IOANNIS PAULI PP. II
SUMMI PONTIFICIS
LITTERAE ENCYCLICAE
FIDES ET RATIO
CUNCTIS CATHOLICAE ECCLESIAE EPISCOPIS
DE NECESSITUDINIS NATURA
INTER UTRAMQUE
Venerabiles in Episcopatu Fratres,
salutem et Apostolicam Benedictionem!
FIDES ET RATIO binae quasi pennae videntur quibus veritatis ad
contemplationem hominis attollitur animus. Deus autem ipse est qui
veritatis cognoscendae studium hominum mentibus insevit, suique tandem
etiam cognoscendi ut, cognoscentes Eum diligentesque, ad plenam pariter de
se ipsis pertingere possint veritatem (cfr Ex 33,18; Ps 27[26],8-9;
63[62],2-3; Io 14,8; 1 Io 3,2).
PROOEMIUM
«Nosce te ipsum»
1. Fieri quidem potest ut, tam in Orientis orbe quam in Occidentis solis
plaga, iter quoddam dignoscatur quod, progredientibus saeculis eo usque
hominum genus perduxerit ut cum veritate paulatim congrediatur seque cum
illa componat. Hoc quidem iter sic explicatum est neque aliter
accidere potuit intra prospectum quendam singularis hominum
conscientiae: quo namque plenius res orbemque cognovit homo, eo magis
ipsemet cognoscit se unica in sua natura, eodemque tempore instans fit
interrogatio de significatione rerum suaeque ipsius exsistentiae. Quidquid
se nobis obicit veluti cognitionis nostrae argumentum, hanc ipsam ob
causam evadit vitae nostrae elementum. Admonitio illa Gnwqi seauton in
superliminari inscripta erat Delphis in templo, principalem ut veritatem
testificaretur quae minima omni homini sumenda erat regula quicumque inter
res creatas se extollere cupiebat veluti «hominem» scilicet «sui ipsius cognitorem».
Candidus intuitus veteres in annales luculenter aliunde demonstrat,
variis in orbis regionibus multiplici humano distinctis cultu, exsistere
eodem tempore principales illas interrogationes quibus vita designatur
hominum: Quis egomet sum? Unde venio? Quoque vado? Cur mala adsunt?
Quid nos manet hanc post vitam? Haec quaesita reperiuntur in sacris
Israelis scriptionibus, at insunt etiam scriptis Veda necnon Avesta;
detegimus ea in operibus Confutii atque Lao-Tze, quemadmodum in
praedicatione virorum Tirthankara ipsiusque Buddhae; exsistunt similiter
ex Homeri carminibus ac tragoediis Euripidis et Sophoclis, perinde ac
philosophicis in Platonis et Aristotelis tractatibus. Hae nempe
interrogationes sunt quae ex illa communi profluunt inquisitione de sensu
ipso quo numquam non hominis animus inquietatur: ex responsione vero, quae
talibus redditur rogationibus, directio pendet quae vitae humanae est
imprimenda.
2. Aliena sane non est Ecclesia, neque esse potest, hoc ab inquirendi
opere. Ab eo enim tempore, cum intra Paschale Mysterium postremam accepit
de hominis vita veritatem uti donum, facta est illa vicissim peregrina per
semitas orbis ut Christum Iesum esse praedicet "viam veritatem et
vitam" (cfr Io 14,6). Diversa inter officia, quae hominibus
ea offerat oportet, unum illud nimirum esse intellegit sibi plane
proprium: Veritatis diaconiam.(1) Hoc officium, una ex parte,
facit ut credens ipsa communitas particeps evadat communis illius operae
qua homines attingere student veritatem; (2) altera vero ex parte,
obstringitur communitas illa officio ut nuntia fiat rerum certarum quas
cognovit, licet sibi conscia sit omnem veritatem captam unam dumtaxat
stationem esse plenam ad illam veritatem quae ultima in Dei revelatione
ostendetur: «Videmus enim nunc per speculum in aenigmate, tunc autem
facie ad faciem; nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam, sicut et
cognitus sum» (1 Cor 13,12).
3. Multiplices sunt facultates quibus uti potest homo ut veritatum
cognoscendarum foveat progressionem, unde exsistentiam suam humaniorem
reddat. Inter has philosophia eminet, quae recta adiuvat ut et
interrogatio ponatur de vitae sensu et ei responsio iam adumbretur:
quapropter unum ipsa reperitur nobiliorum hominis munerum. «Philosophiae» vox Graecam ad originem
«sapientiae amorem»
designat. Etenim nata philosophia est atque eo tempore enucleata quo
coepit se ipsum homo interrogare de rerum causis finibusque. Diversis
quidem formis modisque demonstrat philosophia ad ipsam hominis naturam
pertinere veritatis cupiditatem. Innata est eius menti illa proprietas ut
de rerum percontetur causis etiamsi responsiones paulatim inde redditae in
formam quandam ingrediuntur quae diversas cultus humani species inter se
complere manifesto ostendit.
Impulsio vehemens illa, quam ad efformationem progressionemque culturae
in orbe Occidentali adhibuit philosophia, facere haud debet ut
obliviscamur quatenus ipsa quoque pervaserit vias etiam humanae vitae
concipiendae ex quibus Orientalis etiam vivit orbis. Cuique enim populo
nativa est atque pristina sapientia quae, tamquam verus animi culturarum
thesaurus, eo tendit ut exprimatur et rationibus potissimum philosophicis
maturetur. Quam sit hoc verum inde etiam comprobatur quod principalis
quaedam philosophicae scientiae figura, nostris etiam temporibus,
deprehendi potest in iis postulatis quibus leges Nationum et civitatum
informantur ad socialem vitam moderandam.
4. Quidquid autem id est, notetur oportet sub uno nomine diversas latere
significationes. Praevia igitur explicatio necessaria evadit. Concupiscens
extremam vitae veritatem homo adipisci, illas universales studet comparare
cognitiones quae ei facultatem dant melius se comprehendendi ulteriusque
progrediendi ad se perficiendum. Fundamentales hae notiones illa ex admiratione
emanant quam rerum creatarum contemplatio in eo excitat: rapitur enim
homo stupens quod se in rerum universitatem videt insertum cum aliis sui
similibus consociatum quibuscum etiam communicat sortem. Iter hinc incipit
quod illum pervehet ad novos usque cognitionis orbes detegendos. Nisi
obstupescens miraretur homo, in repetitionem quandam sterilem recideret
ac, paulatim, facultatem amitteret vitae reapse personalis ducendae.
Speculandi potestas, quae humani propria est intellectus, adiuvat ut,
philosophicam per industriam, figura enucleetur exactae cogitationis
sicque ordinata exstruatur disciplina logico affirmationum consensu atque
solido doctrinarum contextu distincta. Hanc propter rationem, variis in
cultus humani formis diversisque pariter aetatibus, fructus percepti sunt
qui elaborandis veris cogitationum modis profuerunt. Ad historiae fidem
factum est ut istud induceret ad unam dumtaxat philosophiae viam
confundendam cum tota philosophica disciplina. Constat vero, his in
casibus, certam quandam exsistere «superbiam philosophicam»
quae suos attollere audeat oculos longe prospicientes at imperfectos ad
interpretationem aliquam universalem. Re vera quodque philosophiae corpus,
quantumvis reverendum sua in summa et amplitudine sine ullis abusibus,
agnoscere debet principatum philosophicae cogitationis, ex qua et
suam ducit originem et cui congruenter serviat necesse est.
Hoc modo, quamquam mutantur tempora cognitionesque progrediuntur,
agnosci licet quasi nucleum quendam philosophicarum notionum, quae
nonnumquam adsunt in hominum cogitantium historia. Cogitentur verbi
gratia, principia non contradictionis, finalitatis ac causalitatis nec non
cogitatum personae veluti subiecti liberi et intellegentis eiusque
facultas Deum veritatem bonumque cognoscendi; cogitentur pariter nonnullae
normae morales praecipuae quae omnium item sunt communes. Haec aliaque
argumenta demonstrant, variis doctrinarum praetermissis scholis, corpus
exsistere cognitionum in quibus introspici potest genus quoddam spiritalis
hominum patrimonii. Ita fit ut ante oculos quasi philosophiam
implicitam reperiamus cuius principia quisque homo se possidere
sentiat, tametsi sub forma omnino universali neque conscia. Quoniam
communicantur hae notiones quadamtenus ab omnibus, ipsae efficere debent
medium quoddam punctum quo diversae philosophicae scholae confluunt.
Quotiens ratio percipere valet atque exprimere prima et universalia vitae
principia indeque recte consectaria propria deducere ordinis logici et
deontologici, totiens appellari potest ratio recta sive, quemadmodum
antiqui loquebantur, orqoV logoV.
5. Sua ex parte facere non potest Ecclesia quin magni officium rationis
aestimet ad proposita illa consequenda unde ipsa hominum vita dignior
reddatur. Etenim in philosophia viam ipsa conspicatur cognoscendi
principales veritates hominum vitam tangentes. Eodem tempore, philosophiam
iudicat instrumentum pernecessarium ut fidei intellectus altius inquiratur
atque Evangelii veritas iis impertiatur qui eam nondum cognoverunt.
Similia igitur Decessorum Nostrorum coepta prosecuti, cupimus etiam Nos
ad hoc peculiare rationis humanae opus convertere oculos. Eo praesertim
impellimur quod novimus his maxime temporibus veritatis ultimae
inquisitionem saepius obscuratam videri. Haud dubitatur quin philosophiae
recentiori laudi tribuatur quod mentes iam in hominem ipsum intenduntur.
Hinc initio facto, quaedam ratio interrogationum plena ulterius propulit
hominis cupiditatem plus plusque cognoscendi atque singula multo altius.
Ita doctrinarum formae implexae exstructae sunt quae suos variis in
cognitionis provinciis protulerunt fructus, progressui nempe faventes tum
culturae tum historiae. Anthropologia, logica disciplina, scientiae
naturales, historia et sermo..., immo quodam modo universitas cognitionis
humanae est assumpta. Effectus re percepti suadere aliunde non debent ut
obscuretur quod ipsa ratio, ad investigandum uno solo ex latere hominem
uti subiectum intenta, videtur esse omnino oblita eundem hominem semper
invitari ut ad veritatem se transcendentem progrediatur. Deficiente
habitudine ad illam, quisque homo exponitur arbitrio soli suo atque ipsius
velut personae condicio in eo est ut regulis unis pragmaticis aestimetur
quae suapte natura experimentis innituntur, cum perperam credatur
technicam artem necessario debere reliquis rebus dominari. Sic sane
accidit ut, cum melius hanc intentionem ad veritatem exprimere deberet,
gravata contra onere tot notitiarum ratio humana in se replicaretur atque
de die in diem minus intuitum suum attollere in altiora posset ut
veritatem exsistentiae consequi auderet. Recentior philosophia, omittens
suas perquisitiones in ipsum «esse» dirigere, opus suum in
cognitionibus hominum collocavit. Non ergo extulit facultatem quae homini
data est veritatis cognoscendae, sed extollere eius limites maluit et
condiciones.
Multiplices hinc enatae sunt agnosticismi et relativismi formae quibus
eo usque provecta est philosophica investigatio ut iam in mobili veluti
scepticismi universalis tellure pererraret. Recentius praeterea variae
invaluerunt doctrinae illuc tendentes ut etiam illae veritates imminuantur
quas homo se iam adeptum esse putaverat. Licita sententiarum varietas iam
indistincto concessit pluralismo, principio niso omnes opinationes idem
prorsus valere: unum hoc est signorum latissime disseminatorum illius
diffidentiae de veritate, quam hodiernis in adiunctis deprehendi passim
licet. In idem diffidens iudicium incidunt etiam quaedam vitae notiones ex
Oriente profectae; in iis, enim, veritati negatur propria eius indoles,
cum pro concesso sumatur pari modo veritatem diversis indicari in
doctrinis, vel inter se contradicentibus. Hoc in rerum prospectu cuncta ad
opinationem quandam rediguntur. Percipitur quasi motus quidam fluctuans:
cum hinc philosophica investigatio iam in illam viam se inserere potuit,
quae propiorem eam reddit ad hominum vitam eiusque formas expressas,
illinc tamen eadem inquisitio explicare iam vult deliberationes
exsistentiales, hermeneuticas vel linguisticas quae alienae sunt a
fundamentali hac quaestione de veritate cuiusque hominis vitae,
exsistentiae atque Dei ipsius. Quapropter in homine nostrae aetatis, neque
tantummodo quosdam apud philosophos, iam emerserunt affectus alicuius
diffidentiae passim disseminatae nulliusque fiduciae de permagnis hominum
cognoscendi facultatibus. Falso cum pudore quis contentus fit veritatibus
ex parte et ad tempus, quin interrogationes radicales ponere iam contendat
de sensu extremoque vitae humanae fundamento, in singulis hominibus et in
ipsa societate. Brevi: spes iam interiit fieri posse ut talibus
interrogationibus decretoriae responsiones reddantur.
6. Ecclesia vigens auctoritate illa, quae ei obtingit quod Revelationis
Iesu Christi est custos, confirmare cupit huius meditationis necessitatem
super veritate. Hanc ipsam ob causam in animum induximus appellare tum vos
Veneratos in Episcopatu Fratres quibuscum annuntiandi communicamus munus «in manifestatione veritatis» (2 Cor 4,2) tum etiam
philosophos atque theologos quorum est diversos veritatis perscrutari
aspectus, tum etiam homines omnes adhuc quaerentes, ut nonnullas
participemus cogitationes de itinere quod conducit ad veram sapientiam, ut
quicumque in pectore amorem ipsius habeat, rectam ingredi valeat viam ut
eam consequatur, in eaque quietem reperiat suis a laboribus spiritalemque
laetitiam.
Ad hoc inceptum Nos adducit conscientia in primis quae verbis Concilii
Vaticani II significatur cum Episcopos esse adfirmat «divinae et
catholicae veritatis testes».(3) Testificandae igitur veritatis
officium est concreditum nobis Episcopis, quod deponere haud possumus quin
simul ministerium acceptum deseramus. Fidei veritatem confirmantes,
nostrae aetatis hominibus reddere possumus veram fiduciam de propriis
cognoscendi facultatibus ipsique philosophicae disciplinae praebere
provocationem ut suam plenam recuperare valeat explicareque dignitatem.
Alia Nos quoque permovet causa ut has perscribamus deliberationes.
Litteris in Encyclicis Veritatis splendor inscriptis animorum
intentionem direximus ad quasdam «doctrinae catholicae fundamentales
veritates quae in periculo versantur deformationis vel negationis ob rerum
adiuncta aetatis nostrae».(4) His Litteris pergere cupimus easdem
meditationes ulterius persequi, mente videlicet conversa ad argumentum
ipsius veritatis eiusque fundamentum quod spectat ad fidem.
Etenim negari non potest hoc celerium et implicatarum mutationum tempore
iuniores praesertim, ad quos pertinet ventura aetas et de quibus ea
pendet, illi exponi sensui sive persuasioni se certis privari
fundamentalibus principiis ad quae referantur. Necessitas alicuius solidi
firmamenti, in quo vita singulorum hominum societatisque exstruatur,
vehementius persentitur praesertim quotiens necesse est comprobare
partialem naturam propositorum quae res transeuntes ad gradum alicuius
ponderis tollunt, dum decipiunt potestatem ipsam assequendi verum vitae
sensum. Ita profecto evenit ut multi suam vitam ad ipsum praecipitii
marginem producant, nescientes interea quid ultra maneat. Inde hoc nempe
accidit quod nonnumquam ii, quos munus fere proprium obstringebat ut
culturae formis fructus proferrent suarum deliberationum, oculos a
veritate abstraherent, cum laboris successum subitum praeferrent patientis
inquisitionis labori earum rerum quae vivendo sunt experiendae. Strenue
igitur pristinam suam vocationem recuperare debet philosophia cuius grave
est officium cogitationem humanam informare nec non humanum ipsum cultum,
perpetuo revocando homines ad veritatis perquisitionem. Hac omnino de
causa non solam necessitatem sensimus, verum etiam morale officium ut de
hoc argumento eloqueremur, ut hominum genus, limen tertii millenni
christiani aetatis supergressurum, magis conscium sibi facultatum magnarum
reddatur quae illi sunt concessae seque renovato animi fervore dedat
salutis explendo consilio in quod ipsius est inserta historia.
CAPUT I
SAPIENTIAE DIVINAE PATEFACTIO
Iesus Patris Revelator
7. Omni meditationi quam perficit Ecclesia subiacet conscientia apud
ipsam nuntium depositum esse qui suam trahat originem ex Deo ipso (cfr
2 Cor 4,1-2). Haud ex propria consideratione provenit haec
conscientia etiam profundissima quam hominibus ea praebet, verum ex verbi
Dei in fide receptione (cfr 1 Thess 2,13). Ad vitae nostrae uti
credentium originem congressio quaedam, sui generis unica, invenitur quae
mysterii a saeculis absconditi designat illuminationem (cfr 1 Cor 2,7;
Rom 16,25-26), quod autem nunc aperitur: «Placuit Deo in sua
bonitate et sapientia seipsum revelare et notum facere sacramentum
voluntatis suae (cfr Eph 1,9), quo homines per Christum, Verbum
carnem factum, in Spiritu Sancto accessum habent ad Patrem et divinae
naturae consortes efficiuntur».(5) Hoc est plane gratuitum opus quod
a Deo proficiscitur et ad homines pervenit ut illi salvi fiant. Tamquam
amoris fons Deus se cupit cognosci atque cognitio quam illius habet homo
omnem perficit aliam notitiam quam mens eius assequi potest de propriae
exsistentiae sensu.
8. Doctrinam fere verbatim repetens, quam Concilii Vaticani I
Constitutio Dei Filius exhibet, rationemque ducens principiorum in
Concilio Tridentino propositorum Constitutio Concilii Vaticani II Dei
Verbum ulterius produxit saeculare iter intellectus fidei,
Revelationem ad doctrinae biblicae institutionisque totius patristicae
lucem ponderando. Concilii Vaticani I participes supernaturalem
revelationis divinae extulerunt indolem. Negabat censura rationalistica,
quae eo ipso tempore adversus fidem movebatur secundum falsas lateque
disseminatas opinationes, omnem cognitionem quae rationis naturalium
potestatum non esset consecutio. Hoc quidem Concilium induxit ut
vehementer inculcaret ultra omnem rationis humanae cognitionem, quae
suapte natura ad Conditorem usque agnoscendum progredi valeret,
cognitionem etiam reperiri quae fidei propria esset. Haec cognitio
veritatem exprimit quae fundamentum invenit in Deo sese revelante quaeque
veritas est certissima quandoquidem Deus nec fallit nec fallere cupit.(6)
9. Docet itaque Concilium Vaticanum I veritatem ex philosophica
deliberatione perceptam atque Revelationis veritatem non confundi
neutramque earum alteram reddere supervacaneam: «Duplicem esse
ordinem cognitionis non solum principio, sed obiecto etiam distinctum:
principio quidem, quia in altero naturali ratione, in altero fide divina
cognoscimus; obiecto autem, quia praeter ea, ad quae naturalis ratio
pertingere potest, credenda nobis proponuntur mysteria in Deo abscondita,
quae, nisi revelata divinitus, innotescere non possunt».(7) Quae Dei
testimonio innititur fides atque supernaturali gratiae utitur adiumento,
re vera ad alium pertinet ordinem ac philosophicae cognitionis. Sensuum
enim haec perceptioni adnititur nec non experientiae ac se sub intellectus
solius lumine movet. Philosophia atque scientiae in naturalis rationis
versantur ordine, dum contra a Spiritu illuminata et gubernata fides
agnoscit in ipso salutis nuntio «gratiae et veritatis plenitudinem»
(cfr Io 1,14) quam per historiam patefacere decrevit Deus semelque
in sempiternum per Filium suum Iesum Christum (cfr 1 Io 5,9; Io
5,31-32).
10. In Concilio Vaticano II Patres intendentes in Iesum Revelatorem
mentes, voluerunt naturam revelationis Dei salutiferam collustrare in
historia, cuius hoc modo proprietatem ita significaverunt: «Hac
itaque revelatione Deus invisibilis (cfr Col 1,15; 1 Tim 1,17)
ex abundantia caritatis suae homines tamquam amicos alloquitur (cfr Ex
33,11; Io 15,14-15) et cum eis conversatur (cfr Bar 3,38),
ut eos ad societatem secum invitet in eamque suscipiat. Haec Revelationis
oeconomia fit gestis verbisque intrinsece inter se connexis, ita ut opera,
in historia salutis a Deo patrata, doctrinam et res verbis significatas
manifestent ac corroborent, verba autem opera proclament et mysterium in
eis contentum elucident. Intima autem per hanc Revelationem tam de Deo
quam de hominis salute veritas nobis in Christo illucescit, qui mediator
simul et plenitudo totius revelationis exsistit».(8)
11. In tempus propterea inque historiae annales se interserit Dei
revelatio. Immo evenit Iesu Christi incarnatio «in plenitudine
temporis» (cfr Gal 4,4). Duobus ideo milibus annorum post
illum eventum necesse esse rursus adseverare istud arbitramur: «Christiana in fide praecipuum habet pondus tempus».(9) Intra tempus
namque profertur in lucem totum creationis ac salutis opus at in primis
elucet per Filii Dei incarnationem vivere nos et iam nunc id antecapere
quod ipsius temporis erit complementum (cfr Heb 1,2).
Quam veritatem homini Deus concredidit de eo ipso eiusque vita in tempus
itaque se introducit nec non in historiam. Semel quidem in perpetuum
enuntiata est in mysterio Iesu Nazareni. Hoc eloquentibus quidem verbis
edicit Constitutio Dei Verbum: «Postquam vero multifariam
multisque modis Deus locutus est in Prophetis, "novissime diebus
istis locutus est nobis in Filio" (Heb 1,1-2). Misit enim
Filium suum, aeternum scilicet Verbum, qui omnes homines illuminat, ut
inter homines habitaret iisque intima Dei enarraret (cfr Io 1,1-18).
Iesus Christus [...], Verbum caro factum, "homo ad homines"
missus, "verba Dei loquitur" (Io 3,34), et opus salutare
consummat quod dedit ei Pater faciendum (cfr Io 5,36; 17,4).
Quapropter Ipse, quem qui videt, videt et Patrem (cfr Io 14,9),
tota sui ipsius praesentia ac manifestatione, verbis et operibus, signis
et miraculis, praesertim autem morte sua et gloriosa ex mortuis
resurrectione, misso tandem Spiritu veritatis, Revelationem complendo
perficit».(10)
Efficit itaque populo Dei historia haec iter quoddam ex toto
percurrendum, ita ut revelata veritas omnem suam plene aperiat
continentiam ob Spiritus Sancti continuam actionem (cfr Io 16,13).
Id rursus Constitutio Dei Verbum docet cum adfirmat: «Ecclesia, volventibus saeculis, ad plenitudinem divinae veritatis iugiter
tendit, donec in ipsa consummentur verba Dei».(11)
12. Locus ita evadit historia ubi comprobare possumus Dei acta pro
hominibus. Nos enim attingit ille in iis quae nobis maxime sunt familiaria
et ad demonstrandum facilia, quia cotidiana nostra constituunt adiuncta,
quibus submotis haud possemus nosmet ipsos intellegere.
Permittit Dei Filii incarnatio ut perennis ac postrema summa videatur
completa quam ex se profecta hominum mens numquam fingere sibi valuisset:
Aeternum ingreditur tempus, Quod est Omne absconditur in parte, Deus
hominis suscipit vultum. Christi in Revelatione igitur expressa veritas
iam nullis circumscribitur artis locorum et culturarum finibus, verum
cuivis viro et feminae aperitur quae eam complecti voluerit veluti
sermonem penitus validum qui vitae tribuat sensum. In Christo omnes
homines iam accessum habent ad Patrem; sua namque morte ac resurrectione
Ipse vitam aeternam dono dedit quam primus respuerat Adamus (cfr Rom
5,12-15). Hanc per Revelationem ultima exhibetur homini de propria
vita veritas deque historiae sorte: «Reapse nonnisi in mysterio
Verbi incarnati mysterium hominis vere clarescit» adseverat
Constitutio Gaudium et spes.(12) Extra hunc rerum conspectum
mysterium vitae singulorum hominum manet aenigma insolubile. Ubi reperire
valet homo responsiones illis permoventibus interrogationibus, verbi
gratia de dolore atque innocentis cruciatu ac de morte, nisi illo sub
lumine quod ex mysterio passionis mortis resurrectionis Christi profluit?
Coram arcano - ratio
13. Non tamen oblivisci licebit Revelationem mysteriis abundare. Sane
quidem cuncta sua ex vita Iesus vultum Patris revelat utpote qui venerit
ut intima Dei enarraret; (13) verumtamen quam habemus talis vultus
cognitio semper designatur incompleta quadam ratione atque etiam nostrae
comprehensionis finibus. Sinit una fides nos in mysterium ingredi intimum,
cuius congruentem fovet intellectum.
Docet Concilium quod «Deo revelanti praestanda est "oboeditio
fidei"».(14) Perbrevi hac sed densa affirmatione principalis
quaedam fidei christianae declaratur veritas. Dicitur, in primis, fidem
esse oboedientiae responsionem Deo. Id poscit ut Ille sua agnoscatur in
divinitate, sua in transcendentia supremaque libertate. Deus qui facit ut
ipse cognoscatur ob suae absolutae transcendentiae auctoritatem, secum
etiam adfert credibilitatem eorum quae revelat. Sua fide adsensum suum
huiusmodi testificationi divinae tribuit homo. Hoc significat eum plene
integreque agnoscere rerum revelatarum veritatem, quoniam ipse se pignus
illarum exhibet Deus. Veritas haec, quae homini conceditur neque ab eo
exigi potest, in contextum se introducit cuiusdam communicationis
singularis inter personas rationemque ipsam humanam impellit ut ei se
aperiat eiusque altam percipiat significationem. Hanc ob causam actus
ille, quo nos Deo committimus, semper ab Ecclesia tamquam tempus habitus
est cuiusdam electionis fundamentalis, qua tota involvitur persona. Usque
ad extremum intellectus ac voluntas exercent spiritalem suam naturam ut
subiecto humano permittatur actum perficere quo uniuscuiusque libertas
pleno modo vivatur.(15) In fide proinde non adest dumtaxat praesens
libertas: etiam postulatur. Immo, ipsa fides unicuique facultatem dat suam
enuntiandi meliore ratione libertatem. Aliis verbis: libertas non in
electionibus contra Deum impletur. Quomodo enim verus libertatis usus
iudicari posset nulla sese aperiendi voluntas ad id quod sinit homines se
totos explicare? Credendo namque persona humana actum suae vitae
significantissimum complet; hic enim veritatis certitudinem adsequitur
veritas in eaque vivere decernit.
In rationis adiumentum, quae mysterii quaerit intellectum, etiam signa
praesentia in Revelatione occurrunt. Adiuvant ea ut altius perquiratur
veritas utque mentem ex sese intra mysterium scrutari valeat. Quidquid id
est, signa haec, si altera ex parte maiorem tribuunt rationi humanae vim
quia sinunt eam propriis viribus, quarum ipsa est invidiosa custos, intra
mysterium investigare, ex altera vero parte eam incitant ut eorum veluti
signorum naturam transgrediatur ut ulteriorem percipiat significationem
eorum quae in se continent. In iis ideoque iam abscondita subiacet
veritas, ad quam dirigitur mens et a qua seiungi non potest quin simul
signum ipsum illi praebitum deleatur.
Quadamtenus revertimur ad sacramentalem Revelationis rationem
atque, nominatim, ad eucharisticum signum ubi individua unitas inter rem
ipsam eiusque significationem permittit ut mysterii capiatur altitudo. In
Eucharistia revera praesens adest ac vivus Christus, suo cum Spiritu
operatur, sed, quemadmodum praeclare sanctus Thomas edixit, «Quod
non capis, quod non vides, animosa firmat fides, praeter rerum ordinem.
Sub diversis speciebus, signis tantum, et non rebus, latent res eximiae».(16)
Refert idem philosophus Blasius Pascal: «Sicut Christus Iesus
ignotus inter homines fuit, ita manet veritas eius, communes inter
opinationes, sine ulla exteriore distinctione. Sic etiam Eucharistia
restat inter panem communem».(17)
Fidei cognitio, demum, mysterium non exstinguit; illud evidentius
dumtaxat reddit demonstratque veluti necessarium vitae hominis elementum:
Christus Dominus «in ipsa Revelatione mysterii Patris Eiusque
amoris, hominem ipsi homini plene manifestat eique altissimam eius
vocationem patefacit»,(18) quae nempe ea est ut vitae trinitariae
Dei particeps fiat.(19)
14. Verum novitatis prospectum recludunt ipsi scientiae philosophicae
doctrinae binorum Conciliorum Vaticanorum. In hominum historiam inducit
Revelatio necessitudinis punctum quoddam quo carere non potest homo, si ad
suae vitae comprehendendum mysterium pervenire voluerit; aliunde vero haec
cognitio continenter ad Dei refertur mysterium quod plane exhaurire mens
non valet, sed dumtaxat percipere et in fide complecti. Intra haec duo
tempora peculiare habet ratio humana spatium suum unde investigare ei
licet atque comprehendere, quin tamen nulla alia re circumscribatur nisi
finita natura suae indolis coram Dei infinito mysterio.
Quapropter in historiam nostram Revelatio infert aliquam veritatem,
universalem atque ultimam, quae hominis mentem incitat ne umquam
consistat; immo vero, eam impellit ut suae cognitionis fines perpetuo
dilatet, donec ea omnia se perfecisse intellegat quae in ipsius erant
potestate, nulla praetermissa parte. Ad hanc autem deliberationem adiuvare
nos festinat unum ex fecundissimis ingeniis maximeque significantibus in
generis hominum historia, ad quem virum honorifice se convertunt tam
philosophia quam theologia: sanctus Anselmus. Ille Cantuariensis
Archiepiscopus sic sententiam suo in Proslogion eloquitur: «Ad quod cum saepe studioseque cogitationem converterem atque aliquando
mihi videretur iam capi posse quod quaerebam, aliquando mentis aciem
omnino fugeret, tandem desperans volui cessare, velut ab inquisitione rei,
quam inveniri esset impossibile. Sed cum illam cogitationem, ne mentem
meam frustra occupando, ab aliis, in quibus proficere possem, impediret,
penitus a me vellem excludere, tunc magis ac magis, nolenti et defendenti
se coepit cum importunitate quadam ingerere. [...] Sed heu! me miserum,
unum de aliis miseris filiis Evae, elongatis a Deo! Quid incoepi? Quid
effeci? Quo tendebam? Quo deveni? Ad quid aspirabam? In quibus suspiro?
[...] Ergo, Domine, non solum es id quo maius cogitari nequit, sed es
quiddam maius quam cogitari possit. Quoniam namque valet cogitari esse
aliquid huiusmodi; si tu non es hoc ipsum, potest cogitari aliquid maius
te: quod fieri nequit».(20)
15. Revelationis christianae veritas, quae cum Iesu Nazareno
congreditur, quemlibet hominem percipere sinit propriae vitae «mysterium». Dum perinde ac suprema ipsa veritas observat illa
autonomiam creaturae libertatemque eius illam etiam obstringit ut ad
transcendentiam sese aperiat. Haec coniunctio libertatis ac veritatis
maxima evadit planeque Domini intellegitur sermo: «Cognoscetis
veritatem, et veritas liberabit vos» (Io 8,32).
Verum veluti astrum conductorium christiana Revelatio fit homini qui
inter condiciones progreditur mentis cuiusdam immanentisticae nec non
logicae technocraticae angustias; extrema est facultas quae a Deo
praebetur ut pristinum amoris consilium, creatione ipsa inchoatum, denuo
plene reperiatur. Hominibus verum cognoscere cupientibus, si ultra se
adhuc prospicere valent et intuitum suum extra propria proposita
attollere, potestas tribuitur veram necessitudinem cum sua vita
recuperandi, viam persequendo veritatis. Ad hunc rerum statum bene dicta
libri Deuteronomii adhiberi licet: «Mandatum hoc, quod ego
praecipio tibi hodie, non supra te est neque procul positum nec in caelo
situm, ut possis dicere: "Quis nobis ad caelum valet ascendere, ut
deferat illud ad nos, et audiamus atque opere compleamus?". Neque
trans mare positum, ut causeris dicas: "Quis nobis transfretare
poterit mare et illud ad nos usque deferre, ut possimus audire et facere
quod praeceptum est?". Sed iuxta te est sermo valde in ore tuo et in
corde tuo, ut facias illum» (30,11-14). Quam notionem quasi vocis
celebris imagine refert sententia sancti philosophi et theologi Augustini:
«Noli foras ire, in te ipsum redi. In interiore homine habitat
veritas».(21)
His praelucentibus deliberationibus prima iam imponitur conclusio: quam
nobis Revelatio cognoscere permittit veritas non fructus est maturus neque
summus alicuius cogitationis apex ratione humana enucleatae. Illa contra
cum proprietatibus se exhibet gratuiti muneris, gignit notiones poscitque
ut amoris tamquam declaratio suscipiatur. Haec veritas revelata locus iam
anticipatus in hominum historia est illius postremae ac decretoriae Dei
visionis, quae iis destinatur quotquot credunt eumque animo conquirunt
sincero. Ultimus propterea singulorum hominum vitae finis tum philosophiae
studium exstat tum etiam theologiae. Utraque, licet instrumentis diversis
ac doctrinis, hanc "viam vitae" (cfr Ps 16 [15],11)
respicit quae, perinde ac praecipit nobis fides, novissimum repperit suum
egressum plena in laetitia ac perpetua ex Dei Unius ac Trini
contemplatione.
CAPUT II
CREDO UT INTELLEGAM
Sapientia scit omnia et intellegit (cfr Sap 9,11)
16. Quam sit inter fidei cognitionem ac scientiam rationis alta iunctura
iam Sacris in Litteris significatur mirabilibus quibusdam perspicuitatis
affirmationibus. Hoc comprobant Libri Sapientiales potissimum. Hoc
quidem ferit oculos in hac lectione sine praeiudicatis opinationibus facta
harum Scripturae paginarum, quod his in locis non sola Israelis
concluditur fides, verum etiam thesaurus societatum et culturarum interea
exstinctarum. Veluti ex peculiari quodam consilio Aegyptus et Mesopotamia
faciunt ut sua iterum audiatur vox ac communes quaedam proprietates
culturarum antiqui Orientis in his paginis revocentur ad vitam, quae nempe
conceptionibus insigniter altis abundant.
Non fortuito fit ut, cum hominem describere sapientem vult auctor sacer,
eum depingat ut diligentem quaerentemque veritatem: «Beatus vir, qui
in sapientia morabitur et qui in iustitia sua meditabitur et in sensu
cogitabit circumspectionem Dei; qui excogitat vias illius in corde suo et
in absconditis suis intellegens, vadens post illam quasi investigator et
in viis illius consistens; qui respicit per fenestras illius et in ianuis
illius audiens; qui requiescit iuxta domum illius et in parietibus illius
figens palum, statuet casulam suam ad manus illius et requiescet in
deversorio bonorum per aevum. Statuet filios suos sub tegmine illius et
sub ramis eius morabitur; protegetur sub tegmine illius a fervore et in
gloria eius requiescet» (Eccli 14,22-27).
Uti patet, scriptori inspirato praebetur cognoscendi cupiditas tamquam
proprietas simul omnium hominum communis. Propter intellectum cunctis, tum
credentibus tum etiam non credentibus, facultas tribuitur «aquam
profundam» cognitionis exhauriendi (cfr Prv 20,5). Procul
dubio, apud antiquum Israelem orbis eiusque ostenta cognoscebantur non
abstracta a rebus cogitatione, quemadmodum philosopho accidebat Ionico vel
sapienti Aegyptio; tanto minus comprehendebat bonus tunc Israelita
cognitionem humanam iis ipsis modis qui recentioris proprii sunt aetatis,
cum magis ad scientiae partitionem tenditur. Nihilo tamen minus in
latissimam provinciam totius cognoscendi rationis fecit orbis biblicus ut
peculiares suae confluerent partes.
Quales denique? Proprietas ea, qua textus biblicus signatur, in eo
consistit quod persuadetur altam et continuam exsistere coniunctionem
inter rationis cognitionem atque fidei. Mundus eaque omnia quae in illo
contingunt, perinde ac historia variique populi eventus, res quidem sunt
respiciendae explorandae et iudicandae propriis rationis instrumentis,
fide tamen ab hoc processu haudquaquam subtracta. Ipsa non ideo intercedit
ut autonomiam rationis deiciat aut eius actionis regionem deminuat, sed
tantummodo ut homini explicet his in eventibus visibilem fieri agereque
Deum Israelis. Fieri itaque non potest ut funditus mundus percipiatur
eventaque historiae, nisi simul fides in Deum proferatur qui in illis
operatur.
Acuit interiorem intuitum fides dum mentem ipsam recludit ad operantem
detegendam Providentiae praesentiam in progredientibus eventis. Libri
Proverbiorum enuntiatio multum hac in re significat: «Cor hominis
disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus eius» (16,9).
Quod est: homo rationis lumine collustratus suam novit repperire viam, eam
vero percurrere facile valet expediteque sine obicibus usque ad extremum,
si recto animo inquisitionem suam in fidei inseruerit prospectum. Quam ob
rem segregari ratio ac fides non possunt quin simul homini ipsa facultas
deficiat mundum Deumque et seipsum congruo modo cognoscendi.
17. Nihil igitur causae est cur inter se ratio ac fides aemulentur: in
altera enim altera invenitur et proprium utraque habet spatium sui
explicandi. Proverbiorum rursus liber in hanc nos dirigit partem cum
exclamat: «Gloria Dei est celare verbum, est gloria regum
investigare sermonem» (25,2). Collocantur suo quisque in orbe Deus
et homo quasi unica in necessitudine. Omnium rerum origo reponitur in Deo
in Eoque mysterii colligitur plenitudo: quod ipsius efficit gloriam; ad
hominem officium pertinet veritatem sua ratione pervestigandi, quod eius
profecto constituit nobilitatem. Alia hoc ad musivum opus additur tessella
a Psalmista cum precatur «mihi autem nimis pretiosae cogitationes
tuae, Deus; nimis gravis summa earum. Si denumerabo eas, super arenam
multiplicabuntur; si ad finem pervenerim, adhuc sum tecum
(139[138],17-18). Cognoscendi cupiditas ita magna est secumque talem
infert dynamicam vim ut hominis animus, licet terminum experiatur quem
praetergredi par non est, ad infinitam tamen adspiret ubertatem quae ultra
iacet, quoniam in ea iam percipit responsionem custodiri consentaneam
cuilibet quaestioni cui adhuc non est responsum.
18. Quocirca adfirmari licet sua meditatione scivisse Israelem suae
rationi viam ad mysterium pandere. In Dei Revelatione potuit altitudinem
pertemptare, quousque ratione sua pertingere studebat non autem eo
perveniens. Ex hac altiore cognitionis forma profectus, intellexit populus
ille electus rationem quasdam observare oportere regulas praecipuas in
quibus propriam naturam melius declararet. Prima in eo consistit regula ut
ratio habeatur huius veritatis: in itinere constitutum esse hominem quod
interrumpi non possit; secunda, ex conscientia nascitur neminem hanc in
viam introire superbo animo eius qui omnia propriarum virium effecta esse
arbitretur; consistit tertia in «timore Dei», cuius supremam
agnoscere debet ratio transcendentiam simulque providum in gubernandis
rebus amorem.
Quotiens ab hisce receditur regulis, periculo obicitur homo ne deficiat
deveniatque in «stulti condicionem». Ad Bibliae sententiam
huic stultitiae inest minatio vitae. Se enim decipit stultus plura
cognoscere, verum non potest reapse animum in res necessarias intendere.
Hoc etiam eum impedit quominus suam recte ordinet mentem (cfr Prv 1,7)
rectumque affectum sumat de se deque rebus circumsistentibus. Cum
adseverat deinde «non est Deus» (cfr Ps 14[13],1)
clarissime in posterum demonstrat quatenus sua cognitio desit et quam
procul ipse a veritate rerum plena absit de rebus, de earum origine atque
sorte.
19. Magni momenti loci qui plus hoc super argumentum lucis effundunt in
libro Sapientiae inveniuntur. Inibi loquitur sacer auctor de Deo qui per
ipsam rerum naturam sese demonstrat. Penes antiquos naturalium scientiarum
studium maxima ex parte cum philosophica cognitione consonabat. Postquam
asseveravit sacer textus hominem sui intellectus virtute scire posse «dispositionem orbis terrarum et virtutes elementorum, [...] anni cursus et
stellarum dispositiones, naturas animalium et iras bestiarum» (Sap
7,17.19-20), paucis verbis, philosophari eum valere, ulterius gressum
facit et quidem praecipuum: repetens philosophiae Graecae notionem, ad
quam hoc loco res referri videtur, affirmat auctor hominem omnino super
natura ratiocinantem posse ad Deum ascendere: «A magnitudine enim et
pulchritudine creaturarum cognoscibiliter potest Creator horum videri»
(Sap 13,5). Primum ideo agnoscitur divinae Revelationis stadium
quod mirabilis constituit «liber naturae», quo perlegendo homo
rationis suae instrumentis ad Creatoris pertingere potest cognitionem. Si
porro intellectu suo non eo usque advenit homo ut Deum omnium Conditorem
cognoscat, hoc non tam deficienti instrumento est tribuendum, quantum
potius impedimento libera ipsius voluntate ac peccatis propriis
interiecto.
20. Hoc sub prospectu bene aestimatur ratio, sed nimium non existimatur.
Quidquid assequitur illa verum esse potest, at plenam suam consequitur
significationem tum solum cum notiones ampliorem in rerum prospectum
proiciuntur, nempe ipsius fidei: «A Domino diriguntur gressus viri;
quis autem hominum intellegere potest viam suam?» (Prv 20,24).
Apud Vetus itaque Testamentum rationem fides liberat quatenus ei
congruenter attingere permittit proprium cognitionis obiectum idque in
supremo reponere ordine ubi omnia suum habent sensum. Brevi: veritatem
ratione consequitur homo, quoniam fide collustratus altum rerum omnium
detegit sensum ac nominatim suae exsistentiae. Iure igitur ac merito
auctor sacer verae cognitionis initium plane collocat in Dei timore: «Timor Domini principium scientiae» (Prv 1,7; cfr Eccli
1,14).
Posside sapientiam, posside prudentiam (Prv 4, 5)
21. Non conditur, pro Veteris Testamenti hominibus, cognitio in
observatione dumtaxat hominis et orbis et historiae, verum insolubilem
poscit etiam coniunctionem cum fide cumque Revelationis doctrinis. Hic
inveniuntur illae provocationes quibus occurrere populus electus debuit
reddereque responsum. Hanc suam perpendens condicionem homo biblicus
perspexit se intellegere non posse nisi «coniunctum» secum et
cum populo, cum reliquo orbe ac cum Deo ipso. Haec ad mysterium
patefactio, quae ex Revelatione ipsi contingebat, tandem fons illi verae
cognitionis exstitit quae permisit rationi eius ut se in infinita spatia
propelleret et sic comprehendere posset modis antehac omnino insperatis.
Non deerat inquisitionis impetus, pro auctore sacro, ab illo labore qui
oriebatur ex conflictione cum rationis humanae limitibus. Animadvertitur
illud, verbi gratia, iis in vocibus quibus Proverbiorum liber fatigationem
enarrat qua quis intellegere arcana Dei consilia conatur (cfr 30,1-6).
Verumtamen, quantumvis opus fatiget, credens manus non dat. Virtus illa,
qua iter suum ad veritatem persequi potest, ei ex certa persuasione
obtingit: Deum ipsum veluti «exploratorem» (cfr Eccle 1,13)
creavisse eiusque munus esse nihil intemptatum relinquere, licet dubia
perpetuo ei minitentur. Deo innixus, protenditur semper et ubique ille
adversus ea omnia quae pulchra sunt, bona et vera.
22. Primo in epistulae ad Romanos capite adiuvat nos sanctus Paulus quo
melius percipiamus quam sit acuta Librorum Sapientialium deliberatio.
Populari sermone argumentationem quandam philosophicam enodans Apostolus
altam testificatur veritatem: per creata possunt «oculi mentis»
ad Deum cognoscendum advenire. Nam ipse per creaturas facit ut ratio
humana «virtutem» suam ac «divinitatem» intueatur
(cfr Rom 1,20). Hominis rationi ergo illa adsignatur facultas quae
excedere videtur ipsos eius naturae limites: non tantum intra sensuum
cognitionem non circumscribitur, quoniam de iis critico iudicio meditari
valet, sed de sensuum notitiis ratiocinando causam etiam tangere potest
quae omnium rerum sensibilium subiacet origini. Philosophicis vocibus dici
licet in pergravi loco illo Paulino potestatem hominis metaphysicam
adfirmari.
In prisco creationis proposito, iudicante Apostolo, rationis humanae
praevisa erat facultas facile sensuum cognitiones excedendi ut ipsa omnium
origo reperiretur: Creator. Propter inoboedientiam, qua maluit homo plena
et absoluta libertate sese illi opponere qui eum condiderat, defecit haec
potestas ad conditorem Deum revertendi.
Figuris vivis describit Liber Genesis hanc hominis condicionem, narrans
Deum eum collocavisse in hortis Eden quibus in mediis situm erat lignum «scientiae boni et mali» (cfr 2,17). Luculenta est figura: non
valebat homo pervidere ex seque statuere quid bonum esset quidve malum, at
superius quoddam ad principium se referre debebat. Superbiae caecitas
protoparentes nostros ita fefellit ut se supremos esse crederent suique
plane iuris et posse idcirco excludere cognitionem a Deo profectam. Sua
prima inoboeditione viros mulieresque omnes illi implicaverunt atque
rationi humanae vulnera intulerunt quae progressionem illius ad plenam
veritatem erant impeditura. Facultas humana veritatis cognoscendae iam
obscurata erat repudiatione Eius qui fons est veritatis atque origo.
Iterum Apostolus aperit quantopere cogitationes hominum, propter peccatum,
«vanae» factae sint ipsaeque eorum ratiocinationes detortae ad
falsumque ordinatae (cfr Rom 1,21-22). Mentis oculi iam non
poterant perspicue videre: paulatim facta est ratio humana sui ipsius
captiva. Christi dein adventus salutis eventus fuit quo sua ex infirmitate
erepta est ratio atque impedimentis liberata quibus ipsa sese omnino
incluserat.
23. Postulat idcirco Christiani habitudo ad philosophiam fundamentale
quoddam iudicium. In Novo Testamento, potissimum in sancti Pauli
epistulis, illud manifestum elucet: «huius mundi sapientia»
sapientiae a Deo in Christo Iesu patefactae opponitur. Revelatae
sapientiae altitudo consuetos nostros deliberationum terminos perrumpit,
utpote qui consentaneo modo eam exprimere nequeant.
Funditus hanc difficultatem imponit initium Primae Epistulae ad
Corinthios. Crucifixus Dei Filius ipse historicus est eventus ad quem
eliditur omnis mentis conatus exstruendi defensionem de exsistentiae sensu
congruam ex humanis dumtaxat ratiocinationibus. Verus enim nodus, quo
omnis philosophia lacessitur, est Iesu Christi mors in cruce. Hic namque
omne conamen redigendi Patris salutiferum consilium in humanam logicam
puram ad interitum destinatur. «Ubi sapiens? ubi scriba? ubi
conquisitor huius saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius
mundi?», instanter percontatur Apostolus (1 Cor 1,20). Ad
haec quae efficere cogitat Deus non amplius sola hominis sufficit
prudentis sapientia, verum gressus decretorius quidam efflagitatur ad rem
prorsus complectendam novam: «Quae stulta sunt mundi, elegit Deus,
ut confundat sapientes [...] ignobilia mundi et contemptibilia elegit
Deus, quae non sunt, ut ea quae sunt, destrueret» (1 Cor 1,27-28).
Renuit hominis sapientia contueri sua in infirmitate fundamentum suae
fortitudinis; at sanctus Paulus affirmare non haesitat: «Cum enim
infirmor, tunc potens sum» (2 Cor 12,10). Non valet
percipere homo quo pacto vitae fons amorisque mors esse possit, verumtamen
ut sui salutis perficiendae consilii mysterium aperiret instituit Deus id
quod humana ratio «stultitiam» et «scandalum»
appellat. Sermone philosophorum suorum aequalium usus, sanctus Paulus
attingit culmen magisterii sui atque illius paradoxi quod enuntiare cupit:
«Elegit Deus, quae non sunt ut ea, quae sunt, destrueret» (1
Cor 1,28). Amoris demonstrati in cruce Christi gratuitam indolem ut
declaret, nihil quidem dubitat Apostolus sermonem multo efficaciorem
adhibere quam philosophi usurpabant ipsi suis in disceptationibus de Deo.
Vacuefacere non potest ratio humana mysterium amoris quod crux exhibet,
cum ex contrario eadem crux praebere potest rationi humanae responsum
extremum quod ea conquirit. Non sane verborum sapientiam sed Verbum
Sapientiae Paulus recenset veluti veritatis regulam simulque salutis.
Crucis sapientia igitur omnem culturae limitem transgreditur quem ei
aliunde imponere nitantur atque imperat ut quisque se aperiat universali
veritatis naturae quam in se ipsa gerit. Qualis rationi nostrae obicitur
provocatio, qualemve inde percipit utilitatem si se dederit! Philosophia,
quae iam ex se agnoscere potest perpetuum hominis ascensum adversus
veritatem, adiuvante fide potest se recludere ad recipiendum in «stultitia» Crucis criticum iudicium eorum qui falso arbitrantur se
veritatem possidere, dum eam angustiis sui philosophici instituti
involvunt. Inter fidem et philosophiam necessitudo in Christi crucifixi ac
resuscitati praedicatione scopulum offendit ad quem naufragium facere
potest, sed ultra quem patescere potest infinitum veritatis spatium. Hic
liquido indicatur inter rationem ac fidem limes; at locus similiter clarus
elucescit ubi ambae ipsae congredi possunt.
CAPUT III
INTELLEGO UT CREDAM
In via veritatem ad inquirendam
24. Lucas Evangelista in Actibus Apostolorum narrat Paulum, varia inter
missionis itinera, Athenas pervenisse. Urbs illa, philosophorum sedes,
simulacris affluebat, quae diversa idola ostentabant. In altare quoddam
repente mentem intendit quare cito exordium sumpsit ad statuendum
elementum commune unde nuntium kerigmaticum iniret: «Viri
Athenienses, ait per omnia quasi superstitiosiores vos
video; praeteriens enim et videns simulacra vestra inveni et aram, in qua
scriptum erat: "Ignoto Deo". Quod ergo ignorantes colitis, hoc
ego annuntio vobis» (Act 17, 22-23).
Inde exorsus Paulus de Deo loquitur tamquam Creatore, de Eo nempe qui
omnia superat et omnia vivificat. Sermonem dein ita prosequitur: «Fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem
terrae, definiens statuta tempora et terminos habitationis eorum, quaerere
Deum si forte attrectent eum et inveniant, quamvis non longe sit ab
unoquoque nostrum» (Act 17, 26-27).
Apostolus in luce collocat veritatem quam Ecclesia uti thesaurum habere
consuevit; in latebris cordis hominis flagrans Dei desiderium est
seminatum. Quod vehementer recolit liturgia Feriae VI in Parasceve, cum,
in precibus pro non credentibus, nos invitat ad orandum: «Omnipotens
sempiterne Deus, qui cunctos homines condidisti, ut te semper desiderando
quaererent et inveniendo quiescerent...».(22) Iter igitur quoddam
exstat quod homo sua ex voluntate emetiri potest: quod quidem initium
sumit cum ratio facultate ditatur sese ultra res contingentes extollendi
ut in infinitum peregrinetur.
Diversa ratione ac diversa quoque aetate homo penitum hoc desiderium
exprimere scivit. Litterae, ars musica, pictura, sculptura, architectura
aliique fructus eius fecundae mentis instrumenta facta sunt quibus
significatur desiderium investigandi. Philosophia hunc motum peculiarem in
modum in se collegit et, per sua instrumenta et secundum proprios usus
scientificos, enuntiavit hoc universale hominis desiderium.
25. «Omnes homines scire volunt» (23) et huius desiderii
obiectum veritas est. Ipsa vita cotidiana ostendit quantum studium inducat
unumquemque nostrum ut, praeter ea quae tantum ex auditu percipiuntur,
cognoscere valeat quomodo res vere se habeant. Homo solus est in universo
visibili qui non solum facultate pollet sciendi, verum novit etiam se
scire, atque hac de causa intendit animum authenticae veritati rerum quae
illi obversantur. Nemo indifferens manere potest coram suae scientiae
veritate. Si quid falsum homo invenit, eo ipso id respuit; si vero
veritatem detegere potest, satiatum se sentit. Hanc doctrinam profitetur
sanctus Augustinus scribens: «Multos expertus sum, qui vellent
fallere, qui autem falli, neminem».(24) Persona merito dicitur
adultam aetatem attigisse tantum cum, pro viribus, vera a falsis
diiudicare potest, constituens ita proprium iudicium de authentica rerum
veritate. In hoc consistit tot vestigationum causa, praesertim in ambitu
scientiarum, quae novissimis saeculis tantos obtinuerunt exitus, ut
authenticae progressioni totius humanae societatis faverent.
Non minus ponderis quam theoretica habet investigatio practica: dicimus
veritatis investigationem ad bonum implendum intentam. Persona quidem,
ethico more se gerens, si secundum liberum et rectum arbitrium operatur,
viam beatitudinis ingreditur atque ad perfectionem intendit. Hoc quoque in
casu agitur de veritate. Hanc sententiam confirmavimus in Litteris
Encyclicis Veritatis splendor: «...sine libertate non datur
moralitas... Si ius datur ut quisque observetur in itinere ad inquirendam
veritatem, est tamen antea unicuique perquirendae veritatis gravis moralis
obligatio eidemque cognitae adhaerescendi».(25)
Valores igitur, selecti et propriis viribus comparati, veri sint
oportet, quandoquidem dumtaxat valores veri perficere possunt personam
eiusque naturam ad effectum deducere. Hanc valorum veritatem homo invenit
non in se ipse se recludens sed sese aperiens ad eam accipiendam etiam in
modis humanam naturam excedentibus. Haec necessaria est condicio ut
quisquis ipse sit et adolescat uti adultam et sapientem decet personam.
26. Veritas ab exordiis instar interrogationis homini proponitur: habetne
vita sensum? quo illa cursum suum tendit? Prima inspectione,
exsistentia personalis ostendi posset sensu radicitus destituta. Necesse
non est philosophos adire qui absurdum profitentur nec confugere ad
provocatorias quaestiones quae inveniuntur in Libro Iob ut dubitetur de
vitae sensu. Cotidiana doloris experientia, sive propria sive aliorum, nec
non cognitio tot casuum qui sub lumine rationis inexplicabiles videntur,
sufficiunt ut quaestio adeo dramatica de sensu vitae vitari nequeat.(26)
Huc addendum est quod prima veritas absolute certa nostrae exsistentiae,
praeter quam quod iam exsistimus, est inevitabilis mortis nostrae
condicio. Hac obstupescenti re praehabita, exhaustum responsum quaeratur
oportet. Unusquisque optat immo tenetur cognoscere veritatem
de proprio fine. Scire vult utrum mors sit definitiva conclusio eius
exsistentiae an sit aliquid quod mortem praetergrediatur; utrum liceat
illi in vita ulteriore spem reponere necne. Non absque re mens
philosophica cursum decretorium recepit inde ab obitu Socratis quo
plusquam duo millennia sic est insignita. Nec casu fit ut philosophi, ob
mortis eventum, hanc quaestionem simul cum quaestione de vita deque
immortalitate iterum atque iterum sibi proponant.
27. Has interrogationes nemo fugere potest, nec philosophus nec homo
plebeius. Ex responsis quae iisdem dantur suprema pendet investigationis
pars: utrum fieri possit ut perveniatur necne ad veritatem universalem et
absolutam. Ex se, quaevis veritas, etsi non integra, si est authentica,
universalis exhibetur et absoluta. Quod verum est, pro omnibus et semper
verum esse debet. Hanc praeter universalitatem, tamen, homo quaerit
aliquid absolutum quod responsum ferre possit et sensum ad omnia quae
vestigantur: ens quoddam supremum quod fundamentum exstet cuiusque rei. Ut
aliis utamur verbis, homo quaerit definitivam dilucidationem, valorem
quendam supremum, ultra quem nec sint nec esse possint interrogationes aut
ulteriora addenda. Opiniones animos allicere possunt, non vero illis
satisfacere. Momentum adventat pro omnibus, quo, sive admittitur sive non,
necesse est ut propria exsistentia sustentetur veritate absoluta, quae
certitudinem pariat nec amplius dubio subiciatur.
Similem veritatem, per saeculorum decursum, philosophi detegere et
exprimere curarunt, quandam condendo doctrinam seu scholam philosophicam.
Praeter doctrinas philosophicas, tamen, sunt aliae expressiones quibus
homo intendit suam «philosophiam» constituere: agitur de
suasionibus vel experientiis privatis, de familiae culturaeque
traditionibus vel de viis exsistentiae propriis, in quibus quisque
alicuius magistri auctoritati se committit. In singulis his indiciis
semper flagrans permanet studium assequendi certitudinem veritatis eiusque
absoluti valoris.
Diversae de homine veritatis facies
28. Veritatis investigatio non semper quod nobis est agnoscendum!
simili ostenditur perspicuitate et congruentia. Naturalis limitatio
rationis et animi iactatio investigationem cuiusque hominis obumbrant
saepeque avertunt. Aliae personales diversae indolis utilitates obruere
possunt veritatem. Fieri quoque potest ut homo vitet eam statim ut incipit
illam cognoscere, quia eius postulationes metuit. Quo non obstante, etiam
cum eam fugit, ipsa illius exsistentiam permovet. Numquam enim ille
propriam vitam dubio, incertitudine vel mendacio fulcire posset; eiusmodi
exsistentia metu et anxietate infestaretur. Homo igitur definiri potest
ille qui veritatem quaeritat.
29. Cogitari nequit investigationem, tam radicitus in hominis natura
confirmatam, prorsus inutilem et inanem evadere. Ipsa quaerendi veritatem
facultas et interrogandi, ex se, primum iam constituit responsum. Homo
quaerere non inciperet quod prorsus ignoraret aut impervium duceret.
Tantummodo spes perveniendi ad quoddam responsum potest eum perducere ad
primum ferendum gradum. Hoc quidem re accidit in scientifica
pervestigatione: cum doctus vir, perspicientia eius quadam praehabita,
cuiusdam phaenomeni explicationem logicam et probabilem quaerit, iam ab
initio firmam nutrit spem responsum inveniendi, neque animo frangitur prae
rebus male gestis. Inanem non considerat originalem intuitum tantummodo ex
eo quod scopum non attigit; merito potius dicere poterit se aequum
responsum nondum invenisse.
Idem dicendum est de perquisitione veritatis in novissimarum quaestionum
contextu. Veritatis sitis ita cordi hominis est insita ut, necessitas
quaedam eam praetermittendi, propriam exsistentiam in discrimen adducat.
Sufficit ut inquiratur in vitam cotidianam ut probetur quo modo demum
unusquisque in seipso patiatur illam sollicitudinem quae fluit de
quibusdam essentialibus quaesitis et simul quo modo in mente adumbrationem
servet saltem illarum responsionum. Agitur de responsionibus, de quarum
veritate conscii sumus, quoniam patet eas quoad substantiam non differre a
responsionibus ad quas alii plures pervenerunt. Haud dubie quidem non
quaelibet veritas quae acquiritur eodem fruitur pondere. Ex latis attamen
exitibus simul sumptis confirmatur hominis facultas perveniendi, in
universum, ad veritatem.
30. Nunc expedit ut hae diversae veritatum formae properato
percurrantur. Numerosiores quidem sunt veritates quae immediata nituntur
evidentia vel experimento confirmantur; hae veritates cotidianam vitam
scientificamque pervestigationem respiciunt. Alio sub gradu inveniuntur
veritates indolis philosophicae, quas homo per speculativam intellectus
facultatem attingit. Sunt denique veritates religiosae, quarum fundamenta
quodammodo etiam in philosophia ponuntur. Hae continentur in
responsionibus, quas diversae religiones, suas secundum cuiusque
traditiones, novissimis offerunt interrogationibus.(27)
Quod ad philosophicas attinet veritates, notandum est eas non
circumscribi solis doctrinis, interdum evanidis, eorum qui philosophiam
profitentur. Omnis homo, ut dictum est, quodam sub modo philosophus est et
suas possidet philosophicas notiones, quibus vitam gubernat suam: aliter
atque aliter universum quisque sibi efformat conspectum responsumque de
propriae exsistentiae sensu: hoc sub lumine rem personalem interpretatur
atque sese gerendi modum gubernat. Ibidem interrogandum est de habitudine
quae inter veritates philosophico-religiosas intercedit et veritatem in
Christo Iesu revelatam. Priusquam huic quaestioni respondeatur, ulterior
philosophiae cognitio perpendatur oportet.
31. Homo creatus non est ut vitam degat solus. Ipse nascitur et crescit
in familiae sinu, atque annorum decursu industria sua in societatem
cooptatur. Itaque ab incunabulis variis inseritur traditionibus, ex quibus
non tantum loquelam et culturae institutionem accipit, verum etiam
plurimas veritates, quibus, quasi innata ratione, credit. Nihilominus
adulescentia et personae maturatio efficiunt ut hae veritates in dubio
collocentur et expurgentur per singularem criticam intellectus actionem.
Quod non impedit quominus, post hunc transitum, hae eaedem veritates «recuperentur», sive per experientiam ex iisdem factam, sive per
subsequentem ratiocinationem. Attamen, in vita hominis veritates
simpliciter creditae numerosiores exstant quam illae quas ille obtinet per
personalem recognitionem. Quisnam vero stricte cribrare potest innumeros
scientiarum exitus, quibus hodierna nititur vita? Quis sua sponte
inspicere potest cumulum notitiarum quas ex diversis orbis regionibus
cotidie accepimus et quae, generaliter, uti verae habentur? Quis tandem
potest iterum terere experientiae et cogitationis vias, per quas tot
thesauri sapientiae et religiosi sensus humanae societatis sunt
coacervati? Homo, ille nempe qui quaerit, est igitur etiam ille qui
vivit alteri fidens.
32. Unusquisque, in credendo, fidem ponit in cognitionibus quas aliae
personae sunt adeptae. Hac in re agnoscenda est quaedam significans
intentio: una ex parte, cognitio ex fiducia videtur imperfecta cognitionis
forma, quae paulatim per evidentiam singillatim comparatam perfici debet;
alia ex parte, fiducia divitior saepe exstat quam simplex evidentia,
quoniam secum fert necessitudinem interpersonalem atque in discrimen
committit non tantum personales intellectus facultates, verum etiam
penitiorem facultatem sese aliis personis confidendi, validiorem et
intimiorem cum illis necessitudinem statuendo.
Expedit ut in luce ponatur veritates in hac interpersonali relatione
adeptas ad rerum gestarum vel philosophiae ordinem non attinere. Quod
potius petitur est ipsa personae veritas: nempe id quod ipsa est et
quidquid intimae suae condicionis ostendit. Hominis enim perfectio non
ponitur tantum in sola comparanda cognitione abstracta veritatis, verum
stat etiam in vivificanti consuetudine deditionis et fidelitatis erga
alterum. Hac in fidelitate, cuius vi homo se dedere novit, plenam invenit
certitudinem et animi firmitatem. Eodem tamen tempore, cognitio per
fiduciam, quae existimatione interpersonali nititur, non datur quin ad
veritatem referatur: homo, credendo, veritati quam alter ostendit
committitur.
Quot exempla proferri possunt ad illustranda quae diximus! Cogitatio
autem Nostra statim vertitur ad martyrum testimonium. Martyr, enim,
integerrimus testis est veritatis de exsistentia. Bene novit ille se
invenisse, coram Christo Iesu, veritatem de sua vita, quam certitudinem
nemo ab eo abstrahere potest. Nec dolor nec saeva mors eum seiungere
poterunt a veritate quam detegit cum obviam Christo occurrit. En ratio cur
martyrum testimonium ad hodiernum diem admirationem moveat, auditionem
inveniat et uti exemplum sumatur. Haec est causa cur eorum verbo
confidatur: in illis invenitur evidentia illius amoris qui diuturnis
colloquiis non indiget ad persuadendum, eo quod unicuique nostrum de eo
quod penitus percepit uti verum et iam diu quaesitum loquitur. Martyr
denique, altam in nobis excitat fiduciam, quoniam declarat quidquid nos
percepimus et evidens reddit quod nos quoque aequa vi exprimere velimus.
33. Ita intellegere possumus diversas huius quaestionis partes paulatim
perfici. Homo ex natura sua veritatem perscrutatur. Haec perscrutatio non
tantum destinatur acquisitioni veritatum quarundem partium quae ex
eventibus pendent vel scientiis; homo non quaerit tamtummodo verum bonum
pro singulis suis consiliis. Eius perscrutatio in ulteriorem intenditur
veritatem quae sensum vitae dilucidare possit; quapropter de illa agitur
perscrutatione, quae exitum invenire potest tantum in absoluto.(28) Per
facultates in mente insitas, homo similem veritatem et invenire et
perspicere potest. Quatenus haec veritas vitalis est et essentialis ad
eius exsistentiam, attingitur non tantum per viam rationis, sed etiam per
fidentem relictionem in manibus eorum, qui certitudinem et authenticitatem
eiusdem veritatis in tuto collocare possint. Facultas et selectio
committendi semet ipsos propriamque vitam aliis constituunt sane, secundum
anthropologiam, actum significantiorem et expressiorem inter plurimos.
Meminisse liceat quoque rationem in sua perquisitione fidenti dialogo et
authentica amicitia esse sustentandam. Suspicionis et diffidentiae aura,
quae aliquando speculativam circumplectitur perquisitionem, facit ut in
oblivionem detur doctrina priscorum philosophorum qui tenebant amicitiam
esse inter contextus magis idoneos ad recte philosophandum.
Ex hucusque dictis colligitur hominem quodam in itinere versari
perquisitionis, quae humano sensu finiri nequit: est perquisitio veritatis
et cuiusdam personae cui se committere possit. Christiana fides obviam
venit ut ei offerat concretam facultatem contemplandi huius inquisitionis
impletionem. Postquam enim gradus simplicis fidei superatur, haec hominem
inserit in ordinem gratiae ut Christi mysterium participare possit, cuius
vi vera et cohaerens Dei Unius et Trini cognitio offertur illi. Ita in
Christo Iesu, qui est ipsa Veritas, fides agnoscit novissimam vocationem
quae vertitur ad humanam societatem, ut implere possit id quod percipit
uti flagrans desiderium.
34. Haec veritas, quam Deus in Christo Iesu nobis revelat, minime
opponitur veritatibus quae per philosophiam assumuntur. Immo, duo
cognitionis gradus ducunt ad veritatis plenitudinem. Unitas veritatis est
iam fundamentalis postulatus humanae rationis, qui principio
non-contradictionis exprimitur. Revelatio offert certitudinem huius
unitatis, ostendendo Deum Conditorem esse etiam Deum historiae salutis.
Ipse idemque Deus, qui condit et vindicat facultatem intellegendi et
ratiocinandi naturalem rerum ordinem, quo docti fidenter nituntur, (29)
idem est qui revelatur Pater Domini nostri Iesu Christi. Haec unitas
veritatis, naturalis et revelatae, viventem et personalem identitatem suam
invenit in Christo, uti Apostolus memorat: «Veritas quae est in Iesu» (Eph 4,21; cfr Col 1,15-20). Ille est Verbum
aeternum, in quo omnia creata sunt, simulque est Verbum incarnatum,
qui in sua integra persona (30) revelat Patrem (cfr Io 1,14.18).
Quidquid humana ratio «ignorans» (cfr Act 17,23)
perscrutatur, tantummodo per Christum inveniri potest: quod enim in Ipso
revelatur est «plenitudo veritatis» (cfr Io 1,14-16)
cuiusque creaturae quae in Ipso et per Ipsum creata est, et ita in Ipso
constat (cfr Col 1,17).
35. In contextu huius summi prospectus, penitus inspiciatur oportet
relatio inter veritatem revelatam et philosophiam. Haec relatio duplicem
secumfert animadversionem, eo sensu quod veritas quae a Revelatione fluit,
veritas est quae simul sub rationis lumine est intellegenda. Hoc duplici
praehabito sensu, aequam necessitudinem revelatae veritatis cum cognitione
philosophica definire licebit. Qua de re primum perpendamus relationes per
saeculorum decursum habitas inter fidem et philosophiam. Hinc igitur
quaedam detegi poterunt principia quae constituunt aspectus ad quos
referendum est ut inter hos duos gradus cognitionis recta relatio
suscipiatur.
CAPUT IV
DE HABITUDINE
INTER FIDEM ET RATIONEM
Praecipui gressus in occursu fidei rationisque
36. Ut Actus Apostolorum testantur, nuntius christianus inde ab exordiis
cum doctrinis philosophicis illius aetatis est collatus. Idem Liber narrat
disceptationem quam Paulus Athenis habuit cum quibusdam philosophis
Epicureis et Stoicis (17,18). Exegeticum examen illius sermonis ad
Areopagum habiti in luce posuit usitatas mentiones de variis opinionibus
populi praesertim ex origine Stoica. Hoc quidem non fortuito factum est.
Primi Christiani, ut a paganis recte perciperentur, in suis sermonibus
auditores dumtaxat «ad Moysen et prophetas» remittere non
poterant; niti quoque tenebantur naturali Dei cognitione et voce
conscientiae moralis cuiusque hominis (cfr Rom 1,19-21; 2,14-15;
Act 14,16-17). Cum autem haec cognitio naturalis apud paganos in
idololatriam prolapsa esset (cfr Rom 1,21-32), Apostolus censuit
sapientius esse sermonem coniungere cum doctrina philosophorum qui ab
initio fabulis et cultibus mystericis opponebant conceptus divinam
transcendentiam magis reverentes.
Ex praecipuis propositis quae philosophi doctrinae classicae sunt
amplexi, consilium exstitit expurgandi a formis mythologicis notionem quam
homines de Deo profitebantur. Ut omnibus patet, etiam religio Graeca, non
aliter ac pleraeque religiones cosmicae, polytheismum ita profitebatur, ut
vel res et eventus naturae in deorum numerum deferret. Conatus hominis ad
cognoscendam deorum originem et in eis universi originem, primam suam
significationem invenerunt in arte poetica. Deorum origines primum
hactenus habentur testimonium huius humanae investigationis. Munus fuit
parentum philosophiae efficere ut vinculum ostenderetur inter rationem et
religionem. Illi quidem contuitum dilatantes ad principia usque
universalia, non amplius acquieverunt fabulis antiquis, sed voluerunt ut
eorum fides de divinitate fundamento rationali sustentaretur. Ita
susceptum est iter quod, relictis antiquis traditionibus particularibus,
se immisit quandam in progressionem quae congruebat cum postulationibus
rationis universalis. Scopus ad quem haec progressio tendebat erat
criticum iudicium rerum in quas credebatur. Prima hoc in itinere
utilitatem tulit divinitatis notio. Superstitiones uti tales sunt
recognitae et religio, saltem partim, per rationalem recognitionem est
expurgata. Hoc suffulti fundamento, Patres Ecclesiae fecundum instituerunt
colloquium cum antiquis philosophis, iter aperientes ad nuntium et ad
cognitionem Dei Christi Iesu.
37. Dum mentionem facimus de hoc motu quo Christiani ad philosophiam
accesserunt, merito memorari decet statum circumspectionis quem apud
Christianos concitabant alia culturae paganae elementa, uti, exempli
gratia, doctrina «gnostica». Philosophia, tamquam sapientia
practica et schola vitae, facile misceri poterat cum cognitione indolis
superioris, arcanae, paucis perfectis reservatae. Absque dubio Paulus ad
hoc genus speculationum arcanarum mentem vertit, cum Colossenses ita
admonet: «Videte, ne quis vos depraedetur per philosophiam et inanem
fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi et non
secundum Christum» (2,8). Quam huius aetatis propria sunt Apostoli
verba, si ea ad diversas arcanae doctrinae formas remittimus, quae hodie
etiam mentes pervadunt quorundam fidelium qui debito critico sensu carent.
Sancti Pauli vestigia sectantes, alii auctores I saeculi, praesertim s.
Irenaeus et Tertullianus, vicissim exceptiones posuerunt circa
excogitationem culturalem quae veritatem Revelationis interpretationi
philosophorum subicere intendebat.
38. Christianismi igitur cum philosophia conventio nec immediata nec
facilis exstitit. Usus philosophiae et frequentatio scholarum primis
Christianis conturbatio visa sunt potius quam lucrum. Primum et urgens
eorum munus erat nuntius Christi a mortuis exsuscitati, qui singulis
proponendus erat hominibus, unde illi ad mentis conversionem et ad
Baptismi petitionem conducerentur. Quod tamen non significat eos munus
ignoravisse perspiciendi cognitionem fidei eiusque causarum. Prorsus
aliter! Iniqua ergo et simulata evadit exprobratio Celsi qui Christianum «imperitissimum quemque et rusticissimum» (31) accusare ausus est.
Causa huius contemptionis initialis aliunde est perquirenda. Revera,
lectio Evangelii responsum ferebat tam satisfaciens quaestioni de vitae
sensu, illactenus nondum solutae, ut philosophorum frequentatio res
praeterita videretur et, quodammodo, superata.
Quod quidem hodie clarius videtur, si ratio habeatur de contributione
Christianismi vindicantis ius universale accedendi ad veritatem. Deiectis
repagulis stirpis, ordinis socialis et sexus, Christianismus inde ab
exordiis nuntiavit aequalitatem omnium hominum coram Deo. Primum huius
conceptus consectarium respexit argumentum de veritate. Ita aperte
superata est notio altioris societatis, cui apud antiquos perquisitio
veritatis erat reservata. Quandoquidem accessus ad veritatem bonum est
quod ducit ad Deum, omnibus patere debuit haec via percurrenda. Viae quae
ducunt ad veritatem multiplices perstant; attamen, eo quod christiana
veritas vim salvificam possidet, unaquaeque harum viarum percurri potest
ea tamen condicione ut ad extremam metam conducant, videlicet ad Iesu
Christi revelationem.
Inter principes viros qui positivum nexum cum doctrina philosophica
fovent, etsi cauta discretio sit habenda, memorandus est sanctus Iustinus:
qui, licet summam professus est existimationem erga Graecam philosophiam,
vehementer ac dilucide asseruit se in Christianismo «solam certam et
frugiferam philosophiam» (32) invenisse. Pariter Clemens
Alexandrinus Evangelium appellavit «veram philosophiam», (33)
et philosophiam interpretatus est finitimam Legi Moysis instar praeviae
institutionis ad fidem christianam (34) et praeparationis ad
Evangelium.(35) Quoniam «philosophia illam appetit sapientiam quae
est in probitate animae et verbi atque in integritate vitae, bene
praeparatur ad sapientiam et omni ope annititur ad eam assequendam. Apud
nos philosophi dicuntur ii qui diligunt illam sapientiam quae omnia condit
et docet, id est, cognitionem Filii Dei».(36) Primum philosophiae
Graecae propositum, secundum auctorem Alexandrinum, non est perficere vel
confirmare veritatem christianam; potius munus eius est fidem tueri: «Est quidem per se perfecta et nullius indiga Servatoris doctrina, cum sit
Dei virtus et sapientia. Accedens autem Graeca philosophia veritatem non
facit potentiorem; sed cum debiles efficiat sophistarum adversus eam
argumentationes, et propulset dolosas adversus veritatem insidias, dicta
est vineae apta sepes et vallus».(37)
39. Hac currente progressione, inspicere licet disputatores christianos
cogitationem philosophicam stricto sensu sumpsisse. Prima inter exempla
quae inveniri possunt, certe significantius exstat illud Origenis.
Adversus impugnationes philosophi Celsi, Origenes ad argumenta responsaque
eidem ferenda Platonica usus est philosophia. Memorans haud pauca
doctrinae Platonicae elementa, rudimenta theologiae christianae excogitare
coepit. Ipsum quidem nomen, una cum theologiae notione tamquam rationalis
sermonis de Deo, ad illud tempus origini Graecae colligabatur. Verbi
gratia, secundum Aristotelis philosophiam, nomen nobiliorem partem et
verum culmen sermonis philosophici significabat. Sub lumine christianae
Revelationis vero, id quod prius doctrinam generatim de deorum natura
significabat, sensum prorsus novum assumpsit, eo quod descripsit
considerationem quam fidelis faciebat ad veram de Deo doctrinam
exhibendam. Haec nova christiana notio, quae iam diffundebatur,
philosophia nitebatur, eodemque tamen tempore paulatim curabat ut sese ab
illa secerneret. Historia docet eandem Platonicam doctrinam in theologia
assumptam profundas subiisse mutationes, praesertim quod attinet ad
notiones de immortalitate animae, de deificatione hominis et origine mali.
40. Hoc in processu quo doctrina Platonica et Neoplatonica paulatim
christianae redduntur, peculiarem in modum memoria digni sunt Patres
Cappadoces, Dionysius dictus Areopagita ac maxime sanctus Augustinus.
Magnus Doctor occidentalis colloquia instituere valuit cum diversis
scholis philosophicis, a quibus tamen omni spe est destitutus. Cum vero
christianae fidei veritas apparuit illi, tunc fortitudine roboratus est ad
absolutam explendam conversionem, ad quam philosophi, crebro ab ipso
frequentati, eum inducere nequiverant. Cuius causam ipsemet narrat: «Ex hoc tamen quoque iam praeponens doctrinam catholicam, modestius ibi
minimeque fallaciter sentiebam iuberi ut crederetur quod non
demonstrabatur (sive esset quid, sed cui forte non esset; sive nec quid
esset), quam illic temeraria pollicitatione scientiae credulitatem
irrideri; et postea tam multa fabulosissima et absurdissima, quia
demonstrari non poterant, credenda imperari».(38) Augustinus ipsos
Platonicos, de quibus praecipuo iure mentionem facere consueverat,
exprobravit, qui, quamvis scirent terminum ad quem tendere tenebantur,
ignoraverant tamen viam illuc ducentem, nempe Verbum incarnatum.(39)
Episcopus Hipponensis edere potuit primam summam synthesim doctrinae
philosophicae et theologicae, in quam conflueverant opiniones doctrinae
Graecae et Latinae. In Ipso quoque summa scientiae unitas, quae biblica
doctrina fulciebatur, summitate doctrinae speculativae confirmari et
sustentari potuit. Synthesis quam sanctus Augustinus ad rem perduxit, per
saecula habita est altissima speculationis philosophicae et theologicae
methodus apud mundum Occidentalem. Propriis vitae gestis firmatus
sanctimoniaeque spiritu suffultus, inserere etiam potuit in scripta sua
innumera argumenta, quae, experientiae respectu habito, futuram quarundam
doctrinarum philosophicarum progressionem portendebant.
41. Diversi ergo fuerunt modi per quos Patres Orientales et Occidentales
convenerunt cum scholis philosophicis. Hoc tamen non significat illos
materiam nuntii eandem reddidisse ac systemata quae memorabant.
Tertulliani interrogatio: «Quid ergo Athenis et Hierosolymis? Quid
Academiae et Ecclesiae?», (40) evidens iudicium est conscientiae
criticae, qua christiani disputatores iam ab initio quaestionem experti
sunt de habitudine inter fidem et philosophiam, summatim simul aspectus
considerantes sive utilitatis sive limitationis. Non erant incauti
disputatores. Quoniam materiam fidei impense vivebant, altiores
speculationis formas attingere sciebant. Quapropter prorsus improbum est
eorum operam ad solam translationem veritatum fidei in categorias
philosophicas redigere. Immo plura adhuc fecerunt! Curarunt ut in plenam
lucem orirentur omnia quae adhuc manebant implicita et propedeutica in
priscorum philosophorum doctrina. (41) Hi enim, uti diximus, munus
habuerunt docendi methodum qua mens, externis vinculis liberata, exire
poterat ab angustiis fabularum et ad modum excedentem accommodatius sese
aperire. Mens igitur purgata et iusta se extollere poterat ad altiores
gradus meditationis, validum tribuens fundamentum ad intellegentiam
creaturarum, entis transcendentis et absoluti.
Hic vere inseritur novitas a Patribus excogitata. Illi in plenitudine
acceperunt rationem apertam ad absolutum atque Revelationis divitias
inseverunt in eam. Coniunctio facta est non tantum in ambitu culturarum,
quarum altera alterius fascinationem passa est; illa contigit in intima
animorum natura et coniunctio data est inter creaturam eiusque Creatorem.
Ipsum praetergrediens finem versus quem inconscie ex natura sua tendebat,
ratio summum bonum et summam veritatem in persona Verbi incarnati
attingere potuit. Quod attinet ad philosophias, Patres non timuerunt
agnoscere sive elementa communia sive diversitates quas illae ostendebant
quod ad Revelationem. Huius confluentiae conscientia recognitionem
diversitatum in eis non obscuravit.
42. In theologia scholastica munus rationis ad philosophiam institutae
luculentius efficitur sub impulsu Anselmianae interpretationis de
intellectu fidei. Secundum sanctum Cantuariensem Archiepiscopum, primatus
fidei certare non intendit cum investigatione rationis propria. Haec enim
non vocatur ut iudicium ferat de materia fidei; id facere non potest, quia
idoneitate caret. Potius eius munus est invenire sensum, detegere causas
quae homines omnes ducere possint ad quandam fidei doctrinam
intellegendam. Sanctus Anselmus lucide asserit intellectum investigare
teneri quidquid diligat; quo plus diligit, eo plus cognoscere cupit. Qui
pro veritate vivit protenditur ad quandam cognitionis formam quae magis
magisque amore incenditur erga ea quae cognoscit, quamvis concedere
teneatur se non fecisse omnia quae in suis votis fuerunt: «Ad te
videndum factus sum; et nondum feci propter quod factus sum». (42)
Desiderium itaque veritatis rationem impellit ad amplius progrediendum;
quae, immo, quasi obruitur conscientia propriae facultatis quae in dies
latior fit quam id quod attingit. Hic tamen et nunc ratio detegere potest
ubinam iter suum perficiatur: «Sufficere namque debere existimo rem
incomprehensibilem indaganti, si ad hoc ratiocinando pervenerit ut eam
certissime esse cognoscat; etiamsi penetrare nequeat intellectu, quomodo
ita sit. [...] Quid autem tam incomprehensibile, tam ineffabile, quam id
quod supra omnia est? Quapropter si ea, quae de summa essentia hactenus
disputata sunt, necessariis rationibus sunt asserta, quamvis sic
intellectu penetrari non possint, ut et verbis valeant explicari;
nullatenus tamen certitudinis eorum nutat soliditas. Nam, si superior
consideratio rationabiliter comprehendit incomprehensibile esse,
quomodo eadem summa sapientia sciat ea quae fecit, [...] quis explicet
quomodo sciat aut dicat seipsam, de qua aut nihil, aut vix aliquid ab
homine sciri possibile est?».(43)
Fundamentalis concordia inter cognitionem philosophicam et fidei
cognitionem iterum confirmatur: fides postulat ut obiectum suum auxilio
rationis comprehendatur; ratio, culmen investigationis attingens,
necessarium ducit quidquid fides ostendit.
Perennis sancti Thomae Aquinatis sententiarum novitas
43. Locus omnino singularis hoc in longo itinere sancto Thomae
reservatur, non tantum ob ea quae in eius doctrina continentur, verum
etiam ob habitudinem dialogicam quam ille tunc temporis interserere scivit
cum Arabica et Hebraica doctrina. Illa quidem aetate, qua christiani
disputatores reperiebant veteres thesauros philosophiae, et immediatius
philosophiae Aristotelicae, summum eius exstitit meritum quod eminere
fecerit concordiam inter rationem et fidem. Utriusque lumen, rationis
scilicet et fidei, a Deo procedit, ille ratiocinatus est, idcirco inter se
opponere nequeunt.(44)
Thomas adhuc acrius denotat naturam, obiectum proprium philosophiae, ad
intellegentiam divinae revelationis conferre posse. Fides igitur rationem
non metuit sed eam quaerit fiduciamque in ipsa collocat. Quemadmodum
gratia supponit naturam eamque perficit, (45) ita fides supponit et
perficit rationem. Quae, fidei lumine illustrata, eximitur a fragilitate
et a limitatione quae ex peccati commissione proveniunt, et necessariam
invenit fortitudinem, qua in cognitionem mysterii Dei Unius et Trini se
sublevet. Etsi in luce vehementer ponit supernaturalem fidei indolem,
Doctor Angelicus non est oblitus ipsius rationabilitatis praestantiam;
immo, penitus descendere scivit et sensum illius sapientiae
circumscribere. Fides quidem quodam modo est «exercitium
cogitationis»; ratio hominis nec abrogatur nec minuitur, cum fidei
veritatibus assentit; hae tamen veritates ex libera et conscia selectione
attinguntur.(46)
Hac quidem de causa iure meritoque sanctus Thomas ab Ecclesia Magister
doctrinae constanter est habitus et exemplum quod ad modum theologiam
tractandi. Nos iuvat in memoriam revocare ea quae Dei Servus Decessor
Noster Paulus VI scripsit septimo occurrente centenario ab obitu Doctoris
Angelici: «Maxima profecto fuerunt s. Thomae et audacia in veritate
quaerenda, et spiritus libertas in novis tractandis quaestionibus, et illa
mentis probitas, eorum propria, qui, dum nullo modo patiuntur christianam
veritatem contaminari profana philosophia, hanc tamen a priori minime
respuunt. Quare, in christianae doctrinae historia eius nomen in numerum
refertur praecursorum, quibus novus philosophiae atque scientiae
universalis cursus debetur. Caput autem et quasi cardo doctrinae, qua
ipse, ut summa et quasi prophetica ingenii acie praeditus erat,
quaestionem dissolvit de novis mutuis relationibus inter rationem et
fidem, in eo positum est, quod mundi saecularitatem cum arduis ac
severis Evangelii postulatis composuit; atque hoc modo sese subduxit ab
inclinatione, naturae aliena, ad mundum eiusque bona contemnenda, neque
tamen descivit a supremis et indeclinabilibus principiis supernaturalis
ordinis».(47)
44. Praecipuas inter perceptiones sancti Thomae illa est quae missionem
respicit quam Spiritus Sanctus explicat cum humanam scientiam maturat in
sapientia. Iam a primis paginis Summae Theologiae(48) Aquinas
Doctor primatum docere voluit illius sapientiae quae est donum Spiritus
Sancti et quae ad divinarum rerum cognitionem ducit. Eius theologia nos
docet sapientiae proprietatem in eius arta conglutinatione cum fide et
cognitione divina. Illa cognoscit per connaturalitatem, fidem praesumit et
efficit ut concipiatur rectum iudicium suum, initium sumens a veritate
ipsius fidei: «...sapientia quae ponitur donum differt ab ea quae
ponitur virtus intellectualis acquisita. Nam illa acquiritur studio
humano: haec autem est "de sursum descendens", ut dicitur Iac.
3, 15. Similiter et differt a fide. Nam fides assentit veritati divinae
secundum seipsam: sed iudicium quod est secundum veritatem divinam
pertinet ad donum sapientiae».(49)
Primatus tamen huic sapientiae tributus non inducit Doctorem Angelicum
ut duas alias additicias formas sapientiae obliviscatur: formam nempe philosophicam,
quae fulcitur facultate qua intellectus, intra proprios limites,
instruitur ad res investigandas; et formam theologicam, quae ex
Revelatione pendet et fidei veritates scrutatur, ipsum Dei mysterium
attingendo.
Intime persuasus de eo quod «omne verum a quocumque dicatur a
Spiritu Sancto est», (50) sanctus Thomas nulla adductus utilitate,
veritatem dilexit. Quaesivit eam ubicumque ea exprimi potuit, universalem
eius indolem quam maxime illustrando. Magisterium Ecclesiae in ipso vidit
et aestimavit ardens veritatis studium; doctrina illius, eo quod
universalem, obiectivam et transcendentem veritatem semper asseruit,
attigit culmina «quibus attingendis impar humana intelligentia est».
(51) Merito quidem ille appellari potest «apostolus veritatis».
(52) Quoniam indubitanter ad veritatem animum attendebat, revera
obiectivum eius sensum agnoscere scivit. Eius vere est philosophia essendi
et non apparendi dumtaxat.
Seiunctae a ratione fidei tragoedia
45. Primis conditis studiorum universitatibus, theologia propius cum
aliis formis investigationis et scientificae cognitionis conferri potuit.
Sanctus Albertus Magnus et sanctus Thomas, quamquam asserebant
exsistentiam cuiusdam compagis inter theologiam et philosophiam, primi
fuerunt viri docti qui necessariam agnoverunt autonomiam qua philosophia
et scientiae indigebant, ut singulae argumentis propriae investigationis
incumberent. Attamen, inde ab exeunte Medio Aevo legitima distinctio inter
has duas cognitionis areas paulatim in nefastum discidium mutata est. Post
nimiam animi rationalistarum cupiditatem, quorundam disputatorum propriam,
sententiae talia posuerunt fundamenta, ut pervenirent ad philosophiam
seiunctam et omnino autonomam quod ad fidei veritates. Varia inter
consectaria huius seiunctionis diffidentia quaedam exstitit in dies
validior quod attinet ad ipsam rationem. Quidam generalem, scepticam et
agnosticam diffidentiam profiteri coeperunt, vel ad maius spatium fidei
tribuendum, vel ad quamcumque evertendam de eadem mentionem rationalem.
Ut breviter dicamus, quidquid doctrina Patrum doctorumque Medii Aevi
cogitaverat atque exsecuta erat veluti profundam unitatem, causam
cognitionis accommodatae ad altissimas speculationis formas, omnino reapse
deletum est ope doctrinarum faventium defensioni cognitionis rationalis a
fide seiunctae eamque substituentis.
46. Extremae opinationes, quae magis valent, in occidentali praesertim
historia, perbene noscuntur et videntur. Nihil est immodestiae edicere
philosophicam disciplinam recentioris temporis magna ex parte esse
progressam a christiana Revelatione gradatim disiunctam, eo usque opposita
palam attingeret. Praeterito saeculo hic motus suum fastigium attigit.
Quidam «idealismi» asseclae multifarie fidem eiusque elementa,
vel Iesu Christi mortem ac resurrectionem, in dialecticas structuras
ratione intellegibiles immutare contenderunt. Huic opinioni variae
humanismi athei species, philosophice elucubratae, obstiterunt, quae fidem
reputarunt perniciosam atque progressum plenae rationalitatis prohibentem.
Haud veritae sunt ipsae ne novas religiones sese exhiberent quorundam
consiliorum fulcimento utentes, quae in politica ac sociali ratione, in
systemata quaedam evaserunt omnia complectentia humanitati exitiosa.
In rebus scientificis vestigandis mens positivistica adolevit, quae non
modo discessit ab omni significatione opinationis christianae de mundo,
verum etiam, ac potissimum, omnia indicia metaphysicae moralisque rationis
prolabi sivit. Inde factum est ut quidam scientiae periti, ethica mente
omnino carentes, in periculo versati sint ne amplius persona eiusque tota
vita medium teneret studii locum. Immo quidam illorum, de viribus
technicae artis progressus plane conscii, concedere videntur
sollicitationi, praeter mercatus rationes, demiurgicae potestati in
naturam ac in ipsum hominem.
Veluti consequens discriminis rationalismi tandem nihilismus crevit.
Quatenus philosophia nullius rei, pro hominibus nostrae aetatis quandam
suam habet pellicientem vim. Eius fautores inquisitionem putant in se
ipsam conclusam, nulla data spe neque facultate adipiscendi veritatis
metam. In nihilismi opinatione exsistentia dat tantum copiam quiddam
sentiendi et experiendi, qua in re evanida primas agunt partes. Ex
nihilismo illa opinio orta est de nullo officio definitive tenendo,
quandoquidem fugacia et temporaria sunt omnia.
47. Non est obliviscendum, ceterum, in hodierna cultura philosophiae
partes esse immutatas. Ex sapientia et universali scientia, in unam
quamlibet e multis scientiae provinciis redacta est; immo, quibusdam ex
rationibus, partes omnino supervacanae eidem dumtaxat tribuuntur. Aliae
interea rationalitatis formae magis magisque increbuerunt, quae
philosophicae disciplinae leve pondus manifeste tribuerunt. Pro veritatis
contemplatione atque finis ultimi sensusque vitae inquisitione, formae hae
rationalitatis diriguntur vel saltem sunt convertibiles
veluti «rationes instrumentales», quae inserviant utilitatis
propositis, voluptatibus vel dominationi.
Quam lubricum sit hanc viam decurrere inde a Nostris primis Litteris
Encyclicis editis ediximus, cum scripsimus: «Nostrae aetatis homo
semper urgeri videtur iis ipsis rebus, quas efficit, nempe proventu operis
manuum suarum et magis etiam laboris mentis et voluntatum propensionum.
Fructus huius multiformis industriae humanae obnoxii sunt nimis
celeriter quidem ac saepe tali modo, qui praevideri non possit «alienationi», quatenus illis, qui eos protulerunt, simpliciter
auferuntur: hoc non solum fieri contigit nec tanta ratione, quanta, saltem
ex parte, in quodam ambitu ex eorum effectibus consequenter et oblique
enato, iidem fructus contra hominem ipsum convertuntur. Haec videtur esse
summa acerbissimae condicionis exsistentiae hominum nostri temporis, prout
maxima et universali amplitudine patet. Quare homo maiore in dies
afficitur timore. Metuit enim, ne fructus sui, non omnes quidem neque
plerique, sed nonnulli et ii sane, qui singularem partem habent ingenii
eius et industriae, contra se ipsum convertantur».(53)
His culturae immutationibus praepositis, nonnulli philosophi, veritatem
ipsius causa inquirere desistentes, sibi hoc unum statuerunt ut obiectivam
certitudinem practicamve utilitatem obtinerent. Proximum fuit ut vera
rationis dignitas offunderetur, quae nempe facultatem amisit verum
cognoscendi et absolutum vestigandi.
48. Quod in postrema hac historiae philosophiae parte eminet, pertinet,
igitur, ad contemplatam progredientem fidei a philosophica ratione
distractionem. Omnino verum est quod, res attente cogitanti, in
philosophica quoque cogitatione eorum qui operam dederunt spatio inter
fidem et rationem dilatando, magni pretii germina cogitationum nonnumquam
ostenduntur, quae penitus excussa et recta mente cordeque exculta,
efficiunt ut veritatis iter reperiatur. Haec congitationis germina
inveniri possunt, exempli gratia, in perpensis explicationibus de
perceptione experientiaque, de specierum summa deque irrationali
personalitate deque intersubiectivitate, de libertate bonisque, de tempore
historiaque. Mortis quoque argumentum graviter unumquemquem philosophum
compellare potest, ut in se ipse germanum suae vitae sensum reperiat. Id
autem non sibi vult praesentem inter fidem et rationem necessitudinem
subtilem iudicii conatum non postulare, quandoquidem tum ratio tum fides
sunt extenuatae et sunt factae altera alteri debiles. Ratio, Revelatione
nudata, devia itinera decucurrit, quae eandem in discrimen inferunt haud
cernendi ultimam metam. Fides, ratione carens, animi sensum et
experientiam extulit, atque sic in periculo versatur ne amplius sit
universalis oblatio. Fallax est cogitare fidem, coram infirma ratione,
plus posse; ipsa, contra, in grave periculum incidit ne in fabulam ac
superstitionem evadat. Eodem modo ratio, quae fidei firmatae non
obversatur, ad novitatem et radicalitatem ipsius «esse»
contuendas non lacessitur.
Ne importuna igitur videatur gravis firmaque Nostra compellatio, ut
fides et philosophia artam illam coniunctionem redintegrent, quae eas
congruas efficiat earum naturae, autonomia vicissim servata. Fidei
parrhesiae respondere debet rationis audacia.
CAPUT V
DE RE PHILOSOPHICA MAGISTERII IUDICIA
Magisterii prudens discretio uti veritati praestitum officium
49. Suam ipsius philosophiam non exhibet Ecclesia, neque quamlibet
praelegit peculiarem philosophiam aliarum damno. (54) Recondita huius
temperantiae causa in eo reperitur quod philosophia, etiam cum
necessitudinem instituit cum theologia, secundum suam rationem suasque
regulas agere debet; nullo modo alioquin cavetur ut illa ad veritatem
vergat et ad eam per cursum ratione perpendendum tendat. Levis auxilii
esset quaedam philosophia quae non procederet ratione gubernante secundum
sua ipsius principia peculiaresque methodologias. Quod huius rei caput
est, autonomiae radix, qua philosophia fruitur, in eo invenitur quod ratio
natura sua ad veritatem vergit ipsaque praeterea ad eam consequendam
necessaria habet instrumenta. Philosophia huius «statuti
constitutivi» sibi conscia facere non potest quin servet
necessitates quoque et perspicuitates veritatis revelatae proprias.
Historia tamen demonstravit declinationes et errores in quos haud semel
recentiore potissimum aetate philosophicae opinationes inciderint. Munus
non est Magisterii neque officium opem ferre ad lacunas philosophicae
cogitationis mancae implendas. Eius est, contra, palam et strenue
obsistere, cum philosophicae sententiae dubiae periculum iniciunt ne
revelatio recte intellegatur nec non cum falsae factiosaeque effunduntur
opiniones, quae graves errores disseminant, exturbantes Dei populi
simplicitatem et fidei sinceritatem.
50. Ecclesiae ideo Magisterium, sub fidei lumine suum iudicium criticum
de philosophicis opinationibus ac sententiis, quae cum doctrina christiana
contendunt, ex auctoritate proferre potest ac debet. (55) Ad Magisterium
in primis pertinet iudicare quae praesumptiones philosophicae et
consecutiones veritati revelatae aversentur, pariterque postulata
significare quae sub lumine fidei a philosophia requiruntur. In
philosophicae praeterea scientiae progressu complures philosophantium
scholae sunt ortae. Etiam plures hae disciplinae Magisterium compellant ad
iudicium officiose enuntiandum an primigenia principia, quibus hae scholae
nituntur, cum postulatis Dei verbi ac theologicae cogitationis propriis
componi possint necne.
Ecclesia quippe demonstrare debet id quod fidei alienum oriri potest in
quadam philosophica disciplina. Complures namque philosophicae
cogitationes, ut opiniones de Deo, de homine, de eius libertate deque eius
ethica agendi ratione, Ecclesiam recta compellant, quandoquidem veritatem
revelatam quam ipsa tuetur contingunt. Cum hoc iudicium enuntiamus, nos
Episcopi «testes veritatis» esse debemus in diaconia
sustinenda humili sed tenaci, quae singulis philosophis aestimanda est, in
commodum «rectae rationis», rationis videlicet quae de vero
congruenter cogitat.
51. Hoc autem iudicium non quaedam infitiatio intellegi primo debet,
proinde quasi Magisterium auferre vel imminuere quaslibet actiones velit.
Immo eius cohortationes volunt in primis philosophicas vestigationes
lacessere, promovere, incitare. Philosophi ceterum primi necessitatem
percipiunt se ipsos iudicandi, errores, si qui sunt, corrigendi necnon
nimis angustos fines transgrediendi in quibus eorum philosophica cogitatio
gignitur. Illud praecipuum est considerandum, unam esse veritatem, quamvis
eius significationes historiae vestigia exhibeant atque, insuper, e
ratione humana propter peccatum sauciata et hebetata oriantur. Inde
constat nullam historicam philosophiae formam legitime sibi vindicare
posse facultatem totam veritatem complectendi, neque plene explanandi
hominem, mundum, hominis necessitudinem cum Deo.
Hodiernis porro temporibus, cum systemata, rationes, opinationes ac
argumenta philosophica saepe minutatissime digesta multiplicentur, magis
magisque sub fidei lumine acumen iudicii deposcitur. Quod iudicium est
arduum, quia, si quidem iam est laboriosum ingenitas ac non alienabiles
facultates rationis agnoscere, finibus constitutivis et historicis
additis, multo incertius interdum erit iudicium discernendi, in singulis
philosophicis notionibus, id quod, sub fidei respectu, validum et
frugiferum exhibent, pro eo quod praebent falsum et periculosum. Ecclesia
utique scit thesauros sapientiae et scientiae in Christo abscondi (cfr
Col 2,3); quocirca operam dat ut philosophica inquisitio
evolvatur, ne via intercludatur, quae ad mysterium agnoscendum ducit.
52. Recentioribus non modo temporibus Ecclesiae Magisterium suam mentem
de quibusdam philosophicis doctrinis patefecit. Ut quaedam supponamus
exempla, sufficit ut memorentur saeculorum decursu declarationes de
opinionibus quibusdam quae affirmabant animas praeexsistere, (56) itemque
de variis idolatriae esoterismique superstitiosi obnoxiis formis quae in
astrologicis enuntiationibus (57) continentur; ne obliviscamur scripta
magis systematica adversus averroismi Latini sententias, quae christianae
fidei aversantur.(58)
Si Magisterii verbum crebrius a superiore inde saeculo exauditum est, id
accidit quod illa aetate non pauci catholici suum esse officium putarunt
suam philosophiam opponere opinionibus recentiorum philosophorum. Tunc
autem Ecclesiae Magisterium omnino coactum est ad vigilandum ne hae
philosophicae doctrinae vicissim in formas falsas et negatorias
transgrederentur. Sunt idcirco censura aequabiliter affecti hinc fideismus
(59) et traditionalismus radicalis,(60) propter eorum diffidentiam
naturalium rationis facultatum, illinc rationalismus,(61) et ontologismus,(62)
quandoquidem rationi naturali id tribuebant, quod solummodo fidei lumine
cognosci potest. Quae valida in his disceptationibus continebantur
Constitutione dogmantica Dei filius recepta sunt, qua primum
Concilum Oecumenicum quoddam, Vaticanum scilicet I, sollemniter inter
Revelationem ac fidem necessitudinem pertractavit. Doctrina quae in
documento illo continetur penitus et salubriter philosophicam complurium
fidelium inquisitionem affecit atque hodiernis quoque temporibus quiddam
perstat praeceptivum ad quod tendere debemus ad iustam congruentemque
christianam hac de re inquisitionem consequendam.
53. Potius quam de singulis philosophorum sententiis, Magisterii effata
de necessitate cognitionis naturalis atque, ideo, novissime philosophicae
pro fide intellegenda tractaverunt. Concilium Vaticanum I, summatim
referendo et sollemniter doctrinam confirmando quam ordinarium in modum
constanterque fidelibus Magisterium pontificium ministravit, lucide edixit
quam inseparabiles sint simulque plane seiunctae naturalis Dei cognitio et
Revelatio, ratio et fides. Concilium ex praecipua postulatione sumpsit
initium, quam ipsa Revelatio praesumebat, Deum scilicet esse naturaliter
cognosci posse, rerum omnium principum et finem, (63) atque sollemni illa
iam memorata enuntiatione desiit: «Duplicem esse ordinem
cognitionis, non solum principio, sed obiecto etiam distinctum».(64)
Asseverare ideo contra omnes rationalismi species oportebat fidei mysteria
a philosophicis inventis separari, illaque haec praecedere et
transcendere; altera ex parte adversus proclivia ad fidem blandimenta,
necesse fuit ut veritatis unitas confirmaretur ideoque etiam efficax
emolumentum quod rationalis cognitio tribuere potest ac debet fidei
cognitioni: «Verum etsi fides sit supra rationem, nulla tamen umquam
inter fidem et rationem vera dissensio esse potest: cum idem Deus, qui
mysteria revelat et fidem infundit, animo humano rationis lumen indiderit,
Deus autem negare se ipsum non possit, nec verum vero umquam contradicere».(65)
54. Nostro quoque saeculo, Magisterium plus quam semel hanc rem
agitavit, admonens de rationalismi blanditiis. Hoc in prospectu Pii PP. X
est consideranda opera, qui animadvertit modernismi fundamentum illas esse
philosophicas notiones, quae phaenomenismum, agnosticismum et
immanentismum redolebant.(66) Neque momentum pondusve obliviscendum
catholicae detrectationis marxistarum philosophiae atque communismi
athei.(67)
Pius PP. XII deinceps vocem suam intendit cum, in Litteris illis
Encyclicis quarum titulus Humani generis, de erratis sententiis
moneret, quae cum evolutionismi, exsistentialismi et historicismi
opinionibus nectebantur. Idem Pontifex clarius edixit placita haec non a
theologis esse elucubrata ac prolata, sed «extra ovile Christi»
(68) originem traxisse; simul addidit tales errores non simpliciter
eiciendos, sed iudicio critico ponderandos: «Iamvero theologis ac
philosophis catholicis, quibus grave incumbit munus divinam humanamque
veritatem tuendi animisque inserendi hominum, has opinationes plus minusve
e recto itinere aberrantes neque ignorare neque neglegere licet. Quin immo
ipsi easdem opinationes perspectas habeant oportet, tum quia morbi non
apte curantur nisi rite praecogniti fuerint, tum quia nonnumquam in falsis
ipsis commentis aliquid veritatis latet, tum denique quia eadem animum
provocant ad quasdam veritates, sive philosophicas sive theologicas,
sollertius perscrutandas ac perpendendas».(69)
Postremo etiam Congregatio pro Doctrina Fidei, peculiare suum explens
officium pro universali Romani Pontificis magisterio, (70) iterum de
periculo monuit in quo versari possunt quidam theologiae liberationis
theologi sumendo sine iudicii acumine principia et rationes a marxismo
mutuata.(71)
Superioribus igitur temporibus identidem ac diversimode de re
philosophica iudicium discernendi exercuit Magisterium. Quod autem
Decessores Nostri recolendae memoriae attulerunt magni pretii existimatur
subsidium quod oblivione obruere haudquaquam licet.
55. Si hodiernas condiciones consideramus, animadvertimus pristinas
restitui quaestiones, easdemque proprietatibus novis. Non agitur tantum de
quaestionibus quae singulas personas coetusve complectuntur, sed de
cogitationibus inter homines serpentibus ita ut quodammodo in mentem
communem iam convertantur. Talis est, exempli gratia, radicalis de ratione
diffidentia, quam recentes multarum inquisitionum philosopharum
explicationes ostendunt. Hac de re compluribus ex partibus audita est vox
de «interitu metaphysicae»: est voluntas ut philosophia
tenuioribus muneribus contenta sit, quae tantum versetur in factis
intepretandis vel in vestigationibus de quibusdam certis argumentis
humanae cognitionis vel eiusdem de structuris.
In ipsa theologia quaedam praeteriti temporis iterum emergunt
sollicitationes. In nonnullis huius aetatis theologicis scholis, exempli
gratia, quidam rationalismus progreditur, praesertim cum placita,
quae philosophice habentur valida, praeceptiva ad theologicam
inquisitionem agendam iudicantur. Id potissimum accidit cum theologus,
scientiae philosophicae expers, sine iudicio sententiis iam in communem
loquelam cultumque receptis, at satis rationali fundamento carentibus,
temperatur.(72)
Neque desunt qui in fideismum periculose regrediantur, quippe
qui rationalis cognitionis philosophicaeque scientiae pondus ad fidem
intellegendam, immo ad ipsam facultatem possidendam in Deum credendi, non
agnoscat. Hodie pervagata opinio huius fideisticae propensionis est «bliblicismus», qui Sacrarum Litterarum lectionem earumque
explicationem unicum arbitratur veridicae congruentiae caput. Sic evenit
ut Dei verbum cum sola Sacra Scriptura aequetur, hoc modo Ecclesiae
doctrinam perimendo, quam Concilium Oecumenicum Vaticanum II palam
confirmavit. Constitutio Dei Verbum postquam commonefecit simul in
Sacris Libris simul in Traditione (73) inesse Dei verbum, graviter edicit:
«Sacra Traditio et Sacra Scriptura unum verbi Dei sacrum depositum
constituunt Ecclesiae commissum, cui inhaerens tota plebs sancta cum
Pastoribus suis adunata, in doctrina Apostolorum et communione, fractione
panis et orationibus iugiter perseverat (cfr Act 2,42)».(74)
Non ad Sacram Scripturam dumtaxat igitur sese refert Ecclesia. Etenim «suprema fidei eius regula» (75) ex unitate oritur quam inter Sacram
Traditionem, Sacram Scripturam et Ecclesiae Magisterium posuit Spiritus,
quae sic mutuo implicantur, ut haec tria seiunctim nullo modo esse
possint.(76)
Non est porro subaestimandum periculum quod inest in proposito quodam
Sacrae Scripturae veritatem eruendi ex una tantum adhibita methodologia,
necessitate neglecta latioris exegesis, quae una cum tota Ecclesia ad
textus plene intellegendos accedere sinat. Quotquot in Sacrae Scripturae
studium incumbunt prae se usque ferre debent varias methodologias
explanatorias in aliqua ipsas etiam inniti opinatione philosophica: est
illa acumine pensitanda antequam sacris scriptis aptetur.
Aliae absconditi fideismi formae agnosci possunt eo quod theologia
speculativa parvi aestimatur ac pariter philosophia classica despicatui
habetur, ex cuius notionibus sive fidei intellectus sive dogmaticae ipsae
formulae verba exceperunt. Pius PP. XII, felicis recordationis, de hac
traditionis philosophicae oblivione necnon de desertis translaticiis
locutionibus monuit.(77)
56. Aliquo modo, postremo, effatis omnia complectentibus et absolutis
diffidunt, ii potissimum qui arbitrantur ex consensu, non ex intellectu
obiectivae realitati obnoxio depromi veritatem. Certe illud intellegi
potest, in mundo qui in multas peculiaresque partes dispertitur, eum
complexivum ultimumque vitae sensum difficulter agnosci, quem translaticia
philosophia quaesivit. Verumtamen sub lumine fidei quae in Christo Iesu
hunc ultimum sensum agnoscit, facere non possumus quin philosophos,
christianos vel non christianos, incitemus ut rationis humanae facultati
confidant neque metas in philosophandi arte nimis mediocres prae se
ferant. Huius iam ad finem vergentis millenni historica lectio testatur
hanc esse calcandam viam: oportet veritatis ultimae cupido
vestigationisque desiderium non amittantur, quae cum audacia novos cursus
detegendi coniunguntur. Fides ipsa rationem lacessit ad omnem secessionem
deserendam et ad omnia periclitanda, ut persequatur quae pulchra, bona
veraque sunt. Fides sic rationis fit certus atque suadens advocatus.
Ecclesia philosophiae studiosa
57. Magisterium, utcumque, in erroribus notandis doctrinisque
philosophorum aberrantibus non se continuit. Pari cura praecipua principia
ad germanam philosophicae cogitationis renovationem assequendam
confirmavit, definita demonstrando etiam curricula, quae sunt tenenda. Hac
in re, Leo PP. XIII, Litteris suis encyclicis Æterni Patris,
vere historicae significationis fecit illam pro Ecclesiae vita
progressionem. Id scriptum ad hoc usque tempus unum exstat documentum
pontificium illius gradus, quod philosophiae totum dicatur. Concilii
Vaticani I eximius ille Pontifex doctrinam de necessitudine inter fidem et
rationem repetiit atque amplificavit, idemque philosophicas cogitationes
fidei ac theologicae scientiae summo esse auxilio demonstravit.(78) Uno
plus post saeculo complura illius scripti indicia sive re sive paedagogico
usu nihil amiserunt utilitatis; primum ex omnibus est id quod ad
incomparabilem sancti Thomae philosophiae praestantiam spectat. Doctoris
Angelici doctrina restituta Leoni PP. XIII optima videbatur semita ad
illum philosophiae usum recuperandum, quem postulabat fides. Sanctus Thoma
scripsit ille «rationem, ut par est, a fide apprime
distinguens, utramque tamen amice consocians, utriusque tum iura
conservavit, tum dignitati consuluit».(79)
58. Quae feliciter consecuta sit haec Pontificis invitatio omnes
noverunt. Sancti Thomae de doctrina inquisitiones nec non aliorum
scholasticorum auctorum novum impetum habuerunt. Historica studia valde
excitata sunt et hanc ob rem mediaevalium philosophorum iterum sunt
repertae divitiae, quae tunc temporis fere ignorabantur, atque novae
Thomisticae scholae ortae sunt. Historica adhibita methodologia, sancti
Thomae operum cognitio admodum progressa est atque innumeri fuerunt
vestigatores qui animose in rerum philosophicarum theologicarumque
disputationes illius aetatis thomisticam traditionem induxerunt. Catholici
theologi huius saeculi auctoritate praestantiores, quorum cogitationibus
et vestigationibus multum debet Concilium Oecumenicum Vaticanum II, huius
renovationis philosophiae Thomisticae filii sunt. Ecclesia, saeculo
vertente XX, valida philosophorum turma uti sic potuit, qui Angelici
Doctoris in schola sunt instituti.
59. Thomistica utcumque et neothomistica renovatio, philosophicae
repetitae cogitationis in cultura christianae indolis non fuit solum
signum. Iam antea, atque una cum Leoniana invitatione, non pauci catholici
philosophi exstiterant, qui recentioribus philosophantium cogitationibus
innitentes, propria utentes methodologia, magnae auctoritatis duraturique
momenti opera philosophica ediderant. Fuerunt qui sic altas summas
composuerunt ut nihil ab his esset invidendum maximis idealismi commentis;
alii porro ad fidem nova ratione tractandam, lumine praefulgente renovati
intellectus conscientiae moralis, epistemologica fundamenta iecerunt; alii
quandam induxerunt philosophiam quae, ab immanentia vestiganda sumpto
initio, ad transcendentiam aditum reseravit; alii tandem in
phaenomenologicae provinciam methodologiae fidei postulata inserere
contenderunt. Diversis denique rationibus formae philosophicarum
cogitationum sunt effectae, quae praeclaram christianae doctrinae
traditionem in fidei rationisque unitate vitalem servaverunt.
60. Concilium Oecumenicum Vaticanum II autem pro parte sua de
philosophia locupletissimam ac fertilissimam exhibet doctrinam. Oblivisci
non possumus, his potissimum consideratis Litteris Encyclicis,
Constitutionis Gaudium et spes integrum quoddam caput
anthropologiae biblicae esse quasi compendium, idemque exstare pro
philosophia quoque consilii fontem. Illis in paginis de humanae personae
valore agitur, quae ad imaginem Dei creata est, eius dignitatis et
praestantiae prae ceteris creaturis ratio affertur atque eius rationis
transcendens facultas ostenditur.(80) Atheismi quoque quaestionem Gaudium
et spes considerat et illius philosophicae opinationis errorum
apposite afferuntur causae, non alienabili praesertim personae spectata
dignitate ac libertate.(81) Procul dubio altam philosophicam
significationem habent illarum paginarum sententiae, quas Nos in Nostras
primas Litteras Encyclicas Redemptor hominis rettulimus, quaeque
veluti firmum quoddam constituunt ad quod Nostra doctrina costanter
convertitur: «Reapse nonnisi in mysterio Verbi incarnati mysterium
hominis vere clarescit. Adam enim, primus homo, erat figura futuri (Rom
5,14), scilicet Christi Domini. Christus, novissimus Adam, in ipsa
revelatione mysterii Patris eiusque anoris, hominem ipsi homini plene
manifestat eidemque altissimam eius vocationem patefacit».(82)
Concilium de philosophia quoque discenda tractavit, cui ad sacerdotium
candidati operam dare debent; quae cohortationes in universum sunt ad
christianam totam institutionem convertendae. Affirmat enim Concilium: «Philosophicae disciplinae ita tradantur ut alumni imprimis ad solidam et
cohaerentem hominis, mundi et Dei cognitionem acquirendam manuducantur,
innixi patrimonio philosophico perenniter valido, ratione quoque habita
philosophicarum investigationum progredientis aetatis».(83)
Haec praecepta etiam atque etiam sunt confirmata nec non in aliis
Magisterii documentis explicata, ut solida philosophica institutio
praestetur, iis praesertim qui ad theologicas disciplinas se comparant.
Ipsi autem saepenumero huius institutionis pondus ostentavimus iis qui, in
pastorali vita, aliquando cum hodierni mundi necessitatibus contendere et
causas aliquorum morum intellegere debebunt, prompta responsa daturi.(84)
61. Si quidem compluribus temporibus necesse habuimus hanc questionem
iterum attingere, cogitationum Doctoris Angelici vim confirmavimus atque
ut eius philosophia comprehenderetur institimus, id ex eo ortum est quod
Magisterii praescripta haud semper optanda animi promptitudine servata
sunt. In catholicis scholis multis, annis post Concilium Oecumenicum
Vaticanum II finitum, huius rei quaedam visa est hebetatio propterea quod
minoris aestimata est non modo philosophia scholastica, verum etiam in
universum tota philosophica disciplina. Mirantes ac dolentes
animadvertimus haud paucos theologos esse participes huius neglegentiae
philosophicae disciplinae.
Diversae numerantur rationes quae alienae huic voluntati subsunt.
Diffidentia de ratione apprime est referenda, quam huius aetatis
philosophia magnam partem ostendit, quippe quae metaphysicam de ultimis
hominis quaestionibus inquisitionem late deserat, ut proprium studium in
peculiaria regionaliaque negotia convertatur, quae nonnumquam mere sunt
formalia. Huic rei praeterea accedit erratum iudicium quod circa
praesertim «scientias humanas» exstitit. Concilium Oecumenicum
Vaticanum II saepe probandum pondus scientificae inquisitionis
confirmavit, ut hominis mysterium altius intellegeretur.(85) Si quidem
theologi ad has scientias cognoscendas easdemque recte in suis
inquisitionibus adhibendas invitantur, id tamen intellegi non debet ipsis
implicite dari potestatem philosophiam segregandi vel amovendi in
pastorali institutione ac «fidei praeparatione». Oblivisci
denique non potest in fidei inculturationem reciperatum studium. Vita
praesertim novensilium Ecclesiarum effecit ut, una cum praeclaris
cogitationis formis, intellegeretur compluras inesse popularis sapientiae
manifestationes, quae verum patrimonum culturae et traditionum
constituunt. Harum tamen consuetudinum inquisitio una cum philosophiae
vestigatione procedere debet. Haec ipsa sinet ut probanda popularis
sapientiae lineamenta exsistant, dum necessario illa cum Evangelio
enuntiando coniungit.(86)
62. Firmiter confirmare placet philosophiae disciplinam praecipuum
habere momentum quod abstrahi non potest in studiorum theologicorum
ratione et in alumnorum apud Seminaria institutione. Haud igitur
inconsiderate studiorum theologicorum curriculum antecedat
temporis quoddam spatium, quo peculiare philosophiae ediscendae
praevideatur opus. Electio haec, quam Concilium Lateranense V confirmavit,
(87) in experientia radices agit quam Media Aetas est adepta, cum
convenientia inter philosophicam et theologicam disciplinam conspicuum
obtinuit locum et momentum. Haec studiorum ratio affecit, iuvit et
curavit, quamvis oblique, maximam partem promotionis recentioris
philosophiae. Conspicuum exemplum exhibet beneficium, quod contulerunt
Francisci Suarez Disputationes metaphysicae, quae etiam in
Studiorum Universitatibus Germaniae Luteranis reperiebantur. Haec autem
methologia relicta sive in sacerdotali institutione sive in theologica
inquisitione grave detrimentum attulit. Conspiciatur, exempli gratia,
cogitationis et hodiernae culturae indiligentia, quae effecit ut omnes
dialogi formae tollerentur vel omnes philosophiae sine iudicio
susciperentur.
Magna Nos tenet spes has difficultates sublatum iri, prudenti
intercedente philosophica et theologica institutione, quae numquam in
Ecclesia desinere debet.
63. Has propter rationes, Nobis visum est instantem esse rem, his
Nostris Litteris Encyclicis, acre studium confirmare, quod philosophiae
tribuit Ecclesia; immo artam coniunctionem, qua theologicum opus et
philosophica inquisitio nenctuntur. Inde Magisterii officium oritur
philosophicam scientiam discernendi et concitandi, quae fidei minime
aversetur. Nostrum est quaedam principia et indicia exhibere, quae
necessaria arbitramur, ut ordinata necessitudo et efficax inter theologiam
et philosophiam instituatur. Eorum sub lumine clarius iudicari poterit an
qualemve necessitudinem cum diversis philosophicis scholis
opinationibusque instituere debeat theologia, quas hodiernus mundus
exhibet.
CAPUT VI
MUTUA INTER THEOLOGIAM
ET PHILOSOPHIAM ACTIO
Fidei scientia atque philosophicae rationis postulata
64. Dei verbum singulis hominibus omni tempore et in omnibus terrarum
orbis locis destinatur; et homo est naturaliter philosophus. Theologia
autem, quatenus repercussa et scientifica elaboratio intellectus huius
verbi sub fidei lumine, seu quasdam suas propter rationes seu ad
peculiaria munia obeunda facere non potest quin necessitudinem cum
philosophicis scholis instituat, quae reapse annorum decursu invaluerunt.
Peculiaribus methodologiis theologis haud significatis, quod quidem ad
Magisterium non pertinet, quaedam munia theologiae propria memorare potius
volumus, in quibus ad philosophicas cogitationes ipsam propter naturam
revelati Verbi est decurrendum.
65. Theologia veluti scientia fidei ordinatur duobus statutis principiis
methodologicis, quae sunt: auditus fidei et intellectus fidei.
Altero principio ipsa Revelationis depositum obtinet, quemadmodum id
pedetemptim collustraverunt Sacra Traditio, Sacrae Litterae et vivum
Ecclesiae Magisterium.(88) Altero, theologia cogitationis postulatis
respondere vult per speculativam ratiocinationem.
De congrua auditus fidei comparatione, philosophia theologiae
suam peculiarem affert opem cum cognitionis personalisque communicationis
structuram considerat atque nominatim varias species et officia loquelae.
Aequum pariter est pondus quod confert philosophia ut ecclesialis
Traditio, Magisterii effata nec non eximiorum theologiae magistrorum
sententiae aptius intellegantur: hi enim mentem suam patefaciunt saepe per
cogitata formasque cogitationis, quae a certa quadam philosophica
traditione mutuo suscipiuntur. Hac in re theologus rogatur ut non modo
significet notiones vocabulaque, quibus Ecclesia cogitat suamque docrinam
definit, verum etiam ut penitus philosophicas opinationes intellegat quae
forte tam notiones quam nomina affecerint, ut ad rectas congruasque
significationes perveniatur.
66. Si vero intellectus fidei ponderatur, animadvertendum est
apprime divinam Veritatem «propositam nobis in Scripturis Sacris
secundum doctrinam Ecclesiae intellectis» (89) propria fruere
intellegibilitate tam logice congruenti ut proponatur veluti germana
sapientia. Intellectus fidei hanc veritatem clarius recludit, non
modo logicas intellectivasque structuras percipiens enuntiationum quibus
Ecclesiae doctrina componitur, verum etiam, et in primis, salutis sensum
extollens quam tales enuntiationes pro singulis et pro humanitate
continent. Per has nimirum enuntiationes simul sumptas fidelis ad salutis
historiam cognoscendam pervenit, cuius fastigium in persona Christi
eiusdemque paschali mysterio reperitur. Fidei assentiendo fit ipse huius
mysterii particeps.
Theologia dogmatica, ex parte sua, facultatem possidere debet
adipiscendi universalem sensum mysterii Dei Unius et Trini atque
oeconomiae salutis simul per rationem narrationis, simul, potissimum per
formam ratiocinationis. Id efficere debet, profecto, intellectivis
adhibitis notionibus quae critico iudicio effinguntur cum omnibus
communicabili. Etenim absque philosophiae adiumento res theologicae
illustrari non possunt, quales exempli gratia, sermo de Deo, personales
intra Trinitatem relationes, actio Dei in mundo creantis, necessitudo
inter Deum et hominem, Christi identitas qui est verus Deus et verus homo.
Idem in diversis theologiae moralis argumentis viget, ubi quaedam notiones
immediate usurpantur, veluti lex moralis, conscientia, libertas,
personalis responsalitas, culpa, et similia, quae ad philosophicae ethicae
rationem definiuntur.
Necesse est ideo ut fidelis ratio naturalem habeat, veram congruentemque
cognitionem de rebus creatis, de mundo et de homine, quas res etiam
revelatio divina tractat; magis etiam, ipsa facultatem habere debet
moderandi hanc cognitionem per modum intellectionis et argumentationis.
Quapropter theologia dogmatica speculativa praesumit et complectitur
philosophiam hominis, mundi atque, altius, ipsius «esse», quae
quidem in obiectiva veritate innititur.
67. Theologia fundamentalis, suam propter disciplinae indolem
quae officium sustinet rationem fidei reddendi (cfr 1 Pt 3,15),
munus in se recipere debebit comprobandi et enodandi necessitudinem inter
fidem et philosophicam scientiam. Concilium iam Vaticanum I, doctrinam
resumens Pauli (cfr Rom 1,19-20), in id iam animos converterat,
quasdam scilicet exstare veritates quae naturaliter, ideoque phlosophice,
cognosci possunt. Earum cognitio necessario anteponitur ad Dei
revelationem suscipiendam. In revelatione eiusque credibilitate vestiganda
una cum consentaneo fidei actu, theologia fundamentalis demonstrare debet,
sub cognitionis per fidem lumine, quasdam eminere veritates, quas iam
ratio suo in autonomo vestigationis itinere percipit. Iisdem plenitudinis
sensum tribuit Revelatio, dum eas ad divitias dirigit mysterii revelati,
in quo ultimum finem reperiunt. Cogitetur, exempli gratia, de naturali Dei
cognitione, de facultate divinam revelationem ab aliis phaenomenis
secernendi vel de eius credibilitate agnoscenda, de humana loquela habili,
facta ad loquendum significanti veroque modo de illis etiam rebus, quae
humanam experientiam praegrediuntur. Omnibus ex his veritatibus mens
ducitur ad exsistentiam agnoscendam cuiusdam viae quae est fidei reapse
praeparatoria, quae in revelationem accipiendam recidere potest, propriis
principiis propriaque autononia haud declinatis.(90)
Simili modo theologia fundamentalis intimam convenientiam ostendere
debebit inter fidem eiusque praecipuam necessitatem sese explicandi per
rationem, quae maxima cum libertate consentire potest. Fides poterit hoc
modo «iter plene demonstrare rationi illi, quae sincere veritatem
requirit. Sic fides, Dei donum, quamvis ratione haudquaquam innitatur,
nullo pacto ea carere potest; similiter exstat necessitas, ut ratio ex
fide vim sumat, novosque fines consequatur, ad quos sola pervenire non
potest».(91)
68. Theologia moralis fortasse etiam maiore indiget philosophiae
auxilio. In Novo Foedere enim humana vita multo minus temperatur quam in
Vetere Testamento. Vita in Spiritu fideles ducit ad libertatem
responsalitatemque quae ipsam Legem transgrediuntur. Evangelium utcumque
et apostolica scripta sive universalia christiane agendi principia
ministrant sive doctrinam praeceptaque singularia. Ut eadem peculiaribus
vitae individualis et socialis condicionibus accommodentur, oportet
Christianus suam conscientiam funditus obstringere possit suique
ratiocinii vim. Aliis verbis, id requirit ut theologia moralis recto
philosophico prospectu utatur sive quod ad naturam humanam societatemque
spectat sive quod ad ethicae deliberationis principia universalia.
69. Quispiam fortasse obiciat in praesenti condicione theologo esse
deveniendum ut opem recipiat, potius quam a philosophia, ab aliis humanae
scientiae formis quae sunt historia ac potissimum scientiae, quarum omnes
homines singulares mirantur recentiores progressus. Alii autem, post
auctum de necessitudine inter fidem et culturam sensum, affirmant
theologiam esse convertendam potius ad translaticias sapientias quam ad
philosophiam quae ex Graecia orta est quaeque Eurocentrica dicitur. Alii
denique, initium ex falsa culturarum pluralismi opinatione sumentes,
universale plane respuunt patrimonii philosophici bonum, quod recepit
Ecclesia.
Hae aestimationes, quae ceterum in conciliari doctrina reperiuntur, (92)
aliquam veritatem prae se ferunt. Eo quod ratio fit ad scientias, quae
ratio compluribus in casibus utilis est quandoquidem pleniorem de obiecto
vestigando cognitionem praebet, necessaria tamen non est obliviscenda pars
quam agit cogitatio proprie philosophica, critica et in universalem rem
vergens, quae ceterum a feraci culturarum permutatione requiritur. Illud
proprie confirmare cupimus in uno certoque casu non esse consistendum,
princeps munus neglegendo, ostendendi videlicet universalem indolem
obiecti fidei. Hoc praeterea non est obliviscendum: quod philosophica
cogitatio peculiariter confert, intellegere sinit tum in diversis vitae
opinationibus tum in culturis, «non quid homines senserint, sed
qualiter se habeat veritas rerum». (93) Non variae hominum
opiniones, sed veritas dumtaxat theologiae opitulari potest.
70. Peculiariter autem est ponderandum argumentum, quod convenientiam
tangit inter culturas, etiamsi necessario de ea re penitus non
edisseratur, propter implicationes quae inde sive in re philosophica sive
in re theologica oriuntur. Quod Ecclesia convenit culturas et cum iisdem
contendit, id usque ab Evangelii praedicati initio experta est Ecclesia.
Christi praeceptum discipulis datum lustrandi omnia loca, «usque ad
ultimum terrae» (Act 1,8), ut ab Eo revelata Veritas
transmitteretur, copiam communitati christianae dedit probandi continuo
nuntii universalitatem atque impedimenta ex culturarum diversitate
inducta. Locus epistulae sancti Pauli ad Ephesios efficacem opem fert, ut
intellegatur quemadmodum primaeva christiana communitas hoc negotium
egerit. Apostolus scribit: «Nunc autem in Christo Iesu vos, qui
aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. Ipse est
enim pax nostra, qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvit» (2,13-14).
Eiusmodi scripto ob oculos habito, nostra cogitatio latius panditur et
mutationem attingit quae facta est postquam Gentiles ad fidem pervenerunt.
Pro divitiis salutis, quam Christus attulit, decidunt impedimenta quae
varias culturas dissociant. Dei repromissio in Christo fit nunc donatio
universalis: non amplius circumscripta cuiusdam populi proprietatibus,
eius sermone et moribus, sed cunctis destinatur ut patrimonium ex quo
quisque haurire libere potest. Locis ex diversis ac consuetudinibus omnes
in Christo ad unitatem participandam familiae filiorum Dei vocantur.
Christus ipse sinit ut duo populi «unum» sint. Qui erant «longinqui», novitatis beneficio quam paschale mysterium attulit
«proximi» fiunt. Iesus divisionis parietes diruit et peculiari
consummatoque modo per participationem sui mysterii unitatem efficit. Haec
unitas tam est alta ut cum sancto Paolo effari possit Ecclesia: «Ergo iam non estis extranei et advenae, sed estis concives sanctorum et
domestici Dei» (Eph 2,19).
Hac tam simplici enuntiatione luculenta veritas significatur: fidei
concursus cum diversis culturis reapse effecit novam rem. Culturae, cum
altius radices in natura humana agunt, testimonium secum ferunt illius
apertionis ad universalitatem et transcendentiam quae propria est hominis.
Ipsae ideo exhibent diversas ad veritatem accessiones, quae perutiles sunt
homini, cui valores praebent qui magis magisque humanam reddere valent
eius exsistentiam.(94) Eo quod culturae antiquarum consuetudinum repetunt
valores, ipsae secum ferunt etiamsi implicite, sed hanc propter
rationem haud minus vere indicium, quod remittit ad Deum in natura
sese manifestantem, sicut antea demonstratum est cum de sapientialibus
scriptis et de sancti Pauli doctrina sermo factus est.
71. Culturae, quippe quae cum hominibus eorumque historia arte
coniungantur, eosdem communicant cursus ad quos humanum tempus
manifestatur. Immutationes ideo progressionesque recensentur, inductae a
congressionibus quas homines inter se convenientes effecerunt quasque
mutuae communicationes eorum vitae exemplarium pepererunt. Culturae
aluntur bonorum communicatione, earumque vis vitalis ac diuturnitas
pendent ex facultate patendi novitatibus suscipiendis. Quomodo hi motus
explicantur? Quisque homo in quadam cultura illigatur, ex ea pendet,
eandemque magnopere afficit. Ipse est simul filius perinde ac pater
culturae in qua defigitur. In omnibus vitae significationibus, is aliquid
secum comportat quod eum inter creaturas denotat: id est, duratura ad
mysterium apertio eiusque inexplebile cognitionis desiderium. Quapropter
unaquaeque cultura habet in se et patefacit inustam intentionem in aliquam
consummationem. Itaque dici potest culturam habere in se facultatem
suscipiendi divinam revelationem.
Ratio ipsa, secundum quam Christiani suam fidem experiuntur, cultura
imbuitur illius loci qui proximus est et efficit vicissim ut eiusdem
natura procedente tempore effingatur. Unicuique culturae Christiani
immutabilem Dei veritatem praebent, quam Ipse in populi historia et
cultura revelavit. Saeculorum sic decursu ille repetitur eventus cuius
testes fuerunt peregrini qui die illo Pentecostes Hierosolymis adstabant.
Cum Apostolos audivissent, rogaverunt: «Nonne ecce omnes isti, qui
loquuntur, Galilaei sunt? Et quomodo nos audimus unusquisque propria
lingua nostra, in qua nati sumus? Parthi et Medi et Elamitae, et qui
habitant Mesopotamiam, Iudaeam quoque et Cappadociam, Pontum et Asiam,
Phrygiam quoque et Pamphyliam, Aegyptum et partes Libyae, quae est circa
Cyrenem, et advenae Romani, Iudaei quoque et proselyti, Cretes et Arabes,
audimus loquentes eos nostris linguis magnalia Dei» (Act
2,7-11). Evangelium diversis in culturis enuntiatum, dum a singulis quibus
destinatur fidei adhaesionem requirit, non impedit quominus ii suam
culturalem proprietatem retineant. Id nullam discretionem gignit,
quandoquidem baptizatorum populus illa universalitate distinguitur, quae
omnes humanos cultus recipit, progressum iuvando illius rei quae in ea
implicatur, ad plenam in veritate explicationem consequendam.
Quapropter id quod est cultura numquam fieri potest iudicandi norma,
minus ac minus norma veritatis novissima pro Dei revelatione. Huic illive
culturae non aversatur Evangelium, proinde quasi, eam conveniens, id quod
ad eam pertinet eripere velit eandemque cogat extrarias formas et alienas
sumere. Nuntius contra, quem in mundum atque in culturas defert fidelis,
vera est liberationis forma ab omni perturbatione a peccato effecta,
itemque est vocatio ad plenam veritatem. Hac in conspiratione, non modo
culturae nulla re exuuntur, sed concitantur potius ut sese ad veritatem
evangelicam aperiant, unde incitamenta ad alios progressus assequendos
nanciscantur.
72. Eo quod evangelizationis missio suo in cursu philosophiam Graecam
primam convenit, id haudquaquam significat ceteros aditus excludi. Hodie,
quotiescumque Evangelium culturae ambitus attingit ad quos christiana
doctrina antea non accessit, nova exsurgunt inculturationis opera. Eaedem
fere quaestiones, quas primaeva aetate enodare debuit Ecclesia, hodiernis
hominibus afferuntur.
Cogitationes Nostrae sua sponte ad orientales plagas convertuntur, quae
perantiquis pietatis philosophiaeque traditionibus locupletantur. Inter
eas India conspicuum obtinet locum. Grandis spiritalis impetus Indianam
impellit mentem ad eam experientiam adipiscendam, quae, temporis spatiique
impedimentis animo expedito, absolutum bonum attingat. In huius
liberationis exquirendae processu, praecipuae metaphysicae scholae
ponuntur.
Huius temporis Christianorum est, praesertim Indianorum, locupleti ex
eiusmodi patrimonio elementa illa depromere quae cum illorum fide coniungi
possunt, ita ut christiana doctrina ditior fiat. Hac in discretione
agenda, quae ex conciliari Declaratione Nostrae aetate sumit
consilium, quasdam iudicandi normas ii ob oculos habebunt. Prima norma est
humani spiritus universalitas cuius postulata in diversissimis culturis
eadem reperiuntur. Altera, quae ex prima oritur, haec est: cum Ecclesia
maioris momenti convenit culturas antea haud attactas, id, quod per
inculturationem Graecae et Latinae disciplinae adepta est, posthabere non
potest. Talis si repudiaretur hereditas, providum Dei consilium
oppugnaretur, qui per temporis historiaeque semitam suam ducit Ecclesiam.
Haec, ceteroqui, iudicandi lex propria est Ecclesiae omnium aetatum, etiam
subsequentis, quae se persentiet divitem factam iis ex rebus quas adepta
erit per orientalium culturarum hodiernum accessum, et in hac hereditate
nova indicia reperiet, ut frugifer instituatur dialogus cum culturis
illis, quas humanitas iuvabit ut prosperent in suo ad futuram aetatem
itinere. Tertio, cavebitur ne legitima proprietatis singularitatisque
Indianae philosophiae expostulatio cum sententia illa confundetur,
culturalem scilicet traditionem sua in diversitate concludi debere eamque
per dissidentiam cum ceteris traditionibus emergere, quod quidem naturae
humani spiritus ipsi est contrarium.
Quod de India dictum est, adscribitur patrimonio praestantium culturarum
Sinensium et Iaponensium aliarumque Asiae Nationum itemque refertur
thesauro culturarum Africae translaticiarum, quae verbis potissimum sunt
transmissae.
73. His rebus consideratis, necessitudo quae inter theologiam et
philosophiam opportune institui debet notam habebit cuiusdam circularis
progressionis. Theologiae initium atque primigenius fons est Dei verbum in
historia revelatum, dum ultimum propositum necessario erit ipsius
intellectio quae sensim est perspecta succedentibus aetatibus.
Quandoquidem autem Dei verbum est Veritas (cfr Io 17,17), fieri
non potest quin ad eiusdem aptiorem intellectum opem conferat humanae
veritatis inquisitio, philosophans scilicet mens, quae suis servatis
legibus explicatur. Non agitur de hac vel illa notione vel parte cuiusdam
systematis philosophici in theologico sermone simpliciter adhibenda;
decretorium est quod fidelis ratio suae cogitationis facultatem exerceat
ad verum reperiendum quendam intra motum, qui, initium ex Dei verbo
sumens, consequi conatur pleniorem eiusdem comprehensionem. Omnino porro
liquet, agendo has intra duas res Dei verbum scilicet altioremque
eius cognitionem rationem paene percipi et quodammodo gubernari, ut
semitas illas vitet quae extra Veritatem revelatam eandem perducant ac,
tandem, simpliciter extra ipsam veritatem; immo ea incitatur ad
explorandas semitas, quas sola ne suspicatur quidem se illas decurrere
posse. Hoc ex circulari motu cum Dei verbo philosophia locupletior evadit,
quia novos et inexspectatos attingit fines.
74. Ubertatis comprobatio huius necessitudinis exhibetur personalibus
eventibus clarorum theologorum christianorum, qui ut philosophi etiam
eximii enituerunt, qui scripta sic altae speculativae praestantiae
reliquerunt, ut iure antiquae philosophiae aequarentur doctoribus. Id tum
de Ecclesiae Patribus dici potest, inter quos saltem sanctus Gregorius
Nazianzenus atque sanctus Augustinus annumerantur, tum de Doctoribus
mediaevalibus, inter quos trias illa elucet quam constituunt sancti
Anselmus, Bonaventura et Thomas Aquinas. Fecunda illa philosophiae
verbique Dei consociatio etiam ex magnanima emergit investigatione a
recentioribus doctis provecta, in quibus memorare placet ex orbe
occidentali homines veluti Ioannem Henricum Newman, Antonium Rosmini,
Iacobum Maritain, Stephanum Gilson, Edith Stein simulque ex orientali orbe
studiosos ut Vladimirum S. Solov'ev, Paulum A. Florenskij, Petrum K.
Caadaev, Vladimirum N. Lossky. Uti paret, hi cum memorantur auctores,
quibuscum alia pariter proferri possunt nomina, non omnem eorum doctrinae
aestimationem prodere cupimus, verum exempla quaedam praestantiora illius
efferre itineris investigationum philosophicarum ad quod beneficia
singularia comparatio attulit cum fidei doctrinis. De hoc autem non est
ambigendum: horum doctorum spiritalis itineris contemplatio non poterit
quin progredienti veritatis inquisitioni proficiat atque usui
consectariorum in hominum utilitatem. Sperari oportet hanc eximiam
philosophicam-theologicam traditionem nunc et futuro de tempore suos
successores necnon pro Ecclesiae humanitatisque bono cultores esse
inventuram.
De diversis philosophiae statibus
75. Quemadmodum patet ex historia necessitudinum inter fidem et
philosophiam sicut supra paucis dictum est, diversi philosophiae status
prae fide christiana distingui possunt. Primus status philosophiam a
Revelatione evangelica penitus distractam complectitur: philosophiae
est condicio quae aetatibus illis ante Redemptorem natum historice
exstitit atque post Eum in regionibus nondum ab Evangelio contactis. Hac
in condicione philosophia legitime affectat se sui iuris esse
inceptum, quae videlicet secundum suas ipsius leges agit, quae suis unis
viribus innititur. Quamvis de gravibus limationibus conscii simus, quae
ingenitae humanae debilitati adscribuntur, haec affectatio est sustentanda
et roboranda. Philosophicum namque studium, prout ad veritatem intra
naturalem provinciam perquirendam tendit, saltem implicite rei
supernaturali patens est.
Immo magis: etiam cum theologicus ipse sermo philosophicis notionibus et
argumentationibus utitur, cogitationis rectae autonomiae necessitas est
servanda. Etenim argumentatio, quae secundum strictas normas rationales
evolvitur, effecta quaedam universaliter valida consequitur et praestat.
Etiam hic viget principium, secundum quod gratia non destruit, sed
perficit naturam: fidei assensus, qui tum intellectum tum voluntatem
obstringit, liberum arbitrium cuiusque fidelis rem revelatam suscipientis
haud dissolvit sed perficit.
Ex hoc congruo postulato penitus opinio illa digreditur sic dictae
philosophiae «seiunctae», quam complures philosophi
recentiores persequuntur. Potius quam ut aequam philosophandi autonomiam
affirmet, ipsa sibi arrogat ius quidlibet sua in provincia excogitandi,
quod quidem, ut patet, illegitimum est: veritatis adiumenta respuere, quae
ex divina revelatione oriuntur, idem est ac aditum intercludere ad
altiorem veritatem cognoscendam, ipsius philosophiae detrimento
contingente.
76. Alter philosophiae status locutione philosophiae christianae
a multis designatur. Haec appellatio legitima est, dummodo ipsa in
ambiguum ne detrahatur: id enim non significat Ecclesiam philosophiam
publicam suam habere, quandoquidem fides qua talis non est philosophia.
Hac locutione ars designatur christiane philosophandi, meditatio scilicet
philosophica quae vitaliter cum fide coniungitur. Non agitur ideo
simpliciter de philosophia quadam a christianis philosophis confecta, qui
suis in inquisitionibus aliquid contra fidem dicere noluerunt. Cum de
philosophia christiana sermo fit, omnes comprehendi debent praestantes
illi progressus philosophicae disciplinae, qui numquam contigissent nisi
opem directe vel oblique christiana fides attulisset.
Duae ergo sunt christianae philosophiae species, quarum altera est
subiectiva, secundum quam fides purificat rationem. Ut theologalis virtus,
ipsa rationem a nimia confidentia exsolvit, ad quam illecebram facile
philosophi inclinant. Iam sanctus Paulus Ecclesiaeque Patres, atque nobis
proximi philosophi veluti Pascal et Kierkegaard, censura quadam id
notarunt. Humiliter animum colligit philosophus ut quasdam quaestiones
tractet, quas difficulter explicare valet haud consideratis Revelationis
elementis. Puta, exempli gratia, mali dolorisque quaestiones, personalem
Dei identitatem atque interrogationem de vitae sensu vel, strictius,
quaestionem metaphysicam radicalem: «Cur est aliquid?».
Pars exinde adest obiectiva, quae ad ipsam materiam spectat: lucide
quasdam exhibet veritates Revelatio, quas tametsi attingere potest ratio,
nunquam tamen easdem repperisset si suis unis viribus innixa esset. Hoc in
rerum prospectu quaestiones ponuntur, veluti notio Dei personalis, liberi
et creatoris, quae ad philosophicae cogitationis progressum tantum pondus
habuit, potissimum quod spectat ad philosophiam respicientem «esse».
Ad hanc provinciam ipsa peccati realitas quoque pertinet, quemadmodum ipsa
fidei lumine manifestatur, quae quidem operam dat ut quaestio de malo
congruenti ratione philosophice ponatur. Persona quoque, quae veluti
spiritale quiddam consideratur, est peculiaris fidei proprietas:
dignitatis christianus nuntius, aequalitatis ac libertatis hominum procul
dubio vim habuit in philosophica cogitata, quae recentiores philosophi
pepererunt. Ad propiora tempora accedentes, id memorare debemus quod
agnitum est momentum quod induit etiam pro philosophia historicus eventus,
christianae Revelationis culmen. Non casu ille cuiusdam historiae
philosophiae factus est cardo, qui veluti novum veritatis humanae
inquisitionis caput exhibetur.
Inter obiectiva philosophiae christianae elementa necessitas quoque
adnumeratur perquirendi rationalitatem nonnullarum veritatum, quae in
Sacris Scripturis significantur, veluti supernaturalis vocationis hominis
possibilitas atque peccatum ipsum originale. Haec munia rationem lacessunt
ad agnoscendum quiddam inibi inesse veri rationalisque, longe multumque
ultra illos angustos fines quibus ipsa se conclusura erat. Argumenta haec
reddunt re rationis provinciam laxiorem.
Has agitantes rationes, philosophi haud facti sunt theologi, propterea
quod fidei veritatem intellegere et collustrare non studuerunt sumpto
initio a Revelatione. Sua in ipsorum provincia, via meraque ratione sua
usi agere perrexerunt, sed suam inquisitionem ad novos veri ambitus
explicaverunt. Asseverare licet quod sine hac Dei verbi acri opera,
philosophiae recentioris ac recentissimae magna pars haud exsisteret. Res
suum praecipuum habet momentum, quamvis christianam orthodoxiam a
compluribus novissimorum horum saeculorum philosophis deseri observetur.
77. Alius philosophiae significans status habetur cum ipsa theologia
ad philosophiam provocat. Theologia reapse semper philosophico
indiguit adiumento atque indiget. Cum sub fidei lumine rationis criticae
sit opera, theologica inquisitio rationem cognitionibus et
argumentationibus excultam et figuratam tota in sua vestigatione praesumit
atque deposcit. Theologia porro philosophia indiget quacum paene dialogum
instituat, ut comprobet intellegibilitatem universalemque principiorum
suorum veritatem. Non casu accidit ut philosophiae non christianae
susciperentur ab Ecclesiae Patribus et mediaevalibus theologis explicandi
causa. Haec historica res praestantiam demonstrat autononiae quam
etiam hoc in suo tertio statu servat philosophia, sed necessarias
praecipuasque immutationes pariter ostendit, quas ipsa pati debet.
Hoc ipsum propter necessarium insigneque adiumentum a Patrum usque
aetate ancilla theologiae vocitata est philosophia. Nomen istud
minime usurpatum est ad subiectionem servitutemque quandam significandam
vel munus demonstrandum merae functionis philosophiae in theologiam
collatum. Locutio potius significatione adhibita est qua usus est
Aristoteles, cum de scientiis experimentalibus quasi de «ancillis
primae philosophiae» dissereret. Eiusmodi locutio, quae difficulter
hodie propter autonomiae principia, quemadmodum supra dictum est,
adhibetur, saeculorum decursu iuvit ut necessaria inter duas scientias
necessitudo significaretur earumque dissociationis impossibilitas.
Si autem theologus recusaret philosophia uti, periculum esset ne ipse
inscius philosopharetur seque concluderet structuris cogitationis fidei
intellegendae parum aptis. Philosophus, ex parte sua, si quodlibet
excludendum esse cogitaret cum theologia commercium, per se fidei
christianae principia capessere suum esse sentiret, sicut nonnullis
recentioribus philosophis contigit. In utroque casu periculum exstaret ne
delerentur primaria autonomiae principia, quae omnis scientia servare
vult.
Hic philosophiae status quem consideravimus, quandoquidem in Revelatione
intellegenda implicatur, una cum theologia sub Magisterii eiusque iudicii
auctoritate strictius ponitur, sicut antea demonstravimus. Ex fidei namque
veritatibus quaedam necessitates derivant, quas philosophia servare debet
cum necessitudinem instituit cum theologia.
78. His praepositis cogitationibus, probe intellegitur cur subinde
laudaverit Magisterium sancti Thomae philosophiae merita eundemque
putaverit ductorem atque theologicae disciplinae exemplar. Nihil intererat
philosophicas quasdam quaestiones complecti, neque imperare peculiares
opinationes ut tenerentur. Magisterii propositum erat, atque est,
significare quemadmodum sanctus Thomas germanum sit exemplar illorum qui
veritatem perquirunt. Eius enim in meditatione rationis postulata et fidei
vis altissimam invenerunt summam ex iis quae humana cogitatio unquam
attigit, quippe qui Revelationis proprietatem radicitus tuitus sit,
proprium rationis cursum numquam deprimendo.
79. Clarius quae antea edixit Magisterium ostendentes, novissima hac in
parte quaedam postulata enuntiare volumus, quae theologia immo,
antehac Dei verbum philosophicae cogitationi ac recentioribus
philosophicis hodie exhibet. Quemadmodum supra dictum est, ad suas regulas
agere suisque principiis inniti debet philosophus; nisi una tamen esse non
potest veritas. Revelatio, et quae in ea continentur, rationis inventa
eiusque legitimam autonomiam numquam comprimere possunt; at ratio, ex
parte sua, sese interrogandi et percontandi facultatem numquam amittere
debet, sibi omnino conscia se absolutum quiddam propriumque non esse.
Veritas revelata, clare id quod est collustrando sumens initium ex
splendore quem efficit id quod per se Est, philosophicae cogitationis iter
illuminabit. Revelatio christiana verus fit, itaque, locus ubi
philosophica et theologica disciplina, mutuam necessitudinem instituentes,
coniunguntur et reciprocantur. Optandum igitur est ut theologi ac
philosophi a sola veritatis auctoritate temperentur ita ut philosophia cum
Dei verbo congruens contexatur. Philosophia haec locus erit ubi humani
cultus et christiana fides convenient, consensionis erit sedes inter
fideles et non fideles. Opem feret ut fideles sibi sint altius conscii
altitudinem sinceritatemque fidei iuvari dum nectitur cum cogitatione
dumque eam non recusat. Patrum rursus doctrina in hanc nos persuasionem
perducit: «Et ipsum credere, nihil aliud est, quam cum assensione
cogitare [...] Omnis qui credit, et credendo cogitat, et cogitando credit
[...] quoniam fide si non cogitatur nulla est».(95) Et etiam: «Si tollatur assensio fides tollitur, quia sine assensione nihil creditur».(96)
CAPUT VII
POSTULATA HODIERNA ET OFFICIA
Verbi Dei postulationes haud renuntiandae
80. Continent Sacrae Litterae, tam explicito quam modo implicito,
complura elementa ex quibus haurire licet claram cuiusdam philosophicae
crassitudinis aestimationem hominis orbisque. Gradatim conscii facti sunt
Christiani iis in paginis sacris divitem concludi thesaurum. Inde quidem
elucet id quod experimur non esse absolutum, non esse increatum neque ex
se ipso generatum. Deus est Absolutus unus. De Bibliorum paginis praeterea
manifesto apparet species hominis veluti Dei imaginis, quae certa prae se
fert indicia de eius essentia ac libertate nec non animae immortalitate.
Quandoquidem orbis creatus non sibi solus sufficit, omnis deceptio
autonomiae, quae creaturas omnes a Deo suapte natura pendere proindeque
hominem etiam negaverit, ad calamitates perducit quae rationabilem
harmoniae inquisitionem sensusque humanae vitae delent.
Mali pariter moralis quaestio, quod omnium est tristissimum, in Bibliis
agitatur, ubi illud dicitur haud posse ad aliquod vitium materiae debitum
redigi, verum vulnus potius esse quod ex inordinata libertatis humanae
affirmatione proficiscitur. Verbum Dei, denique, quaestionem providet de
ipsius vitae sensu suumque praebet responsum dum ad Christum Iesum,
incarnatum Dei Filium, dirigit hominem qui vitam humanam plenissime
complet. Aliae similiter rationes enucleari possunt ex textus sacri
lectione; attamen repudiatio inde elucet cuiuslibet formae relativismi,
materialismi, pantheismi.
Primaria huius»philosophiae» in Bibliis repositae persuasio
haec est: humana vita et mundus ipse aliquid significant et ordinantur ad
sui perfectionem quam in Christo Iesu eveniunt. Incarnationis mysterium
manebit semper veluti medium punctum ad quod quis referatur ut
comprehendere possit arcanum vitae humanae, orbis conditi et Dei ipsius.
Hoc in mysterio extremae fiunt philosophiae provocationes, quoniam
incitatur ratio humana ut suam efficiat logicam viam ad deruendos muros
quibus periculum est ne ipsa circumdetur. Hic, vero, tantummodo vitae
humanae sensus in summum evadit. Intima enim Dei hominisque essentia
intellegibilis redditur: in Verbi Incarnati mysterio, divina natura atque
humana cum suis cuiusque proprietatibus servantur simulque declaratur
necessitudo singularis qua colligantur in coniunctione mutua sine
permixtione.(97)
81. Animadverti oportet inter significantiora hodiernae nostrae
condicionis elementa esse «discrimen significationis».
Iudicia, saepe indolis scientificae, de vita et mundo eatenus sunt
multiplicata ut praebeatur nobis re vera species aliqua divisarum
notitiarum. Istud efficit ut difficulter ac nonnumquam frustra sensus sive
significatio rerum conquiratur. Immo vero id quod magis animum
obturbat in hac datorum factorumque congerie quibus hodie vivitur
et quae videntur condere ipsius vitae viam, sunt qui interrogent utrum
adhuc interrogare attineat de ipso rerum sensu. Opinationum multitudo
inter quas disputatur cui sit respondendum, aut etiam variae rationes
interpretandi et contemplandi mundum hominisque vitam, nihil aliud
perficiunt nisi ut exsecutam efficiant intimam hanc dubitationem quae
facile in scepticismi atque indifferentiae affectionem transit vel etiam
varias in nihilismi indicationes.
Hinc autem consequitur ut hominum animus quadam forma ambiguae
cogitationis occupetur, quae eo illos permovet ut magis etiam in se
concludantur intra propriae immanentiae fines, nulla habita transcendentis
ratione. Philosophia quae caret omni interrogatione de vitae humanae
significatione magno obicitur periculo ne humana ratio in usum dumtaxat
alicuius instrumenti reducatur, omni vero veritatis inquirendae studio
sublato.
Ut autem verbo Dei conveniat necesse in primis est philosophia suam
reperiat sapientialem amplitudinem quaerendi novissimum ac omnia
complectentem sensum vitae. Haec prima necessitas, si res bene
ponderantur, ipsi philosophiae addit perutile incitamentum ut suae ipsius
naturae accomodetur. Id agens, enim, non erit dumtaxat decretoria quaedam
et critica postulatio quae diversis scientiae partibus earum fundamentum
ac limitem designat, verum proponetur etiam veluti extrema facultas
colligandi totam scientiam actionemque hominum, dum ad unum finem eos
concurrere cogit adque sensum ultimum. Haec sapientialis amplitudo eo
magis hodie poscitur quia amplior technicae humani generis potentiae
auctus renovatam peracutamque petit bonorum supremorum conscientiam. Si
technica haec instrumenta forma alicuius ordinationis ad finem non solum
utilitatis deficiant, cito videri illa possint inhumana, immo in generis
humani potentiales eversores aliquando se convertere.(98)
Ultimum hominis finem patefacit verbum Dei universalemque addit sensum
ipsius actionibus in terris. Hanc ob causam philosophiam illud hortatur ut
se dedat reperiendo naturali sensus huius fundamento, qui nempe religiosa
cuiusque hominis constitutio est. Quaecumque philosophia negare voluerit
hunc ultimum et universalem sensum reperiri posse, erit non modo impar
verum etiam erronea.
82. Ceterum hoc sapientiae munus non potest aliqua philosophia explere
quae ipsa vicissim non est vera solidaque scientia, quae scilicet non
tantum dirigitur ad elementa peculiaria et relativa sive functiones
tangunt sive formas vel utilitates rerum ipsarum, sed ad totam
ultimamque earum veritatem, id est ad essentiam ipsam obiectorum
cognitionis. Ecce itaque secunda postulatio: ut hominis comprobetur
facultas adipiscendae veritatis cognitionis; quae, ceterum,
cognitio obiectivam attingat veritatem, per illam adaequationem rei et
intellectus quam Scholasticae disciplinae doctores appellaverunt.(99)
Haec postulatio, fidei plane propria, explicatis verbis in Concilio
Oecumenico Vaticano II est rursus inculcata: «Intellegentia enim non
ad sola phaenomena coarctatur, sed realitatem intellegibilem cum vera
certitudine adipisci valet, etiamsi, ex sequela peccati, ex parte
obscuratur et debilitatur». (100)
Philosophia prorsus phaenomenorum aut rerum aequivocarum haud idonea
erit quae hoc suppeditet auxilium divitiis verbi Dei altius perscrutandis.
Etenim, pro concesso semper Sacra Sacriptura habet hominem, licet
falsitatis sit reus fallaciaeque, cognoscere tamen posse et comprehendere
perlucidam semplicemque veritatem. Libris Sacris ac praesertim Novo
Testamento, insunt loci et adfirmationes indolis omnino ontologicae. Veras
enim declarationes potuerunt proferre auctores inspirati, quae nempe res
denotarent obiectivas. Dici non potest Traditionem catholicam ullo modo
erravisse cum dicta quaedam sancti Ioannis ac sancti Pauli accepit velut
sententias de ipsa Christi essentia. Cum his affirmationibus et
intelligendis et exponendis dat operam, theologia subsidio proinde indiget
alicuius philosophiae quae facultatem cognitionis obiective verae non
neget, quantumvis perfici illa possit. Hoc pariter de conscientiae moralis
valet iudiciis, quae Sacrae Litterae concedunt esse posse obiective
vera.(101)
83. Priores hae postulationes tertiam secum important: opus est
philosophia naturae vere metaphysicae, quae excedere nempe valeat
empirica indicia ut, veritatem conquirens, ad aliquid absolutum ultimum,
fundamentale pertingat. Haec postulatio iam implicita reperitur in
cognitionibus indolis sapientialis tum etiam analyticae; est necessitas
praesertim cognitionum de bono morali cuius extremum fundamentum est Bonum
supremum, Deus ipse. Nolumus hic loqui de metaphysica re tamquam de
peculiari schola aut particulari consuetudine historica. Adfirmare id
dumtaxat interest realitatem ac veritatem transcendere facta et elementa
empirica; refert etiam defendere hominis potestatem cuius vi hanc rationem
transcendentem ac metaphysicam percipiat modo vero certoque, licet
imperfecto et analogico. Ita quidem metaphysica disciplina non respicienda
est tamquam anthropologiae opposita, quandoquidem metaphysica ipsa sinit
solide stabiliri dignitatis personae conceptum ex eius spiritali natura.
Persona, nominatim, locum constituit praecipuum ut quis congrediatur cum
actu essendi ac, propterea, cum meditatione metaphysica.
Ubicumque praesentem quandam appellationem ad absolutum et transcendens
detegit homo, inibi ei aperitur indicatio metaphysicae rerum
interpretationis: in veritate ac pulchritudine, in bonis moralibus ac
personis ceteris, in esse ac in Deo. Magna manet nos provocatio hoc
exeunte millennio, ut nempe transitum facere sciamus tam necessarium quam
urgentem a phaenomeno ad fundamentum. Non ideo licet in sola
experientia consistere; etiam quotiens haec exprimit et ostendit
interiorem hominis naturam eiusque spiritalitatem, necesse est speculativa
ponderatio spiritalem substantiam attingat nec non fundamentum cui
innititur. Philosophica notio ideo quae omne metaphysicum spatium
negaverit ex se prorsus inepta erit nec idonea ut officium congruum
expleat mediationis ad Revelationem comprehendendam.
Perpetuo se verbum Dei ad ea refert quae experientiam praetergrediuntur
atque etiam hominum cogitationem; at hoc «mysterium» patefieri
non posset neque theologia illud quadamtenus intelligibile efficere
valeret, (102) si humana cognitio artis experientiae sensuum limitibus
circumscriberetur. Quocirca metaphysica exsistit tamquam quaedam
intercessio praestans in theologica inquisitione. Theologia quidem,
prospectu metaphysico destituta, ultra experientiae religiosae
investigationem progredi non poterit neque permittere ut intellectus
fidei congruenter universalem veritatis revelatae transcendentemque
vim significet.
Si metaphysicae partes tantopere extollimus, hoc ideo accidit quod
persuasum Nobis habemus necessariam hanc esse viam ad statum discriminis
superandum, in quo hodie philosophia magna ex parte omnino versatur, et ad
quosdam improbos nostra in societate diffusos emendandos mores.
84. Manifestius etiam elucet metaphysici operis pondus si progressus
expenduntur quos hodie scientiae hermeneuticae iam efficiunt nec non
variae sermonis humani pervestigationes. Consectaria quae his effluxerunt
ex studiis utilissima esse possunt ad fidei intellectum, quatenus
structuram cogitationis humanae sermocinationisque patefaciunt atque omnem
sensum in sermone inclusum. Verumtamen earundem disciplinarum cultores
sunt qui suis inquisitionibus eo dumtaxat adveniunt ut explicent quo pacto
intellegatur et quo modo exprimatur rerum universitas, non tamen rationis
humanae facultatem probant ut rerum essentia detegatur. Quomodo non
dispici potest hoc in affectu confirmatio illius discriminis fiduciae,
quod aetas nostra patitur, de rationis humanae potestate? Cum vero, ex
praemissis quibusdam gratuitis, hae sententiae iam fidei doctrinam
obscurant eiusve universalem denegant virtutem, tunc non modo rationem
demittunt, verum sese ipsas omnino excludunt. Fides etenim luculenter
postulat ut hominum sermo via quadam universali etiam vocibus
analogicis tamen non ideo minus significantibus realitatem divinam
ac transcendentem. (103) Res nisi ita se haberent, Dei verbum, quod semper
divinum est licet lingua humana contineatur, nihil de Deo significare
posset. Huius Verbi interpretatio non huc illuc ab explicatione alia in
aliam explicationem conicere nos potest, ad nullam nos adducens
affirmationem simpliciter veram; alioquin nulla esset Dei revelatio, sed
tantummodo significatio humanarum notionum de Deo et de iis quae
existimatur ille de nobis cogitare.
85. Probe novimus postulata haec, a philosophia ipsi Dei verbo iniuncta,
videri posse ardua multis qui hodiernam investigationis philosophicae
experiuntur condicionem. Hanc omnino ob causam, ea omnia Nostra facientes
quae iam complures annos Summi Pontifices docere non desistunt quaeque
rursus inculcavit Concilium Oecumenicum Vaticanum II, vehementer
confitemur Nobis esse persuasum hominem visionem unicam et ordinatam
scientiae assequi posse. Hoc unum officiorum est quod christiana cogitatio
proximo quidem christianae aetatis millennio in se recipere debebit.
Multiplex scientiae humanae partitio, quatenus partim tantum ad veritatem
accedere sinit ideoque etiam sensum ipsum perfringit, interiorem hominis
hodierni impedit unitatem. Quare de his omnibus non potest sollicitari
Ecclesia? Hoc sapientiae munus in eius pastores recta via ex Evangelio
defluit neque ipsi se subducere possunt officio illius muneris explendi.
Quotquot hodie veluti philosophi respondere cupiant illis
postulationibus quas cogitationi humanae Dei verbum imponit, eos credimus
omnino suum debere explicare sermonem secundum easdem postulationes nec
non continuam cohaerentiam cum diuturna illa traditione quae, ab antiquis
profecta, transit per Ecclesiae Patres atque scholasticae disciplinae
magistros, ut tandem ad intellegendos cogitationis recentioris atque huius
aequalis temporis praecipuos fructus adveniat. Philosophus si hanc
traditionem usurpare noverit seque ex ea dirigere, certe non poterit ipse
fidelem se non demonstrare ipsi necessitati autonomiae philosophicarum
investigationum.
Hoc sensu plurimum id significat, quod nempe quidam philosophi hodiernis
in adiunctis se exhibeant fautores iterum detecti pergravis ponderis
traditionum ad rectam cognitionis formam. Appellatio enim ad traditionem
non sola praeteriti temporis recordatio est; agnoscit potius illa
patrimonium culturae quod pertinet omnes ad homines. Par immo est dicere
nos ad traditionem pertinere neque licere statuere de ea uti velimus. Hinc
plane, quod radices in ipsam traditionem aguntur, permittitur nobis hodie
ut cogitationem aliquam primam et novam et de futuro tempore providam
enuntiemus. Eadem haec appellatio magis etiam pertinet ad theologiam. Non
solum quia vivam Ecclesiae Traditionem ipsa possidet tamquam primigenum
rerum fontem, (104) verum etiam quod idcirco theologia posse debet tum
revocare altam traditionem theologicam quae priora saecula signavit, tum
perennem illius philosophiae traditionem quae novit spatii temporisque
fines excedere suam ob sapientiam.
86. Inculcata haec necessitas solidi vinculi continuationis
deliberationum philosophicarum cum inquisitionibus traditionis christianae
illuc spectat ut praevertatur periculo quod quibusdam hodie latius
diffusis sententiis subest. Quamquam breviter, opportunum censemus
immorari iis in sententiis quarum ostendantur errores indeque pericula
philosophicae industriae intenta.
Eorum quidem primum (periculum) voce eclecticismi nuncupatur,
quo nomine illius hominis describitur affectio qui, in investigando, in
docendo et in argumentatione theologica, singulas notiones accipere solet
diversis perceptas ex philosophiis, nulla earum habita ratione
cohaerentiae neque ordinatae coniunctionis nec historicae collocationis.
Hoc pacto ita se praebet ut veritatis partem in aliqua notione distinguere
ab aliis erratis vel imperfectis rebus nequeat. Extrema eclecticismi
dispici potest forma etiam rhetorico in abusu vocabulorum philosophicorum
quae aliqui theologi interdum usurpant. Non utilis est similis abusus
inquisitioni veritatis neque mentem sive theologicam sive philosophicam
instituit ut modo serio doctoque argumentetur. Grave et altum doctrinarum
philosophicarum studium tum etiam proprii earum sermonis et contextus ex
quo sunt enatae, multum adiuvat ut eclecticismi pericula vincantur
permittitque aptam in earum argumentationes theologicas ingressionem.
87. Error ipsius methodi est eclecticismus, qui tamen in se opinationes
etiam historicismi contegere potest. Recte ut praeteriti temporis
comprehendatur doctrina, ea necesse est sua in historiae atque culturae
inseratur adiuncta. Primaria historicismi sententia, ex contrario, ea est
ut philosophiae cuiusdam veritas sustineatur natura propria sua ad aliquod
certum tempus aptata aut ad definitum historicum munus. Ita quidem, saltem
implicite, perennis veri virtus negatur. Id quod aliqua aetate valebat ut
verum, potest cessare id esse alio tempore, uti defendet historicista.
Notionum humanarum historia, demum, ad eius iudicium paulo plus est quam
archeologicum inventum ex quo haurire licet ut sententiae prioris temporis
demonstrentur iam maximam partem praetermissae et in praesentia omni
significatione carentes. Contra, potius reminiscendum est, etiamsi ipsa
veritatis formula temporibus quadamtenus et culturae formis vinciatur,
veritates vel errores inibi repertos posse nihilominus agnosci et uti
tales aestimari, quantumvis spatio temporeve distent.
Intra theologicam meditationem plerumque se praebet historicismus quadam
sub ratione «modernismi». Dum enim quis merito studet sermonem
theologicum accommodum et pervium reddere aequalibus suis, affirmationibus
et dictionibus philosophicis tantummodo recentioribus utitur, criticis
neglectis iudiciis quae ad traditionis lumen tandem aliquando proferenda
sunt. Haec modernismi via, quoniam veritatem praesenti pro utilitate
permutat, haud idonea reperitur ad veritatis satisfaciendum postulatis
quibus respondeat theologia oportet.
88. Aliud expendendum est periculum, nempe scientismus. Haec
philosophiae notio respuit tamquam validas omnes cognitionis formas
alienas iis quae sunt scientiarum positivarum propriae atque in provinciam
solorum phantasmatum reicit tum religiosam et theologicam cognitionem tum
ethicam et aestheticam scientiam. Praeteritis temporibus eadem notio intra
positivismum et neo-positivismum declarabatur, qui sensu destitutas
iudicabant affirmationes metaphysicae indolis. Censura epistemologica
omnem huic sententiae abstulit fidem, sed ecce novo renascitur sub
scientismi vestitu. Hoc sub prospectu, bona ad animi motuum dumtaxat
effecta rediguntur atque «essendi» notio praeteritur ut
aliquid spatii nudis et simplicibus tribuatur factis. Sese igitur scientia
praeparat ut per technologicos progressus omnibus dominetur vitae humanae
partibus. Felices qui nullo modo possunt negari successus scientificae
investigationes nec non horum temporum technologiae plurimum adiuverunt ut
mens scientistica disseminaretur quae nullis iam videtur finibus
circumscribi, cum in varias iam intraverit culturae formas et mutationes
fundamentales ibi quoque effecerit.
Pro dolor, quod ad interrogationem pertinet de vitae sensu, notandum est
a fautoribus scientismi eandem haberi quaestionem tamquam propriam orbis
irrationalis aut omnino ficti. Non minus autem deludit huius mentis
tractatio magnis de aliis philosophiae quaesitis quae, si iam non omnino
praetermittuntur, aliqua deliberatione agitantur quae similitudinibus
apparentibus fulcitur, fundamento carentibus omnino rationali. Hoc humanam
rerum ponderationem reddit pauperiorem, cui fundamentales quaestiones
illae subtrahuntur quas rationale animal, inde suis ab initiis in
terra, perpetuo sibi proposuit. Postquam, hanc secundum sententiam,
criticum iudicium ex ethica aestimatione est omissum, scientistarum
doctrina efficere valuit ut plures sibi persuaderent id quod technica
ratione fieri possit hanc ipsam ob causam morali ratione accipi posse.
89. Haud minorum periculorum praenuntius est ipse pragmatismus,
qui animi affectus ad eum maxime pertinet qui, suis in electionibus, usum
recusat deliberationum theoreticarum vel existimationum ethicis principiis
innitentium. Insignia sunt practica consectaria quae ab eiusmodi mentis
opinatione profluxerunt. Nominatim vero eo deventum est ut popularis
regiminis opinatio proferretur quae nullo modo ad fundamenta ordinis
officiorum et debitorum referretur ac propterea immutabilia: honestas vel
inhonestas quorundam morum secundum maioris partis suffragia in senatibus
statuitur. (105) Patent autem huiusmodi iudicationis consectaria:
praecipuae morales sententiae sive pronuntiationes paulatim
disputationibus subduntur quorundam institutorum. Praeterea: ipsa
anthropologica disciplina graviter afficitur, proposita una dumtaxat
hominis visione, a qua longe absunt ethicae dubitationes nec non vitales
explicationes de sensu doloris ac sacrificii, vitae et mortis.
90. Hucusque recensitae opinationes perducunt vicissim ad latiorem
quandam notionem quae hodie efficere videtur communem multarum
philosophiarum prospectum quae iam a sensu essendi recesserunt. Loquimur
enim de interpretatione nihilista quae simul omnis fundamenti
repudiationem continet omnisque veritatis obiectivae negationem. Nihilismus
est humanitatis hominis ipsius negatio et eius proprietatis, prius
quam adversetur postulationibus et doctrinis verbi Dei propriis. Etenim
haud oblivisci licet neglectum ipsius «esse» necessario secum
etiam longinquitatem adferre ab obiectiva veritate ac, proinde, ab ipso
fundamento illo quod hominis sustinet dignitatem. Fieri sic potest ut de
vultu hominis illae submoveantur partes et species quae similitudinem Dei
patefaciunt, unde paulatim aut ad destructivam potentiae cupiditatem
adducitur aut solitudinis ad desperationem. Amota enim semel hominis
veritate, omnino quis decipitur se liberum illum facere contendens. Nam
veritas atque libertas aut coniunguntur simul aut simul misere
amittuntur.(106)
91. Explanantes principia sententiarum modo propositarum noluimus
integram praebere descriptionem hodiernae philosophiae condicionis:
ceterum difficulter redigi illa potest unicam ad aestimationem. Adseverare
Nostra potius interest haereditatem scientiae ac sapientiae revera
pluribus locupletari in regionibus. Satis memorare est logicam, sermonis
philosophiam, epistemologiam, naturae philosophiam, anthropologiam,
altiorem investigationem affectuum cognitionis, existentialem accessum ad
libertatis explicationem. E contrario, principii immanentiae affirmatio,
quae veluti media subiacet postulatis rationalistis, iam a priore saeculo
responsiones excitavit quibus altissima dubitatio inducta est de aliis
postulatis de quibus eo usque disputatum non erat. Enatae ita sunt
sententiae irrationales, simulque criticum iudicium aperuit manifesto
vacuam omnino postulationem absoluti dominii rationis.
A quibusdam subtilioribus auctoribus aetas nostra uti tempus «post-modernum» est designata. Vocabulum istud, saepius quidem
adhibitum de rebus inter se dissidentibus, indicat emergentem quandam
elementorum novorum summam quae sua amplitudine et efficacitate graves
manentesque perficere potuerunt mutationes. Ita verbum idem primum omnium
adhibitum est de notionibus ordinis aesthetici et socialis et
technologici. In provinciam deinde philosophiae est translatum, at certa
semper ambiguitate signatum, tum quia iudicium de iis quae uti «post-moderna» appellantur nunc affirmans nunc negans esse potest,
tum quia nulla est consensio in perdifficili quaestione de variarum
aetatum historicarum terminis. Verumtamen unum illud extra omnem
dubitationem invenitur: rationes et cogitationes quae ad spatium
post-modernum referuntur congruam merentur ponderationem. Secundum enim
quasdam earum opinationes certitudinum tempus dicitur iam sine remedio
transiisse et homini ipsi iam discendum esse in rerum quodam prospectu
vivere ubi nullus reperiatur sensus, sub nomine nempe rerum fugientium ac
temporariarum. Omnem certitudinem iudicio suo delentes, complures
auctores, necessariis neglectis distinctionibus, in dubium etiam fidei
certitudines deducunt.
Quadamtenus confirmatur hic nihilismus in terrifica malorum experientia
quibus aetas nostra est distincta. Ante calamitosum huius experimenti
casum, optimismus rationalista, qui in historia deprehendebat victricem
rationis progressionem, felicitatis libertatisque fontem, haud restitit
ita ut iam ex maximis periculis et minis huius exeuntis saeculi invitatio
sit ad desperationem.
Verum nihilominus est certam quandam mentem positivistam etiam nunc
fidem tribuere deceptioni, cuius vi, propter reperta scientifica et
technica, homo veluti demiurgus assequi ex se solo possit sibique obtinere
plenum suam in fortunam dominatum.
Hodierna theologiae officia
92. Quatenus est Revelationis intellegentia, variis in historiae
aetatibus theologia semper cognovit sibi diversarum culturarum
postulationes esse suscipiendas ut intra eas, consentanea cum doctrinae
explicatione, fidei elementa tradere posset. Hodie quoque duplex ad eam
pertinet munus. Altera ex parte opus explicet illa oportet quod Concilium
Oecumenicum Vaticanum II suo tempore ei commisit: suas ut proprias
renovaret docendi rationes quo evangelizationi efficacius inserviret. Hac
in re quis recordari non potest de verbis a Summo Pontifice Ioanne XXIII
prolatis dum aperiret Concilium? Dixit enim tunc: «Oportet ut,
quemadmodum cuncti sinceri rei christianae, catholicae, apostolicae
fautores vehementer exoptant, eadem doctrina amplius et altius cognoscatur
eaque plenius animi imbuantur atque formentur; oportet ut haec doctrina
certa et immutabilis, cui fidele obsequium est praestandum, ea ratione
pervestigetur et exponatur quam tempora postulant nostra». (107)
Ex altera vero parte oculos theologia intendat necesse est ultimam in
veritatem quam ei commendat Revelatio ipsa neque sibi satis esse existimet
in mediis consistere intervallis. Decet enim reminisci theologum opus suum
respondere «ad vim dynamicam, quae in ipsa fide inest» suaeque
inquisitionis argumentum id esse: «Veritas, Deus vivus eiusque
salutis consilium per Iesum Christum revelatum». (108) Hoc munus,
quod ante omnia afficit theologiam, simul quidem philosophiam provocat.
Quaestionum enim multitudo, quae hodie premunt, communem poscit operam
etiamsi multiplicibus rationibus illa expletur, ut cognoscatur denuo
veritas atque exprimatur. Veritas, quae Christus est, ubique auctoritate
universali se imponit quae gubernat, incitat et prosperat tum theologiam
tum etiam philosophiam.
Quod creditur veritatem ubique validam cognosci posse, haud prorsus inde
oritur intollerantia; condicio contra necessaria est ad verum sincerumque
inter homines dialogum. Hac sola condicione fieri potest ut discidia
vincantur et iter ad unam integram veritatem percurratur secundum eas
semitas quas solus Domini resuscitati Spiritus cognoscit. (109) Nunc ipsum
cupimus explicare quo pacto unitatis necessitas hodie in re conformetur,
inspectis praesentibus theologiae officiis.
93. Propositum princeps quod explere vult theologia in eo consistit, ut
Revelationis intellectus praebeatur fideique doctrina. Media
propterea ipsius pars ac veluti centrum eius deliberationum erit mysterii
ipsius Dei Unius et Trini contemplatio. Huc per mysterii Incarnationis
Filii Dei ponderationem acceditur: eo quod ipse factus est homo ac deinde
occuccurrit passioni et morti, quod mysterium in gloriosam eius
resurrectionem atque ascensionem ad dexteram Patris evasit, unde veritatis
Spiritum misit suam ad constituendam et animandam Ecclesiam. Hoc in rerum
prospectu principale theologiae munus fit Dei kenosis intellectus,
quod magnum humanae menti restat mysterium quae vix credibile opinatur
dolorem mortemque posse amorem illum declarare qui nihil vicissim expetens
sese dono concedit. Hac autem in re primaria quaedam necessitas iniungitur
urgensque simul locorum ipsorum intenta pervestigatio: in primis Sacrarum
Litterarum, deinde eorum quibus viva Ecclesiae Traditio profertur. Hic
autem hodie nonnullae emergunt quaestiones, ex parte dumtaxat novae,
quibus addi non potest solutio neglectis philosophiae officiis.
94. Respicit prima difficilis quaestio necessitudinem inter
significationem et veritatem. Quemadmodum omnibus aliis in textibus
accidit, ita etiam fontes, quos interpretatur theologus, ante omnia
aliquam transmittunt significationem quae illuminanda est atque
explananda. Nunc vero se exhibet haec significatio tamquam de Deo
veritatem, quae a Deo ipso sacrum per textum traditur. Quocirca hominum in
sermone incorporatur Dei sermo, qui suam veritatem communicat, ea
admirabili «indulgentia» quae logicam Incarnationis rationem
refert. (110) Revelationis ideo interpretans fontes oportet theologus se
ipse interroget quae alta et germana sit veritas quam Scripturarum loci
aperire volunt etiam intra sermonis limites.
Ad Bibliorum quod attinet locos ac praesertim Evangeliorum, minime
quidem redigitur eorum veritas in eventuum dumtaxat historicorum
narrationem vel in factorum nudorum patefactionem, perinde ac positivismus
historicista contendit. (111) Hi ex contrario loci proponunt eventus
quorum veritas ponitur ultra simplicem historiae casum: in eorum
significatione in et pro salutis historia reperitur. Plene
haec explicatur veritas illo ex perenni usu quem Ecclesia fecit illorum
textuum saeculorum decursu, pristinam eorundem servando significationem.
Pernecessarium itaque est ut etiam philosophice de necessitudinis ratione
interrogetur quae inter factum eiusque significatum intercedit; haec
necessitudo proprium historiae efficit sensum.
95. Non uni populo neque aetati uni destinatur Dei verbum. Dogmaticae
similiter pronuntiationes, quantumvis temporis illius culturam referant
quo eduntur, constantem tamen et decretoriam efferunt veritatem. Hinc ergo
quaestio exsistit quomodo inter se concilientur absoluta universalisque
veritatis indoles atque inevitabiles historiae culturaeque condiciones
earum formularum quibus eadem significatur veritas. Uti superius iam
diximus, historicismi opinationes haud possunt defendi. Usus autem
disciplinae hermeneuticae, quae ad metaphysicae scientiae patet postulata,
demonstrare valet quo pacto ex adiunctis historicis et incertis, in quibus
textus sacri maturuerunt, ad veritatem transitus fiat ibidem patefactam,
quae easdem illas praetergreditur condiciones.
Suo historico circumscriptoque sermone licet homini veritates expromere
quae linguarum transcendunt usum. Etenim numquam potest nec tempore nec
aliqua culturae forma coarctari veritas; intra historiam cognoscitur at
historiam ipsam egreditur.
96. Sinit, haec consideratio, nos alterius iam difficultatis providere
solutionem: de perpetua agitur auctoritate et vi sermonum conceptuumque
adhibitorum in conciliorum definitionibus. Venerabilis iam Noster Decessor
Pius XII hanc eandem quaestionem suis Encyclicis Litteris Humani
generis pertractavit. (112)
Hoc de argumento non facile disceptatur, quandoquidem serio animo ratio
habeatur oportet ipsius significationis quam variis in culturae regionibus
temporumque aetatibus verba sibi sumpserunt. Cogitationis humanae historia
utcumque luculenter comprobat per progressionem varietatemque culturarum
quasdam principales notiones universalem suam adservare cognoscendi vim
proindeque veritatem earum affirmationum quam recludunt. (113) Res ita si
non sese haberent, philosophia atque scientiae inter se haud quidquam
communicare valerent neque percipi apud culturas diversas ab iis a quibus
excogitatae sunt et elaboratae. Restat propterea hermeneutica quaestio, at
solvi potest. Ceterum multarum notionum vera vis non prohibet quin
imperfecta sit earum significatio; qua in re philosophica disceptatio
multum efficere potest. Optatur, incirco, ut peculiari studio coniunctio
pervestigetur inter sermonem intellectivum et veritatem, atque etiam
proponantur apta itinera ad rectam eius intellegentiam.
97. Si grave theologiae officium est fontium interpretatio, aliud etiam
et maioris prudentiae necessitatisque est revelatae veritatis
perceptio sive intellectus fidei explicatio. Sicut iam
superius innuimus, intellectus fidei postulat ut philosophia
essendi partes quae in primis sinant ut theologia dogmatica consentaneo
modo expleat sua munia. Dogmaticus primorum annorum huius saeculi
pragmatismus, ad quem fidei veritates nihil aliud quam morum normae esse
dicuntur, iam redargutus est atque reiectus; (114) nihilominus semper quis
allicitur ut has intellegat veritates modo plane functionali. Tunc enim
res recidet in rationem quandam prorsus inopportunam, reductivam ac
necessaria gravitate speculativa destitutam. Verbi causa, Christologia,
quae «de basi» dumtaxat proficiscatur, quemadmodum hodie
dicere consueverunt, vel ecclesiologia ad societatis civilis exemplum
solummodo composita, talis reductionis periculum declinare non possent.
Si traditionis theologicae universos complecti vult intellectus
fidei thesauros, ad philosophiam essendi decurrere debet. Haec enim
necessario quaestionem essendi rursus proponet secundum postulationes
atque totius traditionis philosophicae etiam recentioris utilitates
adlatas, omni omissa opportunitate in superatas iam philosophicas rationes
futiliter recidendi. Intra metaphysicae christianae traditionis prospectum
philosophia essendi est philosophia actuosa seu dynamica quae ipsis in
suis ontologicis, causalibus et communicativis structuris praebet
veritatem. Impetum suum ac perennem impulsum in eo reperit quod actu ipso
«essendi» sustentatur, unde plena et generalis permittitur ad
solidam rerum universitatem patefactio, omnibus excessis terminis ut Ille
qui rebus omnibus consumationem tribuit attingatur. (115) Ea in theologia,
quae sua ex Revelatione desumit principia tamquam a novo cognitionis
fonte, haec omnino confirmatur indicandi ratio intimum secundum illud
vinculum inter fidem et metaphysicam rationalitatem.
98. Explicari similes possunt deliberationes etiam ratione habita moralis
theologiae. Philosophiae redintegratio postulatur etiam ut
intellegatur fides ad credentium vitam actionemque spectans. Ante oculos
constitutis provocationibus hodiernis in re sociali, oeconomica, in re
politica ac scientifica, ethica hominis conscientia confunditur. In
Litteris Encyclicis Veritatis splendor docuimus Nos complures in
orbe nostro exsistentes difficultates inde oriri quod est «crisis
circa veritatem. Amissa notione veritatis universalis de bono quod ab
humana mente percipi potest, necessario de conscientia opinio est
immutata, quae iam suo in primigenio statu non consideratur, tamquam
scilicet actus intellectus personae cuius est adhibere universalem
cognitionem boni in peculiari quadam condicione et iudicium facere de
honesto eligendo hic et nunc; eo tenditur ut personae conscientiae
privilegium tribuatur statuendi autonoma ratione normam boni malique,
indeque agendi. Mens haec arte coniungitur cum individualistica ethica,
secundum quam quisque cum sua confertur veritate, quae ab aliorum veritate
differt». (116)
Totas per easdem Encyclicas Litteras praecipuas extulimus partes
attinentes ad veritatem morali in provincia. Veritas haec de plerisque
ethicis quaestionibus, quae magis hodie premunt, a theologia morali
intentam exposcit meditationem quae eius in Dei verbo radices illuminet.
Suum ut expleat hoc munus, debet ideo moralis theologia uti ethica
philosophiae disciplina, quae bonorum veritatem respicit; ethica videlicet
utatur oportet disciplina quae neque subiectiva sit neque utilitati soli
serviat. Haec postulata ethica ratio importat atque ante flagitat
philosophicam anthropologiam nec non metaphysicam bonorum tractationem.
Hanc unicam rerum iudicationem adhibens, quae cum christiana vitae
sanctitate virtutumque humanarum et supernaturalium exercitatione
cohaeret, moralis theologia diversas sua in regione quaestiones agitare
poterit cuius generis sunt pax socialisque iustitia, familia, vitae
defensio locorumque naturae custodia multo quidem efficacius et
plenius.
99. Theologicum Ecclesiae opus ad fidem et catechesim in primis
nuntiandam deputatur. (117) Nuntiatio sive «kerygma» ad
conversionem vocat, Christi proponendo veritatem quae eius consummatur
paschali in Mysterio: in Christo, enim, uno veritatis agnosci potest
plenitudo quae homines salvat (cfr Act 4,12; 1 Tim 2,4-6).
Hinc probe pariter intellegitur cur praeter theologiam sibi etiam catechesis
adsumat maius quoddam pondus: in se enim haec complectitur
philosophica aliqua consectaria fidei sub lumine vestiganda. Doctrina
intra catechesim tradita aliquid certe ad instituendam personam humanam
confert. Debet catechesis, quae etiam communicatio est facta per verba,
Ecclesiae Magisterium tota ex ipsius integritate praebere, (118)
coniunctionem illius etiam cum credentium vita demonstrans. (119) Unicum
ita efficitur doctrinam inter et vitam vinculum quod aliter attingi non
potest. Non sane veritatum intellectivarum corpus in catechesi traditur,
verum viventis Dei mysterium. (120)
Plurimum aequabiliter philosophica disputatio confert ad necessitudinem
collustrandam inter veritatem et vitam, inter eventum et doctrinalem
veritatem ac, praesertim, rationem inter transcendentem veritatem et
sermonem qui humanitus intellegi potest. (121) Mutua consociatio inter
disciplinas theologicas et exitus variis ex opinationibus philosophicis
perceptos exprimet, itaque, veram fecunditatem in fide communicanda
altiusque in ea comprehendenda.
CONCLUSIO
100. Quandoquidem iam transierunt plus quam centum anni cum Leonis XIII
Litterae Encyclicae Æterni Patris prodierunt, quas
saepenumero hoc in Nostro scripto commemoravimus, necessarium Nobis visum
est de necessitudine inter fidem et philosophiam distinctius sermonem
repetere. Omnino manifestum est momentum quod habet philosophica cogitatio
in cultura explicanda et in personalibus socialibusque moribus
temperandis. Ipsa multum potest, quod haud semper clare percipitur, etiam
circa theologiam eiusdemque diversas disciplinas. Has propter causas
consentaneum necessariumque esse iudicavimus vim confirmare quam
philosophia pro fidei intellectu finibusque habet, quibus ipsa occurrit
cum obliviscitur vel Revelationis veritates denegat. Ecclesia enim
persuasissimum habet fidem et rationem «opem sibi mutuam»
ferre, (122) dum utraque simul iudicium criticum et purificatorium
exercet, simul stimulum admovet ad inquisitionem producendam et altius
perscrutandas res.
101. Si autem opinationum historiam respicimus, in occidentali
potissimum parte, commode percipiuntur divitiae quae ad hominum progressum
a philosophiae et theologiae occursu atque ab earum ipsarum acquisitionum
permutationibus manarunt. Theologia, quae dono apertionem recepit
proprietatemque quarum vi tamquae fidei scientia exsistere valet, rationem
certe lacessivit ut radicali novitati pateret, quam Dei revelatio secum
fert. Hoc sine dubio philosophiae fuit utilitati, quae hoc modo novos
prospectus in alias significationes comparere vidit, quae rationi altius
sunt perscrutandae.
His quidem consideratis rebus, quemadmodum confirmavimus theologiae esse
sinceram cum philosophia necessitudinem redintegrare, ita similiter
iterare debemus philosophiae pro cogitationis bono et progressu
recuperandam esse cum theologia necessitudinem. Reperiet in ea non
singulorum hominum cogitationem, quae, quamvis alta locuplesque sit, unius
personae tamen limitibus et lineamentis circumscribitur, sed communis
cogitationis divitias. Theologia namque in veritate perquirenda, sua
natura, nota ecclesialitatis (123) sustentatur itemque Dei Populi
traditione cum multiformitate sapientiae et culturarum in fidei unitate.
102. In momento et philosophicae cogitationis vera magnitudine hoc modo
innitens, Ecclesia tum hominis dignitatem tum evangelicum nuntium tuetur.
Nihil hodie plus quam haec praeparatio instat, perducendi scilicet homines
ad eorum detegendam facultatem cognoscendi verum (124) inveniendique
anhelitum versus summam consummatamque exsistentiae significationen. Harum
altarum rationum in prospectu, quas Deus in hominum natura inscripsit,
liquidius humana apparet significatio Dei verbi, quod humaniores reddit
homines. Philosophiae beneficio, quae etiam vera facta est sapientia,
huius temporis homo sic agnoscet se tanto esse humaniorem quanto plus,
Evangelio confidendo, Christo pateat.
103. Philosophia, praeterea, est tamquam speculum in quod populorum
cultus repercutitur. Philosophia, quae, theologicis necessitatibus
impellentibus, una cum fide concorditer progreditur, particeps est illius
«culturae evangelizationis», quam Paulus VI inter praecipua
evengelizationis proposita annumeravit. (125)
Dum autem novae evangelizationis necessitatem iterare numquam
intermittimus, philosophos compellamus, qui altius veri, boni et pulchri
granditatem vestigent, quibus Dei verbum aditum patere sinit. Id magis
instat, si provocationes expenduntur, quas novum millennium secum ferre
videtur: ipsae peculiari ratione regiones antiquaeque traditionis
christianae culturas afficiunt. Haec quoque consideratio veluti praecipuum
originaleque ad novam evangelizationem persequendam habendum est
adiumentum.
104. Philosophica in disciplina saepe solummodo invenitur consensus et
dialogus instituitur cum illis qui nostram fidem haud communicant.
Hodiernus philosophicus motus postulat ut philosophi attente periteque
fideles agant partes facultatibusque polleant ea percipiendi quae
hodiernis temporibus exspectantur, recluduntur et agitantur. Dum secundum
rationem eiusque regulas argumentatur, christianus philosophus, qui illo
semper intellectu dirigitur quem Dei verbum subministrat, quandam
ratiocinationem agere potest quae etiam ab illis, qui nondum omnem
veritatem capiunt quam divina Revelatio ostendit, intellegi et sensu
percipi potest. Provincia haec in qua consensus ac dialogus reperiuntur eo
plus habet momenti propterea quod quaestiones quae impensius humanitati
opponuntur puta quaestionem oecologicam, pacis quaestionem vel
convictum stirpium et culturarum communi opera eaque perspicua et
sincera Christianorum et asseclarum aliarum religionum expediri possunt
necnon illorum quibus, quamvis nullius sint religionis, cordi est hominum
renovatio. Id quidem confirmavit Concilium Oecumenicum Vaticanum II: «Desiderium talis colloquii, quod sola caritate erga veritatem ducatur,
servata utique congrua prudentia, ex nostra parte neminem excludit, neque
illos qui praeclara animi humani bona colunt, eorum vero Auctorem nondum
agnoscunt, neque illos qui Ecclesiae opponuntur eamque variis modis
persequuntur». (126) Philosophia illa, in qua aliquid Christi
veritatis splendet, qui est humanarum quaestionum una ac postrema
responsio, (127) fulcimentum erit illius ethicae verae simulque omnem
orbem complectentis, qua hodiernus homo indiget.
105. His Litteris encyclicis finem imponentibus, Nobis placet cumprimis
ad theologos mentem Nostram postremo convertere, qui peculiari
animi intentione philosophicas Dei verbi implicationes observent ac
cogitationes in illa re defigant, unde speculativa ac practica scientiae
theologicae granditas emergat. De ecclesiali opera iis gratias agere
cupio. Artus inter sapientiam philosophicam et theologicam disciplinam
nexus in singularissimis christianae traditionis divitiis de revelata
veritate vestiganda ponitur. Quapropter eosdem cohortamur ut recipiant et
veritatis metaphysicam rationem clarius extollant ad criticum et
impellentem dialogum instituendum sive cum nostrae aetatis philosophia
sive cum omni philosophica traditione, quae cum Dei verbo concinat aut
dissonet. Ob oculos continenter habeant sententiam praeclari cogitationis
spiritalitatisque magistri, sancti Bonaventurae scilicet, qui legentem
suum in Itinerarium mentis in Deum introducens, eundem monet «ne forte credat, quod sibi sufficiat lectio sine unctione, speculatio sine
devotione, investigatio sine admiratione, circumspectio sine exultatione,
industria sine pietate, scientia sine caritate, intelligentia sine
humilitate, studium absque divina gratia, speculum absque sapientia
divinitus inspirata». (128)
Mens quoque Nostra ad eos dirigitur quorum est sacerdotibus
institutionem tradere, tam academicam quam pastoralem, ut peculiari
studio philosophicam praeparationem curent illorum qui hodiernis hominibus
Evangelium enuntiare debebunt, ac magis illorum qui theologiae
perquirendae et docendae operam dabunt. Ad Concilii Oecumenici Vaticani II
praescripta (129) et subsequentia praecepta operari contendant, ex quibus
instans officium oritur, quod a nemine posthaberi potest, quodque nos
omnes alligat, ut opem sincere profundeque feramus ad fidei veritatem
communicandam. Grave porro officium non est obliviscendum magistrorum
antea convenienterque instituendorum, qui in Seminariis et ecclesiasticis
Institutis philosophiam tradant. (130) Necesse est hoc docendi opus
congruentem scientificam institutionem secum ferat, ordinatam rationem
exhibeat, magnum traditionis christianae suppeditando patrimonium
efficiaturque denique debito iudicio, hodiernis spectatis Ecclesiae
mundique necessitatibus.
106. Ad philosophos praeterea Nos convertimus et eos qui
philosophiam docent, ut, ob oculos philosophica traditione usque
probabili habita, animose repetant sincerae sapientiae veritatisque,
metaphysicae etiam, philosophicae disciplinae rationes. Se illis
interrogari patiantur postulationibus, quae e Dei verbo effluunt ac
strenue suam ratiocinationem et argumentationem agant ut ei interrogationi
respondeatur. Ad veritatem usque tendant atque ad bonum quod verum
continet sint intenti. Hoc modo sinceram illam ethicam effingere poterunt,
qua homines, his potissimum annis, omnino indigent. Ecclesia attente et
amabiliter eorum inquisitiones spectat; pro certo ideo habeant eam iustam
eorum scientiae autonomiam colere. Credentibus praesertim animum addere
volumus, qui in philosophica provincia agunt, ut varios ambitus humanae
industriae per rationem illam collustrent quae securior acriorque fit
propter adiumentum quod fides ministrat.
Facere denique non possumus quin scientiae peritos alloquamur,
qui suis inquisitionibus de mundo in universum plus plusque cognitionum
praebent deque incredibili varietate ipsius elementorum, tum animalium tum
inanimorum, quae multiplices structuras atomicas et moleculares exhibent.
Hoc potissimum saeculo ii tam progressi sunt ac tales attigerunt metas, ut
admiratione nos subinde afficiamur. Dum admiramur ac simul incitamus hos
scientificae inquisitionis vestigatores principes, quibus multum
praesentis prosperitatis debet humanitas, eos cohortemur oportet ut suos
labores usque persequantur, semper in illa sapientiae provincia
manentes, in qua cum scientiae technicaeque artis fructibus bona
philosophica et ethica coniunguntur, quibus peculiariter et artissimo
vinculo persona humana significatur. Scientiae cultor prorsus sibi est
conscius veritatis vestigationem numquam desinere, etiam cum ad quandam
finitam mundi hominisve partem spectat; ad quiddam reicit enim quod
locatur supra proxima studiorum obiecta, ad interrogationes scilicet quae
Mysterii aditum recludunt. (131)
107. Omnes rogamus ut penetralia contueantur hominis, quem Christus suo
in amoris mysterio servavit, quique usque veritatem sensumque perquirit.
Complures philosophicae scholae, eum fallentes, ei persuaserunt ipsum
absolutum esse sui dominum, qui de fortuna sua deque eventura sorte per se
decernere possit, sibimet ipsi suisque dumtaxat fidens viribus. Numqua
haec erit hominis praestantia. Illud tantum eum efficiet quod in veritatem
se inseri eligit, sub Sapientiae umbra suum struens domicilium ibique
inhabitans. Hoc solummodo in veritatis prospectu intelleget plane exprimi
suam libertatem ac suam ad dilectionem Deique congnitionem vocationem,
veluti summam sui explicationem.
108. Postremam Nostram cogitationem ad Eam convertimus, quae Ecclesiae
deprecatione Sedes Sapientiae invocatur. Ipsius vita vera est
parabola quae collustrare poterit quae antea a Nobis dicta sunt. Etenim
inter vocationem Beatae Virginis et verae philosophiae strictam
consonantiam prospicere licet. Quemadmodum namque ad suam humanitatem et
femininam naturam tradendam ipsa vocata est, unde Dei Verbum carnem sumere
posset fieretque unus ex nobis, sic ad operam sustinendam, rationalem
videlicet et criticam, vocatur philosophia, ut theologia, veluti fidei
intellectio, fecunda sit et efficax. Atque sicut Maria, Gabrielis nuntio
assentiendo, nihil suae verae humanitatis ac libertatis amisit, sic
philosophica disciplina, in his accipiendis quae Evangelii veritas
suppeditat, nihil suae autonomiae amittit, sed omnes suas inquisitiones ad
summam perfectionem propelli experitur. Hanc quidem veritatem plane
intellexerunt sancti antiquitatis christianae monachi, a quibus Maria «fidei mensa intellectualis» (132) appellabatur. Ipsam congruentem
verae philosophiae effigiem respiciebant sibique erant conscii se debere
cum Maria philosophari.
Sedes Sapientiae iis qui sapientiae vestigandae dependunt vitam portus
sit tutus. Ad sapientiam iter, quod est postremum sincerumque omnis
scientiae propositum, ab omnibus impedimentis expediat intercedendo Ea
quae, Veritatem parturiens eandemque in corde servans, in sempiternum tota
cum humanitate ipsam communicavit.
Datum Romae, apud S. Petrum, die XIV mensis Septembris, in festo
Exaltationis Sanctae Crucis, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.
(1) Iam primis Nostris in Litteris Encyclicis Redemptor hominis inscriptis
ediximus: «Inde huius muneris Christi, prophetae, participes facti
sumus et ex eodem munere cum eo servimus veritati divinae in Ecclesia.
Officium circa hanc veritatem assumptum etiam idem valet atque eam amare
et curare, quo penitius cognoscatur, ita ut ad eam, cum tota vi salvifica,
qua pollet, cum splendore, quo nitet, cum profunditate simul et
simplicitate, quibus distinguitur, propius accedamus». N. 19: AAS
71 (1979), 306.
(2) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius
temporis Gaudium et spes, 16.
(3) Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 25.
(4) N. 4: AAS 85 (1993), 1136.
(5) Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de divina Revelatione Dei
Verbum, 2.
(6) Cfr Const. dogm. de fide catholica Dei Filius, III: DS
3008.
(7) Ibid., IV: DS 3015; memoratum etiam in Conc. Oecum.
Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et
spes, 59.
(8) Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de divina Revelatione Dei
Verbum, 2.
(9) Litt. Ap. Tertio millennio adveniente (10 Novembris 1994),
10: AAS 87 (1995), 11.
(10) N. 4.
(11) N. 8.
(12) N. 22.
(13) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de divina Revelatione Dei
Verbum, 4.
(14) Ibid., 5.
(15) Concilium Vaticanum I, ad quod superior haec prolata refertur
sententia, docet fidei oboeditionem opus postulare tum intellectus tum
voluntatis: «Cum homo a Deo tamquam creatore et Domino suo totus
dependeat et ratio creata increatae Veritati penitus subiecta sit, plenum
revelanti Deo intellectus et voluntatis obsequium fide praestare tenemur»
(Constitutio dogm. de fide catholica Dei Filius, III; DS 3008).
(16) Sequentia in sollemnitate Sanctissimi Corporis et Sanguinis
Domini.
(17) Pensées, 789 (ed. L. Brunschvicg).
(18) Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius
temporis Gaudium et spes, 22.
(19) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de divina Revelatione Dei
Verbum, 2.
(20) Prooemium et nn. 1. 15: PL 158, 223-224.226; 235.
(21) De vera religione, XXXIX, 72: CCL 32, 234.
(22) «Ut te desiderando quaererent et inveniendo quiescerent»:
Missale Romanum.
(23) Aristoteles, Metaphysica, I, 1.
(24) Confessiones, X, 23, 33: CCL 27, 173.
(25) N. 34: AAS 85 (1993), 1160-1161.
(26) Cfr Ioannes Paulus II, Litt. Ap. Salvifici doloris (11
Februarii 1984), 9: AAS 76 (1984), 209-210.
(27) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Declaratio de Ecclesiae habitudine ad
religiones non-christianas Nostra aetate, 2.
(28) Haec est ratiocinatio cui iam dudum studemus quamque saepius
exprimimus: «Quid est homo, quis defectus, et quae est utilitas
illius? Et quid est bonum, aut quid nequam illius?» (Eccli 18,
7). [...] Queste domande sono nel cuore di ogni uomo, come ben dimostra il
genio poetico di ogni tempo e di ogni popolo, che, quasi profezia
dell'umanità, ripropone continuamente la domanda seria che
rende l'uomo veramente tale. Esse esprimono l'urgenza di trovare un perché
all'esistenza, ad ogni istante, alle sue tappe salienti e decisive così
come ai suoi momenti più comuni. In tali questioni è
testimoniata la ragionevolezza profonda dell'esistere umano, poiché
l'intelligenza e la volontà dell'uomo vi sono sollecitate a cercare
liberamente la soluzione capace di offrire un senso pieno alla vita.
Questi interrogativi, pertanto, costituiscono l'espressione più
alta della natura dell'uomo; di conseguenza la risposta ad esse misura la
profondità del suo impegno con la propria esistenza. In particolare
quando il perché delle cose viene indagato con integralità
alla ricerca della risposta ultima e più esauriente, allora la
ragione umana tocca il suo vertice e si apre alla religiosità. In
effetti, la religiosità rappresenta l'espressione più
elevata della persona umana, perché è il culmine della sua
natura razionale. Essa sgorga dall'aspirazione profonda dell'uomo alla
verità ed è alla base della ricerca libera e personale che
egli compie del divino»: Udienza Generale, 19 ottobre 1983, 1-2:
Insegnamenti VI, 2 (1983), 814-815.
(29) «[Galilée] a declaré explicitement que les deux
vérités, de foi et de science, ne peuvent jamais se
contredire, "L'Ecriture sainte et la nature procédant également
du Verbe divin, la première comme dictée par l'Esprit Saint,
la seconde comme exécutrice très fidèle des ordres de
Dieu", comme il l'a écrit dans sa lettre au Père
Benedetto Castelli le 21 décembre 1613. Le Concile Vatican II ne
s'exprime pas autrement; il reprend même des expressions semblables
lorsqu'il enseigne: "Ideo inquisitio methodica in omnibus
disciplinis, si... iuxta normas morales procedit, numquam fidei revera
adversabitur, quia res profanae et res fidei ab eodem Deo originem ducunt"
(Gaudium et spes, n. 36). Galilée ressent dans sa recherche
scientifique la présence du Créateur qui le stimule, qui prévient
et aide ses intuitions, en agissant au plus profond de son esprit».
Ioannes Paulus II, Discorso alla Pontificia Accademia delle Scienze,
10 Novembris 1979: Insegnamenti, II, 2 (1979), 1111-1112.
(30) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de divina Revelatione Dei
Verbum, 4.
(31) Origenes, Contra Celsum, 3, 55: SC 136, 130.
(32) Dialogus cum Tryphone Iudaeo, 8, 1: PG 6, 492.
(33) Stromata I, 18, 90, 1: SC 30, 115.
(34) Cfr ibid. I, 16, 80, 5: SC 30, 108.
(35) Cfr ibid. I, 5, 28, 1: SC 30, 65.
(36) Ibid. VI, 7, 55, 1-2: PG 9, 277.
(37) Ibid. I, 20, 100, 1: SC 30, 124.
(38) S. Augustinus, Confessiones VI, 5, 7: CCL 27, 77-78.
(39) Cfr ibid., VII, 9, 13-14: CCL 27, 101-102.
(40) De praescriptione haereticorum, VII, 9: SC 46, 98.
(41) Cfr Congregatio de Institutione Catholica, Instructio de Patrum
Ecclesiae studio in sacerdotali institutione (10 Novembris 1989), 25: AAS
82 (1990), 617-618.
(42) S. Anselmus, Proslogion, 1: PL 158, 226.
(43) Id., Monologion, 64: PL 158, 210.
(44) Cfr Summa contra Gentiles I, VII.
(45) Cfr Summa Theologiae, I, 1, 8 ad 2: «cum enim gratia
non tollat naturam sed perficiat».
(46) Cfr Ioannes Paulus II, Allocutio ad participes IX Congressus
Thomistici Internationalis (29 Septembris 1990): Insegnamenti,
XIII, 2 (1990), 770-771.
(47) Litt. Ap. Lumen Ecclesiae (20 Novembris 1974), 8: AAS
66 (1974), 680.
(48) Cfr ibid., I, 1, 6: «Praeterea, haec doctrina per
studium acquiritur. Sapientia autem per infusionem habetur, unde inter
septem dona Spiritus Sancti connumeratur».
(49) Ibid., II, II, 45, 1 ad 2; cfr etiam II, II, 45, 2.
(50) Ibid. I, II, 109, 1 ad 1 ubi notam Ambrosiastri In 1
Cor 12, 3 dictionem resumit: PL 17, 258.
(51) Leo XIII, Litt. Encycl. Æterni Patris (4 Augusti
1879): ASS 11 (1878-1879), 109.
(52) Paulus VI, Litt. Ap. Lumen Ecclesiae (20 Novembris 1974),
8: AAS 66 (1974), 683.
(53) Litt. Encycl. Redemptor hominis (4 Martii 1979), 15: AAS
71 (1979), 286.
(54) Cfr Pius XII, Litt. Encycl. Humani generis (12 Augusti
1950): ASS 42 (1950), 566.
(55) Cfr Conc. Oecum. Vat. I, Const. dogm. de Ecclesia Christi Pastor
aeternus: DS 3070; Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen
gentium, 25 c.
(56) Cfr Synodus Constantinopolitana, DS 403.
(57) Cfr Concilium Toletanum I, DS 205; Concilium Bracarense I,
DS 459-460; Xystus V, Bulla Coeli et terrae Creator (5
Ianuarii 1586); Bullarium Romanum 4/4, Romae 1747, 176-179;
Urbanus VIII, Inscrutabilis iudiciorum (1 Aprilis 1631): Bullarium
Romanum, 6/1, Romae 1758, 268-270.
(58) Cfr Conc. Oecum. Viennense, Decr. Fidei catholicae, DS
902; Conc. Oecum. Laternanese V, Bulla Apostolici regiminis, DS
1440.
(59) Cfr Theses a Ludovico Eugenio Bautain iussu sui Episcopi
subscriptae (8 Septembris 1840), DS, 2751-2756; Theses a
Ludovico Eugenio Bautain ex mandato S. Congr. Episcoporum et Religiosorum
subscriptae (26 Aprilis 1884), DS 2765-2769.
(60) Cfr S. Congr. Indicis, Decr. Theses contra traditionalismum
Augustini Bonnetty (11 Iunii 1855), DS 2811-2814.
(61) Cfr Pius IX, Breve Eximiam tuam (15 Iunii 1857), DS
2828-2831; Breve Gravissimas inter (11 Decembris 1862) DS
2850-2861.
(62) Cfr S. Congr. S. Officii, Decr. Errores ontologistarum (18
Septembris 1861), DS 2841-2847.
(63) Cfr Conc. Oecum. Vat. I, Cost. dogm. de fide catholica Dei
Filius, II: DS 3004; et can. 2,1: DS 3026.
(64) Ibid., IV: DS 3015, memoratum in Conc. Vat. II,
Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes,
59.
(65) Conc. Oecum. Vat. I, Const. dogm. de fide catholica Dei Filius,
IV: DS 3017.
(66) Cfr Litt. Encycl. Pascendi dominici gregis (8 Septembris
1907): ASS 40 (1907), 596-597.
(67) Cfr Pius XI, Litt. Encycl. Divini Redemptoris (19 Martii
1937): AAS 29 (1937), 65-106.
(68) Litt. Encycl. Humani generis (12 Augusti 1950): AAS
42 (1950), 562-563.
(69) Ibid., l.m., 563-564.
(70) Cfr Ioannes Paulus II, Const. Ap. Pastor Bonus (28 Iunii
1988), artt. 48-49: AAS 80 (1988), 873: Congr. de Doctrina Fidei,
Istructio de ecclesiali theologi vocatione Donum veritatis (24
Maii 1990), 18: AAS 82 (1990), 1558.
(71) Cfr Instr. de quibusdam aspectibus «theologiae liberationis»
Libertatis nuntius (6 Augusti 1984), VII-X: AAS 76 (1984),
890-903.
(72) Concilium Vaticanum I claris iam verbis et auctoritate hunc errorem
iam condemnavit «Hanc vero fidem [...] Ecclesia catholica
profitetur, virtutem esse supernaturalem, qua, Dei aspirante et adiuvante
gratia, ab ea revelata esse credimus, non propter intrinsecam rerum
veritatem naturali rationis lumine perspectam, sed propter auctoritatem
ipsius Dei revelantis, qui nec falli nec fallere potest»: Const.
dogm. Dei Filius, III: DS 3008, et can. 3.2: DS 3032.
Ceterum idem Concilium sic iudicat: «ratio numquam idonea redditur
ad ea percipienda instar veritatum, quae proprium ipsius obiectum
constituunt»: ibid., IV: DS 3016. Sic haec
conclusio: «Quapropter omnes christiani fideles huiusmodi opiniones,
quae fidei doctrinae contrariae esse cognoscuntur, maxime si ab Ecclesia
reprobatae fuerint, non solum prohibentur tamquam legitimas scientiae
conclusiones defendere, sed pro erroribus potius, qui fallacem veritatis
speciem prae se ferant, habere tenentur omnino»: ibid., IV:
DS 3018.
(73) Cfr nn. 9-10.
(74) Ibid., 10.
(75) Ibid., 21.
(76) Cfr ibid., 10.
(77) Cfr Litt. Encycl. Humani generis (12 Augusti 1950): AAS
42 (1950), 565-567: 571-573.
(78) Cfr Leo XIII, Litt. Encycl. Æterni Patris (4 Augusti
1879): ASS 11 (1878-1879), 97-115.
(79) Ibid., l.m. 109.
(80) Cfr nn. 14-15.
(81) Cfr ibid., 20-21.
(82) Ibid., 22; cfr Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Redemptor
hominis (4 Martii 1979), 8: AAS 71 (1979), 271-272.
(83) Decr. de institutione sacerdotali Optatam totius, 15.
(84) Cfr Ioannes Paulus II, Const. Ap. Sapientia christiana (15
Aprilis 1979), art. 79-80: AAS 71 (1979), 495-496; Adhort. Ap.
postsynodalis Pastores dabo vobis (25 Martii 1992), 52: AAS
84 (1979), 750-751. Cfr quoque quaedam S. Thomae de philosophia
commenta: Discorso al Pontificio Ateneo Internazionale Angelicum (17
Novembris 1979): Insegnamenti II, 2 (1979), 1177-1189; Discorso
ai partecipanti dell'VIII Congresso Tomistico Internazionale (13
Septembris 1980): Insegnamenti III, 2 (1980), 604-615); Discorso
ai partecipanti al Congresso Internazionale della Società «San Tommaso» sulla dottrina dell'anima in S. Tommaso (4 Ianuarii
1986): Insegnamenti IX, 1 (1986), 18-24. Praeterea S. Congr. pro
Educatione Catholica, Ratio fundamentalis institutionis sacerdotalis
(6 Ianuarii 1970), 70-75: ASS 62 (1970), 366-368; Decr. Sacra
Theologia (20 Ianuarii 1972): AAS 64 (1972), 583-586.
(85) Cfr Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et
spes, 57; 62.
(86) Cfr ibid., 44.
(87) Cfr Conc. Oecum. Lateranense V, Bulla Apostolici regiminis
sollicitudo, Sessio VIII: Conc. Oecum. Decreta, 1991, 605-606.
(88) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Divina Revelatione Dei
Verbum, 10.
(89) S. Thomas Aquinas, Summa Theologiae II-II, 5, 3 ad 2.
(90) «Eo quod condiciones perquiruntur in quibus homo per se ipse
praecipuas quaestiones de vitae sensu, de fine ad eam tribuendo atque de
ea re quae post mortem erit, interrogat, id pro theologia fundamentali
constituit necessarium exordium, ut hodiernis quoque temporibus fides
plene iter ipsi rationi ostendat, quae sincere veritatem requirit».
Ioannes Paulus PP. II, Lettera ai partecipanti al Congresso
internazionale di Teologia Fondamentale a 125 anni dalla «Dei Filius» (30 Septembris 1995), 4: L'Osservatore Romano (3
Octobris 1995), p. 8.
(91) Ibid.
(92) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius
temporis Gaudium et spes, 15; Decr. de activitate missionali
Ecclesiae Ad gentes, 22.
(93) S. Thomas Aquinas, De Caelo, 1, 22.
(94) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius
temporis Gaudium et spes, 53-59.
(95) S. Augustinus, De praedestinatione sanctorum, 2, 5: PL
44, 963.
(96) Id., De fide, spe et caritate, 7: CCL 46, 61.
(97) Cfr Conc. Oecum. Chalcedonense, Symbolum, Definitio: DS 302.
(98) Cfr Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Redemptor hominis (4
Martii 1979), 15: AAS 71 (1979), 286-289.
(99) Cfr verbi causa S. Thomas Aquinas, Summa Theologiae, I,
16,1; S. Bonaventura, Coll. in Hex., 3,8,1.
(100) Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et
spes, 15.
(101) Cfr Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Veritatis splendor (6
Augusti 1993), 57-61: AAS 85 (1993), 1179-1182.
(102) Cfr Conc. Oecum. Vat. I, Const. dogm. de fide catholica Dei
Filius, IV: DS 3016.
(103) Cfr Conc. Oecum. Lateranense IV, De errore abbatis Ioachim,
II: DS 806.
(104) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de divina Revelatione Dei
Verbum, 24; Decr. de institutione sacerdotali Optatam totius,
16.
(105) Cfr Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Evangelium vitae (25
Martii 1995), 69: AAS 87 (1995), 481.
(106) Eandem in sententiam primis Nostris in Litteris Encyclicis, cum
Evangelii sancti Ioannis exponeremus dictionem «cognoscetis
veritatem, et veritas liberabit vos» (8,32), sic elocuti sumus: «Haec
verba principalem in se necessitatem continent simulque admonitionem:
necessitatem videlicet animi honesti erga veritatem uti condicionis verae
libertatis; admonitionem pariter, ut declinetur quaevis simulata tantum
libertas, quaelibet levis unique tantum parti favens libertas, omnis demum
libertas, quae totam veritatem de homine ac mundo non permeet. Etiam
hodie, duobus annorum milibus post, Christus nobis comparet tamquam ille,
qui homini libertatem in veritate innixam affert, ille, qui hominem ab
omnibus liberat, quae istam libertatem coarctant, minuunt et quasi
perfringunt ipsis in eius radicibus, nempe in hominis anima, corde,
conscientia»: Litt. Encycl. Redemptor hominis (4 Martii
1979), 12: AAS 71 (1979), 280-281.
(107) Allocutio qua Concilium est inchoatum (11 Octobris 1962):
AAS 54 (1962), 792.
(108) Congr. pro Doctrina Fidei, Instr. de vocatione ecclesiali theologi
Donum veritatis (24 Maii 1990), 7-8: AAS 82 (1990),
1552-1553.
(109) In Litteris Encyclicis Dominum et vivificantem explicantes
locum Io 16,12-13 scripsimus: «Iesus Paraclitum, Spiritum
veritatis, exhibet ut eum qui "docebit et suggeret", ut eum qui
ei "testimonium perhibebit"; nunc vero ait "deducet vos in
omnem veritatem". Locutio "deducet vos in omnem veritatem",
prout ad ea refertur, quae Apostoli "non possunt portare modo",
imprimis necessario coniungitur cum exinanitione Christi, passione
et Cruce peracta, quae eo tempore, quo has protulit voces, iam impendebat.
Postea tamen patefit illud "deducere in omnem veritatem" necti
non solum cum scandalo Crucis, sed etiam cum iis omnibus, quae Christus «fecit
et docuit» (Act 1,1). Re enim vera mysterium Christi, ut
totum, postulat fidem, cum haec hominem in mysterii revelati "realitatem"
opportune inducat. Illud ergo "deducere in omnem veritatem" in
fide et per fidem ad effectum adducitur: quod Spiritus veritatis operatur,
idque ex eius actione in homine promanat. Hac in re Spiritus Sanctus est
hominis summus magister, est lux spiritus humani», n. 6: AAS
78 (1986), 815-816.
(110) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de divina Revelatione Dei
Verbum, 13.
(111) Cfr Pontificia Commissio Biblica, Instr. de historica Evangeliorum
veritate (21 Aprilis 1964): AAS 56 (1964), 713.
(112) «Liquet etiam Ecclesiam non cuilibet systemati philosophico,
brevi temporis spatio vigenti, devinciri posse: sed ea quae communi
consensu a catholicis doctoribus composita per plura saecula fuere ad
aliquam dogmatis intellegentiam attingendam, tam caduco fundamento procul
dubio non nituntur. Nituntur enim principiis ac notionibus ex vera rerum
creatarum cognitione deductis; in quibus quidem deducendis cognitionibus
humanae menti veritas divinitus revelata, quasi stella, per Ecclesiam
illuxit. Quare mirum non est aliquas huiusmodi notiones a Conciliis
Oecumenicis non solum adhibitas, sed etiam sancitas esse, ita ut ab eis
discedere nefas sit»: Litt. Encycl. Humani generis (12
Augusti 1950): AAS 42 (1950), 566-567; cfr Commissio Theologica
Internationalis, docum. Interpretationis problema (Octobre 1989):
Ench. Vat. 11, nn. 2717-2811.
(113) «Ipse autem sensus formularum dogmaticarum semper
verus ac secum constans in Ecclesia manet, etiam cum magis dilucidatur et
plenius intellegitur. Christifideles ergo se avertant oportet ab opinione
secundum quam [...] formulae dogmaticae (aut quaedam earum genera) non
possint significare determinate veritatem, sed tantum eius commutabiles
approximationes, ipsam quodammodo deformantes seu alterantes». S.
Congr. Pro Doctrina Fidei, Decl. circa Catholicam Doctrinam de Ecclesia
contra nonnullos errores hodiernos tuendam Mysterium Ecclesiae (24
Iunii 1973), 5: AAS 65 (1973), 403.
(114) Cfr Congr. S. Officii, Decr. Lamentabili (3 Iulii 1907),
26: ASS 40 (1907), 473.
(115) Cfr Ioannes Paulus II, Allocutio apud Pontificium Athenaeum
«Angelicum» (17 Novembris 1979), 6: Insegnamenti, II, 2
(1979), 1183-1185.
(116) N. 32: AAS 85 (1993), 1159-1160.
(117) Cfr Ioannes Paulus II, Adhort. Ap. Catechesi tradendae (16
Octobris 1979), 30: AAS 71 (1979), 1302-1303; Congr. pro Doctrina
Fidei, Instr. de vocatione ecclesiali theologi Donum veritatis (24
Maii 1990), 7: AAS 82 (1990), 1552-1553.
(118) Cfr Ioannes Paulus II, Adhort. Ap. Catechesi tradendae (16
Octobris 1979), 30: AAS 71 (1979), 1302-1303.
(119) Cfr ibid., 22, l.m., 1295-1296.
(120) Cfr ibid., 7, l.m., 1282.
(121) Cfr ibid., 59, l.m., 1325.
(122) Conc. Oecum. Vat. I, Const. dogm. de fide catholica Dei Filius,
IV: DS 3019.
(123) «Nemini idcirco licet theologiam tractare, quasi de
quibusdam agatur notionum eius collectaneis: sed quivis sciat oportet se
arcte coniunctum esse debere cum hoc munere docendi, cum hoc munere
veritatem docendi, quod Ecclesiae ipsi incumbat». Ioannes Paulus II,
Litt. Encycl. Redemptor hominis (4 Martii 1979), 19: AAS 71
(1979), 308.
(124) Cfr. Conc. Oecum. Vat. II, Declaratio de libertate religiosa Dignitatis
humanae, 1-3.
(125) Cfr Adhort. Ap. Evangelii nuntiandi (8 Decembris 1975),
20: AAS 68 (1976), 18-19.
(126) Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et
spes, 92.
(127) Cfr ibid., 10.
(128) Prologus, 4: Opera omnia, Firenze 1891, t. V, 296.
(129) Cfr Decr. de institutione sacerdotali Optatum totius, 15.
(130) Cfr Ioannes Paulus II, Const. Ap. Sapientia christiana (15
Aprilis 1979), artt. 67-68: AAS 71 (1979), 491-492.
(131) Ioannes Paulus II, Discorso all'Università di Cracovia
per 600o anniversario dell'Alma Mater Jagellonica (8 Iunii 1997), 4:
L'Osservatore Romano, 9-10 Iunii 1997, p. 12.
(132) «he noerà tés písteos trápeza»:
S.P.N. EPHIFANIUS, Homilia in laudes Sanctae Mariae Deiparae: PG
43, 493.