 |
IOANNIS PAULI II SUMMI PONTIFICIS
EPISTULA APOSTOLICA AD IUVENES
DILECTI AMICI
INTERNATIONALI VERTENTE ANNO IUVENTUTI DICATO
Dilecti amici,
1. “Parati semper ad defensionem omni poscenti vos rationem de ea, quae in
vobis est, spe” (1 Petr. 3, 15).
Hoc omine vos prosequimur, iuvenes, hoc inito anno. Annus enim MCMLXXXV ab
Instituto Nationum Unitarum renuntiatus est Internationalis Annus Iuventuti
dicatus; quapropter multiplici significatione commendatur imprimis pro vobis
ipsis, sed etiam pro cunctis hominum aetatibus, pro personis singulis, pro
communitatibus, pro tota societate. Id ipsum peculiarem vim habet etiam pro
Ecclesia, quae custos est primariarum veritatum ac bonorum spiritalium, simulque
administra sortis sempiternae, quam homo et magna familia humana inveniunt in
ipso Deo.
Quodsi homo est prima et cottidiana Ecclesiae via (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II
Redemptor Hominis, 14), probe intellegitur cur Ecclesia peculiare
momentum tribuat tempori iuventutis, quasi temporis spatio, quod est veluti
cardo vitae hominis cuiusvis. Vos, iuvenes, hanc ipsam iuventutem exprimitis:
vos estis iuventus nationum et societatum, vos estis iuventus cuiusque familiae
ac totius generis humani; vos estis etiam iuventus Ecclesiae. Nos omnes oculos
in vos conicimus, quoniam nos omnes, propter vos, quodammodo continenter
iuvenescimus. Itaque iuventus, qua floretis, non est solum propria vobis,
quiddam proprium personale vel certae cuiusdam generationis, sed ea ad universum
spatium pertinet illud, quod quivis homo in vitae suae itinere percurrit, estque
simul singulare omnium bonum. Est bonum totius generis humani.
In vobis spes est reposita, quia vos ad tempus futurum pertinetis ac tempus
futurum pertinet ad vos. Spes enim semper ad futurum refertur, est
exspectatio “futurorum bonorum”. Prout est virtus christiana, spes coniungitur
cum exspectatione illorum bonorum aeternorum, quae Deus in Iesu Christo homini
promisit (Cfr. Rom. 8, 19. 21: Eph. 4, 4; Phil. 3, 10s.;
Tit. 3, 7; Hebr. 7, 19; 1 Petr. 1, 13). Eodem vero tempore
haec spes, quatenus virtus est christiana simulque humana, est
exspectatio bonorum, quae homo efficit, donis usus sibi a divina Providentia
datis.
Hac profecto significatione tempus futurum ad vos, iuvenes, pertinet,
quemadmodum olim id pertinuit ad generationem hominum adultorum, atque proprie
una cum illis factum est quiddam ad praesentia spectans. Cuius rei
eiusque formae multiplicis et lineamentorum responsale onus imprimis adultos
devincit, ea autem, quae quondam praesentia una vobiscum erunt, in vos
recipitis; quae tamen adhuc sunt futura.
Cum dicimus tempus futurum ad vos pertinere, in cogitando utimur
categoria transitoriarum rerum humanarum, quae quidem semper iter sunt ad
tempus futurum. Cum dicimus futurum e vobis pendere, in cogitando
adhibemus categorias ethicas, prout officium conscientiae morale
postulat, quo iubemur homini ut personae - et communitatibus et societatibus,
quae e personis constant - vim fundamentalem actuum, propositorum, inceptorum,
intentionum humanarum tribuere.
Haec ratio est etiam ratio propria spei christianae et humanae. Secundum hanc
rationem omen primum et praecipuum, quod Ecclesia per Nos ad vos,
iuvenes, dirigit, vertente Anno Iuventuti dicato, hoc est: “Parati semper
(estote) ad defensionem omni poscenti vos rationem de ea, quae in vobis est,
spe” (1 Petr. 3, 15).
2. Haec verba, a Petro apostolo olim ad primam generationem christianorum
scripta, cum universo Evangelio Iesu Christi conectuntur. Quem nexum fortasse
clarius percipimus, si colloquium a Christo cum adulescente habitum, ab
evangelistis narratum (Cfr. Marc. 10, 17-22; Matth. 19, 16-22;
Luc. 18, 18-23), consideramus. E variis locis biblicis is dignus est, qui
prae primis hic memoretur.
Ad interrogationem: “Magister bone, quid faciam ut vitam aeternam percipiam?”,
Iesus prius respondet interrogando: “Quid me dicis bonum? Nemo
bonus nisi unus Deus”. Deinde pergit dicens: “Praecepta nosti: ne occidas, ne
adulteres, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora
patrem tuum et matrem” (Marc. 10, 17-19). Quibus verbis Iesus eum quocum
sermocinatur, de quibusdam decalogi praeceptis monet.
Verumtamen colloquium hic non terminatur, siquidem adulescens affirmat:
“Magister, haec omnia conservavi a iuventute mea”. Tunc Iesus, ut ait
evangelista, intuitus eum dilexit eum et dixit illi: “Unum tibi deest:
vade, quaecumque habes, vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et
veni, sequere me” (Ibid. 10, 20 s.).
Hoc ipso loco habitus colloquii mutatur. Narrat enim evangelista:
“Contristatus in hoc verbo, abiit maerens: erat enim habens possessiones multas”
(Ibid. 10, 22).
Alii praeterea loci sunt in Evangeliis, in quibus Iesus Nazarenus
iuvenes convenire perhibetur - animum peculiariter movent duae narrationes de
filia Iairi (Cfr. Luc. 8, 49-56) et filio viduae in loco Naim (Cfr.
ibid. 7, 11-17) a morte in vitam revocatis -; verumtamen arbitrari omnino
possumus colloquium praedictum esse congressionem perfectissimam et
sententiis uberrimam. Dici etiam licet eam indolem habere magis universalem
ac tempora egredi, id est aliquo modo vim habere constantem et
mansuram saeculorum et generationum cursu. Sic enim Christus cum iuvene, cum
puero vel puella loquitur: variis locis orbis terrarum sermocinatur, inter
varias nationes, hominum stirpes formasque cultus civilis. Unusquisque vestrum
natura sua is est, quocum in hac collocutione conferat sermonem.
Simul vero omnia elementa narrationis omniaque verba, in colloquio illo ab
utroque prolata, significationem habent prorsus praecipuam atque momentum
proprium et peculiare. Affirmare possumus in verbis illis veritatem altissimam
inesse de homine in universum et, praesertim, veritatem de iuventute humana.
Profecto verba illa pro iuvenibus magni sunt ponderis.
Placeat ergo vobis ut considerationem Nostram in hac Epistula potissimum cum hac
collocutione et cum hoc loco evangelico conectamus. Ita fortasse fiet ut
proprium colloquium cum Christo facilius explicetis - colloquium sane, quod
pro iuvene est momenti fundamentalis et essentialis.
3. Initium sumimus ab iis, quae in extrema parte loci evangelici dicuntur:
adulescens abiit maerens, “erat enim habens possessiones multas”.
Non est dubium quin haec verba ad bona materialia referantur, quorum adulescens
ille erat possessor vel heres. Haec autem condicio fortasse solum aliquorum est
propria, sed non habet vim exempli generisque. Quapropter verba evangelistae
suadent ut quaestionem alio modo ponamus: agitur enim de hoc: iuventus
ipsa (cuiusvis boni materialis nulla habita ratione) est divitiarum
singularis thesaurus hominis, puellae vel pueri, atque plerumque eo iuvenes
vivendo utuntur ut peculiaribus divitiis; plerumque, sed non semper neque ex
more, quia in mundo homines non desunt, qui varias ob causas iuventutem ut
thesaurum non experiantur. De qua re seiunctim erit tractandum.
Sed sunt rationes - etiam indolis obiectivae - quibus inducimur ut de
iuventute quasi de singulari thesauro cogitemus, quem homo in ipso illo vitae
suae spatio experitur. Hoc sine dubitatione a tempore infantiae distinguitur
(est enim egressio ex annis infantiae), quemadmodum etiam a spatio aetatis
maturae et confirmatae. Tempus enim iuventutis est tempus, quo impensissime
illud humanum “ego” et proprietates ac facultates cum eo coniunctae
deteguntur. Gradatim et pedetemptim detegitur - cum progrediens personalitas
alicuius adulescentuli vel adulescentulae intrinsecus observatur - “potentialis”
facultas humanitatis concretae eaque peculiaris et quodammodo non iterabilis, in
qua totum consilium de vita futura continetur. Vita apparet quasi illius
propositi effectio: quasi “ratio se ipsum ut personam perficiendi”.
Quaestio, ut liquet, secundum plures facies suas oportet explanetur; sed ut de
ea breviter dicatur, talis figura et forma illius divitiarum thesauri, qui est
iuventus, menti occurrit. Qui thesaurus in eo positus est ut
detegantur simulque disponantur, eligantur, praevideantur, assumantur
proprio marte primae deliberationes, quae ad tempus futurum momentum
habent, quod attinet ad rationem prorsus personalem exsistentiae humanae. Simul
vero hae deliberationes non levem vim habent socialem. Adulescens, de quo in
Evangelio agitur, in hoc ipso spatio vitae versabatur, ut ex ipsis
interrogationibus conicimus, quas in colloquio cum Iesu habito posuit. Quocirca
etiam verba illa extrema de “possessionibus multis”, id est de opibus, hoc ipso
sensu intellegi possunt: quatenus videlicet ipsa iuventus est divitiarum
thesaurus.
Tamen quaerere debemus: num hic divitiarum thesaurus, qui est iuventus, fortasse
hominem a Christo seiungat oportet? Evangelista sine ulla dubitatione hoc non
affirmat; immo, si in textum inquiritur, potius aliud inde colligitur. Ad
deliberandum ut a Christo discedatur, solum exteriores divitiae in summa pondus
habuerunt, id est id quod adulescens possidebat (“possessiones”), non id quod
ipse erat! Id enim quod ipse erat, quatenus proprie adulescens erat - id est
thesaurus interior, qui in iuventute humana continetur - eum ad Iesum adduxit;
eumque movit ut illas quaestiones moveret, in quibus de proposito totius
vitae maxime perspicue agitur. Quid mihi est agendum? “Quid faciam ut vitam
aeternam percipiam?”. Quid facere debeo ut vita mea plenam vim plenamque
habeat significationem?
Iuventus cuiusque vestrum, amici dilecti, est thesaurus, qui ipsis hisce
interrogationibus ostenditur. Quas quidem quaestiones per totius vitae cursum
homo sibimet ponit; sed in iuventute modo singulariter impenso
exoriuntur, quin immo animum urgent. Atque hoc recte fieri contingit. Hae
interrogationes documento sunt progressionem personalitatis humanae virtute
dynamica moveri, quae aetatis vestrae est propria. Has quaestiones interdum
vobis ponitis aegre acriterque, simulque intellegitis responsionem ad eas non
esse posse festinatam vel parum accuratam. Ea oportet vim habeat specialem ac
certam definitamque; siquidem agitur de responsione, quae ad totam
vitam spectat, quae totam exsistentiam humanam complectitur.
Has autem quaestiones primarias praesertim illi aequales vestri sibi ponunt,
quorum vita usque a puerili aetate doloribus gravatur: cuius generis sunt vitium
corporis, infirmitas, aliquod impedimentum vel aliqua deminutio, difficilis
condicio domestica vel socialis. Si nihilominus eorum conscientia recte
progreditur, interrogatio de sensu et valore vitae pro iis fit eo magis
primarium quiddam et simul singulariter grave, quia ab ipsis initiis
dolore vitae notatur. Quot iuvenes huiusmodi in magna multitudine iuvenum, qui
sunt per totum orbem terrarum, inveniuntur! In variis nationibus et
societatibus; in singulis familiis! Quot usque ab infantia in aliquo instituto
vel valetudinario vivere coguntur, ad quandam inertiam redacti, unde in iis
persuasio possit oriri se hominum generi esse inutiles!
Potestne affirmari huiusmodi iuventutem eorum esse interiorem divitiarum
thesaurum? A quo id quaerere debemus? Quem illi de hac re potissima interrogare
debent? Christus hic videtur esse unus, quocum, ut competenti, sermo possit
conferri; pro quo nemo plane possit substitui.
4. Christus adulescenti, quocum secundum Evangelium sermocinatur, respondens
dicit: “Nemo bonus nisi unus Deus”. Iam audivimus quid alter quaesierit:
“Magister bone, quid faciam ut vitam aeternam percipiam?”. Quid agam ut vita mea
significationem habeat, plenam significationem et vim? Possimus eius
interrogationem verbis aetatis nostrae propriis reddere. Secundum hanc contextam
orationem responsio Christi idem valet ac: Deus unus est ultimum fundamentum
omnium bonorum; ipse solus sensum certum ac definitum tribuit vitae
nostrae humanae.
Unus Deus est bonus, quod significat ex eo ac quidem ex eo solo omnia bona
originem ducere ac perfectionem terminalem; eum esse “Alpha et Omega, principium
et finem” (Apoc. 21, 6). Solum in eo illa indolem induunt germanam atque
modo certo ac definito confirmantur. Sine eo - nisi ad eum aliquis vel
aliquid referatur - universitas bonorum creatorum veluti in spatio inani et
absoluto pendent. Amittit quoque perspicuitatem, amittit significantiam. Malum
autem quasi bonum sit, apparet atque bonum de suo loco deicitur. Nonne ipsa
experientia, quae aetate nostra hauritur, hoc testatur, ubicumque Deus amotus
est a prospectu aestimationum, opinionum, actionum?
Cur unus Deus est bonus? Quia est caritas. Christus hanc dat
responsionem verbis Evangelii ac potissimum testimonio vitae suae et mortis:
“Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret” (Io. 3,
16). Deus est bonus propterea sane quod “caritas est” (1 Io. 4, 8.16).
Interrogatio de vi, interrogatio de significatione vitae - ut iam diximus -
pertinet ad thesaurum singularem iuventutis. Quae interrogatio ex ipsis
penetralibus thesauri divitiarum et sollicitudinum erumpit, quae cum
consilio vitae suscipiendo et efficiendo conectuntur. Quod etiam maioris est
ponderis, cum iuventus dolori personali est obnoxia aut penitus conscia doloris
aliorum; cum vehementer turbatur, intuens malum multum et varium, quod est in
mundo; denique, cum in conspectum venit mysterii peccati, humanae iniquitatis (mysterii
iniquitatis) (Cfr. 2 Thess. 2, 7). Responsio Christi haec est: “Unus
Deus bonus”; solus Deus caritas est. Haec responsio videri potest difficilis,
sed est simul firma et vera: in ea solutio certa ac definita continetur.
Quot precationes facimus ut vos, iuvenes amici, hanc Christi responsionem modo
vere personali audiatis, ut viam interiorem ad eam intellegendam inveniatis, ut
eam accipiatis et ad effectum adducatis!
Ita Christus se gerit in sermocinatione cum adulescente; ita se gerit in
colloquio, quod cum unoquoque ct unaquaque vestrum habet. Cum ei dicitis:
“Magister bone . . .”, ipse quaerit: “Quid me dicis bonum? Nemo bonus nisi unus
Deus”. Itaque id ipsum quod bonus sum, testimonium perhibet de Deo. “Qui
vidit me, vidit Patrem” (Io. 14, 9). Sic Christus loquitur, magister et
amicus, Christus crucifixus et resuscitatus: heri et hodie idem, et in saecula
(Cfr. Hebr. 13, 8).
Hic est ipse velut nucleus, caput praecipuum responsionis ad hasce
interrogationes, quas per divitiarum thesaurum ei ponitis, qui es, in vobis et
in vestra iuventute insitus. Quae quidem iuventus varios vobis aperit
prospectus, munus vobis committit de tota vita vestra capiendi consilium. Hinc
oritur quaestio de valoribus, quaestio de sensu, de veritate, de bono et malo.
Christus, cum vobis respondens vos iubet haec omnia ad Deum referre, simul vobis
ostendit qui sit earum rerum fons et fundamentum in vobismet ipsis.
Etenim unusquisque vestrum ipsa creatione est imago et similitudo Dei
(Cfr. Gen. 1, 26). Ipsa haec imago et similitudo efficiunt ut eas
quaestiones moveatis, quas vobis ponere debetis. Eae quidem demonstrant quatenus
homo sine Deo se ipsum comprehendere non valeat, neque sine Deo se
ipsum ut personam perficere possit. Iesus Christus in mundum venit
potissimum ut unusquisque nostrum huiusce rei conscius fieret. Sine eo, haec
ratio fundamentalis veritatis de homine facile obscuraretur. Verumtamen, “lux
venit in mundum” (Io. 3, 19; cfr. 1, 9), “sed tenebrae eam non
comprehenderunt” (Ibid. 1, 5).
5. Quid faciam ut vita mea valeat, ut significatione sit praedita? Haec sunt
verba huius interrogationis inflammatae in ore adulescentis, de quo in Evangelio
agitur: “Quid faciam ut vitam aeternam percipiam?”. Numquid homo, qui
quaestionem hoc modo ponit, sermone utitur, quem homines, qui hac sunt aetate,
adhuc intellegant? Nonne homines sumus, quorum iudicium de vita prorsus in
mundo et progressione temporali innititur? Nos imprimis secundum categorias
terrenas cogitamus. Si fines Terrae nostrae egredimur, id propterea facimus ut
volatus inter planetas instituamus, signa aliis planetis deferamus atque
sideralia instrumenta exploratoria eo mittamus.
Haec omnia facta sunt continentia civilis cultus temporis nostri.
Scientia una cum arte technica modo incomparabili copiam potestatemque hominis
detexit, quod ad materiam attinet, atque etiam dominatur, in intimis eius
cogitationibus, facultatibus, inclinationibus, cupiditatibus.
Simul vero liquet nos, cum coram Christo sistamus et ipse is fiat, cui
cum fiducia quaestiones iuventutis nostrae ponamus, non alio modo posse
interrogare quam adulescentem illum, de quo in Evangelio agitur: “Quid
faciam ut vitam aeternam percipiam?”. Quaevis alia interrogatio de sensu et vi
vitae nostrae, coram Christo, non sufficiens esset neque essentialis.
Christus enim non solum est “magister bonus”, qui viam vitae in terra
commonstrat; est testis sortis illius ultimae, quam homo in ipso invenit
Deo. Est testis immortalitatis hominis. Evangelium, quod Christus voce
annuntiavit, ad extremum Cruce et Resurrectione in mysterio paschali obsignatur.
“Christus suscitatus ex mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominatur”
(Rom. 6, 9). Resurrectione sua Christus factus est etiam in omne tempus
“signum, cui contradicetur” (Luc. 2, 34) respectu omnium consiliorum et
placitorum, quae hominem ultra fines mortis ducere nequeunt. Immo hoc
ipso limite illa omni quaestioni de vi et sensu vitae finem imponunt. Respectu
cunctorum huiusmodi propositorum et placitorum, rationum de mundo sentiendi et
iudicandi et ideologiarum, Christus continenter haec iterat verba: “Ego sum
resurrectio et vita” (Io. 11, 25).
Si ergo, dilecte frater, dilecta soror, cum Christo, toti veritati de eius
testimonio adhaerens, vis colloqui, debes hinc “amare mundum” - “sic enim
dilexit Deus mundum, et Filium suum unigenitum daret” (Ibid. 3, 16) -
illinc vero simul interius oportet te abstrahas a tota “realitate” illa, tam
uberi mentemque alliciente, quae dicitur “mundus”. Oportet iam animum inducas ut
quaestionem moveas de vita aeterna. “Praeterit enim figura huius mundi” (1
Cor. 7, 13) et unusquisque nostrum huiusmodi transitioni est obnoxius. Homo
nascitur, cum dies mortis, respectu habito mundi visibilis, iam prospicitur;
simul vero homo, cuius interior ratio exsistendi in eo est sita ut se ipsum
superet, in se ea etiam omnia fert, quibus superet mundum.
Ea omnia, quibus homo in semet ipso superat mundum - etsi in eo est defixus -
explanatur imagine et similitudine Dei, quae in homine ab eius ortu est insita.
Omnia vero, quibus homo superat mundum, non solum efficiunt ut merito ponatur
quaestio de vita aeterna, sed eam etiam pernecessariam reddunt. Hanc ipsam
quaestionem homines iam diu movent non solum intra fines religionis christianae,
sed etiam extra eos. Oportet vos ea sitis animorum alacritate ut eam etiam
quaestionem ponatis, quemadmodum adulescens fecit, de quo in Evangelio agitur.
Religio christiana nos docet mente comprehendere temporalitatem ex prospectu
Regni Dei, ex prospectu vitae aeternae. Sine ea homini temporalitas, quamvis
sit uberrima omnique ex parte optime constituta, ad extremum nihil aliud affert
quam necessitatem ineluctabilem mortis.
Est autem quaedam antinomia inter iuventutem et mortem. Quae quidem mors
a iuventute longe abesse videtur. Ita est. Quoniam vero iuventus significat
consilium captum de tota vita, consilium initum secundum criterium sensus et
valoris, etiam in ipsa iuventute pernecessaria est quaestio de fine.
Experientia humana, si sibimet ipsi relinquitur, idem affirmat, quod Sacra
Scriptura: “Statutum est hominibus semel mori” (Hebr. 9, 27), atque
auctor divino instinctu inflammatus adiungit: “Post hoc autem iudicium” (Ibid.).
Christus vero ait: “Ego sum resurrectio et vita. Qui credit in me, etsi
mortuus fuerit, vivet; et omnis, qui vivit et credit in me, non morietur in
aeternum” (Io. 11, 25 s.)). Itaque a Christo quaerite, ut adulescens,
de quo in Evangelio: “Quid faciam ut vitam aeternam percipiam?”.
6. Ad hanc interrogationem Christus respondet: “Praecepta nosti”, quae
statim enumerat, ex decalogo deprompta. Quae quidem Moyses olim in monte Sinai
accepit, cum inter Deum et Israel foedus pangeretur. In
tabulis lapideis scripta (Cfr. Ex. 34, 1; Deut. 9, 10; 2 Cor.
3, 3), cuique Israelitae cotidianam viam sequendam commonstrabant (Cfr. Deut.
4, 5-9). Adulescens, qui cum Christo colloquitur, praecepta decalogi, ut patet,
memoriter novit, quin immo cum gaudio valet profiteri: “Haec omnia
conservavi a iuventute mea” (Marc. 10, 20).
Oportet nos arbitrari in colloquio, quod Christus cum unoquoque vestrum,
iuvenes, habet, eandem interrogationem iterari: “Nostine praecepta?”.
Quae interrogatio certe repetitur, cum praecepta pertineant ad foedus inter Deum
et hominum genus. Praecepta fundamenta primaria modi se gerendi statuunt, vim
moralem actuum humanorum definiunt, modo “organico” cum vocatione hominis ad
vitam aeternam conectuntur, necnon cum instauratione Regni Dei in hominibus et
inter homines. In verbis Revelationis divinae perspicuus codex morum
continetur, cuius partes praecipuae sunt tabulae decalogi, in monte Sinai
scriptae, ad cuiusque culmen in Evangelio pervenitur: in sermone supra montem
habito (Cfr. Matth. 5-7), et in praecepto caritatis (Cfr. ibid.
22, 37-40; Marc. 12, 29-31; Luc. 10, 27).
Hic morum codex simul alio modo est conscriptus. Videlicet in conscientia
morali humani generis est scriptus, ita ut, qui praecepta, id est legem a
Deo revelatam, ignorent, “ipsi sibi sint lex” (Cfr. Rom. 2, 14). Ita
sanctus Paulus in Epistula ad Romanos loquitur, statimque adiungit: “Qui
ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium simul
reddente illis conscientia ipsorum” (Ibid. 2, 15).
Hic quaestiones summi momenti pro iuventute vestra et pro illo proposito et
consilio de vita, quod inde exoritur, attingimus.
Hoc propositum atque consilium conformatur prospectui vitae aeternae imprimis
per veritatem operum, quibus illud efficitur. Veritas operum duplici illa
scriptione legis moralis ut fundamento innititur: scriptione, quae est in
tabulis decalogi Moysi traditis et in Evangelio prolata, et scriptione, quae in
conscientia morali hominis veluti est insculpta. Conscientia autem
“testimonium reddit” illius legis, ut ait sanctus Paulus. Quae quidem
conscientia - secundum verba Epistulae ad Romanos - sunt “cogitationes
accusantes aut etiam defendentes” (Ibid.). Nemo nescit quantopere haec
verba veritati interiori nostrae respondeant: unusquisque nostrum inde a
pueritia vocem conscientiae experitur.
Cum ergo Iesus, cum adulescente colloquens, praecepta recenset: “Ne occidas, ne
adulteres, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora
patrem tuum et matrem” (Marc. 10, 19), conscientia recta respondet
interius circa eiusmodi opera humana agendo: aut accusat aut defendit.
Est tamen necessarium ne conscientia a recto itinere deerret; oportet ne
fundamentalis ratio principiorum moralium deformetur, eo quod aliquo
“relativismo” vel nimio utilitatis studio inficiatur.
Dilecti iuvenes amici! Responsio, quam Iesus ei dat, quocum secundum Evangelium
colloquitur, ad unumquemque et unamquamque vestrum dirigitur. Christus de
statu iudicii moralis vestri quaerit, simulque de statu conscientiarum
vestrarum interrogat. Haec est interrogatio praecipua pro homine: est
interrogatio fundamentalis iuventutis vestrae, quae ad totum propositum vitae
vim habet, quod in ipsa iuventute suscipi debet. Eius vis intime coniungitur cum
modo, quo unusquisque vestrum se gerit respectu boni et mali. Eius
propositi vis ex indole authentica et probitate conscientiae vestrae
essentialiter pendet, pendet etiam ex eius habitu tenero mollique.
Hic ergo in re difficili versamur, quatenus temporalitas et aeternitas sibi
continenter occurrunt ac quidem in gradu, qui hominis est proprius. Est gradus
conscientiae, gradus valorum moralium, cum haec sit summi momenti ratio
temporalitatis et historiae. Historia enim non solum eventibus efficitur, qui
quodam modo “extrinsecus” fiunt, sed imprimis “intrinsecus” concinnatur: est
historia conscientiarum humanarum, quae aut vicerunt aut victae sunt. Hac in
re etiam praecipua magnitudo hominis innititur: eius videlicet dignitas vere
germaneque humana. Hic est ille thesaurus interior, quo homo continenter se
ipsum superat, ad aeternitatem quod spectat. Quodsi verum est: “Statutum est
hominibus semel mori”, verum est etiam hominem thesaurum conscientiae, bonum et
malum, quod collegit, secum ferre ultra fines mortis, ut coram eo, qui est
ipsa sanctitas, extremam ac definitivam veritatem de universa sua vita
percipiat: “Post hoc autem iudicium” (Hebr. 9, 27).
Id ipsum in conscientia fieri contingit: ubi in veritate interiore actuum
nostrorum quodammodo semper adest ratio vitae aeternae. Simul vero ipsa
conscientia, per valores morales, veluti sigillum significantissimum in vita
generationum imprimit, necnon in historia et cultu civili consortionum
humanarum, societatum, nationum, totius humanitatis.
Quantum hac in re ex unaquaque et unoquoque vestrum pendet!
7. Colloquium Christi cum adulescente pervestigare pergentes, ad alium gradum
pervenimus, qui est novus et decretorius. Adulescens responsionem
essentialem et fundamentalem ad interrogationem: “Quid faciam ut vitam aeternam
percipiam?”, accepit; quae quidem responsio cum tota via vitae, quam usque adhuc
percurrit, congruit: “Haec omnia conservavi a iuventute mea”. Quam vehementer
exoptamus unicuique vestrum ut via vitae vestrae, quam usque adhuc estis
emensi, similiter congruat cum responsione Christi! Quin immo
exoptamus ut iuventus vobis solidum praebeat fundamentum principiorum sanorum,
ut conscientia vestra iam per hos annos florentis aetatis illam perspicuitatem
maturam adipiscatur, qua fiat ut in vitae cursu unusquisque vestrum sit semper
“persona, quae conscientia moveatur”, “persona principiis ducta”, “persona
fide digna”, id est credibilis. Personalitas moralis, hoc modo formata,
eiusmodi est ut quam maxime conferat ad vitam “communitariam”, quam
appellant, ad societatem, ad munera et artes atque etiam ad opus in cultu civili
et re politica positum, ac denique ad ipsam communitatem Ecclesiae, cuius iam
estis vel quondam participes eritis.
Agitur hic tum de plena et penitus adepta indole authentica humanitatis tum de
aeque authentica natura progressionis personalitatis humanae, mulieris
vel viri, omnibus cum notis, quae rationem haud iterabilem huiusce
personalitatis efficiunt, necnon multiplici modo quasi repercutiuntur in vita
communitatis et consortionum humanarum, initio iam a familia sumpto. Unusquisque
vestrum aliquomodo conferre debet ad divitiarum thesaurum harum
communitatum, imprimis per id quod ipse est. Nonne hac in via iuventus
illa, quae est divitiarum thesaurus “personalis” uniuscuiusque vestrum aperitur?
Homo se ipsum considerat, propriam humanitatem, sive intima sua sive id
quod proprie terrenum est illius “esse cum aliis” et “esse pro aliis”.
Praecepta decalogi et Evangelii hic significationem decretoriam accipiunt,
maxime quod ad praeceptum attinet caritatis, quod facit ut homo
Deo patescat et proximo. Caritas enim est “vinculum perfectionis” (Col.
3, 14). Per eam homo et fraternitas inter homines plenius maturescunt. Quam ob
rem caritas “maior est” (Cfr. 1 Cor. 13, 13) et primum omnium mandatorum,
ut Christus docet (Cfr. Matth. 22, 38); in eo et cetera continentur et in
unum rediguntur.
Exoptamus ergo unicuique vestrum ut viae iuventutis vestrae ad Christum
perducant, ut coram eo, conscientia testimonium reddente, hunc codicem morum
evangelicum confirmare possitis, cuius bonis, aetatum decursu, tot homines magni
ingenii quodammodo appropinquaverunt.
Non est hic opus huius rei afferre comprobationes, quae universam historiam
generis humani pervadunt. Certum est inde a temporibus vetustissimis regulam
consciertiae omnem hominem ad normam moralem obiectivam dirigere, quae
quidem ratione concreta significatur reverentia erga aliam personam et
principio, quo quis vetatur facere alteri id quod nolit sibimet fieri («Lex
moralis - sic ait Confucius - non est a nobis remota . . . Sapiens non multum
errat, quod ad legem attinet moralem. Hoc enim sequitur principium: ne feceritis
aliis id quod nolitis alii vobis faciant»
(TCHUNG-YUNG, Il giusto mezzo, 13). Vetus magister Iaponiensis (Dengyō Daishi,
qui et Saicho quique inter annos 767-822 p.Ch.n. vixit) hortatur ut «simus
immemores nostri ipsorum, benefici in alios, quia in hoc culmen amicitiae et
affectus miserationis consistit» (cfr. W. TH. DE BARY, Sources of Japanese
Tradition, New York 1958, vol. I, p. 127). Et quomodo non meminerimus illius
Mahatma Gandhi, qui animis inculcavit «vim veritatis» (satyagraha), quae sine
violentia vincit virtute dynamica, quae in actione iusta penitus insidet?).
In hoc animadvertimus iam illam dilucide exsistere disciplinam moralem
obiectivam, quam sanctus Paulus affirmat “scriptam in cordibus” et cui
“testimonium reddat conscientia” (Cfr. Rom.2, 15). Christianus in ea
facile quasi radium lucis deprehendit Verbi creatoris, quod illuminat omnem
hominem (Cfr. Io. 1, 9; Nostra Aetate, 2); et propterea quod
huiusce Verbi, quod factum est caro, est assecla, ad legem superiorem Evangelii
ascendit, quod definite ei iniungit - praecepto caritatis - ut proximo omne
bonum faciat, quod velit sibi fiat. Hoc modo ipse vocem intimam conscientiae
suae cum obsequio, quo Christo eiusque verbis penitus adhaeret, veluti sigillo
impresso conectit.
Exoptamus vobis etiam ut, postquam quaestiones praecipuas et magni momenti
iuventutis vestrae diiudicaveritis, id experiamini - quod attinet ad consilium
capiendum de vita, cuius rationes estis suscepturi - quod Evangelium narrat:
“Iesus autem intuitus eum dilexit eum”. Exoptamus ut huiusmodi obtutum
experiamini! Exoptamus ut veritatem experiamini, qua Christus cum amore vos
intuetur!
Ipse cum amore unumquemque respicit hominem. Quod Evangelii plurimis locis
comprobatur. Affirmari etiam licet hoc Christi “obtutu dilectionis pleno” paene
summam totius Laeti Nuntii contineri. Si exordium huiusce obtutus
exploramus, ad Librum Genesis oportet nos revocemus, ad illud videlicet
momentum, quo, post creatum hominem, “masculum et feminam”, Deus vidit quod,
quae fecisset, “erant valde bona” (Gen. 1, 31). Hic primus omnium obtutus
Creatoris in obtutu Christi refulget, qui colloquio, quod cum adulescente
secundum Evangelium habet, insinuatur.
Novimus quidem Christum hunc obtutum sacrificio redimente in Cruce
postmodum confirmasse et obsignasse, quoniam ope huius sacrificii ille “obtutus”
ad peculiarem altitudinem amoris pervenit. In hoc talis affirmatio hominis et
humanitatis continetur, cuius solum ipse est capax, solum ipse Christus
Redemptor et Sponsus. Ipse solus “scit quid sit in homine” (Cfr. Io. 2,
25): novit profecto eius infirmitatem, sed etiam, ac quidem potissimum,
eius dignitatem.
Exoptamus ut unusquisque et unaquaeque vestrum hunc obtutum Christi deprehendat
atque penitus experiatur. Nescimus quidem quo vitae momento. Arbitramur id
eventurum esse, cum opus fuerit: fortasse in dolore, fortasse una cum testimonio
conscientiae purae, quemadmodum in adulescente secundum narrationem Evangelii
est factum, aut in condicione rerum prorsus contraria: una cum sensu culpae
admissae, cum conscientiae angore. Christus enim etiam Petrum respexit, cum
is laberetur: cum ter Magistrum suum negasset (Cfr. Luc. 22, 61).
Homini hic obtutus amoris plenus est necessarius; oportet conscius sit se
amari, se in aeternum amari et electum esse ante mundi constitutionem
(Cfr. Eph. 1, 4). Hic vero amor aeternus, quo Deus nos elegit, simul
hominem comitatur per vitae cursum, quemadmodum Christi obtutus, amoris plenus.
Fortasse maxime cum tempus est tribulationis, humiliationis, persecutionis,
cladis, cum humanitas nostra coram hominibus paene deletur, iniuria
afficitur, proculcatur: tunc conscientia Patrem nos semper amasse in Filio suo,
Christum unumquemque semper diligere firmum efficitur praesidium
pro universa nostra humana exsistentia. Cum omnia illi rerum statui videntur
favere, in quo quis de se ipso ac de sensu vitae suae dubitet, tunc obtutus ille
Christi, id est conscientia se amari, qui in eo potentior evasit omni
malo omnique eversione, et haec conscientia efficiunt ut superstites simus.
Optamus igitur vobis ut id experiamini, quod sensit adulescens, de quo in
Evangelio narratur: “Iesus autem intuitus eum dilexit eum”.
8. Ex loci evangelici inquisitione intellegitur hunc obtutum fuisse quodammodo
responsionem a Christo datam testificationi, quam iuvenis de vita sua usque ad
id tempus fecerat, videlicet se secundum Dei praecepta egisse: “Haec omnia
conservavi a iuventute mea”.
Simul autem ille “obtutus amoris plenus” partis extremae sermonis
exordium fuit. Iuxta Matthaei narrationem adulescens ipse huius partis
initium fecit, quoniam non solum affirmavit se fideliter observasse decalogi
mandata, quae totius eius antecedentis vitae rationis proprietas fuerat, sed
eodem tempore novam posuit quaestionem. Interrogavit enim: “Quid adhuc mihi
deest?” (Matth. 19, 20).
Haec interrogatio magnum momentum habet. Ea namque indicat in conscientia morali
hominis, et eius quidem iuvenis, qui de tota vita sua consilium capit,
affectationem latere spectantem ad “aliquid amplius”. Quae affectatio
multis modis animadvertitur, eamque deprehendere possumus etiam in hominibus,
qui a nostra religione longe abesse videntur.
Inter religionum non christianarum asseclas, praecipue Buddhismi, Hinduismi et
Islamismi, iam a pluribus milibus annorum, hominum “spiritualium” turmas
invenimus, qui saepe a iuventute omnia dimittunt, ut paupertatis et castimoniae
statui se dedant, Absolutum illud quaesituri, quod est ultra rerum sensibilium
speciem, conantur condicionem perfectae liberationis consequi, ad Deum
confugiunt amore moti et fiducia, toto animo student eius absconditis obsequi
decretis. Hi arcana quadam interiore voce impelluntur, quae in eorum animis
sonat, quasi vocibus Pauli respondens: “Praeterit figura huius mundi” (1 Cor.
7, 31), eosque inducit ad maiora et mansura inquirenda: “Quae sursum sunt
quaerite” (Col. 3, 1). Hi omnibus viribus contendunt ad metam, serio
tirocinio incumbentes in animorum suorum purificationem, eo interdum
progredientes ut vitam suam amoris causa divinitati dedant. Ita se gerentes,
assurgunt tamquam viva exemplaria pro hominibus aetatis suae, quibus ipsis suis
moribus ostendunt bona aeterna primum locum obtinere prae fugacibus et aliquando
incertis rebus, quae societas praebet, in qua vivunt.
Sed in Evangelio affectatio perfectionis, spectans ad “aliquid amplius”,
ad peculiare quiddam refertur. Christus in sermone supra montem habito legem
moralem confirmat, cuius potissimum caput sunt tabulae Moseiae decem mandatorum;
sed simul his mandatis tribuit significationem novam, evangelicam.
Et omnia - uti iam dictum est - circa caritatem colliguntur, non solum ut
ad mandatum, verum etiam ut ad donum: “Caritas Christi diffusa est
in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis” (Rom. 5,
5).
In hoc novo verborum contextu probe etiam intellegitur octo Beatitudinum ratio,
qua aperitur Sermo supra montem dictus in Evangelio secundum Matthaeum (Cfr.
Matth. 5, 3-12).
In eodem verborum contextu universitas praeceptorum, ex quibus constat codex
fundamentalis doctrinae moralis christianae, summa consiliorum evangelicorum
completur, quibus singulariter exprimitur et efficitur Christi vocatio ad
perfectionem, quae est vocatio ad sanctitatem.
Cum iuvenis interrogat de eo “quod est amplius”: “Quid adhuc mihi deest?”, Iesus
eum cum amore intuetur; qui amor novam hic habet significationem. Homo a Spiritu
Sancto intus transfertur a vita secundum praecepta ad vitam secundum doni sui
conscientiam, et Iesu obtutus, plenus amoris, indicat hunc interiorem
transitum. Iesus dicit: “Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes,
et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me” (Ibid.
19, 21).
Ita plane est, iuvenes amici dilecti! Homo, christianus aptus est ad vivendum
secundum mensuram doni sui. Quin immo haec mensura non solum est maior quam
mensura solorum officiorum moralium, quae ex praeceptis innotescunt, sed est
etiam “altior” quam ea et potior. Eo enim testatur pleniorem
significationem illius vitae propositi, quam iam in iuventute instituimus. Doni
mensura gignit etiam imaginem maturam cuiuslibet vocationis
humanae et christianae, ut mox dicetur.
Nunc tamen Nobis curae est vobis loqui de peculiari significatione
verborum, quibus Christus est adulescentem illum allocutus; idque facimus
persuasum habentes Christum iisdem verbis in Ecclesia aliquos suos
iuvenes collocutores cuiusvis aetatis appellare. Illa verba eius significant
peculiarem vocationem in communitate Populi Dei. Ecclesia invenit illud
“sequere me” (Cfr. Marc. 10, 21; Io. 1, 43; 21, 23), a Christo
dictum, in origine omnis vocationis ad servitium in sacerdotio ministeriali;
quod quidem in Ecclesia catholica Latina coniungitur cum conscia et libera
caelibatus electione. Idem illud Christi “sequere me” Ecclesiae occurrit in
origine vocationis religiosae, in qua per professionem consiliorum
evangelicorum (castitatis, paupertatis et oboedientiae) vir vel mulier rationem
vitae, quam ipse Christus in terra ad effectum adduxit, agnoscunt ut
suam, propter Regnum Dei (Cfr. Matth. 19, 12). Vota religiosa
nuncupando hi statuunt peculiare amoris erga Deum super omnia dare testimonium
et simul illius vocationis ad aeternam cum Deo coniunctionem, quae ad omnes
dirigitur. Oportet tamen aliqui hoc coram ceteris singularissimo modo
testificentur.
Haec argumenta tantummodo Epistula in hac leviter tangimus, quia alibi iam
diffuse et pluries sunt tractata (Cfr., exempli causa, IOANNIS PAULI PP. II
Redemptoris Donum). Ea tamen commemoramus, quoniam in contextu orationis
Christi cum iuvene singularem accipiunt perspicuitatem, maxime quod ad
paupertatem evangelicam propositam spectat. Ea commemoramus etiam, quia Christi
vocatio verbis “sequere me” expressa, secundum hunc ipsum sensum singularem et
charismaticum, animadvertitur plerumque iam in iuventute; aliquando ipsa
aetate puerili.
Eam ob rem, vobis omnibus, iuvenes, hoc gravi momento quo vestra personalitas,
sive feminina sive masculina, adolescit, cupimus dicere: si eiusmodi vocatio
cor tuum tangit, eam ne restinxeris! Sine eam ad maturitatem vocationis
crescere! Ei operam da per precationem et mandatorum observantiam! “Messis
quidem multa” (Matth. 9, 37). Maxime opus est ut multi Christi vocatione:
“Sequere me” contingantur. Plurimi opus sunt sacerdotes secundum cor Dei
- et Ecclesiae et mundo huius temporis maxime opus est testificatione vitae
Deo sine ulla exceptione donatae: nempe testificatione eiusmodi amoris
sponsalis erga ipsum Christum, quae utique Regnum Dei in conspectum hominum
deducat illudque admoveat mundo.
Sinite ergo Christi verba iterum compleamus: de “messe multa”. Scilicet ita res
est: multa est messis haec secundum Evangelium, hacc salutis messis . . .
“Operarii autem pauci”. Fortasse hoc magis hodie animadvertitur, quam
antehac, praesertim in quibusdam nationibus, sicut et in nonnullis Institutis
vitae consecratae ac similibus.
“Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam” (Ibid.),
addit Christus. Haec verba, praecipue his temporibus, statuta ratio fiunt
precationis et actionis pro vocationibus sacerdotalibus et religiosis. Cum hac
ratione Ecclesia ad vos se convertit, iuvenes. Vos quoque: rogate! Et si
huius Ecclesiae precationis fructus in intimis animis vestris nascitur, audite
Magistrum dicentem: “Sequere me”.
9. Haec Evangelii verba spectant sine dubio ad vocationem sacerdotalem aut
religiosam; sed simul efficiunt quo altius intellegamus quaestionem vocationis
secundum sensum etiam ampliorem et principaliorem.
Possimus hic loqui de vocatione “vitae”, quae quodammodo idem est ac
illud propositum vitae, quod unusquisque vestrum tempore iuventutis
suscipit. Sed tamen, “vocatio” quiddam amplius significat quam
“propositum”: in hac altera re ego ipse sum subiectum quod illud suscipit;
et hoc melius congruit veritati personae, qualis est unaquaeque et unusquisque
vestrum. Hoc “propositum” est “vocatio”, quatenus in ea varia sentiantur
elementa, quae vocant. Haec elementa efficiunt plerumque certum quendam
ordinem valorum (qui dicitur etiam “ordo hierarchicus valorum”), e quibus oritur
forma quaedam perfecta vitae persequenda, iuvenilem animum alliciens. In hoc
rerum cursu “vocatio” fit “propositum”, et propositum incipit esse etiam
vocatio.
Sed cum coram Christo simus et considerationes nostras de iuventute
ponamus in eius colloquio cum adulescente, oportet illud “propositum vitae” cum
“vocatione vitae” altius perspiciendo comparare. Homo est animans creatus
et item filius Dei adoptivus in Christo: est filius Dei. Hinc homo
interrogat: “Quid est mihi faciendum?” in iuventute sua quaerit non solum a se
et ab aliis hominibus, a quibus possit exspectare responsionem, imprimis a
parentibus et educatoribus, sed etiam a Deo, utpote Creatore suo et patre.
Hoc quaerit in animi penetralibus, in quibus didicit cum Deo arcta necessitudine
esse coniunctus, imprimis in precatione. Is igitur quaerit a Deo: “Quid
est mihi faciendum?”; quod est consilium tuum de vita mea? Consilium in me
creando captum et paternum? Quae est voluntas tua? Nam opto eam implere.
His in condicionibus “propositum” significationem accipit “vocationis vitae”,
tamquam aliquid quod homini creditur a Deo veluti officium. Iuvenis se ad
se revocans, simulque colloquium serens cum Christo in precatione, cupit quasi
hoc aeternum consilium intellegere, quo Deus, creator et pater, in eum
fertur. Tum sibi persuadet officium sibi a Deo concreditum omnino in sua
ipsius voluntate positum esse, et simul cum variis interioribus et
exterioribus adiunctis conecti. Haec inspiciens, is qui iuvenilem agit aetatem,
puer vel puella, instituit propositum vitae suae et agnoscit hoc
propositum ut vocationem, qua vocatur a Deo.
Iuvat ideo Nos, iuvenes omnes, quibus hanc Epistulam damus, praeclarum hoc vobis
committere opus, quod cum inventione, coram Deo, vocationis vitae cuiusque
vestrum coniungitur. Illiciens opus hoc est. Est officium, quo animus capitur.
Hoc opere proficit et crescit humanitas vestra, dum vestra iuvenilis
personalitas interiorem maturitatem gradatim adipiscitur. Confirmamini in eo,
quod unusquisque et unaquaeque vestrum est, et mente ut id fiat, quod debet
fieri: pro se - pro hominibus - pro Deo.
Una cum hoc processu propriam “vocationem vitae” cognoscendi, progredi deberet
perceptio rationis, qua haec vocatio vitae est pariter vocatio “christiana”.
Est hic notandum tempore, quod fuit ante Concilium Vaticanum II, notionem
“vocationis” revocatam esse ante omnia ad sacerdotium et ad vitam
religiosam, perinde quasi Christus dixisset evangelicum illud “sequere me”
adulescenti illi, solummodo respectu eiusmodi casuum. Concilium hanc notionem
dilatavit. Vocatio sacerdotalis et religiosa suam peculiarem indolem
servavit suumque sacramentale et charismaticum momentum in Populi Dei vita.
Tamen eodem tempore renovata a Concilio Vaticano II conscientia
omnes baptizatos participes esse trium Christi munerum,
prophetici, sacerdotalis et regalis, sicut et conscientia universalis
vocationis ad sanctitatem (Lumen Gentium, 39-42), efficiunt ut omnis
vocatio vitae hominis, ut vocatio christiana, vocationi evangelicae congruat.
Illud Christi “sequere me” auditur in variis viis, quas discipuli et testes
divini Redemptoris terunt. Variis quidem modis aliquis Christi imitator fieri
potest, id est non tantum testificando Regnum eschatologicum veritatis et
amoris, verum etiam operam dando omnibus temporalibus rebus mutandis
secundum spiritum Evangelii. Hinc initium sumit etiam apostolatus laicorum,
qui ab ipsa vocationis christianae natura seiungi non potest.
Maximi ponderis sunt, ea quae ante posuimus, quoad propositum vitae, quod
praecipue iuventutis vestrae alacritati dynamicae convenit. Hoc propositum -
praeter res concretas “vitae”, quibus illud implebitur - est vobis
considerandum, ratione habita verborum, quibus Christus est adulescentem illum
allocutus.
Oportet etiam recogitetis - et quidem penitus - de baptismatis et
confirmationis significatione. Etenim in his duobus sacramentis continetur
fundamentale depositum vitae et vocationis christianae. Hinc via ad Eucharistiam
ducit, quae comprehendit plenitudinem sacramentalis elargitionis, christiano
concessae: omnes Ecclesiae divitiae in hoc Amoris sacramentum congeruntur. Item
- semper quidem respectu Eucharistiae - oportet meditari Sacramenti
paenitentiae argumentum, cuius momentum est tantum ut in christiana persona
formanda pro eo nihil substitui possit, praesertim si cum eo moderatio spiritus
coniungitur, nempe schola ordinata vitae interioris.
Haec breviter perstrinximus, etsi unumquodque Ecclesiae Sacramentum certam et
propriam congruentiam habet cum iuventute et cum iuvenibus.
Confidimus fore ut hoc argumentum subtiliter ab aliis tractetur, maxime a
pastoribus, consulto missis ut iuventuti adiutricem operam praebeant.
Ipsa Ecclesia - ut docet Concilium Vaticanum II - est “veluti sacramentum seu
signum et instrumentum intimae cum Deo unionis totiusque generis humani
unitatis” (Lumen Gentium, 1). Omnis vocatio vitae, uti vocatio
“christiana”, posita atque infixa est in sacramentalitate Ecclesiae: ea
igitur formatur per fidei nostrae Sacramenta. Haec faciunt ut a puerili aetate
nostrum veluti “ego” humanum actioni Dei salvificae aperiamus, scilicet
Sanctissimae Trinitatis. Per ea vitam Dei communicamus, germanam vitam
humanam quam maxime vivendo. Tali modo vita humana novum accipit momentum et
simul suam proprietatem christianam: conscientia officiorum, quae
Evangelium homini imponit, completur conscientia doni, quod omnia superat. “Si
scires donum Dei” (Io. 4, 10), dixit Christus, cum muliere Samaritana
colloquens.
10. In hoc amplo ambitu, in quo iuvenile vestrum, vitae propositum continetur
respectu notionis vocationis christianae, cupimus animos vobiscum, iuvenes,
intendere, ad quos haec Epistula datur, ad rem, quae quodammodo est iuventuti
cuiusque vestrum principalis. Una est haec ex vitae humanae maximis rebus et una
ex praecipuis quaestionibus, in quibus cogitatio, vis creatrix et humanus cultus
versantur. Haec est etiam unum ex potissimis argumentis biblicis, quod Nos ipsi
crebro scrutati sumus et assidue enucleavimus. Deus creavit hominem: masculum et
feminam, inserens ita in totam humani generis historiam peculiarem
“duplicitatem” cum plena aequitate, quatenus agitur de dignitate humana et
de
mira completiva ratione, quatenus agitur de divisione “attributorum”,
proprietatum et munerum, sexui virili aut muliebri hominis inhaerentium.
Quocirca hoc argumentum est, quod suapte natura insitum est in illo quod
personale “ego” cuiusque vestrum dicitur. Iuventus est illud temporis spatium,
quo magna haec res, in modum experientiae et potentiae creatricis, animam et
corpus cuiusque pueri et puellae pervadit, et in intima conscientia
manifesta fit una cum sui ipsius cognitione, tota cum multiplici sua vi
“potentiali”. Tum etiam in prospectu iuvenilis animi nova reperitur experientia:
est haec experientia amoris, quae ab initio postulat ut in illud
propositum vitae inseratur, quod iuventus sponte gignit et format.
Haec omnia habent identidem subiectivam suam expressionem non iterabilem,
suas affectionales divitas, suam vel metaphysicam pulchritudinem.
Simul haec omnia continent vehementem hortationem, ne ea corrumpatur, ne
eiusmodi divitiae deleantur neve talis pulchritudo contaminetur. Pro certo
habeatis oportet hanc hortationem ab ipso Deo manare, qui hominem creavit
“ad imaginem et similitudinem suam”, “virum quidem et mulierem”. Hoc monitum ex
Evangelio oritur et in voce conscientiarum iuvenum animadvertitur,
dummodo simplicitatem suam et nitorem servaverint: “Beati mundo corde, quoniam
ipsi Deum videbunt” (Matth. 5, 8). Ita est. Per amorem illum, qui
in vobis nascitur - et in totius vitae consilium et propositum inseritur - est
vobis Deus videndus, qui caritas est (Cfr. 1 Io. 4, 8. 16).
Rogamus ergo vos ne colloquium cum Christo intermittatis hoc spatio maximi
momenti iuventutis vestrae; quin etiam rogamus vos ut maiore etiam officio vos
devinciatis. Cum Christus dicit “sequere me”, eius vocatio potest significare:
“Ad alium etiam amorem te voco”; sed potest saepissime significare:
“Sequere me”: sequere me, qui sum sponsus Ecclesiae - sponsae meae -; veni, tu
quoque evade sponsus sponsae tuae . . . evade et tu sponsa sponsi tui. Uterque
particeps fiat illius mysterii, illius sacramenti, quod in
Epistula ad Ephesios magnum esse affirmatur: magnum dicitur “de Christo et
Ecclesia” (Cfr. Eph. 5, 32).
Multum interest ut vos, in hac etiam via Christum sequamini nec eum effugiatis,
in hac re versantes, quam merito putatis magnum vestrorum cordium eventum:
rem dicimus, quae est solummodo in vobis et inter vos. Optamus ut credatis et
persuasum habeatis hanc magnam quaestionem habere suam rationem supremam in
Deo, qui caritas est, in Deo, qui in absoluta suae divinitatis unitate est
simul communio Personarum: Patris, Filii et Spiritus Sancti. Optamus ut credatis
et persuasum habeatis huius vestri “magni mysterii” humani principium in Deo
esse, qui est Creator, et in Christo Redemptore fundari, qui, sicut sponsus,
“seipsum dedit” et omnes viros et mulieres docet “se donare” pro
plenitudine dignitatis personalis, qua unusquisque et unaquaeque vestrum pollet.
Christus nos docet amorem sponsalem.
Ingredi viam vocationis matrimonialis significat discere amorem sponsalem
in dies, in annos: amorem secundum animam et corpus, amorem qui “patiens est,
benignus est, qui non quaerit quae sua sunt . . . non cogitat malum”:
amorem, qui “congaudet veritati”, amorem, qui “omnia sustinet” (Cfr. 1 Cor.
13, 4. 5. 6. 7.). Hoc ipso amore indigetis vos, iuvenes, si futurum matrimonium
vestrum totius vitae experimento sit probandum. Quod quidem experimentum
ad ipsam pertinet essentiam vocationis, quam per matrimonium in propositum vitae
vestrae vultis inserere.
Quare Nos non desinimus orare Christum et Matrem pulchrae dilectionis pro
amore, qui in iuvenum animis oritur. Saepe in vita Nobis facultas data est
sequendi propius, quodammodo, hunc iuvenum amorem. Huius experientiae gratia
intelleximus quam essentialis sit haec quaestio, quae hic tractatur, quam
gravis et quam grandis. Opinamur futura hominis magna ex parte definiri in
semitis huius amoris, initio iuvenilis, quem tu et illa . . . quem tu et ille
invenitis in viis vestrae iuventutis. Hic est quasi quidam casus mirificus, sed
est etiam magnum officium.
Hodie principia doctrinae moralis christianae ad matrimonium pertinentia
multis in hominum consortionibus secundum falsam imaginem proponuntur.
Contenditur hominum consortionibus et etiam universis societatibus imponere
exemplar, quod ipsi auctores profitentur “progressionis indicium” “nostraeque
aetati accommodatum”. His in casibus non notatur secundum tale exemplar
virum, et fortasse imprimis mulierem, mutari ex subiecto in obiectum (obiectum
peculiaris fraudis), et totum magnum illud quod in amore continetur, ad
“voluptatem” redigi, quae etiamsi ea ambae partes fruantur, non desinit
esse in se caecus amor sui ipsius. Demum infans, qui fructus est et nova amoris
amborum veluti “incarnatio”, fit magis ac magis fastidiosa res adiuncta.
Civilis cultus materialismi, qui dicitur, nimisque rerum utendarum avidus,
pervadit hanc miram summam amoris coniugalis et paterni et materni et ei adimit
altum illud humanum, quod continet quodque ab initio etiam signo et
repercussu quodam divino interius commendatur.
Dilecti iuvenes amici! Ne siveritis a vobis has divitias auferri! Ne
inserueritis in propositum vitae vestrae, quod deforme, inane, corruptum est:
amor “congaudet veritati”. Quaerite hanc veritatem, ubi ea est
vere! Si oportet, firmi estote in obstando opinionibus, quae vulgantur et
communibus sententiis, quae propagantur. Ne amorem timueritis, qui homini
certa imponit officia! Haec officia, qualia invenitis in constanti Ecclesiae
doctrina, possunt vestrum amorem reddere amorem verum.
Si umquam alias id esset Nobis faciendum, hic praesertim cupimus votum iterare,
quod initio protulimus, id est, ut sitis “semper parati ad defensionem omni
poscenti vos rationem de ea, quae in vobis est, spe”. Ecclesia et humanum
genus vobis committunt magnam quaestionem illius amoris, quo matrimonium
nititur, familia futura. Illa et illud confidunt vos effecturos esse, ut amor
renascatur; confidunt vos eum humane et christiane pulchrum reddituros.
Humane et christiane magnum, maturum, conscium officiorum.
11. In amplo campo, ubi propositum consiliumque vitae, in iuventute captum,
obvium fit “ceteris”, rem potissimam tetigimus. Consideremus adhuc hanc gravis
ponderis rem, qua illud veluti “ego” personale nostrum patescit vitae “cum
ceteris” et “pro ceteris” in foedere matrimoniali, verbis valde significantibus
in Sacris Litteris tractari: “Relinquet vir patrem suum et matrem suam et
adhaerebit uxori suae” (Gen. 2, 24; cfr. Matth. 19, 5).
Illud “relinquet” peculiari consideratione est dignum. Historia generis humani
inde ab exordio transit - et transibit usque ad finem - per familiam.
Homo in hanc intrat ortu, quem parentibus debet: patri et matri, ut deinde,
tempore opportuno, hunc priorem ambitum vitae et amoris relinquat et ad
alium transeat. “Relinquens patrem et matrem”, unusquisque et unaquaeque
vestrum illos simul quodammodo secum portat, hereditatem multiplicem
adit, quae in iis et in eorum familia proximum initium habet et fontem. Hoc
modo, unusquisque vestrum, etsi relinquens, “manet”: hereditas, quam
adit, eum devincit illis, qui eandem ei reliquerunt quibusque multum debet. Ipsa
et ipse eandem hereditatem aliis tradent. Ideo quartum quoque decalogi mandatum
maximum habet momentum: “Honora patrem tuum et matrem tuam” (Ex. 20, 12;
Deut. 5, 16; Matth. 15, 4).
Hic, ante omnia, hereditas in eo est posita ut quis homo sit,
deinde ut homo sit in magis definita condicione personali et sociali. Hac in re
pondus habet etiam corporis similitudo cum parentibus. Sed hac maior est cuncta
hereditas humani cultus, in qua fere cotidie sermo potissimum continetur.
Parentes quemque vestrum hoc sermone uti docuerunt, qui est significatio
praecipua vinculi socialis cum aliis hominibus. Quod vinculum definitur
amplioribus ipsa familia finibus aut ambitus cuiusdam. Hi sunt fines saltem
tribus alicuius et plerumque fines populi vel nationis, in qua
nati estis.
Hac ratione hereditas familiaris dilatatur. Per educationem familiarem certum et
definitum humanum cultum participatis etiam populi vestri vel nationis
historiam participatis. Vinculum familiare significat simul annumerari inter
communitatem familia maiorem et aliud etiam fundamentum identitatis personae. Si
familia est prima uniuscuiusque vestrum educatrix, pariter - per familiam
- educatrix est tribus, educator populus, educatrix natio, cui coniungimur
unitate humani civilisque cultus, linguae et historiae.
Haec hereditas est etiam vocatio sensu ethico accepta. Fidem accipiendo
et hereditate adipiscendo valores et omnia, quae cultus propriae societatis,
nationis, historia continent, unusquisque et unaquaeque vestrum quoad
spiritum augetur in sua ipsius humanitate. Subit hic mentem parabola de
talentis, quae a Creatore accipimus per parentes nostros nostrasque
familias, et etiam per communitatem nationis, cuius participes sumus. Respectu
huius hereditatis non licet nobis desides esse, nedum neglegentes, sicut
ultimus servorum illorum fecit, qui in parabola de talentis recensentur (Cfr.
Matth. 25, 14-30; Luc. 19, 12-26).
Omnia nobis sunt facienda, quae possumus, ut hanc hereditatem spiritalem
accipiamus, confirmemus, teneamus, amplificemus. Hoc est magnum omnium
societatum officium, praesertim fortasse earum, quae sui iuris esse
incipiunt, aut earum, quae periculo obstare debent ne haec eadem ratio, ex qua
sui iuris sunt, et suae nationis essentialis identitas aut extrinsecus
destruantur aut intrinsecus dissolvantur.
Ad vos scribentes, iuvenes, nitimur animo percipere implicatas et diversas
condiciones tribuum, populorum, nationum in orbe terrarum. Vestra
iuventus vestrumque vitae propositum, quod unusquisque et unaquaeque vestrum
iuvenili tempore suscipit, historiae harum diversarum societatum ab
initio sunt inserta, idque fit non “extra”, sed potissimum “intus”. Hoc
vobis efficitur quaestio conscientiae familiaris ac deinde nationis: quaestio
quidem, quae ad cor attinet, ad conscientiam. Notio “patriae” progreditur
proxime cum notione familiae coniuncta et quodammodo altera in alterius finibus.
Vos gradatim, hoc sociale vinculum experientes, vinculo familiari amplius,
incipitis in vos suscipere bonum commune illius maioris familiae, quae
est “patria” terrena cuiusque vestrum. Illustres homines historiae nationis, tum
antiquae tum huius aetatis, vestram quoque iuventutem regunt et eum fovent
profectum socialem, qui saepius “amor patrius” appellatur.
12. En ergo huic familiae et societatis copulationi, quae est patria vestra,
pedetemptim inseritur argumentum, quod cum parabola de talentis arcte
conectitur. Per gradus enim vos illud “talentum” vel “talenta” illa agnoscitis,
quae cuiusque vestrum sunt propria, incipientes iis modo fecundo uti eaque
multiplicare: quod fit per laborem.
Quam ingens est hac in provincia copia
viarum, facultatum, studiorum! Ne exempli quidem gratia haec omnia recensemus,
quia periculum est ne plura omittamus, quam quae considerare possimus. Totam
igitur illam varietatem et multiplicitatem viarum praesumimus. Ea ostendit etiam
multiplicem inventionum thesaurum, quem iuventus secum portat. Evangelium
revocando, licet affirmare iuventutem tempus esse, quo talenta discernantur;
estque pariter tempus, quo itinera varia ineuntur, in quibus tota humana
industria, labor et vis creatrix progressa sunt et progredi pergunt.
Vota facimus ut omnes vosmet ipsos pervideatis in his itineribus. Optamus
ut et ingrediamini cum cura, cum diligentia, cum alacritate. Labor -
quilibet labor - virium contentioni coniungitur: “In sudore vultus tui
vesceris pane” (Gen. 3, 19), et in hac experientia contentionis virium
unusquisque et unaquaeque vestrum inde a prima aetate partem habet. Labor
tamen hominem simul format ratione peculiari et aliquo modo creat.
Itaque semper de virium contentione agitur, quae vim habet creatricem.
Haec non solum ad opus inquisitionis aut, universe, ad cognitionale opus
intellectus pertinent, sed etiam ad communes corporis labores, in quibus specie
nulla inest “vis creatrix”.
Labor proprius temporis iuventutis est imprimis praeparatio ad laborem
aetatis maturae, obque eam rem cum schola coniunctum. Dum ergo haec verba
vobis, iuvenes, scribimus, cogitamus de omnibus scholis, quae sunt in toto
terrarum orbe, quibus vita vestra iuvenilis sociatur multos per annos, ex ordine
in diversis gradibus, pro processu mentium et propensionibus: a ludis
litterariis ad studiorum Universitates. Cogitamus etiam de cunctis personis
adultis, fratribus et sororibus Nostris, qui sunt praeceptores vestri,
educatores, iuvenum mentium et iuvenum ingeniorum moderatores. Quantum est eorum
officium! Quam peculiare onus, quod in se recipiunt! Sed quantum est etiam
meritum eorum!
Cogitamus, denique, de iis iuvenum turmis, vestrorum aequalium, qui - in
quibusdam praecipue societatibus et in quibusdam locis - institutione carent,
saepe etiam ipsa elementaria institutione. Haec continuo et Instituta provocant,
quorum interest, tum nationalia tum internationalia, ut eiusmodi rerum
condicionibus necessariis progressibus consulatur. Institutio enim unum
est ex primariis bonis cultus civilis. Ea singularis momenti est pro
iuvenibus. Ex ea etiam magnam partem pendent universae societatis futura.
Sed cum argumentum tractamus institutionis, studii, scientiae et scholarum,
quaestio oritur, quae ad hominem, et praesertim ad iuvenem, maximum habet
momentum. Est haec quaestio de veritate. Veritas est lumen mentis
humanae. Namque si ea, iam a iuventute, cognoscere nititur res secundum varia
earundem pondera, hoc propterea facit ut veritatem possideat: ut ex veritate
vivat. Talis est animi humani conformatio: sitis veritatis est eius
fundamentalis cupiditas et significatio.
Christus autem dicit: “Cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos” (Io.
8, 32). Ex verbis, quae in Evangelio continentur, haec sine dubio in iis sunt
annumeranda, quae summi sunt ponderis. Ea etenim totum, quod est homo,
respiciunt. Ea explanant in quibus rebus veluti inaedificentur introrsus, pro
spiritus humani mensuris, dignitas et magnitudo hominis propriae.
Cognitio vero, quae hominem liberat, non in sola institutione est posita, etsi
in Universitatibus studiorum traditur, - potest enim vel ad illitterarum
pertinere; haec tamen institutio, ut cognitio rerum iuxta methodum ordinata,
debet huic dignitati et magnitudini servire. Ea igitur servire debet veritati.
Ministerium veritatis etiam in labore praebetur, ad quem exercendum
vocabimini post expletum vestrae institutionis curriculum. In schola debetis
facultates ingenii, rerum technicarum et practicarum adipisci, quae efficient ut
vestro munere frugifere fungamini in magno laboris humani campo. Sed si verum
est scholae esse ad laborem praeparare, etiam ad opus manuum, verum quoque
est ipsum laborem magnorum et gravium valorum esse scholam; nam quandam
quasi eloquentiam labor habet, quae efficaciter animi culturae hominis prodest.
Ex ratione tamen inter institutionem et laborem, quae propria est societatis
huius temporis, gravissimae oriuntur quaestiones indolis practicae.
Illam praesertim difficultatem significamus, quae ad coactam operum vocationem
spectat et, in universum, ad operis faciendi penuriam, quae multis modis
iuveniles generationes totius mundi premit. Eadem - sicut bene nostis - alias
infert quaestiones, quae ab annis scholae circa futura incertitudinem animis
vestris offundunt. Vos quaeritis: Opusne me est societati? Inveniamne et ego
congruentem laborem, unde in mea ipsius sim potestate? unde meam familiam
constituere possim in honestis vitae condicionibus et, ante omnia, in domo, quae
mea sit? Ad summam, verumne est societatem meam operam adiutricem
exspectare?
Harum interrogationum pondus Nos movet ut etiam hac oblata occasione rerum
publicarum moderatores et omnes, quorum est oeconomiae et profectui nationum
prospicere, commonefaciamus laborem ius hominis esse ideoque eum esse
comparandum, curas de eo sedulissimas adhibendo et in temperatione rerum
oeconomicarum imprimis cavendo ut aptas laboris occasiones omnibus praebeantur,
ante omnia iuvenibus, qui hodie persaepe patiuntur coactam operum vacationem.
Omnes persuasum habemus “laborem esse hominis bonum - ac quidem humanitatis eius
- quia per eum homo non solum mutat naturam, suis necessitatibus eam
accommodans, sed etiam se ipsum ut hominem perficit, immo quodammodo
magis homo evadit” (IOANNIS PAULI PP. II Laborem Exercens, 9).
13. Id quod spectat ad scholam veluti institutionem et ambitum, in se certe
pertinet ad iuventutem imprimis. At, nostra quidem sententia, verborum supra
memoratorum Christi eloquentia circa veritatem magis etiam iuvenes ipsos tangit.
Si enim non dubitatur quin familia educet, quin schola instituat et educet,
simul vero actio tum familiae tum scholae imperfecta manebit (immo et fieri
poterit infecta), si unusquisque et unaquaeque vestrum, iuvenes, non per
se opus propriae educationis susceperit. Familiaris et scholaris institutio
vobis solum nonnulla elementa ad sui educationis opus potest suppeditare.
Et hac in re verba Christi: “Cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos”,
fiunt essentiale quoddam propositum. Iuvenes - si loqui ita par est - innatum
sibi habent “veritatis sensum”. Libertati autem inservire veritatem
oportet: iuvenibus etiam sua sponte inest “libertatis cupido”. Quid vero
significat liberum esse? Significat propriam libertatem in veritate adhibere
scire - esse “revera” liberum. Esse revera liberum haudquaquam significat
omnia, quae mihi placent, facere vel quae agere cupio. In se enim libertas
regulam veritatis complectitur, veritatis disciplinam. Esse revera liberum
significat propria libertate uti ad id quod verum est bonum. Porro
igitur: esse revera liberum significat hominem esse rectae conscientiae,
respondere de se, “pro aliis” esse hominem.
Quae omnia ipsum interiorem nucleum efficiunt illius quam educationem
nominamus atque imprimis illius quam educationem sui appellamus. Ita est: sui
educatio! Etenim talis interior structura, ubi “veritas nos liberos facit”, non
potest “extrinsecus” solum exstrui. Quemque “intrinsecus” eam efficere necesse
est - aedificare illam in labore, cum perseverantia ac patientia (id quod
non semper facile accidit iuvenibus). Quae omnino aedificatio vocatur sui
educatio. De ea loquitur etiam Dominus Iesus, cum praedicat: solum “in
patientia” possidere possumus nostras “animas” (Cfr. Luc. 21, 19).
“Possidebitis animas vestras”: en sui educationis fructus.
In his omnibus novus modus invenitur considerandi iuventutem. Non sane iam
agitur de aliquo vitae proposito simplici, quod in posterum implendum erit. Nam
illud in adulescentia iam impletur, si per laborem et institutionem ac
praesertim per ipsam sui educationem creamus vitam ipsam, iacientes
fundamenta serioris progressionis personalitatis nostrae. Sic profecto dici
potest iuventus “fictrix quae omnem sculpit vitam”; atque forma, quam ea
impertit concretae ipsi humanitati cuiusque vestrum, in totam stabilitur vitam.
Quod, si magnam vim positivam prae se fert, pro dolor!, negativam vim
pariter magnam potest habere. Obstringere oculos vobis non licet coram
periculis, quae vobis insidiantur ipso iuventutis tempore. Nam et illa signare
valent omnem dein vitam.
Verbi gratia indicamus invitamentum ad exasperatam quandam rerum omnium
censuram, quae universa velit in controversiam adducere atque retractare; vel
incitamentum ad perpetuam dubitationem de bonis translaticiis, unde facile quis
in genus aliquod prolabitur cynicismi impudentis, quoties interest quaestiones
dirimere de opere, de vitae curriculo, vel de coniugio ipso. Et quomodo silentio
transire possumus etiam illecebram illinc proficiscentem, quod praesertim in
nationibus prosperioribus amplificatur mercatura oblectamentorum, quae homines
abstrahit a serio vitae officio atque instituit ad desidiam, ad caecum sui
ipsius amorem, ad segregationem a ceteris? Carissimi iuvenes, minatur vobis usus
perversus artis praeconiorum publicorum, quae naturae inclinationem suffulcit ad
laborem fugiendum, dum promittit se cuique cupiditati statim satis facturam;
eodem autem tempore rerum consumendarum studium, cum illa coniunctum, hominibus
persuadet ut se ipsos perficiant maxime bonis materialibus fruendo. Quot demum
iuvenes, pervicti fascinatione fallacium somniorum, sese dedunt impulsui
effrenato instinctuum vel in viis specie promissorum plenis at revera sine
exspectationibus proprie humanis ambulant obviam periculis! Oportere hic rursus
putamus ea repeti, quae iam in Nuntio scripserimus, quem vobis nominatim
dedicaverimus ob diem ad pacem fovendam toto orbe terrarum: “Vestrum invitari
nonnulli possunt ut a propriis officiis refugiant in fallaces orbes potionum
alcoholicarum et medicamentorum psychotropicorum, in transeuntes sexus rationes
sine ulla matrimonii familiaeque obligatione, in indifferentis animi affectus,
in cynicismum ac violentiam. Cavete vobis a mundi deceptione, qui perperam
usurpare studet vel declinare vires vestras et acrem validamque inquisitionem in
beatitudinem vitaeque ipsius sensum” (IOANNIS PAULI PP. II Nuntius ob
celebrandum diem ad pacem fovendam toto orbe terrarum dicatum, MCMLXXXV, 3,
die 8 dec. 1984: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, VII, 2 (1984) 1554).
Haec singula perscribimus vobis ut vehementem, qua tenemur, erga vos
sollicitudinem testemur. Si enim oportet vos esse “paratos semper ad defensionem
omni poscenti vos rationem de ea, quae in vobis est, spe”, ideo omne, quod
huic minatur spei, nostrum angorem elicere debet. Eosque universos, qui
variis quidem illecebris ac speciebus adulescentiam vestram corrumpere student,
commonefacere debemus Christi vocum, quibus de scandalo loquitur eiusque
auctoribus: “Vae autem illi, per quem scandala veniunt! Utilius est illi, si
lapis molaris imponatur circa collum eius et proiciatur in mare, quam ut
scandalizet unum de pusillis istis” (Luc. 17, 1 s.).
Ponderosa dicta! Eius praesertim in ore, qui amorem revelaturus venit.
Propterea, qui intento animo perlegat haec ipsa Evangelii verba, sentiat oportet
quam intima sit repugnantia inter bonum et malum, virtutem inter et peccatum.
Clarius etiam animadvertere debet quantum ponderis habeat in Christi
conspectu iuventus uniuscuiusque vestrum. Amor enim ipse in iuvenes haec
gravia dictavit asperaque verba. In eis quasi quaedam vocis imago reperitur ex
evangelica collocutione Christi cum adulescente, ad quam Epistula haec perpetuo
refertur.
14. Sinite Nos hanc meditationum Nostrarum partem absolvere dicta illa
revocando, quibus Evangelium ipsam Iesu Nazareni iuventutem exponit. Brevia
quidem ea sunt, tametsi triginta annorum spatium amplectuntur ab illo peractorum
in domicilio familiari iuxta Mariam et Ioseph fabrum. Lucas evangelista narrat:
“Et Iesus proficiebat sapientia et aetate et gratia apud Deum et homines” (Ibid.
2, 52).
Iuventus itaque “profectus” seu incrementum est. Consideratis autem eis omnibus,
quae hoc de argumento sunt iam dicta, illa Evangelii vox videtur insigniter
pressa et significans. Profectus “aetate” refertur ad naturalem hominis
coniunctionem cum tempore: quod quidem incrementum est velut “ascendens” aetas
in toto hominis curriculo. Huic praeterea respondet tota maturitas animi
corporisque: augmentum est cunctarum virium, quibus constituitur
plerumque singularis homo. At necesse omnino est huic progressioni conveniat
etiam profectus “sapientia et gratia”.
Vobis universis, dilecti iuvenes amici, talem “profectum” omnino exoptamus. Dici
enim potest per illum iuventus proprie vereque esse iuventus. Hoc
namque pacto propriam ea accipit nec umquam iterabilem naturam. Hoc item pacto
tribuitur et unicuique vestrum, secundum personalem vestram et “communitariam”
experientiam, uti bonum peculiare. Simili deinde pacto confirmatur etiam
in adultorum hominum experimento, qui post se iam adulescentiam reliquerunt
quique ab aetate illa “ascendente” transeunt ad aetatem “descendentem” tota in
vitae summa.
Sit igitur iuventus “profectus” seu incrementum oportet, quod secum ferat
progrediens augmentum omnium, quae sunt vera et bona et pulchra, etiam cum
“extrinsecus” coniungitur cum dolore, cum amissione carorum propinquorum cumque
patientia mali, quod sine intermissione in mundo, ubi vivimus, adest.
Iuventutem “incrementum” esse decet. Cuius rei causa summi profecto interest ut
quis aspectabilem mundum contingat, orbem videlicet naturae. Haec
necessitudo aliter per iuventutem locupletat nos quam ipsa scientia de mundo “ex
libris hausta”. Directo scilicet ea ditat nos. Asseverari licet nos, naturam sic
semper attingentes, suscipere in vitam humanam nostram mysterium creationis
ipsum, quod ante nos recludatur incredibili quadam abundantia varietateque
rerum aspectabilium ac simul continuo nos alliciat ad id quod abscondatur
quodque haud videatur. Sapientia - sive per oraculum librorum instinctu
divino conscriptorum (Cfr., ex. gr., Ps. 104 (103); Ps. 19 (18); Sap. 13,
1-9; 7, 15-20) sive ceteroqui per multorum eximiorum ingeniorum testificationem
- videtur sua in luce ponere multipliciter “perlucidam mundi
speciem”. Prodest homini mirandum hunc evolvere librum, qui est “liber
naturae” unicuique nostrum reseratus Id quod iuvenis mens et cor in ipso legunt,
penitus concinere videtur cum sapientiae cohortatione: “Posside
sapientiam, posside prudentiam . . . Ne dimittas eam, et custodiet te, dilige
eam, et servabit te” (Prov. 4, 5 s.).
Nostrae aetatis homo, praesertim in provincia technici cultus atque industriae
quaestuosae usquequaque progressae, factus maximum in modum est explorator
ipsius naturae, quam haud raro ad proprias utilitates tractat, dum sic plures
eius opes ac venustates delet et loca ipsa naturalia suae terrestris
vitae coinquinat. Sed homini contra est data natura etiam uti argumentum
admirationis contemplationisque, nempe tamquam magnum mundi speculum. In ea enim
refertur Conditoris foedus cum eius creatura, cuius veluti centrum
in homine est positum iam inde a principio, recta via creato “ad imaginem” sui
Creatoris.
Quapropter vobis, iuvenes, cupimus ut profectus “aetate et sapientia” per hanc
necessitudinem cum natura eveniat. Facite ut huic requem interdum coniunctio
haec cum natura secum affert, maxime cum assequi studemus metas valde arduas.
Labor hic vim habet creatricem simulque elementum continet sanae quietis, quae
necessaria est perinde ac studium et opus.
Appellationem suam etiam biblicam habet hic labor ac nisus, nominatim apud
sanctum Paulum, qui omnem christianam vitam certamini in curriculorum stadio
(Cfr. 1 Cor. 9, 24-27) comparat.
Quisque et quaeque vestrum indiget huius fatigationis ac nisus, quibus videlicet
non corpus dumtaxat probatur et firmatur, verum totus etiam homo laetitiam
experitur sui dominandi necnon superandi impedimenta resque adversas.
Haec sine dubio una est partium illius “incrementi”, quod iuventutem designat.
Similiter optamus ut hic “profectus” contingat per consortionem cum operibus
hominis, immo vero potius cum hominibus vivis. Quod sunt opera, quae
progredientibus saeculis homines patraverunt! Quam magna eorum praestantia et
varietas! Videtur iuventus acriter percipere veritatem et bonum et
pulchritudinem, quae in hominis iacent operibus. Si necessitudine attingimus ea
opera in ordine tot diversarum cultus humani formarum, tot artium ac tot
disciplinarum, discimus nos veritatem de homine (adeo insigniter
declaratam in Psalmo 8), quae quidem veritas potest effingere altiusque
pervadere humanitatem cuiusque nostrum.
At inquirimus peculiariter in hominem colendis rationibus consortii cum
hominibus. Per tale consortium necesse est iuventus efficiat ut “proficiatis
sapientia”. Illud enim tempus est, quo novae ineuntur necessitudines,
societates et amicitiae, maioris quidem ambitus quam solius familiae. Amplus
panditur campus experientiarum, quae non modo pondus habent ad cognoscendas res,
sed eodem tempore etiam ad educandum moresque conformandos. Omne hoc
experimentum iuventutis perutile erit, quoniam in unoquoque et unaquaque vestrum
sensum criticum gignet imprimisque facultatem discretionis inter ea
cuncta, quae sunt humana. Beata erit haec iuventutis experientia, si paulatim ex
ipsa didiceritis essentialem veritatem de homine - de unoquoque homine ac
de vobis ipsis -, quae veritas ita praeclaris verbis Constitutionis pastoralis
Gaudium et Spes inscriptae breviter perstringitur: “Hominem, qui in terris sola
creatura est quam Deus propter seipsam voluerit, plene se ipsum invenire non
posse nisi per sincerum sui ipsius donum” (Gaudium et Spes, 24).
Discamus igitur hoc modo cognoscere homines, quo plenius ipsi simus homines per
hanc facultatem “nos donandi”: esse homines “pro aliis”. Talis
autem de homine veritatis - talis anthropologiae - culmen, quod assequi
non possumus, invenitur in Iesu Nazareno. Quocirca iuventus etiam eius
est tanti momenti, dum scilicet “proficiebat sapientia . . . et gratia apud Deum
et homines”.
Precamur etiam hoc “incrementum” vobis per necessitudinem cum Deo.
Ratione quidem obliqua, prodesse ei potest necessitudo cum natura hominibusque;
sed recta via proficit ipsi potissimum oratio. Orate et discite orare!
Recludite ante eum corda vestra et vestras conscientias, qui vos melius
perspicit quam vosmet ipsi. Loquimini cum illo! Scrutamini altius Dei viventis
Verbum, Sacris Scripturis lectitandis ac ponderandis.
Hae viae rationesque sunt, quibus ad Deum aceditur et cum eo initur
necessitudo. Reminiscimini mutuam hanc esse rationem. Deus respondet enim
maxime “gratuito sui ipsius dono”, quod donum sermo biblicus “gratiam” nuncupat.
In Dei igitur gratia contendite vivere!
Quae omnia ad argumentum “incrementi” seu profectus pertinent, de quo scribentes
praecipuas solum quaestiones eius efferimus; earum quippe unaquaeque fusiorem
accipere potest enucleationem. Quod optamus ut contingat variis in
societatibus iuvenilibus et coetibus, in motibus et consociationibus, quae
complures adsunt singulis in nationibus continentibusque, dum quaeque dirigitur
propria a se enodata ratione operis spiritalis atque apostolatus.
Instituta haec, in quibus Ecclesiae Pastores partem habent, cupiunt
adulescentibus viam demonstrare illius “profectus”, qui certo quodam modo
efficit evangelicam iuventutis definitionem.
15. Ecclesia respicit iuvenes; immo praecipue se ipsam in iuvenibus conspicit:
in vobis nempe universis atque in unoquoque et unaquaque vestrum. Hoc iam a
primordiis factum est, temporibus scilicet apostolorum. Sancti Ioannis nimirum
verba in ipsius Prima Epistula insigne possunt testimonium esse: “Scribo vobis,
adulescentes: Vicistis Malignum. Scripsi vobis, parvuli: Nostis Patrem . . .
Scripsi vobis, adulescentes: Fortes estis, et verbum Dei in vobis manet”
(1 Io. 2, 13 s.).
Apostoli autem voces adduntur colloquio Christi cum adulescente, de quo in
Evangelio, ac resonant valida quidem vocis imagine a generatione in
generationem.
Nostra porro aetate, exeunte videlicet secundo post Christum millennio, etiam
Ecclesia se in iuvenibus conspicit. At quomodo Ecclesia se ipsam intuetur?
Concilii Vaticani II doctrina sit eius rei testimonium singulare. Videt quidem
se Ecclesia veluti “sacramentum seu signum et instrumentum intimae cum
Deo unionis totiusque generis humani unitatis” (Lumen Gentium, 1).
Contuetur ergo se sociatam cum maxima hominum familia continenter augescente. In
modis universalibus se ipsa contemplatur. In viis oecumenismi se videt,
unitatis scilicet christianorum omnium, pro qua Christus ipse oravit quaeque
aetate nostra sine ulla controversia urgetur. In colloquio cum assectatoribus
etiam religionum non christianarum omnibusque bonae voluntatis hominibus
se ipsam intuetur. Talis autem collocutio est colloquium salutis, quod paci
quoque in mundo proficere oportet necnon iustitiae inter homines.
Vos, iuvenes, Ecclesiae spes estis, quae hoc videlicet pacto se ipsam conspicit
suumque in mundo munus. Loquitur ea vobiscum hoc de munere. Novissimus
nuntius, die primo mensis Ianuarii huius anni MCMLXXXV, ad pacem fovendam toto
orbe terrarum editus, est huius rei testificatio. Ipse enim vobismet
nominatim est inscriptus secundum certam illam sententiam ac persuasionem:
“Pacis viam simul iuvenum esse viam” (“Pax et iuvenes coniuncte progrediuntur”).
Quae quidem persuasio est invitatio eodemque tempore obligatio: rursus nempe id
agitur ut sitis “parati semper ad defensionem omni poscenti vos rationem de ea,
quae in vobis est, spe”, quae vobis adhaeret. Prout intellegitis, spes ista ad
praecipuas postulationes itemque universales spectat.
Cotidie inter caros vestros versamini. Ambitus vero ille paulatim dilatatur.
Maior usque hominum numerus communicat vitam vestram et ipsi vos detegitis
lineamenta communionis, quae ad eos vos ligat. Ferme semper haec communitas
est quodam modo distincta. Differt enim, sicut animadvertebat ac dicebat
Concilium Vaticanum II sua in Constitutione dogmatica de Ecclesia necnon in
Constitutione pastorali de Ecclesia in mundo huius temporis. Nonnumquam enim
iuventus vestra conformatur in ambitibus uniformibus, quod ad religiones
attinet, nonnumquam in condicionibus diversis religione vel etiam in
limite inter fidem atque infidelitatem, sive haec latet sub agnosticismi aut
atheismi forma multiplicibus rationibus picti.
Videntur tamen, positis quibusdam quaestionibus, hae multiplices ac variae
iuvenum communitates admodum similiter sentire et cogitare et contra
agere. Videntur exempli gratia inter se devinciri aequali prorsus iudicio et
sensu de hoc: quod centena hominum milia versantur in maxima egestate, quin immo
inedia intereunt, dum eodem simul tempore incredibiles pecuniarum summae
impenduntur in atomica fabricanda arma, quorum cumulata copia iam nunc importare
potest sui ipsius destructionem ipsi hominum generi. Aliae similes praeterea
contentiones sunt ac minationes, ea quidem amplitudine, quae adhuc per
humani generis historiam numquam est cognita. His de rebus sermo fit in supra
commemorato nuntio ineuntis anni; quapropter eas quaestiones praetermittimus.
Nobis omnes conscii sumus futurum prospectum vitae amplius decies milies
centenorum milium hominum, vergente ad finem altero post Christum millennio,
praemonstrare videri possibilitatem calamitatum et cladium magnitudinis
reapse “apocalypticae”.
Hoc in rerum statu, iuvenes, vos merito interrogare potestis superiores
generationes: Cur ad hoc est perventum? Quare talis effecta est condicio
periculorum pro humana familia in hoc terrarum orbe? Quaenam sunt causae
iniustitiae, quae ferit oculos? Cur tot homines fame pereunt? Tot
profugorum millena milia ad diversarum nationum fines? Toties principalia
hominis iura conculcantur? Tot carceres et campi detinendis captivis,
tanta meditata violentia, tot occisiones innocentium, tot
hominibus illatae violentiae atque cruciatus, tot vexationes hominum
corporibus et conscientiis inflictae? Quae inter omnia etiam id acidit ut
homines aetate florentes sint, quorum conscientia gravetur tot innocentium
caede, quoniam ipsis persuasum vehementer sit hac sola ratione - terroris
nempe praeparati et cogitati - mundum fieri meliorem posse. Vos igitur
rursus quaeritis: quare?
Singula haec, iuvenes, interrogare vobis licet; quin immo interrogare vos
oportet! Agitur enim de mundo, in quo hodie vivitis et cras vivere
debebitis, cum maturioris aetatis homines iam transierint. Non sine causa ergo
rogatis vos: Cur adeo immensa hominum progressio - quae cum alia non
potest conferri ulla aetate priore historiae - in regione scientiarum ac
technicae artis; cur progressio in dominatu materiei per hominem
convertitur tot rationibus adversus hominem? Iure quidem percontamini
insuper, cum affectu quidem interioris trepidationis: Potestne hic rerum
status revolvi? Potestne ipse mutari? Poterimusne nos eum immutare?
Hoc recte quidem interrogatis. Ita est. Et haec praecipua interrogatio est in
vestrae generationis ambitu.
Qua porro sub forma protrahitur vestra cum Christo collocutio aliquando
in Evangelio incohata. Adulescens ille quaesivit: “Quid faciam, ut vitam
aeternam percipiam?”. Atque vos quaestionem movetis secundum tempora,
quibus vos iuvenes estis: quid nos facere necesse est ne vita - vita hominum
virens - convertatur in mortis atomicae veluti sepulcretum? Quid nobis est
faciendum ne peccatum universalis iniustitiae nobis dominetur? Peccatum
dicimus ipsius despicientiae hominis ac neglegentiae dignitatis illius, licet
plurima proferantur, quae iura ipsius confirmant. Quid nos facere oportet?
Ac rursus: Sciemusne nos id efficere?
Respondet autem Christus, haud secus ac iam primo Ecclesiae saeculo responderat
iuvenibus Apostoli verbis: “Scribo vobis, adulescentes: Vicistis Malignum.
Scripsi vobis, parvuli: Nostis Patrem . . . Scripsi vobis, adulescentes:
Fortes estis, et verbum Dei manet” (1 Io. 2, 13 s.). Quae Apostoli
dicta, duobus ante annorum milibus pronuntiata, simul sunt etiam responsio
aetati nostrae data. Utuntur enim simplici vehementique sermone fidei,
qui victoriam secum infert de malo, quod est in mundo: “Et haec est victoria,
quae vicit mundum: fides nostra” (Ibid. 5, 4). Vim suam hae voces
accipiunt de experientia, apostolica ac posteriorum generationum
christianarum, Crucis ac Resurrectionis Christi. Qua in experientia totum
confirmatur Evangelium. Inter alia vero etiam corroboratur veritas, quae
continetur colloquio a Christo cum adulescente habito.
Immoremur igitur, in extrema hac Epistula, hisce in apostolicis dictis,
quae confirmatio simul vobis sunt ac provocatio. Sunt autem et responsio.
Agitatur in vobis, in iuvenilibus pectoribus vestris, desiderium germanae
fraternitatis inter omnes homines, sine partitionibus atque dimicationibus
et distinctionibus. Ita sane! Fraternitatis multiplicisque coniunctionis vos,
iuvenes, vobiscum portatis desiderium neque certe desideratis mutuam
hominis contentionem contra hominem qualibet sub specie. Nonne porro haec
fraternitatis cupido - homo alterius est hominis proximus! homo pro altero
homine est frater! - testificatur forsitan id ipsum: quod “nostis Patrem”
(uti Apostolus scribit)? quandoquidem ibi tantum fratres sunt, ubi aliquis est
pater. Et ibi dumtaxat, ubi Pater est, homines sunt fratres.
Vos ideo si fraternitatis desiderium geritis in vobis ipsis, id significat
omnino: “Verbum Dei in vobis manet”. Ea quidem doctrina in vobis
subsistit, quam Christus attulit quaeque merito nomen habet “Laeti Nuntii”.
Haeret autem in labiis vestris, vel in cordibus saltem defigitur, precatio
Domini, quae a verbis incipit: “Pater noster”. Quae oratio Patrem
patefaciens confirmat simul homines esse fratres; atque secundum interiorem suam
sententiam adversatur omnibus agendi rationibus conceptis ex principio
pugnae hominum adversus homines quavis sub forma. Oratio “Pater noster”
amovet hominum animos ab inimicitia et odio, violentia et terrore, discriminibus
condicionibusque, in quibus hominis dignitas eiusque iura conteruntur.
Scribit Apostolus adulescentes vos fortes esse, quod verbum Dei in vobis
manet, illa videlicet doctrina, quae Evangelio Christi continetur quaeque
precatione “Pater noster” perstringitur. Etiam. Fortes estis his ex praeceptis
divinis; fortes estis hac ex oratione. Fortes estis, cum ipsa vobis inserat
amorem, benevolentiam, observantiam erga hominem, eius vitam, dignitatem,
conscientiam, opiniones ipsius et iura. Si “nostis Patrem”, fortes estis virtute
fraternitatis humanae.
Estis autem fortes etiam ad pugnam: non sane ad pugnam contra hominem,
obtentu cuiusvis ideologiae aut praxis a radicibus Evangelii ipsis avulsae, at
fortes pro contentione adversus malum, adversus malum verum: contra id
omne, quod Deum offendit, contra iniuriam omnem omnemque quaestum iniquum,
adversus omne falsum ac mendacium, adversus illud omne, quod offendit et deicit,
contra omnia, quae consortionem humanam corrumpunt ac mutuam necessitudinem,
adversus omne scelus in vitam intentum, contra quodlibet peccatum.
Scribit Apostolus: “Vicistis Malignum”! Et ita profecto est. Reverti
perpetuo oportet ad mali peccatique radices in historia generis humani
rerumque universitatis, quemadmodum rediit Christus ad eas ipsas radices in suo
mysterio paschali Crucis ac Resurrectionis. Dedecet timere nominatim appellare
primum mali artificem: Malignum. Artificium, quod adhibebat hic et adhibet,
in eo quidem est positum ut sese non indicet ut malum, quod inde a principio
inseruerat, ex homine ipso crescat, ex institutis ipsis necnon ex vinculis
necessitudinis inter homines, inter omnium nationum ordines . . . ut magis ac
magis fiat illud peccatum “structurarum” utque minus semper designari
possit tamquam peccatum “personale”; ut igitur homo magis aliquo modo
“liberatum” sentiat se a peccato, at tamen magis eodem tempore in eo radicetur.
Asseverat Apostolus: “Adulescentes: fortes estis”: necesse dumtaxat est
“verbum Dei in vobis” maneat. Tunc estis fortes: sic enim pertingere
poteritis ad mali absconditas machinationes eiusque radices et ita pedetemptim
commutare mundum, transformare eum humanioremque reddere ac
magis fraternum simulque magis ad Deum pertinentem. Mundum quidem a
Deo non licet revelli nec Deo opponi neque licet hominem a Deo abstrahi eique
opponi. Id namque naturae mundi adversaretur ipsiusque hominis naturae: istud
esset adversus intimam rerum veritatem, quae totam constituit
“realitatem” (Cfr. S. AUGUSTINI Confessiones, I, 1: CSEL 33, 1).
Profecto cor hominis est inquietum, donec in Deo requiescat. Hae sancti
Augustini, viri eximii, voces praesentem suam utilitatem numquam amittunt.
16. Agite ergo, iuvenes amici! vestris in manibus hanc deponimus Epistulam, quae
tramitem sequitur collocutionis Christi cum adulescente in Evangelio narratae
quaeque ex Apostolorum testificatione necnon priorum aetatum christianarum
profluit. Vobis has Litteras concredimus volvente hoc Anno Iuventuti dicato, dum
ad alterius millennii finem propinquamus. Eam vobis tradimus hoc anno, quo
vicesima anniversaria memoria recolitur Concilii Vaticani II ad finem perducti,
quod iuvenes “spem Ecclesiae” appellavit (Gravissimum Educationis, 2) atque ad iuvenes illius temporis -
quemadmodum ad eos qui nunc sunt et qui quavis erunt aetate - “extremum illum
Nuntium” direxit, in quo Ecclesia esse perhibetur quasi veri nominis iuventus
mundi, talis, quae “ea possideat, quae vigorem vimque allicientem iuvenum
efficiunt: id est facultatem laetandi de iis, quae incipiunt, sese gratuito
donandi, se renovandi, se conferendi ad novas adipiscendas victorias” (Cfr.
CONC. OEC. VAT. II Nuntius quibusdam hominum ordinibus datus:
«Ad Iuvenes», die 8 dec. 1965: AAS 58 (1966)
18).
Facimus hoc die Dominica in Palmis de Passione Domini, qua die possumus
complures vestrum convenire peregrinatores in Area hic Romae ante Petrianam
Basilicam patente. Hac nominatim die Episcopus Romanus vobiscum precatur
pro omnibus totius orbis iuvenibus, pro unoquoque eorum et unaquaque. In
communitate precamur Ecclesiae ut circumdati vos ipsis temporibus difficilibus,
quibus nunc vivimus, sitis “parati semper ad defensionem omni poscenti vos
rationem de ea, quae in vobis est, spe”. Ita est; vos omnino ipsi, quandoquidem
futura aetas ex vobis pendet; e vobis finis pendet huius millennii initiumque
novi. Itaque ne sitis desides; officia vestra in vos recipite in quovis
campo, qui vobis in mundo hoc nostro patescit! Eandem ob intentionem precantur
etiam vobiscum Episcopi ac Sarcerdotes variis in locis.
Sic autem orantes in magna communitate iuvenum universae Ecclesiae omniumque
Ecclesiarum constituimus ante oculos Mariam, quae a principio iam operis
eius inter homines comitatur Christum. Haec est Maria, quae in Cana Galilaeae
pro iuvenibus interpellat, pro novellis illis coniugibus, cum in epulis
nuptialibus vinum hospitibus defecit. Tunc enim Christi Mater homines illic
adstantes in epularum ministerium his verbis alloquitur: “Quodcumque dixerit
vobis, facite” (Io. 2, 5). Ille est Christus.
Iteramus nos has voces Matris Dei ad vosque dirigimus, iuvenes, et ad vestrum
unumquemque et unamquamque: “Quodcumque dixerit Christus vobis, facite”. Et in
Sanctissimae Trinitatis nomine benedicimus vobis. Amen.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXXI mensis Martii, Dominica in Palmis
de Passione Domini, anno MCMLXXXV, Pontificatus Nostri septimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1985 - Libreria
Editrice Vaticana
|