occasionem ipsi praebuerunt altius in quaestionis huius
singulas rationes inquirendi atque summam aliquam proponendi, licet magna cum
animi xrerecundia propter rei arcanam omnino indolem.
Libertatem semper defendit fundamentum aliquod esse totius claristianae de
homine scientiae. Quin et hoc contendit adversus veteres iisdem sacris addictos
et sodales (Cfr. EIUSDEM De libero arb. 3, 1, 3: PL 32, 1272;
De duabus animabus 10, 14; PL 42, 104-105), contra astrologorum fixas regulas, quibus et ille aliquando fuerat
obnoxius (Cfr. EIUSDEM Confessiones 4, 3, 4; PL 32, 694-695), in persuasionem omnia fato regi
(Cfr. EIUSDEM De civitate Dei 5, 8; PL 41, 148). Etiam asseruit libertatem ac rerum
praescientiam mter se certe posse conciliari (Cfr. EIUSDEM De lib. arb.
3, 4, 10-11; PL 32, 1276; De civitate Dei 5, 9, 1-4: PL 41,
148-152), perinde ac libertas divinaeque
gratiae adiutorium similiter iam possent. “Neque enim voluntatis arbitrium ideo
tollitur, quia iuvatur; sed ideo iuvatur, quia non tollitur” (S. AUGUSTINI
Epist. 157, 2, 10: PL 33, 677). Ceterum notissimum
iam pridem illud celebratur Augustini pronuntiatum: “Qui ergo fecit te sine te,
non te iustificat sine te. Ergo fecit nescientem, iustificat volentem” (EIUSDEM
Serm. 169, 11, 13: PL 38, 923).
Quicumque autem in dubium hanc revocabat conciliationem contrariumve
asseverabat, longum ei locorum biblicorum numerum suppeditans, co mprobaba t u
tra mque ad divinam revelationem pertinere - libertatem et gratiam -, necesse
propterea esse binas firmiter teneri veritates (Cfr. EIUSDEM De gratia et
lib. arb. 2, 2-11, 23: PL 44, 882-885). Earum vero conciliationem
altiore modo introspicere difficillimum sane quiddam est, quod comprehendere non
multi valent (Cfr. EIUSDEM Epist. 214, 6: PL 33, 970); quodque pluribus animi parere potest angustias
(Cfr. EIUSDEM De pecc. mer. et rem. 2, 18, 28: PL 44, 124-125), cum in libertate
ipsa tuenda facile quis negare videatur gratiam ac vicissim (Cfr. EIUSDEM De
gratia Christi et de pecc. orig. 47, 52: PL 44, 383-384). Ipsas ideo
conciliari posse credendum potius est, sicut et duo pernecessaria Christi
officia conciliari creditur, unde et haec et illa ordine pendeat. Nam salvator
quidem et iudex simul et Christus. Nunc vero: “Si igitur non est Dei gratia,
quomodo salvat mundum? et si non est liberum arbitrium, quomodo iudicat mundum?”
(EIUSDEM Epist. 214, 2: PL 33, 969).
Aliunde tamen necessitatem Augustinus extollit gratiae ipsius, quae eodem est
tempore precationis necessitas. Eis enim quotquot dixerunt non talia Deum
mandare, quae fieri nequeant proindeque haud esse gratiam ipsam necessariam,
respondet ille: “Non igitur Deus impossibilia iubet; sed iubendo admonet et
facere quod possis, et petere quod non possis” (EIUSDEM De natura et gratia.
43, 50: PL 44, 271; cfr. Conc. Trid., DENZ.-SCHÖNM.,
1536), hominem immo ut possit adiuvat
qui “non deserit si non deseratur” (S. AUGUSTINI De natura et gratia, 26,
29: PL 44, 261).
Doctrina autem de gratiae divinae necessitate transit deinde in doctrinam de
orationis necessitate, cui tantopere Augustinus insistit (Cfr. S. AUGUSTINI
Epist. 130: PL 33, 494-507), cum - uti is scribit
- “Constet alia Deum, danda etiam non orationibus, sicut initium fidei; alia
nonnisi orationibus praeparasse, sicut usque in finem perseverantiam” (EIUSDEM
De dono persev. 16, 39: PL 45, 1017).
Idcirco quidem est gratia necessaria, qua obices submoveantur, quibus
voluntas impeditur ipsa quominus et malum fugiat et faciat bonum. Qui duo
numerantur obices: “ignorantia et infirmitas” (EIUSDEM De pecc. mer. et rem.
2, 17, 26: PL 45, 1017), maxime autem haec altera; nam
“cum id quod agendum et quo nitendum est coeperit non latere, . . . non agitur,
non suscipitur, non bene vivitur” (EIUSDEM De spiritu et littera 3, 5:
PL 44, 203). Habet Augustinus gratiam hanc adiutricem
“inspirationem dilectionis, ut cognita sancto amore faciamus ea . . . quae
facienda noverimus” (Cfr. EIUSDEM Contra duas epp. Pel. 4, 5, 11: PL
44, 617).
Ut quis ideo ex libertate ipsa respiret, obstacula ei sunt bina devincenda illa
ignorantiae et infirmitatis. Reminisci hic attinet necessitatis gratiae
defensionem apud Augustinum esse ipsius christianae libertatis tutelam. A verbis
enim Christi profectus: “Si ergo Filius vos liberaverit, vere liberi eritis” (Io.
8, 36),
sese eiusdem libertatis vindicem praestitit atque praeconem, quippe quae a
veritate seiungi non posset neque ab amore. Veritas, amor, libertas: tria sunt
haec magna profecto bona, quae Augustini rapiunt animum ingeniumque
multipliciter exercent. Super haec bona plurimam intellegentiae lucem ille
effudit.
Ut aliquanto diutius immoremur hoc in postremo bono, libertatis nempe,
animadverti decet omnibus ipsius ex formis describere eum atque extollere
libertatem. Effert enim libertatem ab errore, dum contra erroris libertas ab eo
nuncupatur “peior mors animae” (S. AUGUSTINI Epist. 105, 2, 10: PL
33, 400), per fidei donum quae veritati animam subdit (Cfr. EIUSDEM De libero
arb. 2, 13, 37: PL 32, 1261). Et
sic quidem usque ad extremam illam sane neque deficientem umquam libertatem,
“maiorem” videlicet, quae est “non posse peccare” ac “non posse mori” (S.
AUGUSTINI De corrept. et gratia 12, 33: PL 44, 936), quod
immortalitatem ipsam significat plenamque iustitiam. Quas binas inter libertates,
quibus initium salutis designatur et terminus, reliquas omnes Augustinus
praedicans illuminat: libertatem a peccato, quod iustificationis est opus, ab
inordinatis passionibus libertatem, quod gratiae est opus, quae intellectum
collustrat viresque voluntati tribuit, unde haec adversus malum invicta reddatur,
permde atque in conversione is ipse erat expertus, cum dura servitute (Cfr.
EIUSDEM Confessiones 8, 5, 10; 8, 9, 21: PL 32, 753. 758-759) esset
ereptus, libertatem a tempore ipso, quod devoramus nos nosque devorat (Cfr.
Ibid. 9, 4, 10: PL 32, 768), quatenus
sinit nos amor aeternitate affeatos vivere (Cfr. EIUSDEM De vera relig.
10, 19: PL 34, 131).
De iustificatione autem, cuius inenarrabiles Augustinus patefecit divitias -
gratiae vitam divinam (Cfr. EIUSDEM Enarr. in ps. 70, d. 2, 3: PL
36, 893), Spiritus sancti inhabitationem (Cfr. EIUSDEM Epist. 187: PL
33, 832-848), “deifiationem” (EIUSDEM Enarr. in ps. 49, 2: PL
36, 565) -
distinctionem magni quidem ponderis proponit inter peccatorum remissionem, quae
“plena ac tota” est “plena ac perfecta”, et interiorem renovationem, quae usque
progreditur complebiturque omnino post resurrectionem dumtaxat, cum particeps
factus erit homo immutabilitatis divinae (Cfr. EIUSDEM De pecc. mer. et rem.
2, 7, 9: PL 44, 156-157; Serm. 166, 2: PL 38. 909).
Gratiam vero, qua corroboratur voluntas, dicere non cessat operari per amorem
ideoque invictam efficere voluntatem contra malum, haud tamen nolendi sublata
facultate. Eteilim Christi explicans verba in Evangelio Sancti Ioannis: “Nemo
potest venire ad me nisi Pater . . . traxerit eum” (Io. 6, 44); addit: “Noli te cogitare
invitum trahi: trahitur animus et amore” (S. AUGUSTINI Tractatus in Io.
26, 25: PL 35, 1607-1609). Atqui amor, ait ille etiam, agit “liberali suavitate”
(EIUSDEM Contra Iulianum 3, 112: PL 45, 1296); quapropter “praeceptum
quippe liber facit, qui libens facit” (EIUSDEM De gratia Christi et de pecc.
orig. 1, 13, 14: PL 44, 368): “Lex itaque libertatis, lex caritatis
est” (EIUSDEM Epist. 167, 6, 19: PL 33, 740).
Nec minus profecto acre est instansque Augustini magisterium de libertate a
tempore, quam Christus, Verbum aeternum, advenit nobis concessurus cum per
incarnationem tempus est ingressus: “O Verbum ante tempora, per quod facta sunt
tempora”, exclamat ipse, “natum et in tempore, cum sit vita aeterna, vocans
temporales, faciens aeternos” (S. AUGUSTINI Enarr. in ps. 101, d. 2, 10:
PL 37, 1311-1312). Ceteroqui doctorem nostrum constat temporis
arcanum sedulissime pervestigasse (Cfr. EIUSDEM Confessiones, liber
11: PL 32, 809-826) sensisseque et dixisse tcmpus omnino
transcelldi oportere ut vere quis existeret. “Ut ergo et tu sis, transcendet
viribus suis? Levet illuc ille qui Patri dixit: «Volo ut ubi ego sum, et ipsi
sint mecum» (Io. 17, 24)”
(S. AUGUSTINI Tractatus in Io. 38, 10: PL 35, 1680).
Quam modo sic attigimus, christiana libertas conspicitur atque perpenditur in
Ecclesia, Civitate Dei, quae illius nempe ostendit effectus et, divina su
stentante gratia, communicat, quantum quidem potest, eosdem cum ceteris
hominibus universis. Nam super “socialem” amorem condita est, qui omnes
complectitur homines eosque consociare in iustitia cupit ac pace; contra ac
civitas iniquorum, quae dividit inter seque opponit aliis alios, qualldoquidem
super “privatum” est condita amorem (Cfr. EIUSDEM De gen. ad Litt. 11,
15, 20: PL 34, 437).
Hoc autem loco proferri aliquot par est pacis ipsius definitiones, ab Augustino
pro rebus excussas, quibus ea notio applicatur. Inde scilicet profectus quod
“pax hominum, ordinata concordia”, definit alia quaedam pacis genera, ui sunt:
“pax domus, ordinata imperandi atque oboediendi concordia cohabitantium”,
similiter pax civitatis terrestris atque “pax coelestis civitatis, ordinatissima
et concordissima societas fruendi Deo et invicem in Deo”, deinde “pax omnium
rerum, tranquillitas ordinis” ac tandem ordo ipse qui “est parium dispariumque
rerum sua cuique loca tribuens dispositio” (Cfr. EIUSDEM De civitate Dei
19, 13: PL 41, 840).
Pro pace illa laborat et ad illam pacem “suspirat peregrinatio populi tui ab
exitu usque ad reditum” (EIUSDEM Confessiones 9, 13, 37: PL 32,
780).
Brevis haec doctrinarum Augustinianarum summa quibusdam careret necessariis
prorsus partibus suis, si nulla hic spiritalis ipsius magisterii mentio
moveretur, quod, arctis sane vinculis cum philosophica ac theologica eius
doctrina coniunctum, nequaquam minus est alterutra locuples. Revolvamur denuo ad
conversionem oportet unde hic Noster originem duxit sermo. Illo namque tempore
totum sese decrevit optimae formae devovere perfectionis christianae. Cui
proposito non tantum fidelis semper perstitit sed omnibus etiam viribus suis
servivit, cum viam ipsius aliis quoque hominibus commonstraret. Ex suis
experimentis hausit et Sacra Scriptura, quae cunctis primum pietatis est
alimentum.
Homo fuit orationis, quin immo facile quis eum orationem factum esse dixerit;
recordari sufficiat de celeberrimis Confessionibus sub litterarum forma Deo
datarum conscriptis. Et incredibili quadam perseverantia omnibus repetivit
orationis necessitatem: “Ideo in hoc agone magis nos Deus voluit orationibus
certare, quam viribus” (S. AUSTINI Contra Iulianum 6, 15: PL 45,
1535); eius proinde naturam indolemque descripsit, adeo
simplicem attamen tam perplexam (Cfr. EIUSDEM De serm. Domini in monete
2, 5, 14: PL 34, 1236), interiorem videlicet rationem, i secundum quam
potuit ille cum desiderio ipso aequare orationem: “Ipsum enim desiderium tuum,
oratio tua est: et si continuum desiderium, continua oratio” (EIUSDEM Enarr.
in ps. 37, 14: PL 36, 404); effert praeterea
socialem illius utilitatem - “qui sunt modum vocati, pro eis ut vocentur oremus.
Fortas se enim sic praedestinati sunt ut nostris orationibus concedantur, et
accipiant eandem gratiam” (EIUSDEM De dono persev. 22, 60: PL 45,
1029) - necnon eius necessariam omnino coniunctionem cum
Christo “qui et oret pro nobis, et oret in nobis, et oretur a nobis. Orat pro
nobis, ut sacerdos noster; orat in nobis, ut caput nostrum; oratur a nobis, ut
Deus noster. Agnoscamus ergo et in illo voces nostras, et voces eius in nobis”
(EIUSDEM Enarr. in ps. 85, 1: PL 37, 1081).
Progrediente vero diligentia percurrit Augustinus gradus singulos ascensionum
interiorum earumque integrum enodavit curriculum omnibus destinatum, quod quidem
curriculum amplum et ordinatum plurima complectitur: animi motum ad
contemplationem, purificationem, constantiam et serenitatem, progressionem in
lucem in luceque commorationem (Cfr. S. AUGUSTINI De quantitate animae
33, 73-76: PL 32, 1075-1077), caritatis gradus incipientis ac progressae,
impensae ac perfectae (Cfr. EIUSDEM De natura et gratia 70, 84: PL
44, 290), Spiritus Sancti munera cum beatitudinibus copulata (Cfr. EIUSDEM De
serm. Domini in monte 1, 1, 3-4: PL 34, 1231-1232; De doctr.
Christ. 2, 7, 9-11: PL 34, 39-40),
orationis dominicae petitiones (Cfr. EIUSDEM De serm. Domini in monte 2,
11, 38: PL 34, 1286), Christi ipsius exempla (Cfr. EIUSDEM De sancta
virginitate 28, 28: PL 40, 411).
Porro evangelicae beatitudines si quasi quaedam supernaturalia adiuncta gignunt,
in quibus christianus versetur oportet, Spiritus Sancti dona afferunt
supernaturalem gratiae tactum, qui eadem illa adiuncta permittit ut omnino
exsistant; orationis dominicae partes, vel ipsa in universum oratio, quae ad
illas denique redigitur petitiones, necessarium inferunt nutrimentum; Christi
exemplum sese proponit sane imitandum cunctis tamquam optimam omnium formam,
animam totius efficit caritas fontemque irradiationis vimque spiritalis vitae
arcanam. Laudi proin non mediocri episcopo Hipponensi vertitur quod ad caritatem
ipse omnem doctrinam rettulit omnemque pariter christianam vitam. “Haec est
autem vera dilectio, ut inhaerentes veritati iuste vivamus” (EIUSDEM De
Trinitate 8, 7, 10: PL 42, 956).
Illuc enim Sacra Scriptura perducit, quae tota “Christum narrat, et
dilectionem monet” (EIUSDEM De catech. rudibus 4, 8: PL 40, 315), theologia etiam, quae inibi suum reperit finem
(Cfr. EIUSDEM De Trinitate 14, 10, 13: PL 42, 1047), philosophia
(Cfr. EIUSDEM Epist. 137, 5, 17: PL 38, 524), paedagogia (Cfr.
EIUSDEM De catech. rudibus 12, 17: PL 40, 323), immo etiam politica disciplina
(Cfr. EIUSDEM Epist. 137, 5, 17: PL 38, 524; Epist. 138, 2,
15: PL 38, 531, 532). Perfectionis christianae
essentiam ac normam in caritate collocavit (Cfr. EIUSDEM De natura et gratia
70, 84: PL 44, 290), quod primum est Spiritus Sancti
munus (Cfr. EIUSDEM Tractatus in Io. 87, 1: PL 35, 1852) ac res, ex qua malus esse potest nemo
(Cfr. EIUSDEM Tractatus in ep. Io. 7, 8; 10, 7: PL 35, 1141;
1470-1471), bonum ipsum quocum omnia
possidentur bona et sine quo nihil prorsus reliqua proficiunt bona universa.
“Ipsam habeto, et cuncta habebis: quia sine illa nihil proderit, quidquid
lzabere potueris” (S. AUGUSTINI Tractatus in Io. 32, 8: PL 35,
1646).
Eiusdem dein caritatis huius divitias explicat inexhaustas: facilia reddit
quotquot difficilia sunt (Cfr. EIUSDEM De bono viduitatis 21, 26: PL
40, 447), nova, quae sunt consueta (Cfr. EIUSDEM De catech. rudibus 12,
17: PL 40, 323); progressum autem ad summum
Bonum inexpugnabilem facit, quoniam hisce in terris non est caritas plena umquam
(Cfr. EIUSDEM Serm. 169, 18: PL 38, 926; De perf. iust. hom.:
PL 44, 291-318); ab omni ipsa liberat studio, quod non Deus est (Cfr.
EIUSDEM Enarr. in ps. 53, 10: PL 36, 666-667); segregari nequit ab
humilitate - “ubi humilitas, ibi caritas” (EIUSDEM Tractatus in ep. Io.,
Prol.: PL 35, 1977); essentialis nucleus cuiusque est
virtutis - aliud enim nihil virtus est quam ordo amoris (Cfr. EIUSDEM De
civitate Dei 15, 22: PL 41, 467) - ac Dei donum. Hoc
autem ultimum praeceptum de dono Dei vere decretorium est utpote quod notiones v
itae, hinc naturalem christianam illinc, discernit ac dividit. “Unde est in hominibus caritas Dei et proximi, nisi ex ipso Deo?
Nam si non ex Deo, sed ex hominibus, vicerunt Pelagiani: si autem ex Deo,
vicimus Pelagianos” (EIUSDEM De gratia et lib. arb. 18, 37: PL 44,
903-904).
Oboriebatur in Augustino ex ipsa caritate sollicita illa aviditas divinarum
rerum contemplandarum, quae est sapientiae propria (Cfr. EIUSDEM De Trinitate
12, 15, 25: PL 42, 1012). Porro altissimus ipse
vicissim rationes contemplationis saepius est expertus, non modo celebrem illam
Ostiis (Cfr. EIUDEM Confessiones 9, 10, 24: PL 32, 774) verum alias etiam. “Et saepe isvud facio” - de sua loquitur consuetudine
Scripturas meditandi ne instantibus opprimatur occupationibus - “Hoc me delectat,
et ab actionibus necessitatis quantum relaxari possum, ad istam voluptatem
refugio . . . Et aliquando intromittis me in effectum multum inusitatum
introrsus ad nescio quam dulcedinem, quae si perficiatur in me, nescio quid erit
quod vita ista non erit” (EIUDEM Confessiones 10, 40, 65: PL 32,
807). Si ad theologicum Augustini acumen ac psychologicum
nec non singularem ad eius scriptoris facultatem haec adduntur aliquando
experimenta, intellegitur quomodo tanta ipse subtilitate mysticas descripserit
ascensiones, ut haud unus illum nuncupare principem potuerit mysticorum.
Cum contemplationis in eo amor dominaretur, episcopatus tamen “sarcinam”
suscepit Augustinus aliosque idem ut facerent admonuit, unde sic demisso animo
redderetur responsio arcessenti Ecclesiae matri (Cfr. S. AUGUSTINI Epist.
48, 1: PL 33, 188); et exemplis simul et scriptis
suis docuit quo pacto inter pastoralis operis negotia gustus orationis
contemplationisque posset etiam asservari. Tanti igitur est totam huius rei
summam huc adducere, ceteroqui iam celebratissimam, quae apud scriptionem de
Civitate Dei invenitur. “Otium sanctum quaerit caritas veritatis: llegotium
iustum suscipit necessitas caritatis. Quam sarcinam si nullus imponit,
percipiendae atque intuendae vacandum est veritati: si autem imponitur,
suscipienda est propter caritatis necessitatem: sed nec sic omni modo veritatis
delectatio deserenda est, ne subtrahatur illa suavitas, et opprimat ista
necessitas” (EIUDEM De civitate Dei 19, 19: PL 41, 647). Promeretur exposita ita altissima sententia prolixam intentamque
considerationem. Quod multo fit facilius et efficacius, si Augustinus respicitur
ipse, a quo splendidum adeo exhibetur exemplum, qua scilicet via binae illae
instituti christiani rationes ac partes - oratio et actio - specie profecto
repugnantes inter se concilientur.
III
Pastorali quoque episcopi huius industriae commentationem tribuere peculiarem
sane hic attinebit, quem nemo inter pastores Ecclesiae maximos numerare
dubitabit. Quae quiderr. opera eius pariter ex conversione profluxit, quoniam
ipsum Deo uni serviendi propositum eodem manaverat ex fonte. “Iam te solum amo .
. . tibi soli servire paratus sum” (EIUDEM Solil. 1, 1, 5: PL 32,
872). Deinceps autem cum ad navitatem pastoralem
idem illud ministerium intellexisset esse producendum, nihil eam cunctatus est
amplecti; animo igitur demisso trepidoque et aegro ut tamen Deo obsequeretur
atque Ecclesiae, subiit onus (Cfr. EIUDEM Serm. 335, 2: PL 39,
1569).
Huius vero pastoralis actionis campi tres erant, qui velut parium
intervallorum circuli usque amplificabantur: Ecclesia ipsa Hipponensis haud sane
magna at inquieta et egena, Ecclesia Africana inter catholicos ac Donatistas
misere discissa, Ecclesia universa a paganis oppugnata et a Manichaeis
motibusque haereticis conturbata.
Servus is Ecclesiae in his omnibus esse sibi videbatur, quin immo “servus
Christi, et per ipsum servus servorum ipsius” (Cfr. S. AUGUSTINI Epist.
217: PL 33, 978), dum ex eodem principio
consectaria cuncta etiam audacissima deducebat, verbi gratia suam ut vitam pro
fidelibus ipsam profundere vellet (Cfr. EIUDEM Epist. 91, 10: PL
33, 317-318). A Domino enim virtutem flagitabat ita eos diligendi ut pro ipsis ad moriendum
esset promptus et paratus “aut effectu, aut affectu” (Miscellanea Ag., I,
404). Iam sibi pridem nempe
persuaserat, quicumque populo ipsi praefectus hac animi careret affectione,
potiusquam episcopum, terriculis persimilem esse ex palea inter vineam erectis (Ibid.
568).
Salvum semet esse non vult absque fidelibus (Cfr. S. AUGUSTINI Serm.
17, 2: PL 38, 125) atque quodlibet paratus est ad
perferendum damnum, modo in veritatis errantes viam revocaret (Cfr. EIUSDEM
Serm. 46, 7, 14: PL 38, 278). Extremi vero
discriminis tempore, invadentibus scilicet Vandalis, sacerdotes graviter admonet
ut inter Edeles permaneant imminente etiam vitae periculo (Cfr. EIUSDEM Serm.
128, 3: PL 33, 489); aliis id est verbis:
quem ad modum deservierit Christus ipse fidelibus, episcocos vult ac sacerdotes
illis famulari. “In quo ergo praepositus episcopus servus est, videamus. In quo
et ipse Dominus” (Miscellanea Ag., I, 565). Quod ipsius fuit semper agendi consilium.
Sua porro in dioecesi, unde nisi rebus coactus plane necessariis non recessit
umquam (fr. S. AUGUSTINI Epist. 122, 1: PL 33, 470), adsiduus maxime in singulis episcopi boni muneribus elaborabat: in
praedicatione - quippe et sabbato et die Dominico contionabatur saepiusque totam
per hebdomandam (Cfr. Miscellanea Ag., I, 353; S. AUGUSTINI Tractatus
in Io. 19-22: PL 35, 1543-1582), in catechetica institutione (Cfr. S.
AUGUSTINI De catech. rudibus: PL 40, 309 s.), in sic dicta “audientia
episcopi” totum interdum per diem ut et comedere intermitteret (Cfr. POSSIDII
Vita S. Augustini 19, 2, 5: PL 32, 57), in pauperum
curatione (Cfr. ibid. 24, 14-25: PL 32, 53-54; S. AUGUSTINI
Serm. 25, 8: PL 38, 170; EIUSDEM Epist. 122, 2: PL 33,
471-472), ipso in clero instruendo (Cfr. S. AUGUSTINI Serm. 335, 2: PL
39, 1569-1570; Epist. 65: PL 33, 234-235), in religiosorum sodalium gubernatione,
plures quorum ad presbyteratum vocati sunt atque episcopatum (POSSIDII Vita
S. Augustini 11, 1: PL 32, 42), necnon
monasteriorum ipsarum “sanctimonialium” (Cfr. S. AUGUSTINI Epist. 211, 1-4:
PL33, 958-965). Moriens tandem “clerum
sufficientissimum, et monasteria virorum ac feminarum, continentibus cum suis
praepositis plena, Ecclesiae dimisit, una cum bibliothecis” (Cfr. POSSIDII Vita
S. Augustini 31, 8: PL 32, 64).
Nulla item fa tigatione aut la ssitudine tardatus pro Ecclesia Africana quoque
sese impendit: quoties aliquo erat ad praedicandum arcessitus, suam praestabat
operam (Cfr. S. AUGUSTINI Retract., Prol. 2: PL 32, 584): crebris porro regionis illius intererat conciliis cum impedirent
itineris eum difficultates, ubi docte quidem sapienterque sedulo vehementerque
incumbebat in Donatistarum reconciliandum discidium, quo in duas Ecclesia
distrahebatur partes. Maxima haec fuit ipsius defatigatio ac propter felicem
aliquando impetratum rei finem laudatio maxima. Innumerabilibus enim scriptis
historiam illuminavit ac doctrinam Donatistarum, catholicorum vero magisterium
protulit de sacramentorum Ecclesiaeque indole; oecumenicam episcoporum
congressionem tum catholicorum tum Donatistarum provexit, quam ipsemet praesens
animavit in quaque suasit et perfecit ut reconciliationis submoverentur
impedimenta cuncta, cum inter alia id etiam effectum esset ut sese episcopi
Donatistue ipso abdicarent episcopatu (Cfr. EIUSDEM Epist. 128, 3: PL
33, 489; De gestis cum Emerito, 7: PL 43, 702-703); eiusdem dein congressus decreta
pervulgavit (Cfr. EIUSDEM Post collationem contra Donatistas: PL
43, 651-690) ac felicissime cursum incohavit et opus confirmandae pacis (Cfr.
POSSIDII Vita S. Augustini, 9-14: PL 32, 40-45). Ad
mortem usque vexatus e manibus olim “circum cellionum” Donatistarum evasit quod
eourum dux erraverat de via (Cfr. POSSIDII Vita S. Augustini 12, 1-2:
PL 32, 43).
Tot praeterea in universae Ecclesiae utilitatem opera contexuit, tot
conscripsit epistulas, tot etiam sustinuit controversias. Manichaei et Pelagiani,
Ariani et pagani omnes continebantur pastoralibus eius curis ad catholicam
tuendam fidem. Noctu interdiuque operatus indefatigabilis ipse est (Cfr. ibid.
24, 11: «. . . in die laborans et in nocte
lucubrans»: PL 32, 54). Postremis
vitae annis dictabat adhuc alterum nocte opus, et alterum die, cum ei vacuum
erat (Cfr. S. AUGUSTINI Epist. 224, 2: PL 33, 1001-1002). Iam vero septuagesimum agens et sextum annum tria infecta reliquit
moriens scripta, quae eloquentissimum omnium quidem sunt documentum et
testimonium immensae eius navitatis inque Ecclesiam incomparabilis caritatis.
IV
Hoc e singulari prorsus viro, prius volumus nos quam scribendi faciamus finem,
quaerere ipse quid aetatis nostrae dicere possit hominibus. Complura reapse esse arbitramur, quae tum exemplis suis valeat nos tum
praeceptis docere.
Veritatem conquirenti praecipit ille ne se eam aliquando reperturum desperet.
Id exemplo illuminat - pluribus enim impensis sedulo annis denuo ipsam detexit -
necnon scriptoria sua industria, cuius rationem causamque primis in litteris
praestituit post conversionem exaratis. “Reducendi mihi videntur homines . . .
in spem reperiendae veritatis” (EIUSDEM Epist. 1, 1:PL 33, 61). Monet ideo ut inquiratur veritas “pie, caste ac
diligenter” (EIUSDEM De quantitate animae 14, 24: PL 32, 1049;
cfr. De vera relig. 10, 20: PL 34, 131) ut omnis devincatur tum dubitatio per reditum in hominem ipsum
interiorem ubi verum deversatur (Cfr. EIUSDEM De vera relig. 39, 72:
PL 34, 154), tum studium materialium, quo impeditur mens ne
coniuctionem sui ipsius cum rebus intellegibilibus percipiat (Cfr. EIUSDEM
Retract. 1, 8, 2: PL 32, 594; Ibid. 1, 4, 4: PL 32, 590), tum nimia
rationis fiducia, quae audiutricem nempe fidei operam detrectans ita sese
disponit ut hominis “mytsterium” haudquaquam comprehendat (Cfr. S. AUGUSTINI
Epist. 118, 5, 33: PL 33, 448).
Theologis autem, merito qui fidei altius perscrutari contendunt doctrinam,
interminatum vere patrimonium commzndat opinionum suarum, etiamnunc maxima ex
parte validarum, at potissimum theologicam ipsam viam, ad quam inconcusse ipse
adhaesit fidelis. Quem sci nus theologiae agendue modum secuin simul intulisse
plenum quoddam obsequium erga fidei auctoritatem (CFr. EIUSDEM Contra Acad.
3, 20, 43: PL 32, 957), quae una scilicet suam ob
originem, Christi ipsius auctoritatem , se quidem per Sacras Litteras ostentat
et Traditionem et Ecclesiam; intulisse flagrantem pariter propriae fidei
perspiciendae cupidinem - “Intellectum vero valde ama” (EIUSDEM Epist.
120, 3, 13: PL 33, 459) aliis mandat ad seque
applicat (Cfr. EIUSDEM De Trinitate 1, 5, 8: PL 42, 825) -; acrem intulisse etiam mysterii ipsius sensum - “melior est enim”,
inclamat, “fidelis ignorantia, quam temeraria scientia” (EIUSDEM Serm.
27, 4: PL 38, 179) - atque firmatam in
animo sententiam: venire a Deo christianam doctrinam ideoque unicam habere
proprietatem, quae non modo omnibus conservari partibus deberet - haec illa est
“virginitas” fidei, de qua is loquebatur - verum etiam uti regula praefulgere ad
philosophica diiudicanda placita sibi consentientia aut dissentientia (Cfr.
EIUSDEM De doctrina Christ. 2, 40, 60: PL 34, 55; De civitate
Dei 8, 9: PL 41, 233).
Quantum dein Litteras Sacras dilexerit Augustinus, nulli non pridem
exploratum est, quarum divinum extollit ortum (Cfr. EIUSDEM Enarr. in
ps. 90, d. 2, 1: PL 37, 1159-1160) et falli nesciam indolem (Cfr.
EIUSDEM Epist. 28, 3, 3: PL 33, 112; Epist. 82, 1, 3: PL
33, 277),
altitudinem ipsam inexhaustasque divitias (Cfr. EIUSDEM Epist. 137, 1, 3:
PL 33, 516), ac denique quantum iis studuerit.
Studet tamen et vult ut studeatur integris illis Scripturis utque vera earum
cogitata, vel dicente illo “cor” (EIUSDEM De doctrina Christ. 4, 5, 7:
PL 34, 91-92), splendido perfundantur lumine, etiam si opus
fuerit concordia ipsarum iner se ostendenda (Cfr. EIUSDEM De perf. iust. hom.
17, 38: PL 44, 311-312). Haec principia omnino primaria
existimat ad Scripturam Sacram intellegendam. In Ecclesia idcirco perlegit eam,
habita simul traditionis ipsius ratione, naturam (Cfr. S. AUGUSTINI De
baptismo 4, 24, 31: PL 43, 174-175) cuius et obligandi vim (Cfr.
EIUSDEM Contra Iulianum 6, 6-11: PL 45, 1510-1521)
vehementer inculcat. Pernota eius vox est: “Ego vero Evangelio non crederem,
nisi me catholicae Ecdesiae commoveret auctoritas” (EIUSDEM Contra ep. Man.
5, 6: PL 42, 176; cfr. Contra Faustum 28, 2: PL 42 485-486).
Exortis autem in disputationibus de Sacrae Scripturae interpretatione
disceptandum censet “cum sancta humilitate, cum pace catholica, cum caritate
christiana” (EIUSDEM De baptismo, 2, 3, 4: PL 43, 129), donec veritas ipsa colligatur, quam “in cathedra unitatis . . .
posuit” (EIUSDEM Epist. 105, 16: PL 33, 403) Deus. Tunc enim manifesto constabit haud coortam esse controversiam
nequiquam, quoniam ex ea sane “discendi exsistit occasio” (EIUSDEM De
civitate Dei. 16, 2, 1: PL 41, 477) factique etiam
progressus sunt ad fidei intellegentiam.
Ut pauca similiter alia doctrinae Augustinianae elementa pro huius aetatis
hominibus subministremus, animadverti velimus duplex eum argumentum
investigantibus et meditantibus proponere, in quo mens versetur humana: Deum
nempe atque hominem. Percontatur semet ipse: “Quid ergo scire vis”, respondetque vicissim: “Deum et
animam scire cupio” Nihilne plus? Nihil omnino (EIUSDEM Solil. 1, 2, 7:
PL 32, 872). Et pertristi coram spectaculo
malorum in orbe, commonet pariter ut quis bona tandem victura esse confidat,
illam videlicet Civitatem victuram, “ubi victoria, veritas: ubi dignitas,
sanctitas; ubi pax, felicitas; ubi vita, aeternitas” (EIUSDEM De civitate Dei
2, 29, 2: PL 41, 78).
Homines praeterea disciplinarum artiumque studiosos cohortatur ut creatis in
rebus vestigium Dei conquirant (Cfr. EIUSDEM De diversis quaestionibus
83, q. 46, 2: PL 40, 29-31) in ipsaque universitatis rerum consonantia
reperiant “semina” ibidem quae Deus insevit (Cfr. EIUSDEM De Gen. ad litt.
5, 23, 44-45; 6, 6, 17-6, 12, 20: PL 34, 337-338; 346-347). Quibus autem hominibus creditae
populorum fortunae et sortes sunt, suadet vehementer pacem ut illi diligant
imprimis (Cfr. S. AUGUSTINI Epist. 189, 6: PL 33, 856) provehantque non quidem dimicatione, verum pacificis modis,
quandoquidem-ut scribit scientissime “maioris est gloriae ipsa bella verbo
occidere quam homines ferro, et acquirere vel obtinere pacem pace, non bello”
(EIUSDEM Epist. 229, 2: PL 33, 1020).
Aliquid demum huius Nostri sermonis merito dicare iuvenibus volumus, quos et
Arugustinus ante conversionem magister ipse plurimum amaverit (Cfr. EIUSDEM
Confessiones 6, 7, 11-12: PL 32, 725; De ordine 1, 10, 30:
PL 32, 991) ac pastor pariter
postea (Cfr. EIUSDEM Epist. 26; 118; 243; 266: PL 33, 103-107;
431-449; 1054-1059). Iis ergo commemorat inculcatque triplex illud magnum sibi in deliciis
nomen: veritatis, amoris, libertatis, quae tria simul bona arcte cohaerent. Ad
pulchritudinem porro incitat eos magni aestimandam, cuius fuit ille amantissimus
(Cfr. EIUSDEM Confessiones 4, 13, 20: PL 32, 701); neque corporum dumtaxat venustatem, quae facere potest ut decor animi in
oblivionem ipse abeat (Cfr. ibid. 10, 8, 15: PL 32, 785-786), nec solam artis (Cfr.
ibid. 10, 34, 53: PL 32, 801) sed virtutis etiam formositatem
interiorem (Cfr. EIUSDEM Epist. 120, 4, 20: PL 33, 462) at aeternam potissimum Dei ipsius pulchritudinem dicit, unde
corporum et artis et virtutum omnis proficiscitur pulchritudo; Deus namque ab eo
habetur “pulchritudo pulchrorum omnium” (EIUSDEM Confessiones 3, 6, 10:
PL 32, 687), “in quo et a quo et per quem bona et
pulchra sunt, quae bona et pulchra sunt omnia” (EIUSDEM Solil. 1, 1, 3:
PL 32, 870). Annorum memorum conversionem
suam antecedentium, dolet acerbe sero se dilexisse hanc pulchritudinem, quae
“tam antiqua et tam nova” nominatur (EIUSDEM Confessiones 10, 27, 38:
PL 32, 795), admonetque ne hac in re sese imitentur,
sed pulchritudine semper ipsa et ante omnia colenda interiorem iuventutis
splendorem in ea item usque conservent (Cfr. EIUSDEM Epist. 120, 4, 20:
PL 33, 462).
Conversionem ita Sancti Augustini concelebrare iuvit capitulatimque transire
huius incomparandi prorsus viri doctrinas, cuius quodam modo omnes tam in
Ecclesia quam in orbe ipso occidentali nos filios esse discipulosque sentimus.
Vere denuo exque animo exoptare Nos testamur illius ut magisterium investigatum
etiam subtilius longe late cognoscatur studiumque eiusdem pastorale imitando
ubique repetatur, quo tanti magistri ministrique sacri doctrina vel felicius
posthac in Ecclesia atque inter homines vigere pergat ac florere, unde et fides
proficiat et cultus ipse humanus.
Centenarius decies et sexties annus ab Augustini conversione copiam perquam
exhibet opportunam studia ipsa Augustiniana duplicandi necnon erga Sanctum
confirmandi pietatem. Nominatim vero religiosos ipsos Ordines, eius gloriantes
nomine ac patrocinio simul virorum simul mulierum eiusque quoquo pacto sectantes
regulam, maximopere Nos in Christo hunc ad finem et propositum concitamus
hortati ut oblata illa usi penitus occasione redintegrent multiplex Sancti
Augustini exemplar sapientiae et sanctimoniae ac studiosius quam alias umquam
disseminent.
Variis quidem coeptis ac sollemnibus hanc ob causam passim institutis animo
gratulanti beneque precanti ex longinquo intererimus, quibus singulis supplices
supernum advocamus praesidium atque ipsius Virginis Mariae, quam Ecclesiae
Matrem Hipponensis pastor extulit (Cfr. S. AUGUSTINI De sancta virginitate
6, 6: PL 40, 339), adiutorium praesens, auspice Benedictione
Apostolica, quam hisce cum Litteris amantissime profecto dilargimur.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXVIII mensis Augusti, in memoria
Sancti Augustini, episcopi et Ecclesiae doctoris, anno MCMLXXXVI, Pontificatus
Nostri octavo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1986 - Libreria
Editrice Vaticana
|