The Holy See
back up
Search
riga

IOANNIS PAULI PP. II
SUMMI PONTIFICIS
EPISTULA ENCYCLICA

SLAVORUM APOSTOLI

AD EPISCOPOS, SACERDOTES, RELIGIOSOS
OMNESQUE CHRISTIFIDELES:
MEMORIA RECOLITUR,
UNDECIMO TRANSACTO SAECULO,
OPERIS EVANGELICI
SANCTORUM CYRILLI ET METHODII

 

Venerabiles fratres ac dilecti filii
salutem et Apostolicam Benedictionem

I

1. Slavorum Apostoli, sancti Cyrillus et Methodius, eorumque praeclarum evangelizationis opus, quod perfecerunt, in memoria sunt Ecclesiae. Quin immo licet affirmari eorum recordationem aetate nostra singularem in modum vigescere et ad praesentia referri.

Rationem habentes venerationis, cum grati animi significationeconiunctae, qua sancti Fratres ex urbe Thessalonica a saeculis, praesertim a Nationibus Slavicis, coluntur, et memores eos inaestimabile quiddam contulisse ad opus Evangelii nuntiandi inter gentes illas atque simul ad causam reconciliationis, amicalis convictus, progressionis humanae necnon reverentiae dignitatis cuiusvis Nationis, in huius natura positae Litteris Apostolicis “Egregiae Virtutis”[1] die XXX mensis Decembris anno MCMLXXX datis, sanctos Cyrillum et Methodium Europae compatronos renuntiavimus. Hoc profecto modo rationem sumus secuti a Decessoribus nostris inductam, praesertim a Leone XIII, qui amplius centum abhinc annos die xxx mensis Septembris anno MDCCCLXXX, ad universam Ecclesiam amborum sanctorum Caelitum cultum, Epistula encyclica a verbis “Grande Munus” [2] incipiente, extendit, atque a Paulo VI, qui Litteris Apostolicis, quarum prima verba “Pacis Nuntius” [3], die XXIV mensis Octobris editis, sanctum Benedictum Patronum Europae constituit ac declaravit.

2. Documento ante quinque annos foras dato propositum erat ut conscientia sollemnium huiusmodi actorum Ecclesiae excitaretur atque Christianos omnesque homines bonae voluntatis, quibus bonum, concordia, unitas Europae sunt cordi, moneret de indole ad praesentia pertinenti egregiorum virorum Benedicti, Cyrilli et Methodii; qui vera sunt exempla et praesidia spiritalia Christianis aetatis nostrae, potissimum vero Nationibus continentis Europaeae, quae iam pridem maxime ob horum Sanctorum deprecationem et operam, conscie, peculiari sua ratione in Ecclesia ac traditione christiana sunt radicatae.

Memoratae Litterae Apostolicae anno MCMLXXX editae, quas conscripsimus firma spe freti fore ut in Europa et mundo ea quae Ecclesiam, Nationes, populos dividerent paulatim superarentur, cum tribus momentis conectebantur, quae orationis nostrae ac meditationis fuerunt argumenta. Quorum primum fuit XI exactum saeculum a Litteris “Industriae Tuae” [4] quibus Ioannes VIII anno DCCCLXXX usum linguae Slavicae in liturgia a sanctis Fratribus e Graeco translata probavit. Alterum fuit saeculum expletum ab Epistula encyclica “Grande Munus”, cuius est mentio facta. Tertium denique fuit initium, ipso anno MCMLXXX factum, colloquii, prosperi spemque bonam afferentis, inter Ecclesiam Catholicam et Ecclesias Orthodoxas in insula Patmo.

3. Hoc in Documento nos peculiari ratione revocare volumus ad memoratam Epistulam, qua Leo Pp. XIII in memoriam Ecclesiae et hominum per orbem terrarum revocavit merita apostolica amborum Fratrum: non solum Methodii, qui, ut traditur Valehradii in Magna Moravia anno DCCCLXXXV de vita decessit, sed etiam Cyrilli, qui iam anno DCCCLXIX morte a fratre est separatus Romae, quae urbs accepit et etiamnum custodit vehementi cum pietate reliquias eius in vetusta Basilica sancti Clementis.

Leo XIII, memorans vitam sanctam ac merita apostolica amborum Fratrum Thessalonicensium, diem festum eorum statuit esse diem VII mensis Iulii. Post Concilium Vaticanum II, renovatione liturgica inducta, festivitas ad diem XIV mensis Februarii est translata, quo die secundum historiam sanctus Cyrillus in caelum migravit [5].

Amplius saeculo elapso ab Epistula illa Leoniana edita, nova rerum adiuncta, in quae undevicesima saecularis memoria piae mortis sancti Methodii incidit, movent ut recordatio huius anniversarii diei, magni sane ponderis, quae in Ecclesia viget, renovata cum signifģcantia declaretur. Qua quidem re peculiarem in modum obstringi se sentit primus Pontifex Romanus ad sancti Petri Cathedram tenendam e Polonia vocatus, e medio ergo Nationum Slavicarum.

Eventus saeculi praeteriti ac praesertim proximorum horum decenniorum, ex parte effecerunt ut una cum memoria religiosa excitaretur studium, ad historiam cultumque humanum quod attinet, in ambos sanctos Fratres, quorum singularia charismata etiam melius intellegi possunt ratione habita condicionum et experimentorum, quae aetatis nostrae sunt propria. Ad hoc vim habuerunt multae res gestae, quae ut vera signa temporum ad historiam saeculi xx pertinent, atque imprimis magnus ille eventus, qui in Ecclesia exstitit: Concilium dicimus Vaticanum II. Cuius universalis Synodi magisterio et pastorali proposito ducti, ratione nova - ac quidem maturiore altioreque - hos viros possumus intueri, qui ante undecim saecula fuerunt, atque etiam in eorum vita et actione apostolica deprehendere quaedam, quae iis continentur quaeque divina Providentia in iis posuit, ea mente ut aetate nostra patefant nova plenitudine novosque frustus afferant.  

II  

4. Exemplum sectantes Epistulae, quae a verbis “Grande Munus” incipit, vitam sancti Methodii volumus commemorare, non tamen fratris eius sancti Cyrilli sorte neglecta, quae cum illa tam arcte coniungitur. Quod quidem summatim faciemus, vestigatoribus historicis oflicio tributo singulas res accurate definiendi de iisque disceptandi.

Sancti hi Fratres nati sunt in urbe Thessalonica, quae nunc Saloniki appellatur quaeque saeculo IX magni momenti erat emporium sedesque rei politicae Imperii Byzantini atque locum insignem obtinebat in provincia intellectuali et sociali illius regionis Balcaniae. Quoniam urbs in confinio posita erat terrarum Slavicarum, nomen ei certe etiam Slavicum erat: Solun.

Methodius erat frater aetate maior et, ut veri simile est, in baptismate nomen accepit Michaelis. Natus est inter annos DCCCXV et DCCCXX. Constantinus, natu minor, postmodum notior ex nomine religioso Cyrilli, in lucem est editus anno DCCCXXVII aut DCCCXXVIII. Quorum pater amplo munere fungebatur in administrandis rebus imperii. Condiciones sociales familiae similem cursum honoris duobus Fratribus praebebant; quem, ceterum, Methodius est ingressus, e quo provectus est ad gradum archontis, id est praepositi provinciarum limitanearum, ubi multi Slavi degebant. Verumtamen iam anno fere DCCCXL ab illo cursu se amovit ut in unum e monasteriis se abderet, quae erant ad radices montis Olympi in Bithynia, qui tum temporis Mons Sacer appellabatur.

Cyrillus frater eximium profectum in studio fecit Byzantii, ubi ad sacros ordines est promotus, postquam egregium munus in publica re constanter recusavit. Propter singulares mentis dotes et notitiam rerum, ad cultum humanum et religionem pertinentium, ei adhuc iuveni munera ecclesiastica magnae prudentiae sunt mandata, veluti officium bibliothecarii tabularii ad magnam ecclesiam sanctae Sophiae Constantinopoli atque simul officium luculentum secretarii patriarchae eiusdem urbis. Sed post paulum temporis, ab eiusmodi muneribus se removere voluit ut, omni studio honorum deposito, studiis et vitae contemplativae se daret. Quam ob rem clam in monasterium ad oras Ponti Euxini situm se contulit. Post sex menses invento persuaserunt ut disciplinas philosophicas doceret apud Scholam superioris gradus Constantinopoli; ubi propter doctrinae ubertatem, ad nomen eius adiunctum est verbum Philosophi, quo etiamnum appellatur. Postmodum ab imperatore et a patriarcha missus ad Saracenos. Quo munere impleto, a vita publica se removit et ad fratrem natu maiorem Methodium se applicuit ut una cum eo vitam duceret monasticam. Verumtamen iterum, una cum eo, ut vir in religione et cultu humano peritus, viris delectis Byzantinis est aggregatus, qui ad Chazaros sunt missi. Dum in Chersoneso Taurica, apud Chersonam, commorantur, ecclesiam invenerunt, ut iis persuasum erat, ubi sanctus Clemens, Pontifex Romanus et Martyr, in longinquam illam regionem, in exsilium pulsus, olim conditus erat sepulcro; cuius sacras reliquias [6] inde extractas secum portaverunt: sancti Fratres eas, postea in missionali itinere constituti, in partes occidentales deduxerunt ac denique sollemni ritu, Hadriano PP. II traditas, Romae collocarunt. 

5. Eventus autem quidam totum cursum vitae, quem postea tenerent, mutavit: Rastislavus, princeps Magnae Moraviae, a Michaele III, imperatore, petivit ut populis suis mitteret “episcopum et doctorem . . . qui iis lingua ipsorum propria veram fidem christianam explicaret”[7].

Ad hoc asciti sunt sancti Cyrillus et Methodius, qui, re alacri animo accepta et itinere inito, in Magnam Moraviam pervenerunt - quae fuit Civitas tum temporis varias gentes Slavicas Europae mediae complectens, ubi, velut in compito, Oriens et Occidens mutuo commercio se contingebant - iam, ut videtur, anno DCCCLXIII, inter eas gentes missionem illam suscipientes, cui deinde ambo totam vitam reliquam dederunt. Quam quidem duxerunt, itinera, privationem rerum, dolores simultates et persecutiones tolerando, quae, ad Methodium quod attinet, eo sunt progressae ut acerba custodia includeretur. Haec omnia fide firma et spe invicta in Deum sunt perpessi. Etenim se recte composuerant ad mandatum sibi munus obeundum: secum tulerunt textus Sacrae Scripturae, necessarios ad sacrae liturgiae celebrationem, quos paraverant et in linguam palaeoslavicam verterant quique novo inducto alphabeto conscripti erant, quod Constantinus Philosophus accurate confecit, atque sonis eiusmodi sermonis optime congruebat. Actio missionalis amborum Fratrum insignes effectus est consecuta, sed etiam in difficultates - ut facile intellegitur - incidit quas christianae religionis inductio antecedens et in initiis consistens, a finitimis Ecclesiis Latinis peracta, afferebat.

Tribus fere annis exactis, Romam versus iter facientes, in Pannonia sunt morati, ubi princeps Slavus Kocel - qui Nitria, e sede civili et religiosa magni momenti, fugerat - eos liberali hospitio excepit. Inde, post aliquot menses, iter perrexerunt Romam versus una cum discipulis suis, cupientes ut ii sacris ordinibus initiarentur. In itinere Venetiis constiterunt, ubi de propositis, renovationem inferentibus, missionis, quam implebant, publicam disceptationem subierunt. Romae autem Hadrianus PP. II, qui interea Nicolao I successerat, eos benignissime excepit. Libros liturgicos Slavicos approbavit, quos iussit sollemniter in altari deponi ecclesiae Sanctae Mariae ad Praesepe, quae hodie appellatur ad Sanctae Mariae Maioris, necnon hortatus est ut discipuli eorum sacerdotes ordinarentur. Hoc sane tempus laborum, quos sustinebant, exitum habuit prosperrimum. Sed Methodius iter, quod reliquum erat, solus suscipere debuit, cum frater natu minor, graviter aegrotans, vix temporis spatium habuit ad vota religiosa nuncupanda vestemque sumendam monasticam, quia paulo post, die XIV mensis Februarii anno DCCCLXXIX, Romae de vita decessit. 

6. Sanctus Methodius fidem servavit verbis, quae Cyrillus morti proximus ad eum fecit: “En, frater, nos consortes eramus, eundem sulcum prementes; atque ego in agro cado die meo terminato. Tu quidem - id scio - amas montem valde; tamen montis gratia noli relinquere magisterium tuum. Quo equidem magis salvus Seri potes?” [8]

Archiepiscopus ordinatus pro regione antiquae dioecesis Pannoniae, necnon legatus pontificius “ad gentes” (id est ad gentes Slavicas) renuntiatus, Methodius titulum ecclesiasticum restitutae sedis episcopalis Sirmiensis assumpsit. Eius tamen opera apostolica perturbationibus politicis et religiosis est intermissa, quae eo perductae sunt ut duos annos teneretur custodia, quia ei crimini dabatur quod in alienam iurisdictionem episcopalem invasisset. Unde liberatus est solum ipso Ioanne PP. VIII intercedente. Novus etiam dominus Magnae Moraviae, princeps Svatopluk, ad extremum opus Methodii aversabatur, recusans liturgiam Slavicam atque Romae dubia de orthodoxia novi archiepiscopi iniciens. Anno ergo DCCCLXXX Methodius ad limina Apostolorum est accersitus ut denuo ipsemet totum negotium Ioanni VIII exponeret. Ab omni crimine absolutus, in Urbe a Summo Pontifice impetravit ut Apostolicae Litterae Industriae Tuae [9] darentur, quibus, saltem quoad rerum summam, privilegia restituebantur, a decessore Hadriano II concessa et pertinentia ad linguam Slavicam in sacra Liturgia usurpandam.

Simili modo etiam ab imperatore Byzantino et a patriarcha Photio, tum temporis plena communione cum Sede Apostolica coniuncto, est agnitum Methodium omnino legitime se gessisse et orthodoxam doctrinam esse professum, cum is anno DCCCLXXXI vel DCCCLXXXII Constantinopolim se contulisset. Extremis vitae annis praesertim alias partes Sacrae Scripturae librorumque liturgicorum, opera Patrum Ecclesiae atque etiam collectanea legum ecclesiasticarum et civilium Byzantinarum, quae nomine Nomocanonis comprehendebantur, in Slavicum convertit. Eo sollicite contendens ut opus, quod inchoasset, post mortem suam maneret, proprium successorem suum designavit discipulum nomine Gorazd. Obdormivit autem die VI mensis Aprilis anno DCCCLXXXV ministerio deditus Ecclesiae, quam inter populos Slavicos instauraverat. 

7. Propter actionem providam, doctrinam altam et orthodoxam, aequilibritatem, fidelitatem, zelum apostolicum, magnanimitatem intrepidam Methodius probationem et fiduciam promeruit Romanorum Pontificum, patriarcharum Constantinopolitanorum variorumque principum novarum gentium Slavicarum. Idcirco factus est ductor et legitimus pastor Ecclesiae, quae aetate illa inter eas Nationes confirmabatur, atque unanimi pietate colitur, una cum fratre Constantino, ut praeco Evangelii et “doctor a Deo et a sancto apostolo Petro” [10] missus et ut fundamentum perfectae unitatis inter Ecclesias recens conditas et Ecclesias antiquiores.

Quapropter “viri et mulieres, parvi et magni, divites et pauperes, liberi et servi, viduae et orphani, peregrini et domestici, infirmi et sani” [11]  multitudinem effecerunt, quae bonum Doctorem et Pastorem flentes et cantus edentes comitabantur ad locum sepulcllri, eum videlicet “qui factus est omnia omnibus, ut omnes lucrifaceret” [12].

Ut verum fateamur, opus sanctorum Fratrum, post Methodii mortem, in grave adductum est discrimen atque persecutio, qua eorum discipuli vexabantur, eo est progressa ut hi campum suum actionis missionalis derelinquere cogerentur; nihilominus semen ab Ris iactum fructus afferre non desiit atque pastoralis eorum agendi ratio, eo spectans ut veritas revelata ad populos novos perferretur - respectu habito peculiaris eorum cultus humani - ut exemplum praefulget clarissimum Ecclesiae et missionariis cuiusvis aetatis.  

III  

8. Cyrillus et Methodius, fratres, cultu humano Byzantini, facti sunt Slavorum apostoli, hac voce sensu pleno accepta. Seiunctio a patrio solo, quam Deus interdum ab hominibus a se electis postulat, si cum fide in eius promissa suscipitur, semper est arcana quaedam et fecunda condicio progressionis et auctus Populi Dei in terra. Dixit Dominus ad Abraham: “Egredere de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui in terram, quam monstrabo tibi. Faciamque te in gentem magnam et benedicam tibi et magnificabo nomen tuum, erisque in benedictionem” [13].

Cum sancto Paulo visio nocturna in Troade, intra fines Asiae minoris, ostenderetur, Macedo quidam, ideo incola continentis Europaeae, ei se stitit deprecans eum ut in suam regionem proficisceretur verbum Dei ibi annuntiaturus: “Transiens in Macedoniam, adiuva nos!” [14].

Providens Deus, qui voce et auctoritate imperatoris Byzantii et patriarchae Ecclesiae Constantinopolitanae ad sanctos eos Fratres locutus, similem adhortationem iis adhibuit, cum mandavit ut missioni inter Slavos se darent. Propter hoc mandatum oportebat non solum munus, cum honore coniunctum, sed etiam vitam contemplativam relinquerent; egrederentur e finibus imperii Byzantini et longum iter, in Evangelii ministerio constituti, tolerarent inter populos, qui, varia ex parte, remoti erant a civilis convictus ratione, in Civitatis Byzantinae exquisita temperatione et perpolito eius cultu humano innixa, qui principiis christianis erat imbutus. Romanus Pontifex ter simili modo rogavit Methodium, cum eum ut episcopum ad Slavos Magnae Moraviae mitteret, id est in regiones ecclesiasticas antiquae dioecesis Pannonicae. 

9. In Vita Methodii, Slavico sermone conscripta, princeps Rastislavus his verbis per legatos suos Michaelem III imperatorem adiit: “Venerunt ad nos doctores christiani multi ex Italia et e Graecia et e Germania, docentes nos diverso modo; verum nos Sloveni . . . non habemus, qui nos instituat in veritate et sensum explicet” [15]. Tunc ergo Constantinus et Methodius rogati sunt ut eo proficiscerentur. Quo animo vere christiano obsecuti sint eiusmodi invitationi illo ipso tempore omnibusque in similibus occasionibus, mirabilem in modum verbis ostenditur, quae Constantinus fecit ad imperatorem: “Etsi fatigatus sim et aeger corpore, cum laetitia ibo illuc” [16]; “Cum gaudio proficiscor pro christiana fide [17].

Veritas et vis mandati missionalis illis crediti ex intimo mysterio Redemptionis manaverunt, atque opus evangelizationis ab iis inter gentes Slavicas patratum, est conexio quaedam magni momenti in munere salvifico tradito a Salvatore Ecclesiae universali, usque ad finem saeculi implendo. Opere illo - tempore et in rerum adiunctis definitis - ad effectum adducta sunt verba Christi, qui in Crucis suae et Resurrectionis potentia Apostolis mandavit: “Praedicate evangelium omni creaturae” [18]: “Euntes ergo docete omnes gentes” [19]. Id agentes evangelizatores et magistri gentium Slavicarum ducebantur praecelsa illa forma apostolica sancti Pauli: “Omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu. Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis; non est Iudaeus neque Graecus, non est servus neque liber, non est masculus et femina: omnes enim, vos unus estis in Christo Iesu” [20].

Sancti Fratres, praeterquam quod personas valde reverebantur, atque, sui ipsorum immemores, de earum vero bono erant solliciti, congrua fruebantur copia roboris, prudentiae, zeli, caritatis, quae pernecessaria est ut iis qui credituri sunt, lux afferatur iisque simul bonum commonstretur, auxilio concreto praestito, quo id obtineatur. Huius rei causa similes quavis ratione illis fieri voluerunt, quibus Evangelium annuntiabant; pars reddi voluerunt populorum illorum eorumque sortis omnimode participes. 

10. Hac ipsa de causa aequum iis est visum in certo veluti gradu consistere inter conflictationes omnes, quibus tum temporis societates Slavicae turbabantur, quae ad sui ordinationem temperationemque nitebantur, atque suas fecerunt difficultates et quaestiones, ineluctabiles in populis, qui suam identitatem defendebant adversus prementem vim, in re militari et cultu humano, novi Imperii Romani-Germanici, necnon illas vitae formas recusare conabantur, quas a se alienas esse putabant. Tum etiam initium ceperunt maiores dissensiones - quae postmodum pro dolor augescebant - inter Christianitatem orientalem et occidentalem: quibus sancti duo missionarii ipsi illigabantur, sed semper prorsus incorruptam fidem orthodoxam servabant atque constanter attendebant sive ad thesaurum traditionis sive ad novitates vitae, proprias gentium ad Evangelii lumen perductarum. Quamvis haud raro eiusmodi conflictationes ratione sua prorsus implicata eaque ambigua ac dolenda essent sollicitudini, nihilominus Constantinus et Methodius difficultati se subducere minime studebant: animi aversi et aperta perfidia atque etiam, ad Methodium quod attinet, vincula, ob Christi amorem accepta, non effecerunt ut alteruter a tenaci desisteret proposito fovendi bonum gentium Slavicarum et unitatem Ecclesiae universae hisque serviendi. Hac sane condicione Evangelium propagarunt, missionali operi institerunt, magnanimiter novas formas vitae viasque efficaces exquisiverunt ut Laetum Nuntium ad Nationes Slavicas, quae tum formabantur, perferrent.

Sancti Fratres, ad opus evangelizationis intendentes - quemadmodum in vitae eorum narrationibus exponitur - difficile munus susceperunt textus Sacrae Scripturae, sibi lingua Graeca notos, in sermonem illius generis Slavici vertendi, quod sedes constituerat in terris, quae usque ad fines eorum regionis urbisque natalis pertingebant Linguae Graecae scientia cultuque suo humano usi, ad rem tam arduam et singularem efficiendam, sibi proposuerunt comprehendere penitusque perspicere sermonem, consuetudines, traditiones gentium Slavicarum, quarum optata et bona humana, quae in illis inerant et per ea significabantur, fideliter sunt interpretati. 

11. Ut veritates evangelicas in novam linguam converterent, comprehensa habere debuerunt interiora eorum quibus verbum Dei nuntiare paraverunt, imaginibus et notionibus usi, quibus iidem essent assueti. Ut actio sua missionalis felicem effectum consequeretur, omnino necesse visum est iis ut notiones biblicae et cogitata theologiae Graecae recte insererentur in ambitum experientiarum historicarum et mentium valde diflerentium. De nova methodo catechesis tradendae agebatur. Sanctus Methodius, prius una cum fratre, deinde solus, non dubitavit - ut eam iure induci defenderet eiusque bonitatem probaret - submisse obsequi invitationi ut Romam se conferret, quam et anno DCCCLXVII a Nicolao PP. I, et anno DCCCLXXIX a Ioanne PP. VIII illi acceperunt; qui doctrinam, quam in Magna Moravia impertiebant, compararent cum doctrina, quam una cum glorioso tropaeo sacrarum reliquiarum, sancti Apostoli Petrus et Paulus primae Cathedrae episcopali Ecclesiae reliquerant.

Constantinus eiusque operis socii iam antea novum condiderunt alphabetum ut veritates annuntiandae et explanandae sermone Slavico possent conscribi et sic plene comprehendi atque condisci ab iis, ad quos destinabantur. Fuit inceptum, spiritu missionali vere dignum, eo pertinens ut lingua mentisque habitus populorum novorum cognoscerentur, quibus fides traderetur; item exempli fuit rectissimi certum consilium illa discendi atque omnia postulata et exspectationes gentium Slavicarum recipiendi. Ob magnanimam deliberationem, ex qua cum ipsa earum vita ac traditione quasi coalescerent, Cyrillus et Methodius vera exempla evaserunt cunctis missionariis, qui variis temporibus hortanti sancto Paulo obtemperaverunt ut omnibus omnia fierent ut omnes salvos facerent, et, peculiari modo, missionariis illis qui ab antiquitate ad nostram usque aetatem - in Europa et Asia et nunc in omnibus terris continentibus - sacra Biblia ac textus liturgicos in linguas vivas, ut aiunt, variarum gentium convertere studuerunt, ut in iis unum verbum Dei resonaret, sic factum intellegibile secundum rationes, quibus in unaquaque cultus civilis forma res exprimuntur.

Perfecta communio in caritate Ecclesiam tuetur a quavis ratione studii partium vel exclusorii habitus gentici vel commenti phyletici, necnon ab omni arrogantia propriae nationis superextollendae. Eiusmodi communione quivis legitimus cordis humani sensus mere naturalis oportet erigatur altiusque efferatur.

IV

12. In vitae vero instituto Apostolorum Slavorum, Cyrilli et Methodii in lumine ponere volumus peculiare quiddam, id est modum pacificum aedificandae Ecclesiae; quippe qui ratione ducerentur considerandi Ecclesiam ut unam, sanctam et universalem.

Quamvis Christiani Slavi, magis quam alii, sanctos Fratres libenter habeant “Slavos animo”, hi tamen homines fuerunt cultu humano Graeco expoliti et Byzantinorum disciplina conformati, videlicet in omnibus ad traditionem Orientis christiani, sive civilis sive ecclesiastici, pertinentes.

Eorum iam aetate discrepantiae inter Constantinopolim et Romam apparere coeperunt ut praetextae causae dissociationis, etsi ipsum discidium lugendum inter dtramque partem eiusdem Christianitatis erat adhuc remotum. In Magnam Moraviam evangelii praecones ac doctores Slavorum se contulerunt, totum comprehensum habentes thesaurum traditionis et experientiae religiosae, quo Christianismus orientalis erat insignis et qui in institutione theologica et in celebratione sacrae liturgiae singularem in modum exprimebatur.

Etiamsi iam diu omnia officia sacra in cunctis Ecclesiis, intra fines Imperii Byzantini positis, lingua Graeca celebrabantur, tamen traditiones propriae multarum Ecclesiarum nationalium Orientis - cuius generis sunt Georgiana Syriaca - quae in sacris sermone cuiusque populi utebantur, pernotae erant Constantinopolitanis altiore doctrina ornatis, ac praesertim Constantino Philosopho, quippe qui in studiis esset versatus atque sive in urbe principe sive in itineribus Christianos pluries illarum Ecclesiarum contigisset.

Ambo Fratres, conscii antiquitatis et legitimae rationis eiusmodi sacrarum traditionum, non veriti sunt linguam Slavicam in liturgia adhibere, quam efficax instrumentum effecerunt ad veritates divinas iis tradendas, qui eo utebantur sermone. Id quidem fecerunt conscientia moti prorsus aliena ab omni spiritu excellentiae vel dominationis, sed amore ducti iustitiae et manifesto zelo apostolico populorum, qui progressione quadam constituebantur.

Christianitas occidentalis, post migrationes gentium novarum, fecit ut advenarum eiusmodi populorum catervae cum incolis Latinis coalescerent, atque ad omnes, eo consilio ut cunctos inter se coniungeret, linguam, liturgiam, cultum humanum Latinum, ab Ecclesia Romana tradita, extendit. Ex uniformitate, ad quam ita est perventum, ad societates potius recentes atque se insigniter dilatantes, manavit sensus quidam roboris et firmitatis, qui contulit sive ad earum arctiorem coniunctionem sive ad praestantiorem in Europa locum obtinendum. Intellegi ergo potest omnem diversitatem in tali rerum statu a multis habitam esse quasi periculum unitati, quae adhuc fiebat, illatum, atque facile animos inductos ad id periculum prohibendum, etiam coercitionis modis adhibitis. 

13. Hoc loco singulare est ac mirum sanctos Fratres, in rerum condicionibus constitutos tam implicatis et incertis, haudquaquam nisos esse populis predicationi suae concreditis imponere ne praestantiam quidem, in controversiam non vocandam, linguae Graecae atque cultus humani Byzantini, vel consuetudines et mores societatis, magis expolitae, in quibus ii adoleverant et quae, ut facile intellegitur, iis erant familiaria et probata. Inducti vero egregio proposito novos credentes in Christo in unum congregandi, textus sententiis uberes et perpolitos liturgiae Graecae ad sermonem Slavicum accommodaverunt, atque tractationes acutas et implicatas iuris Graeci-Romani ad mentis habitum et consuetudines novorum populorum coaequarunt. Idem concordiae et pacis consilium tuentes, nullo non tempore officia missionis suae servabant, quippe qui recte aestimarent praerogativas, traditiones invectas, atque iura ecclesiastica canonibus Conciliorum statuta, ita ut iustum putarent - ipsi imperio orientali subiecti et fideles subditi patriarchatui Constantinopolitano - Romano Pontifici operis sui missionalis reddere rationem atque eius iudicio proponere, approbationem accepturi, doctrinam, quam profitebantur ac docebant, libros liturgicos lingua Slavica compositos, methodos in evangelizatione illarum gentium adhibitas. 

Qui munus suum susceperant mandato Constantinopolitano, quodammodo deinde sunt annisi ut id confirm a re tu r eo quod Sedem Apostolicam Romanam, centrum visibile unitatis Ecclesiae, adirent [21]. Ita ergo Ecclesiam aedificaverunt, sensu ducti eius universalitatis, ut Ecclesiae unius, sanctae, catholicae et apostolicae. Hoc ex tota eorum agendi ratione quam maxime perspicue et manifesto elucet. Licet afiirmari invocationem Iesu in oratione sacerdotali - “ut unum sint” [22] - fuisse sententiam iis propositam in opere missionali secundum verba sacri Psaltis: “Laudate Dominum, omnes gentes, et laudate eum, omnes populi” [23]. Ad nos, qui nunc sumus, quod attinet, eorum apostolatus etiam vim habet significantem hortationis oecumenicae: est incitamentum ad restituendam, in pace reconciliationis, unitatem, quae post tempora sanctorum Cyrilli et Methodii graviter est extenuata, imprimis vero unitatem inter orientem et occidentem.

Sancti Fratres Thessalonicenses persuasum sibi habebant omnem Ecclesiam localem impelli ut suis ipsius donis “pleroma” catholicum augeret; quod quidem prorsus congruebat cum perspicientia eorum evangelica, ex qua diversae condiciones vitae, in quibus singulae Ecdesiae christianae versarentur, numquam excusare possent dissensiones, discordias, lacerationes in unius fidei professione et exercitatione caritatis. 

14. Quemadmodum notum est, secundum doctrinam Concilii Vaticani II “per «motum oecumenicum» intelliguntur activitates et incepta, quae pro variis Ecclesiae necessitatibus et opportunitatibus temporum ad Christianorum unitatem fovendam suscitantur et ordinantur” [24], Quapropter a recta temporis ratione aliquis non aberrat, si sanctos Cyrillum et Methodium habeat germanos praecursores oecumenismi, quippe qui studuerint eScaciter auferre aut imminuere omnem divisionem, veram aut solum confictam, inter singulas Communitates eiusdem Ecclesiae. Etenim divisio, quae pro dolor in rebus Ecclesiae est oborta et etiamnum manet, “et aperte voluntati Christi contradicit et scandalo est mundo atque sanctissimae causae praedicandi Evangelium omni creaturae affert detrimentum” [25].

Sollicitudo, cum animi ardore coniuncta, qua uterque Frater, maxime vero Methodius ob munus et onus episcopale, urgebatur ut unitatem fidei et caritatis hinc inter Ecclesias, quarum membra erant, id est inter Ecclesiam Constantinopolitanam et Ecclesiam Romanam, illinc inter Ecclesias nascentes regionum Slavicarum servarent, fuit semperque erit eximium meritum eorum. Quod quidem etiam est maius, si recogitatur eos missionem suam implesse inter annos DCCCLXIII et DCCCLXXXV, videlicet spatio annorum discrimine signatorum, cum funestum discidium et aspera controversia inter Ecclesias Orientis et Occidentis apparerent et ingravescerent. Divisio acrior est facta ob quaestionem, qua contendebatur, quo Bulgaria pertineret, quae eo ipso tempore publice Christianismum est amplexa.

Aetate illa procellosa, quae etiam dimicationibus, quibus armis confligebatur, inter gentes christianas finitimas erat insignis, sancti Fratres Thessalonicenses fidelitatem servarunt, firmam et vigilantissimam, rectae doctrinae ac traditioni Ecclesiae in perfecta unitate constitutae, atque, peculiari modo, “institutioni divinae” et “institutioni Ecclesiae” [26], in quibus, secundum canones veterum Conciliorum, compago eius ac temperatio nitebantur. Hac fidelitate est factum ut magna munera missionalia sibi proposita ad exitum perducerent atque in plena unitate spiritali et canonica cum Ecclesia Romana, cum Ecclesia Constantinopolitana et cum novis Ecclesiis, ab ipsis inter populos Slavicos conditis, perstarent. 

15. Praesertim Methodius obniti non dubitavit aversis animis, contentionibus atque etiam contumeliis et persecutionibus corporalibus, dummodo ne fidelitati ecclesiali, quam in exemplum coluit, deesset, dummodo officia sua ut christiani et episcopi praestaret et muneribus satisfaceret respectu Ecclesiae Byzantinae, quae eum parturierat et, una cum Cyrillo, ad missionarii munus destinarat; respectu Ecclesiae Romanae, qua donante officio suo archiepiscopi pro fide in “regione sancti Petri” [27] est functus; atque etiam respectu illius Ecclesiae nascentis in terris Slavorum, quam ut propriam assumpsit ac defendit - persuasum sibi habens se iure suo agere - coram auctoritatibus ecclesiasticis ac civilibus, praesertim liturgiam tutans lingua palaeoslavica celebrandam, atque primaria ecclesiastica iura Ecclesiarum variis in Nationibus constitutarum.

Hoc modo se gerens, semper, quemadmodum et Constantinus Philosophus, in colloquium venit cum iis qui cogitatis eius et inceptis pastoralibus adversabantur eorumque legitimam rationem in dubitationem vocabant. Ita agens semper erit magister omnibus, qui quovis tempore, dissensiones conantur sublevare, observantes quidem multiformem plenitudinem Ecclesiae, quae secundum voluntatem Iesu Christi, conditoris sui, semper esse debet una, sancta, catholica et apostolica: hoc mandatum plena significatione expressum est in Symbolo CL Patrum Concilii oecumenici Constantinopolitani II, quod inviolabilis est professio fidei omnium Christianorum.

V

16. Verum non argumenta dumtaxat evangelica doctrinae a sanctis Cyrillo et Methodio praedicatae sunt digna quae singulariter efferantur. Multum etiam significat demonstratque Ecclesiae, quae nunc est, catecheticus ipse ac pastoralis modus, quem in apostolico opere suo adhibebant inter gentes, quae nondum celebrari viderant mysteria divina patrio suo sermone neque Dei verbum audierant nuntiari ratione prorsus congruenti mentis suae habitui et observantiae verarum vitae condicionum sibi peculiarium.

Viginti abhinc annos Concilium Vaticanum II, ut novimus, praecipuum illud accepit munus suum ut Ecclesiae conscientiam de ea ipsa acueret utque per interiorem eius renovationem pariter illi adderet novam missionalem impulsionem, spectantem ad perennem nuntium salutis et pacis et mutuae concordiae inter populos nationesque patefaciendum ultra fines singulos, quibus adhuc hic noster terrarum orbis scinditur in partes, licet ex Dei creatoris ac redemptoris voluntate in communem destinatus totius generis humani habitationem. Pericula autem, quae haec nostra aetas eidem orbi intendit, efficere haud possunt ut quispiam praesagae obliviscatur perspectionis Decessoris Nostri Ioannis XXIII qui eo quidem proposito indixit Concilium eaque mente ut praeparare valeret quin immo et inchoare spatium aliquod verni temporis novique ortus in Ecclesiae vita.

De universalitate agens, idem Concilium, praeter alia, haec edixit: “Ad novum Populum Dei cuncti vocantur homines. Quapropter hic populus, unus et unicus manens, ad universum mundum et per omnia saecula est dilatandus, ut propositum adimpleatur voluntatis Dei, qui naturam humanam in initio condidit unam, filiosque, qui erant dispersi, in unum tandem congregare statuit (Cfr. Io. 11, 52) … Ecclesia scu Populus Dei, hoc Regnum inducens, nihil bono temporali cuiusvis populi subtrahit, sed e contra facultates et copias moresque populorum, quantum bona sunt, fovet et assumit, assumendo vero purificat, roborat et elevat . . . Hic universalitatis character, qui Populum Dei condecorat, ipsius Domini donum est . . . Vi huius catholicitatis, singulae partes propria dona ceteris partibus et toti Ecclesiae afferunt, ita ut totum et singulae partes augeantur ex omnibus invicem communicantibus et ad plenitudinem in unitate conspirantibus” [28]. 

17. Aequo animo affirmare nobis licet eiusmodi visionem, translaticiam simul ac maxime temporibus recentissimis congruentem, Ecclesiae catholicitatis - perceptae velut concentus variarum liturgiarum de universis orbis linguis in liturgiam unam consociatarum aut velut consoni cantus, qui vocibus, sustentus innumerabilium hominum multitudinum, tollitur in Dei laudem ex omni orbis nostri loco omnique historiae momento secundum innumerabiles item modulationes, sono vocumque contextus - respondere potissimum theologico ac pastorali rerum prospectui, unde apostolicum missionaleque Constantini Philosophi et Methodii opus processerit quique eorum missionem inter Nationes Slavicas fulserit.

Venetiis coram iis qui ecclesiasticum cultum humanum repraesentabant quique angustiori cuidam communitatis ecclesialis notioni inhaerentes, adversabantur huiusmodi sententiae, fortiter ipsam Cyrillus defendit, plures docens populos iam pridem induxisse proptereaque etiam habere scriptam liturgiam celebratamque patria lingua, verbi causa: “Armenos, Persas, Abasgos, Iberos, Sugdos, Gothos, Avaros, Tyrsos, Chazaros, Arabes, Aegyptios, Syros aliasque multas” [29].

Commonefaciens illos Deum solem suum oriri super malos et bonos sinere ac pluere super iustos et iniustos [30], asseveravit: “Nonne spiramus in aerem aequaliter omnes? Itaque vos non pudet tres tantum linguas (Hebraicam, Graecam et Latinam) statuere, reliquos autem populos et stirpes caecos esse iubentes et surdos? Dicite mihi, utrum Deum facientes debilem, ita ut non possit hoc dare, an invidum, ita ut nolit?” [31], Rationibus ex historia ac dialectica sibi obiectis respondit vir sanctus, fundamento nisus divina inspiratione firmato Sacrae Scripturae: “Et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Iesus Christus in gloriam Dei Patris” [32]; “Omnis terra adoret te, et psallat tibi, et canat nomini tuo, altissime” [33]; “Laudate Deum, omnes gentes, et laudate eum, omnes populi” [34]. 

18. Ecclesia catholica est etiam eo quod in quibusvis hominum adiunctis revelatam veritatem exhibere scit a semet ipsa integram conservatam secundum divinam ipsius continentiam hoc sane modo ut eam componat cum excelsis cogitationibus iustisque uniuscuiusque hominis ac populi exspectationibus. Ceterum illud bonorum patrimonium totum, quod posteris quaeque aetas cum inaestimabili vitae dono transmittit, quasi multicolorem quandam et immensam tesserularum copiam efficit, unde vivens emergit opus musivum Pantocratoris, qui se ostendet in omni suo fulgore dumtaxat parusiae tempore.

Non extenuat neque exstinguit Evangelium ea quae omnis homo, populus et Natio, omnis forma cultus humani per rerum cursum agnoscunt et efficiunt ut bonum verum et pulchrum. Impellit potius ut omnia haec bona percipiantur et promoveantur: ut ex iis vivatur cum magnanimitate ac laetitia et ea arcana permoventique Revelationis luce compleantur.

Concreta vero ratio catholicitatis, quam Christus Dominus ipsi Ecclesiae constitutioni indidit, non quidem aliquid est immotum et ab historia avulsum ac simpliciter uniforme; verum scaturit cotidie et procedit quodammodo ut fidei unanimae novitas eorum omnium, qui in Deum credunt unum et trinum, a Iesu Christo revelatum, ab Ecclesia praedicatum in virtute Spiritus Sancti. Haec ratio sua sponte ex mutua observantia, quae fraternae est propria caritatis, erga omnem hominem omnemque Nationem, tum magnam tum parvam, necnon fldeli ex confessione donorum et iurium in fidei fratrum profluit. 

19. Catholicitas Ecclesiae commonstratur pariter actuosa officiorum communicatione magnanimaque omnium adiutrici opera pro bono communi. Ubique enim Ecclesia hanc universalitatem suam ad effectum adducit eo quod accipit et extollit modo sibi proprio matrisque affectu omnia vera hominum bona. Simul autem nititur longe lateque per terrarum loca atque omni in historica condicione unumquemque Deo lucrari hominem et homines universos ut eos mutuo consociet et cum illo in veritate sua atque caritate.

Singuli homines singulaeque Nationes, sicut et omnis cultus humani civilisque forma partes quidem suas habent implendas suumque obtinent locum in arcano Dei consilio et universali salutis dispensatione. Quae sane mens fuit sanctorum Fratrum: Deus “misericors et benignus” [35], expectans poenitentiam hominum, ut omnes salvi fiant et ad cognitionem veritatis veniant [36] . . . non patitur genus humanum cadere debilitate et in tentationem diaboli incidere et perire, sed omnibus annis et temporibus non desinit gratiam impertiri nobis multifariam, ut ab initio ita ad hoc usque tempus, per patriarchas primum et per patres, et post eos per prophetas, et post hos per apostolos et martyres, per viros iustos et doctores, eligens eos ex hac turbulenta vita” [37]. 

20. Evangelicus nuntius, quem Sancti Cyrillus et Methodius Slavis interpretati sunt populis, depromentes videlicet ex Ecclesiae thesauro “nova et vetera” [38], per nuntiationem atque catechesim transmissus est secundum veritates aeternas eodemque tempore per accommodationem ad concreta historiae adiuncta. Ob missionalia amborum Sanctorum studia populi Slavici potuerunt primum conscientiam sibi induere suae vocationis ut nempe aeternum Sanctissimae Trinitatis consilium participarent intra universalem salutis mundi dispensationem. Sic quoque proprias agnoverunt partes pro utilitate totius historiae generis humani a Deo Patre creati, a Filio redempti, a Spiritu Sancto illuminati. Propter hanc nuntiationem, suo tempore ab Ecclesiae comprobatam auctoritatibus, ab Episcopis Romanis ac Patriarchis Constantinopolitanis, Slavi ipsi una cum ceteris orbis gentibus sese habere valuerunt posteros heredesque promissionis a Deo datae Abrahamo [39]. Ita quidem ob ecclesialem temperationem a sancto Methodio effectam necnon ex conscientia suae identitatis christianae occupaverunt hi locum sibi in Ecclesia assignatum, quae in illa iam Europae parte erat enata. Qua de causa eorum hodie posteri gratam profecto nec interituram umquam servant recordationem illius viri, qui quasi anulus est factus ipsos coniungens seriei magnorum divinae Revelationis praeconum Veteris Novique Testamenti: “Post hos autem omnes Deus misericors . . . nostro tempore nostri populi gratia, cuius nemo unquam curam gessit, ad bonum opus excitavit doctorem nostrum, beatum Methodium, cuius omnes virtutes et certamina cum his Deo gratis viris singulatim comparare non erubescimus” [40].  

VI  

21. Thessalonicenses Fratres non modo fidei erant heredes, verum humani cultus etiam antiquae Graeciae, per Byzantium perpetuati. Praeterea constat quantum habeat ponderis illa hereditas ad omnem Europae cultum humanum et recta obliquave via ad totius orbis. In evangelizationis opere, quod - uti praecursores in regione a Slavicis populis habitata exegerunt - simul illius rei exemplum invenitur, quae nomen hodie prae se fert “animi culturae inductionis” - nempe insertionis Evangelii in humanum autochthonum cultum - atque simul inductionis in Ecclesiae vitam ipsius illius cultus humani.

Cum ergo sic Evangelium insererent in populorum culturam, quos evangelizabant, optime quidem sancti Cyrillus et Methodius meriti sunt de constitutione necnon progressione illius culturae animi vel potius multarum eiusmodi culturae formarum. Universae enim cultus humani rationes inter Nationes Slavicas acceptum referre debent “principium” suum vel progressum proprium operibus Fratrum Thessalonicensium. Nam compositione, singulari quidem et ingeniosa, alphabeti pro lingua Slavica plurimum sane et maximum quiddam ad humanitatem cunctarum Nationum Slavicarum litterasque contulerunt.

Versio autem Librorum sacrorum, a Cyrillo et Methodio peracta una cum discipulis eorum, addidit vim ac dignitatem “culturalem” linguae liturgicae palaeoslavae, quae in multa saecula non tantum ecclesiasticus sermo evasit sed publicus etiam et litteratus, quin immo lingua communis ordinum eruditiorum inter maiorem Nationum Slavicarum partem ac nominatim inter omnes Slavos ritus orientalis. Porro adhibebatur ea item in Cracoviensi ecclesia Sanctae Crucis, ubi monachi Benedictini Slavi consederant. Hinc primi deinceps prodierunt liturgici libri, eadem lingua typis excusi. Ad hos autem usque dies nostros haec lingua usurpatur in liturgia Byzantina Ecclesiarum Orientalium Slavicarum Constantinopolitani ritus, tum catholicarum tum orthodoxarum, Europae Orientalis atque Europae Meridianae ad orientem vergentis, necnon quibusdam in Nationibus Europae occidentalis, quemadmodum utuntur ipsa in liturgia Romana catholicorum Croatiae. 

22. Historica in progressione Slavorum orientalis ritus hic sermo pares partes habuit linguae Latinae in orbe occidentali; diutius insuper conservatus est - partim etiam usque ad XIX saeculum - ac multo directius affecit conformationem linguarum litteratarum ob arctam cognationis necessitudinem cum illis.

Quae quidem merita de humaniore cultu omnium populorum cunctarumque Nationum Slavicarum faciunt ut certo quodam modo opus evangelicum, a sanctis Cyrillo et Methodio patratum, in horum populorum harumque nationum historia atque vita perpetuo adsit.  

VII  

23. Apostolica missionalisque actio sanctorum Cyrilli et Methodii, quae alteram in saeculi IX incidit partem, prima efficax Slavorum evangelizatio potest haberi.

Vario quidem gradu tetigit singulas terras; praecipue vero finibus Civitatis tunc Magnae Moraviae continebatur. Imprimis vero regiones complectebatur “metropoliae”, cui ut pastor praeerat Methodius, Moraviam scilicet, Slovachiam ac Pannoniam quae pars erat hodiernae Hungariae. Intra fines autem latioris efficacitatis, quam eadem haec industria apostolica peperit praesertim per missionarios ipsos a Methodio institutos, ceterae versabantur turmae Slavorum occidentalium ac maxime Bohemiae. Primus secundum historiam princeps Bohemiae ex progenie Premyslidum, nemque Bozyvoj (Borivoj), secundum ritum Slavicum est baptizatus, ut veri est simile. Serius dein impulsio haec permanavit ad tribus etiam Serbolusatianas, necnon loca Poloniae australis. Attamen, cum Magna Moravia cecidisset (anno circiter DCCCCV-DCCCCVI), huic ritui Latinus est suffectus atque Bohemia ipsa ecclesiastico iure attributa Episcopo Ratisbonensi ac “metropoliae” Salisburgensi. Animadvertendum nihilominus est etiam medio saeculo X, sancti Venceslai temporibus, mutuo inter se ac penitus mixta esse utriusque ritus elementa ac longe progressum esse quasi convictum ambarum linguarum in liturgia adhibitarum: Slavicae videlicet ac Latinae. Ceterum fieri non potuit ut populus christianis imbueretur institutis quin sermo simul eius patrius usurparetur. Tali dumtaxat ex causa explicari potuit christianorum vocabulorum series in Bohemia indeque postmodum enucleari ac solidari ecclesiasticorum vocabulorum ratio in Polonia. Indicium de principe Vislanorum in Vita Methodii antiquissimum est historiae documentum spectans unam e Polonicis tribubus [41]. Consentaneae desunt cognitiones, unde cum illo indicio coniungatur ipsa institutio in Polonicis terris ecclesiasticae compaginis ritus Slavici.

24. Poloniae baptismus anno DCCCCLXVI acceptus ab ipso primo historiae principe Mieszko, qui uxorem duxit Bohemiae principem Dubravka, potissimum evenit opera Ecclesiae Bohemicae eademque via christianum nomen Roma in Poloniam, forma Latina advenit. Quidquid autem id est, christianae rei primordia in Polonia quadamtenus sociantur cum Fratrum industria ex longinqua Thessalonica profectorum.

Inter paeninsulae Balcanicae incolas Slavos curae sanctorum Fratrum etiam magis aspectabiles ac mirabiles fructus peperunt. Eorum enim apostolatu christianum nomen in Croatia est solidatum, quod ibi iam pridem egerat radices.

Per discipulos praesertim, exturbatos de primo illo operis campo, missio Cyrilli et Methodii percrebuit mirabiliter atque efiloruit in Bulgaria. Ibi namque, operante Sancto Clemente Ocridensi, actuosae emerserunt sedes monasticae vitae ac singulariter quidem alphabetum Cyrillianum est progressum. In alia exinde loca Christianismus transiit; quin proximam etiam transgressus Dacoromaniam, pervenit in antiquam Rus’ Kioviensem, et Moscovia est propagatus ad orientales plagas. Paucis hinc annis, nempe anno MCMLXXXVIII, iam decimum explebitur saeculum ex quo salutari est expiatus lavacro sanctus Vladimirus Magnus, princeps Kioviensis. 

25. Merito igitur citoque sancti Cyrillus et Methodius agniti sunt a populorum Slavicorum familia patres tam christianae eorum fidei quam etiam cultus humani. Compluribus iam in commemoratis regionibus, quamquam ante ibi iam fuerant alii missionarii, maximam tamen partem populi Slavici adhuc saeculo IX servabant sibi ethnicas consuetudines doctrinasque. Tantummodo in terris a Sanctis his nostris excultis vel ab iis saltem praeparatis ad sementem, res christiana firmiter et in perpetuum intravit Slavorum historiam saeculo subsequente.

Ipsorum quidem opus contulit praestantissimum quiddam ad communes generandas radices christianas in Europa, eas scilicet radices, quae suam ob firmitatem ac viriditatem efficiunt unum solidissimorum capitum, quo cetera sunt referenda, quodque praeterire non potest ullus serius nisus novo praesentique modo redintegrandi continentis totius unitatem.

Elapsis undecim christianismi saeculis inter Slavos, luculenter perspicimus Fratrum Thessalonicensium hereditatem esse illis ac persistere multo altiorem constantioremque quavis divisione. Ambae enim christianae traditiones - orientalis nempe Constantinopoli procedens atque occidentalis Roma profluens - intra unius sinum Ecclesiae sunt exortae, licet viam percurrerint diversarum humanitatis formarum diversaeque rationis easdem solvendi difficultates. Haec tamen varietas, bene quidem intellecta ipsius origine beneque etiam perpensis eius bonis et significatione, non potest non locupletare tum humanum Europae cultum tum religiosam eius traditionem ac pariter aptum fieri fundamentum exoptatae eius spiritualis renovationis. 

26. Iam inde a saeculo IX, cum in Europa christiana novus quidem status compararetur, sancti Cyrillus et Methodius nuntium nobis praebent, qui ad nostram aetatem accommodatissimus demonstratur, qua ob ipsas tot tamque implicatas quaestiones indolis religiosae et “culturalis”, civilis et internationalis iam conquiritur vitalis quaedam coniunctio in vera elementorum componentium variorum communione. Proprius amborum evangelizatorum dici potest amor fuisse erga Ecdesiae universalis communionem simul in Oriente simul in Occidente atque, in ipsa, etiam erga particularem illam Ecclesiam, quae iamiam in Nationibus Slavicis nascebatur. Ab iis ideo etiam ad Christianos hominesque nostri temporis invitatio ut simul construant communionem, promanat.

Atqui in peculiari provincia missionalis operae plus etiam Cyrilli et Methodii valet exemplum. Haec enim industria munus est pernecessarium Ecclesiae et hodie profecto urget quatenus formam induit cultus humani inductionis, cuius est mentio facta. Non solum enim Fratres illi suum expleverunt munus plena cum observantia humani cultus iam inter populos Slavicos vigentis, sed, una etiam cum religione, insigniter eum constanterque provexerunt atque auxerunt. Hodie similiter antiquiores Ecclesiae valent quidem ac debent Ecclesias populosque iuniores adiuvare ut in propria identitate maturescant in eaque progrediantur [42].

27. Cyrillus et Methodius veluti coniungentes anuli sunt sive pons quidam spiritalis inter traditionem orientalem et occidentalem; nam utraque in magnam confluit unicam Ecclesiae universalis Traditionem. Exemplaria nobis sunt ac simul patroni oecumenici nisus Ecclesiarum germanarum Orientis et Occidentis, ut per colloquium ac precationem aspectabilis unitas restituatur in perfecta totaque communione, “quae unitas” - sicut diximus Barium visentes - “neque absorbet neque confundit” [43]. Est haec unitas congressio in veritate et amore, quae a Spiritu nobis donantur. Cyrillus et Methodius personalitate sua et opera homines sunt, qui cunctis in Christianis incendunt “magnum unionis unitatisque desiderium” inter binas Ecclesias germanas, Orientis et Occidentis [44]. Ad plenam vero catholicitatem omnis natio animique cultura proprias habet partes in universali salutis consilio agendas. Quaevis ideo particularis traditio et quaelibet Ecclesia particularis pateat semper oportet aliis Ecclesiis ac traditionibus ad easque attendat eodemque autem tempore id agat ad universalem et catholicam communionem quod attinet; nam in se si clausa permaneret, periculo etiam obiceretur ne et ipsa debilitaretur.

Suo charismate exsequendo Cyrillus et Methodius decretorias quasdam partes ad Europam aedificandam attulerunt non in communione modo religiosa et christiana, verum in unitate etiam civili ipsius et “culturali”. Neque hodie quidem alia superest via, qua contentiones vincantur ac discidia componantur simultatesque sive in Europa sive in reliquo orbe, quae pericu lu m gignunt ne ho rrend am de struct tonem vitae bonorumque fieri contingat. Christianos hoc tempore esse significat communionis in Ecclesia ac societate esse artifices. Cuius rei causa animi fratribus patentes et mutua benevolentia et alacritas in socia opera praebenda per liberalem bonorum “culturalium” ac spiritalium permutationem plurimum valent.

Etenim una est hodie e principalibus inter homines cupiditatibus ut unitas haec instauretur atque communio ad vitam hominis vere dignam per omnem orbem ducendam. Ecclesia conscia sibi signum sese esse ac sacramentum universale salutis hominum et unitatis, declarat paratam se hoc ad implendum officium. Porro: “Condiciones huius temporis huic Ecclesiae oH;cio urgentiorem vim addunt, ut nempe homines cuncti, variis hodie vinculis socialibus, technicis, culturalibus arctius coniuncti, plenam etiam unitatem in Christo consequantur” [45].

VIII

28. Oportet propterea universa Ecclesia cum sollemnitate laetitiaque celebret undecim transacta saecula a terminato apostolico opere primi archiepiscopi Romae pro Slavicis populis ordinati, Methodii, necnon fratris eius Cyrilli, commemoretque horum populorum ingressionem in lucem ipsam historiae salutis ac numerum Nationum Europaearum, quae superioribus iam saeculis evangelicum acceperant nuntium. Animo nemo non comprehendere potest quam vehementi quidem mentis exsultatione cogitet ipse participare hanc celebrationem primus generis Slavici filius, qui post duo ferme annorum milia vocatus est ad episcopalem tenendam sedem, quondam Sancti Petri propriam, in hac urbe Roma.

29.In manus tuas commendo spiritum meum”: undecimum sic consalutamus saeculum a sancti Methodii obitu, eisdem verbis, quae - sicuti Vita in lingua palaeoslavica refert [46] - ab eo sunt pronuntiata paulo ante mortem, cum iamiam se Patribus suis in fide, spe, caritate esset coniuncturus: patriarchis, prophetis, apostolis, doctoribus, martyribus. Testimonio verbi vitaeque, Spiritus charismate suffultorum, exemplum praebuit vocationis fecundae et utilis tam tempori illi, quo vixit, quam posteris saeculis ac potissimum nostrae aetati.

Beatus ipsius “transitus” vere ineunte anno DCCCLXXXV post Christum hominem natum (et secundum Byzantinam temporis computationem sexties millesimo trecentesimo nonagesimo tertio a condito mundo) eo quidem tempore accidit, quo turbidae nubes coalescebant super Constantinopolim atque hostiles iam contentiones magis magisque minabantur tranquillitati ac vitae Nationum, quin immo sacris etiam vinculis fraternitatis christianae necnon communionis inter Orientis Occidentisque Ecelesias.

Ipsius in cathedrali ecclesia, stirpis variae fidelibus refertissima, sancti Methodii discipuli honorem reddiderunt mortuo pastori sollemnem propter ipsum salutis, pacis, reconciliationis nuntium, quem attulerat cuique vitam devovit suam omnem: “Officium ecclesiasticum Latine et Graece et Slovenice peregerunt” [47], adorantes Deum primumque venerantes archiepiscopum illius Ecclesiae, quam inter Slavos excitaverat, quibus una cum fratre Evangelium proprio eorum sermone praedicaverat. Haec Ecclesia plus est corroborata, cum aperte, adnuente Pontifice Romano, indigena ibidem esset hierarchia constituta, quae apostolicae successioni innitebatur inque fidei et amoris persistebat unitate tum cum Romana tum Constantinopolitana cum Ecclesia, unde missio inter Slavos traxerat exordium.

Undecim igitur dum exacta commemorantur saecula ab eius morte, animo saltem cupimus Valehradii commorari, ubi - sic quidem videtur - sivit Methodium divina Providentia apostolicam absolvere vitam:

- in sancti Clementis quoque Basilica Romae volumus adesse, ipso nempe loco ubi est sanctus Cyrillus humatus;

- atque apud Fratrum amborum sepulcra, apostolorum Slavorum, commendare Sanstissimae Trinitati spiritalem illorum hereditatem, peculiari hac prece: 

30.In manus tuas commendo . . .”.

Deus omnipotens, qui unus es in Trinitate, tibi committimus Nationum Slavicarum fidem: conserva et benedic hoc opus!

Memento, Pater omnipotens, temporis, quo, ex tua voluntate, illuxit hisce populis et his nationibus “plenitudo temporis” ac sancti Thessalonicenses missionarii, mandatum fideliter impleverunt, quod Filius tuus Iesus Christus suis crediderat Apostolis; quorum vestigiis necnon successorum ingredientes, illi lumen Evangelii, Laetum salutis Nuntium, in terras importaverunt a Slavis habitatas, et coram iis testificati sunt. 

- Creatorem te hominis esse et Patrem nostrum nosque in te homines fratres esse omnes;

- per Filium, Verbum tuum aeternum, vitam rebus omnibus te tribuisse hominesque invitasse ad participandam tuam vitam sempiternam;

- tantum te dilexisse homines ut unigenitum eis Filium tuum donares, qui ideo propter nos nostramque salutem de caelo descendit ac per Spiritum Sanctum carnem assumpsit in Virginis Mariae utero factusque est homo;

- Spiritum denique virtutis et consolationis misisse te ut quisque homo a Christo redemptus in ipso accipere posset filii dignitatem et coheres fieri numquam deficientium promissorum, quae hominibus fecisses! 

Consilium, creatrice vi praeditum, tuum, Pater, quod apicem in ipsa Redemptione attigit suum, afficit hominem viventem eiusque totam amplectitur vitam et omnium historiam populorum. 

- Exaudi, Pater, et attende, quod a te universa hodie petit Ecclesia et effice ut homines ac Nationes, qui ob apostolicum opus sanctorum Fratrum Thessalonicensium cognoverunt te ac receperunt, Deus verus, necnon per Baptismum in filiorum tuorum sanctam intraverunt communionem, etiamnum sine impedimentis pergere possint studiose fidenterque hoc evangelicum suscipere propositum atque facultates humanas omnes enucleare, secundum eorum doctrinarum praecepta! 

- Ut pro sua conscientia sectari vale ant tu ae vocationi s verb a eas per vias, quae primum sibi indicatae sint undecim abhinc saecula!

- Ut, quod ad Regnum pertineant Filii tui, ne umquam putari possit a quoquam adversari bono patriae terrenae!

- Ut debitam tibi laudem persolvere possint privata in vita ac publica!

- Ut vivere ipsi queant in veritate et caritate, in iustitia et fruitione messianicae pacis, quae hominum animos amplectitur atque communitates, orbem terrarum rerumque universitatem!

- Ut suae sibi conscii dignitatis hominum ac Dei filiorum, viribus praediti sint ad omne devincendum odium malumque bono vincendum! 

Verum toti pariter Europae concedito, Sanctissima Trinitas, ut ambobus deprecantibus sanctis Fratribus persentiat usque magis quam sit necessaria religiosa et christiana unitas et fraterna communio omnium ipsius populorum ut, mutua debellata ignoratione ac diffidentia atque, certaminibus ideologicis profligatis communi in veritatis conscientia, evadere possit pro omni terrarum orbe exemplar iustae pacificaeque consortionis reciproca ex observantia et integra libertate.  

31. Tibi proinde, Deus, Pater omnipotens, Deus Filius, qui mundum redemisti, Spiritus Deus, qui columen es ac sanctimoniae omnis magister, tradere optamus universalem Ecclesiam hesterni, hodierni, crastini aevi, Ecclesiam, quae et in Europa invenitur et per terras diffusa est cunctas. Tuas in manus singularem hunc commendamus thesaurum, qui tot diversis quidem consistit ex donis, novis ac veteribus, quae tot filii varii in communes divitias contulerunt.

Universa Ecclesia gratias tibi agit, qui Nationes Slavicas undecim abhinc saecula ad fidei communionem vocavisti, de tali hereditate ac de illis quae eaedem Nationes in publicum attulerunt patrimonium. Gratias tibi specialiter ea de re habet Pontifex Romanus, genere Slavus. Patrimonium istud utinam ne umquam locupletare desinat Ecclesiam, continentem terram Europae, orbem terrarum omnem! Ne in Europa deficiat neve in hodierno mundo! Integra ea omnia asciscere volumus, quae, peculiaria et praestantia, Nationes Slavicae tribuerunt et tribuunt, spiritali Ecclesiae hominumque patrimonio. Tota Ecclesia, communium conscia divitiarum, coniungi se profitetur spiritali necessitudine cum iis suumque item officium erga Evangelium rursus testatur in salutis opere, ad quod hodie quoque destinatur procurandum per omnem orbem usque ad fines terrarum. Prorsus necesse est praeterita tempora repetere ut, eorum affulgente lumine, res huius aetatis comprehendantur et futurum praesagiatur. Ecclesiae enim missio dirigitur semper atque intenditur ad tempus futurum, spe suffulta, quae deficere non potest.

Futurum tempus! Quantumvis illud humana quidem ratione plenum videatur minationibus ac dubitationibus, in tuis manibus, Pater caelestis, fidentes id deponimus invocantes deprecationem Matris Filii tui ac Matris Ecclesiae, tum etiam apostolorum tuorum Petri et Pauli, sanctorum Benedicti, Cyrilli et Methodii, Augustini et Bonifatii ceterorumque Europae evangelizatorum, qui fortes in fide, spe, caritate Patribus patefecerunt nostris salutem ac tuam pacem interque seminantis spiritualis labores aedificare coeperunt civilem cultum amoris ordinemque novum lege tua sancta innitentem gratiaeque adiumento, quae caelesti in Ierusalem in temporum exitu omnia omnesque vivificabit. Amen.

Denique vobis, dilectissimi Fratres, Benedictionem Apostolicam ex animo impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die II mensis Iunii, in Sollemnitate Sanctissimae Trinitatis, anno MCMLXXXV, Pontificatus nostri septimo.  

 

IOANNES PAULUS PP. II 


[1] IOANNES PAULI PP. II Egregiae Virtutis, die 31 dec. 1980: AAS 73 (1981), pp. 258-262

[2] LEO PP. XIII, Epist. Enc. Grande Munus, (30 Septembris 1880): Leonis XIII Pont. Max. Acta, II, 125-137; cfr. etiam PIUS PP. XI Epist. Quod S. Cyrillum, (13 Februarii 1927), ad Achiepiscopos et Episcopos tum Regni Serborum - Croatarum - Slovenorum tum Reipublicae Cecho-Slovachae: AAS 19 (1927) 93-96; IOANNES PP. XXIII, Epist. Apost. Magnifici Eventus, (11 Maii 1963), ad Slavicarum Nationum Antistites: AAS 55 (1963) 434-439; PAULUS PP. VI Antiquae Nobilitatis, (2 Februarii 1969), undecimo exeunte speculo ab excessu e terrestri via S. Cyrilli: AAS 61 (1969), pp. 137-149.

[3] PAULUS PP. VI Litt. Apost. Pacis Nuntius, die 24 oct. 1964: AAS 56 (1964) 965-967.

[4] Cfr. Magnae Moraviae Fontes Historici, t. III, Brno 1969, pp. 197-208.

[5] Tantummodo in quibusdam Nationibus Slavicis festum adhuc celebratur die 7 Iulii.

[6] Cfr. Vita Constantini VIII, 16-18: Constantinus et Methodius Thessalonicenses, Fontes, recensuerunt et illustraverunt Fr. Grivec et Fr. Tomšič (Radovi Staroslavenskog Instituta, Knjiga 4, Zagreb 1960), p. 184.

[7] Cfr. Vita Costantini, XIV, 2-4: ed. mem., pp. 199 s.

[8] Vita Methodii, VI, 2-3; ed. mem., p. 225. 

[9] Cfr. Magnae Moraviae Fontes Historici, t. III, Brno 1969, pp. 197-208.

[10] Cfr. Vita Methodii, VIII, 1-2; ed. mem., p. 225.

[11] Cfr. Vita Methodii, XVII, 13; ed. mem., p. 237.

[12] Ibid.; cfr. 1 Cor. 9, 22.

[13] Gen. 12, 1 s.

[14] Act. 16, 9.

[15] Vita Methodii, V, 2; ed. mem., p. 223.

[16] Vita Constantini, XVI, 9; ed. mem., p. 200.

[17] Vita Constantini, VI, 7; ed. mem., p. 179.

[18] Mc. 16, 15.

[19] Mt. 28, 19.

[20] Gal. 3, 26-28.

[21] Decessores Nicolai PP.I, tametsi notitiis inter se pugnantibus sollicitabantur, quae de doctrinis et operibus Cyrilli atque Methodii afferebantur, praesentes tamen ipsi congredientes cum iis Fratribus plane sunt assensi. Prohibitiones vel circumscriptiones usus novae liturgiae Slavicae potius sunt assignandae urgentibus temporibus et mutabilibus rerum politicarum vicissitudinis necnon ipsi necessitati concordiae servandae.

[22] Io. 17, 21 s.

[23] Ps. 117 [116], 1.

[24] Decretum Unitatis Redintegratio, de Oecumenismo, 4.

[25] Decretum Unitatis Redintegratio, de Oecumenismo, 1.

[26] Vita Methodii, IX, 3; VIII, 16 : ed. mem., p. 229; 228.

[27] Vita Methodii, IX, 2; ed. mem., p. 229.

[28] Conc. Oec. Vat. II, Cost. dogm. Lumen Gentium, de Ecclesia, 13.

[29] Vita Constantini, XVI, 8; ed. mem., p. 205.

[30] Cfr. Mt. 5, 45.

[31] Vita Constantini, XVI, 4-6; ed. mem., p. 205.

[32] Ibid., XVI, 58; ed. mem., p. 208 ; Philip. 2, 11.

[33] Vita Constantini, XVI, 12; ed. mem., p. 206; Ps 66 [65], 4.

[34] Vita Constantini, XVI, 13; ed. mem., p. 206; Ps 117 [116], 1.

[35] Cfr. Ps 112 [111], 4: Il. 2, 13.

[36] Cfr. 1 Tim. 2, 4.

[37] Vita Constantini, I, 1; ed. mem., p. 169.

[38] Cfr. Mt. 13, 52.

[39] Cfr. Gn. 15, 1-21.

[40] Vita Methodii, II, 1; ed. mem., p. 220 s.

[41] Cfr. Vita Methodii, XI, 2-3; ed. mem., p. 231.

[42] Cfr. Conc. Oec. Vat. II, Decretum Ad Gentes, de activitate missionali Ecclesiae, 38.

[43] IOANNES PAULUS PP. II Allocutio Barii habita in oecumenica congressione in basilica Sancti Nicolai, 2, die 26 febr. 1984: Insegnamenti VII, 1 (1984), p. 532.

[44] Ibid. 1 loc. cit., p. 531.

[45] Conc. Oec. Vat. II, Const. dogm. Lumen Gentium, de Ecclesia, 1.

[46] Cfr. Vita Methodii, XVII, 9-10; ed. mem., p. 237 ; Lc. 23, 46; Ps. 31 [30], 6.

[47] Vita Methodii, XVII, 11; ed. mem., p. 237.

 

 

© Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana

 

top