The Holy See
back up
Search
riga

IOANNIS PAULI PP. II
SUMMI PONTIFICIS
REDEMPTORIS MATER
LITTERAE ENCYCLICAE
DE BEATA MARIA VIRGINE
IN VITA ECCLESIAE PEREGRINANTIS

 

 

Venerabiles fratres, dilecti filii et filiae,
salutem et apostolicam benedictionem

1. REDEMPTORIS MATER definitum locum in humanae consilio salutis obtinet, siquidem « ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus. Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem: Abba, Pater » (Gal 4, 4-6).

His Apostoli Pauli verbis, quae Concilium Vaticanum II in Constitutione dogmatica Lumen Gentium repetit initio tractationis beatae Virginis Mariae (1), placet nobis considerationem nostram finire de significatione, quam Maria habet in mysterio Christi, deque eius in vita Ecclesiae praesentia actuosa et exemplari. Sunt enim verba, quae una simul celebrant amorem Patris, munus Filii, donum Spiritus Sancti, mulierem, ex qua natus est Redemptor, divinam nostram filiationem in mysterio « plenitudinis temporis » (2).

Haec « plenitudo » tempus indicat, ex omni aeternitate statutum, quo Pater misit Filium suum, « ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam » (Io 3, 16); beatum indicat tempus, cum « Verbum, quod erat apud Deum », « caro factum est et habitavit in nobis » (Io 1, 1-14), et frater noster factum. Tempus denotat, quo Spiritus negotium incepit plenitudinem gratiae Mariae Nazarethanae inferendi et Christi humanam naturam in eius virginali utero formandi. Tempus indicat, quo, ob Aeterni ingressum in tempus, ipsum tempus redimitur et se Christi mysterio replens, definitive fit « tempus salutis ». Itineris Ecclesiae denique arcanum signat initium. Etenim in Liturgia Ecclesia Mariam Nazarethanam tamquam exordium suum salutat (3), quia in Immaculatae Conceptionis eventu emitti videt, in suo nobilissimo membro anticipatam, gratiam Paschatis servatricem, et quia imprimis in Incarnationis eventu invenit indissolubili modo coniunctos Christum et Mariam: illum, qui est eius Dominus et Caput (cfr. Col 1, 18), et illam quae, primum fiat Novi Foederis pronuntians, eius condicionem sponsae et matris praesignat.

2. Ecclesia, praesentia Christi confirmata (cfr. Mt 28, 20), ambulat in tempore, consummationem saeculorum versus, et obviam Domino procedit, qui est venturus; sed in hoc itinere — statim id volumus notare — progreditur iter persequens a Virgine Maria confectum, quae « in peregrinatione fidei processit, suamque unionem cum Filio fideliter sustinuit usque ad Crucem » (4).

Haec resumimus verba, tam densa et memoriam revocantia Constitutionis Lumen Gentium, quae in extrema sua parte efficacem summam designat doctrinae Ecclesiae ad Matrem Christi pertinentis, quam ipsa tamquam amantissimam matrem suam suumque in fide, spe et caritate typum veneratur.

Paucis post Concilium annis magnus Antecessor noster Paulus VI iterum de Sanctissima Virgine est locutus, exponens in Epistula Encyclica Christi Matri et postea in Adhortationibus Apostolicis Signum magnum et Marialis cultus (5) fundamenta et rationes eius peculiaris venerationis, quam Christi Genetrix habet in Ecclesia, et insuper varias pietatis marialis formas, liturgicas, populares, privatas, spiritui fidei congruentes.

3. Alia nunc causa, quae nos impellit ut hanc rem tractemus, est exspectatio anni bis millesimi, iam propinqui, in quo Iubilaeus vicies centenarius Natalis Iesu Christi mentis oculos nostros in Matrem simul convertit. Recentioribus annis plures voces sunt missae, opportunitatem suadentes praeponendi bis millesimo anno similem Iubilaeum, celebrationi Natalis Mariae dicatum.

Revera, si certum punctum temporis statui non potest, unde dies natalis Mariae definiatur, constanter Ecclesia sibi conscia est in historiae salutis prospectu prius Mariam apparuisse quam Christum (6). Reapse, appropinquante tandem « plenitudine temporis », seu adventu Salvatoris salvifico, iam ea quae ex aeternitate Mater eius destinata erat, exsistebat in terra. Haec Christi adventus praegressio eius quotannis in Adventus Liturgia relucet. Si ergo anni, quibus subsumus fini secondi Millennii post Christum natum et initio tertii, cum antiqua historica Salvatoris exspectatione comparantur, piene comprehenditur nunc peculiari modo nos ardenter intendere in eam quae, media exspectationis Adventus « notte », resplendere coepit ut vera « Stella matutina ». Nam, sicut haec stella una cum aurora ortui solis antevenit, ita Maria inde a sua conceptione immaculata adventui Salvatoris antevenit, ortui « solis iustitiae » in humani generis historia (7).

Eius praesentia in Israel — tam vereconda ut aequales paene lateret — coram Aeterno clarissima fulgebat, qui hanc absconditam « Filiam Sion » (cfr. Soph 3, 14; Zc 2, 14) cum salvifico consilio coniunxerat, totam humani generis historiam amplectente. Iure igitur, exeunte hoc bis millesimo anno, nos christiani, qui scimus providum Sanctissimae Trinitatis consilium caput esse et summam revelationis et fidei, exoptamus in lucem prof erre singularem Christi Matris praesentiam in historia, praesertim his annis, qui proximi sunt ante annum bis millesimum.

4. Ad hoc nos praeparat Concilium Vaticanum II, in suo magisterio Matrem Dei « in Christi et Ecclesiae mysterio » exhibens. Si enim « nonnisi in mysterio Verbi incarnati mysterium hominis vere clarescit » — sicut idem Concilium affirmat (8) — oportet hoc principium peculiarissimo modo adhibeatur ad excellentissimam eam « humani generis filiam », ad miram illam « mulierem », quae Christi Mater est fatta. In solo Christi mysterio « clarescit » piene eius mysterium. Ceterum ita ab initio Ecclesia illud nisa est interpretari: incarnationis mysterium effecit ut ea melius mysterium Matris Verbi Incarnati perspiceret et explicaret. In hac indagatione summum habuit momentum Concilium Ephesinum (a. CCCCXXXI celebratum), in quo, magna cum christianorum laetitia, veritas maternitatis divinae Mariae est sollemniter confirmata ut Ecclesiae fidei veritas. Maria est Mater Dei (= Theotókos), quia, operante Spiritu Sancto, in virginali utero suo concepit et munclo dedit Iesum Christum, Filium Dei consubstantialem Patri (9). « Filius Dei ... natus de Maria Virgine, vere unus ex nostris factus est » (10), homo factus est. Per mysterium ideo Christi super fidei Ecclesiae scaenam piene Matris eius mysterium splendet. Ipsum autem divinae maternitatis Mariae dogma Concilio Ephesino quasi fidem fecit et Ecclesiae facit dogmatis Incarnationis, qua Verbum vere naturam humanam assumit, non tamen eam delens, in personae suae unitate.

5. Concilium Vaticanum II, exhibens Mariam in mysterio Christi, habet sic etiam certam viam atque rationem, qua mysterium Ecclesiae percognoscat. Maria namque, ut Mater Christi est singulariter cum Ecclesia coniuncta, « quam Dominus ut corpus suum constituit » (11). Textus Concilii significanter hanc veritatem de Ecclesia ut corpore Christi (secundum Epistularum Pauli doctrinam) admovet veritati, iuxta quam Filius Dei « incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine ». Veritas Incarnationis perdurat quodammodo in mysterio Ecclesiae-corporis Christi. Ipsaque Incarnationis veritas cogitari nequit, quin ratio ducatur Mariae — Matris Verbis Incarnati.

In his tamen considerationibus libet ante omnia respicere illam « peregrinationem fidei », in qua « Beata Virgo processit suamque unionem cum Christo fideliter sustinuit » (12). Ita « duplex illud vinculum », quod Matrem Dei Christo iungit et Ecclesiae, historicam significationem assumit. Nec solum hic agitur de Virginis Matris historia, de ipsius « peregrinatione fidei » deque « optima parte » (cfr. Lc 10, 42), quam in historia salutis habet, verum etiam de historia cuncti Populi Dei, eorum omnium qui eandem « peregrinationem fidei » participant.

Hoc Concilium exprimit, notans in alio loco Mariam « praecessisse », factam « figuram Ecclesiae ... in ordine fidei, caritatis et perfectae cum Christo unionis » (13). Ea « praecedendi ratio » instar figurae et exemplaris, ad ipsum pertinet intimum Ecclesiae mysterium, quae suum salvificum munus exsequitur et perficit, iungens in se ipsa — sicut Maria — condicionem matris et condicionem virginis. Virgo est, quae « fidem Sponso datam integre et pure custodit » et « ipsa fit mater: filios, de Spiritu Sancto conceptos et ex Deo natos, ad vitam novam et immortalem generat » (14).

6. Omnia haec conficiuntur magno processu historico et, ut ita dicatur, « quodam itinere ». « Peregrinatio fidei » historiam interiorem significat, seu animarum historiam. Sed haec est etiam hominum historia, in hac terra brevitati temporis obnoxiorum, historiae inclusorum mensura. In his, quae sequuntur, meditationibus cupimus imprimis mentem intendere ad tempus praesens, quod per se nondum est historia, et tamen eam fingit continenter, etiam tamquam historiam salutis acceptam. Amplum hic aperitur spatium, in quo beata Virgo Maria pergit « anteire » Populo Dei. Eius mirabilis peregrinatio fidei constans fit signum, ad quod Ecclesia, singuli et communitates, populi et nationes et, aliquo sensu, totum humanum genus se referunt. Vere difficile est eius limitem comprehendere et dimetiri.

Concilium explicat Matrem Dei esse iam perfectionem eschatologicam Ecclesiae: « Ecclesia in beatissima Virgine ad perfectionem iam pertingit, qua sine macula et ruga exsistit (cfr. Eph 5, 27) » — et simul christifideles « adhuc niti, ut devincentes peccatum in sanctitate crescant; ideoque oculos suos ad Mariam attollere, quae toti electorum communitati tamquam exemplar virtutum praefulget » (15). Peregrinatio fidei non iam ad Genetricem Filii Dei attinet: in caelis apud Filium glorificata, Maria iam limen transivit inter fidem et visionem, quae fit « facie ad faciem » (1 Cor 13, 12). Sed uno tempore in hac perfectione eschatologica Maria non desinit esse Maris Stella (16) iis omnibus qui adhuc in peregrinatione fidei sunt constituti. Si hi ad eam oculos attollunt in diversis vitae terrenae locis, id faciunt quia illa « Filium peperit, quem Deus posuit primogenitum in multis fratribus » (Rom 8, 29) (17), et etiam quia ad hos fratres et sorores « gignendos et educandos materno amore cooperatur » (18).

 

I

7. « Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo » (Eph 1, 3). Haec Epistulae ad Ephesios verba aeternum ostendunt Dei Patris consilium, salutis hominum per Christum propositum; propositum quidem universale, omnes homines contingens creatos « ad imaginem et similitudinem Dei » (cfr. Gn 1, 26). Omnes, sicut « initio » opera Dei creatrice comprehenduntur, ita etiam ex omni aeternitate divino comprehenduntur consilio salutis, quod est ad finem usque revelandum, in « plenitudine temporis » per adventum Christi. Deus namque ille, qui est « Pater Domini nostri Iesu Christi », — sequentia eiusdem Epistulae verba sunt — « in ipso elegit nos ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in caritate, qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum, secundum beneplacitum voluntatis suae, in laudem gloriae gratiae suae, in qua gratificavit nos in Dilecto, in quo habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum, secundum divitias gratiae eius » (Eph 1, 4-7).

Divinum salutis consilium, quod est nobis adventu Christi piene revelatum, aeternum est. Illud est etiam — secundum doctrinam eius Epistulae aliarumque Apostoli Epistularum (cfr. Col 1, 12-14; Rom 3, 24; Gal 3, 13) — ex omni aeternitate cum Christo conexum (19). Omnes homines amplectitur, locum tamen peculiarem assignat « mulieri », quae eius est Mater, cui Pater opus salutis commisit (19). « Ipsa — ut scribit Concilium Vaticanum II — iam prophetice adumbratur in promissione, lapsis in peccatum primis parentibus data » iuxta librum Genesis (cfr. Gn, 3, 15); « similiter haec est Virgo quae concipiet et pariet Filium, cuius nomen vocabitur Emmanuel » — secundum Isaiae verba (cfr. Is 7, 14) (20). Ita Vetus Testamentum illam « plenitudinem temporis » praeparat, cum Deus « misit Filium suum, factum ex muliere ut adoptionem filiorum reciperemus ». Adventus Filii Dei in mundum est eventus, qui in prioribus capitibus Evangeliorum secundum Lucam et Matthaeum narratur.

8. Maria certe et definite in Christi mysterium inseritur hoc eventu: angeli annuntiatione, quae in urbe Nazareth fit, in circumscriptis historiae Israel adiunctis, ad quem populum primum Dei promissiones destinatae sunt. Nuntius divinus Virgini dicit: « Ave, gratia piena, Dominus tecum » (Lc 1, 28). Maria « turbata est et cogitabat qualis esset ista salutatio » (Lc 1, 29): quid significarent singularia illa verba et, ante omnia, voces « gratia piena » (kecharitomene) (21).

Si volumus cum Maria illa verba meditari et praesertim voces « gratia piena », significantem comparationem possumus invenire in ipso loco Epistulae ad Ephesios, quem supra memoravimus. Et, si post nuntium caelestis legati Virgo Nazarethana dicitur etiam « benedicta inter mulieres » (cfr. Lc 1, 42), hoc intellegitur ex illa benedictione, qua « Deus Pater » nos implevit « in caelis, in Christo ». Est « benedictio spiritalis », ad omnes homines pertinens, quae continet plenitudinem et universalitatem (« omnem benedictionem »), qualis oritur ex amore, qui, in Spiritu Sancto, Patri iungit Filium consubstantialem. Item est benedictio per lesum Christum in historiam hominis usque ad finem superfusa: in omnes homines. Sed Mariam haec benedictio modo singolari et praecipuo respicit. Ab Elisabeth enim est salutata ut « benedicta inter mulieres ».

In eo igitur est duplex salutationis causa, quod in anima huius « Filiae Sion » patefacta est quodammodo tota « gloria gratiae », illius videlicet qua « Pater gratificavit nos in Dilecto ». Nuntius etenim salutat Mariam ut « gratia plenam »; sic eam vocat, quasi sit hoc verum nomen eius. Non eam vocat, quacum colloquitur, nomine eius proprio secundum censorias tabulas terrenas : « Miryam » ( = Mariam), sed hoc nomine novo: « gratia piena ». Quid hoc nomen significat? Cur archangelus sic Virginem vocat Nazarethanam?

In genere dicendi biblico « gratia » peculiare indicat donum, quod iuxta Novum Testamentum originern habet in vita trinitaria ipsius Dei, Dei qui caritas est (cfr. 1 Io 4, 8). Huius caritatis fructus est electio de qua est sermo in Epistula ad Ephesios. Haec Dei electio est aeterna voluntas servandi homines per communicationem cum eius ipsius vita (cfr. 2 Pe 1, 4) in Christo: est salus per communicationem vitae supernaturalis. Aeterni huius doni effectus, huius gratiae, qua homo eligitur a Deo, est quasi germen sanctitatis, vel fons, qui in anima hominis scaturit veluti ipsius Dei donum, qui gratia electos sanctificat et vivificat. Tali modo perficitur, id est vera fit ea benedictio hominis « cum omni benedictione spiritali », illud « filios adoptionis esse ... in Cristo », in eo videlicet, qui ex aeternitate est « Filius dilectus » Patris.

Cum legimus nuntium dicere Mariae verba « gratia piena », ex contexta oratione evangelica, in quam confluunt revelationes et promissiones antiquae, intellegimus hic agi de benedictione speciali inter omnes « benedictiones spiritales in Christo ». In mysterio Christi ea est praesens iam « ante mundi constitutionem », utpote quam « elegerit Matrem Filii sui in incarnatione et cum Patre elegerit Filius, eam Spiritui sanctitatis ex aeternitate permittens. Maria ratione omnino singolari et extraordinario iuncta est Christo, et item in aeternitate amatur in hoc « Filio dilecto », in hoc Filio consubstantiali Patri, in quo tota continetur « gloria gratiae ». Simul perfette eius animus patet huic « dono de sursum » (cfr. Iac 1, 17). Sicut Concilium docet, Maria « praecellit inter humiles et pauperes Domini, qui salutem cum fiducia ab Eo sperant et accipiunt » (22).

9. Si salutatio et nomen « gratia piena » haec omnia indicant, in contexta oratione angelici nuntii ante omnia spectant ad electionem Mariae uti Matris Filii Dei. Sed simul « plenitudo gratiae » totam largitionem supernaturalem indicat, qua Maria fruitur, eo quod electa et constituta est, ut Christi Mater esset. Si haec electio fundamentalis est ad perficienda Dei salvifica consilia quoad humanum genus; si aeterna electio in Christo et destinatio ad dignitatem filiorum adoptivorum ad omnes homines pertinet, electio Mariae est omnino singularis et unica. Hinc etiam « locus » proprius et unicus quem obtinet in mysterio Christi.

Nuntius divinus ei dicit « Ne timeas, Maria; invenisti enim gratiam apud Deum. Et ecce concipies in utero et paries filium, et vocabis nomen eius Iesum. Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur » (Lc 1, 31-32). Et cum Maria, illa singulari salutatione turbata, quaerit: « Quomodo fiet istud, quoniam vi-rum non cognosco », ab angelo confirmationem et explicationem antecedentium verborum accipit. Gabriel ei dicit : « Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: ideoque et quod nascetur, sanctum vocabitur, Filius Dei » (Lc 1, 35).

Annuntiatio ergo est mysterii Incarnationis revelatio, in ipso tempore, quo illa effici incipit in terra. Donum salvificum, quo Deus se ipsum et vitam suam quodammodo universitati rerum et homini dirette largitur, in Incarnationis mysterio unum culminum attingit; hoc enim est culmen inter omnes gratiarum donationes in historia hominis et mundi. Maria est « gratia piena », quia Verbi Incarnatio, unio hypostatica Fiiii Dei cum humana natura, in ea ipsa fit et perficitur. Ut Concilium scribit, Maria est « Mater Dei Filii, ideoque praedilecta filia Patris necnon sacrarium Spiritus Sancti, quo eximiae gratiae dono omnibus aliis creaturis, caelestibus et terrestribus, longe antecellit (23) ».

10. In Epistula ad Ephesios, ubi sermo est de « gloria gratiae », in qua « Deus, Pater gratificavit nos in Dilecto », additur: « In quo habemus redemptionem per sanguinem eius » (Eph 1, 7). Secundum fidem, in sollemni Ecclesiae dottrina enuntiatam, haec « gloria gratiae » apparuit in Dei Matre eo quod haec est « sublimiore modo redempta » (24). Ex divitiis gratiae Filii dilecti, ex eius meritis, ad redimendum aptis, qui Filius eius est factus, Maria est servata inmmunis ab hereditate peccati originalis (25). Quare a primo temporis momento suae conceptionis, seu suae exsistentiae, ea pertinet ad Christum, eius gratiam salvificam et sanctificantem communicat eumque amorem, qui initium habet in « Dilecto », in aeterni Patris Filio, qui per Incarnationem factus est proprius eius filius. Idcirco, Spiritus Sancti virtute, in ordine gratiae, id est consortionis divinae naturae (cfr. 2 Pe 1, 4), Maria ab eo vitam accipit, cui ipsa, in ordine generationis terrenae, vitam dedit ut mater. Liturgia non dubitat vocare eam « Genitoris sui Genetricem » (26) et iis verbis salutare, quae Dantes Alagherius in ore ponit Sancti Bernardi: « figlia del tuo Figlio » (27). Et quoniam hanc « novam vitam » Maria accipit plenitudine amori Filii erga Matrem ideoque dignitati maternitatis divinae pari, in annuntiatione angelus eam vocat « gratia plenam ».

11. In salvifico Sanctissimae Trinitatis consilio mysterium Incarnationis est impletio superabundans promissionis, quam Deus fecit hominibus, post peccatum originale, post illud primum peccatum, cuius effectus totam gravant hominis historiam super terram (cfr. Gn 3, 15). Ecce, Filius venit in mundum, « germen mulieris », quod peccati malum radicitus « profiigavit » : « Conteret caput serpentis ». Ut patet ex verbis Protoévangelii, Filii mulieris victoria non fiet sine aspero certamine, quod totam hominis historiam super terram pervadit. « Inimicitia », initio praenuntiata (cfr. Gn 3, 15), inApocalypsi confirmatur, quae est quodammodo « liber novissimarum rerum » Ecclesiae et mundi, ubi denuo apparet signum « mulieris », nunc « amictae sole » (Apc 12, 1).

Maria, Verbi Incarnati Mater, in ipso velati centro collocatur eius inicimitiae, illius certaminis, quod cum historia humani generis super terram et ipsa salutis historia coniungitur. In eo loco illa, quae in numero est « humilium et pauperum Domini », in se continet, ut nemo alius hominum, eam « gloriam gratiae », quam Pater dedit nobis in Filio suo dilecto »; qua in gratia posita est singularis magnitudo et pulchritudo totius eius quod est ipsa. Hinc Maria coram Deo et etiam coram toto genere humano signum manet immutabile et inviolabile electionis Dei, de qua Epistula Pauli loquitur: « In Christo elegit nos ante mundi constitutionem, ... qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum » (Eph 1, 4, 5). Haec electio potior est quam omnis experientia mali mundi et peccati, quam tota illa « inimicitia », qua hominis historia terrena signatur. In qua historia Maria est firmae spei signum.

12. Statim post narratam annuntiationem Lucas Evangelista deducit nos post Virginem Nazarethanam euntem « in civitatem Iudae » (Lc 1, 39). Studiosorum sententia haec civitas esse videtur Ain-Karim, ut nulle appellatur, intra montes posita, non longe a Ierusalem. Eo Maria venit « cum festinatione », ut salutaret Elisabeth, cognatam suam. Salutationis causa in eo est etiam quaerenda, quod in annuntiatione Gabriel significanter Elisabeth nominaverat, quae potentia Dei in senecta filium e Zacharia marito conceperat: « Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua, et hic mensis est sextus illi, quae vocatur sterilis: quia non erit impossibile apud Deum omne verbum » (Lc 1, 36-37). Nuntius divinus mentionem fecerat eventus, qui in Elisabeth factus est, ut interrogationi Mariae responderet: « Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? » (Lc 1, 34). Ecce, hoc fiet ipsa « virtute Altissimi », sicut in Elisabeth et quidem magis quam in ea.

Maria igitur, caritate incitata, ad domum se confert cognatae suae. Cum intrat, Elisabeth, salutem reddens, infantem exsultare sentiens in utero suo, « repleta Spiritu Sancto », resalutat Mariam voce magna « Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui » (Lc 1, 42). Haec Elisabeth exclamatio vel acclamatio prece Ave Maria est deinde comprehensa, uti salutationis angeli continuatio, et fatta una ex creberrimis Ecclesiae precibus. Sed plus etiam significant verba Elisabeth in insequenti interrogatione: « Unde hoc mihi, ut veniat Mater Domini mei ad me? » (Lc 1, 43). Elisabeth testimonium perhibet Mariae: affirmat et agnoscit coram se esse Matrem Domini, Matrem Messiae. Ad hoc testimonium accedit etiam filius, quem Elisabeth portat in utero: « Exsultavit in gaudio infans in utero meo » (Lc 1, 44). Infans est futurus Ioannes Baptista, qui apud Iordanem Iesum pronuntiavit Messiam.

Omne verbum salutationis Elisabeth est significatione plenum, et tamen maximi momenti esse videtur, quod ad ultimum dicitur: « Et beata, quae credidit, quoniam perficientur in ea, quae dieta sunt ei a Domino » (Lc 1, 45) (28). Haec verba comparari possunt cum appellatione « gratia piena » salutationis angelicae. Uterque textus essentialem sententiam mariologicam ostendit, id est veritatem de Maria, quae vere fatta est praesens in mysterio Christi, quia videlicet « credidit ». Plenitudo gratiae, ab angelo nuntiata, donum significat ipsius Dei; fides Mariae, ab Elisabeth in salutatione declarata, indicat quomodo Virgo Nazarethana huic dono responderit.

13. « Deo revelanti praestanda est "oboeditio fidei" (Rom 16, 26; cfr. Rom 1, 5; 2 Cor 10, 5-6) qua homo se totum libere Deo committit, ut docet Concilium » (29). Sane haec fidei dispositio perfetta est in Maria. Tempus « decretorium » fuit annuntiatio, et ipsa verba Elisabeth: « Et beata, quae credidit », ad hoc ipsum temporis momentum imprimis referuntur (30).

Etenim in annuntiatione Maria totam Deo se commisit, ostendens « oboeditionem fidei » erga eum, qui per suum nuntium loquebatur ei, et praestans « plenum intellectus et voluntatis obsequium » (31). Respondit igitur tota sua persona humana, teminea; qua fidei responsione continebantur perfecta cooperatio cum « gratia, quae praevenit et succurrit », et perfecta inclinatio ad actionem Spiritus Saneti, qui « fidem iugiter per dona sua perficit » (32).

Verba Dei vivi, Mariae ab angelo nuntiata, ad eam ipsam pertinebant: « Ecce, concipies et paries filium » (Lc 1, 31). Maria, hunc nuntium accipiens, facta est « Mater Domini», in eaque divinum lncarnationis mysterium impletum: « Voluit misericordiarum Pater, ut acceptatio praedestinatae matris incarnationem praecederet » (33). Maria, his omnibus auditis nuntii verbis, assentitur. Dicit: « Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum» (Lc 1, 38). Illud Mariae fiat — fiat mihi — effecit ut pro parte humana mysterium divinum perageretur. Plene convenit cum verbis Filii, qui secundum Epistulam ad Hebraeos, ingrediens in mundum, dicit Patri: « Hostiam et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi ... Ecce venio ... ut faciam, Deus, voluntatem tuam » (Heb 10, 5-7). lncarnationis mysterium perfectum est, postquam Maria illud suum dixit fiat: « Fiat mihi secundum verbum tuum », faciens, quantum in ipsa erat iuxta divinum consilium, ut voluntas Filii sui exaudiretur.

Maria hoc fiat pronuntiavit per fidem. Per fidem se Deo commisit sine ulla exceptione et « semetipsam ut Domini ancillam, personae et operi Filii sui totaliter devovit » (34). Runc autem Filium concepit — sicut Patres docent — prius in mente, quam in utero: per ipsam fidem (35). lure ergo Elisabeth laudat Mariam in salutatione: « Et beata, quae credidit, quoniam perficientur ea, quae dicta sunt ei a Domino ». Verba haec iam impleta sunt : Maria Nazarethana ad limen adest domus Elisabeth et Zachariae ut Mater Dei Filii. Quod Elisabeth laetitia gestiens perspicit: « Mater Domini mei venit ad me! ».

14. Quare etiam fides Mariae comparari potest cum fide Abrahae, quem Apostolus vocat « fidei patrem nostrum » (cfr. Rom 4, 12). In dispensatione salvifica revelationis Dei Abrahae fides initium est Veteris Foederis; fides Mariae in annuntiatione initium est Novi Foederis. Sicut Abraham « contra spem in spe credidit, ut fieret pater multarum gentium » (cfr. Rom 4, 18), ita Maria in annuntiatione, virginitatem suam professa (« quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? ») credidit se virtute Altissimi, Spiritus Sancti virtute, Matrem Filii Dei fore secundum angeli revelationem : « Quod nascetur, sanctum vocabitur, Filius Dei » (Lc 1, 35).

Verba tamen Elisabeth: « Et beata, quae credidit » non attinent tantum ad illud peculiare annuntiationis tempus. Hoc est sane tempus potissimum fidei Mariae in exspectatione Christi, sed initium est etiam, unde proficiscitur totum eius « iter ad Deum », totum eius iter fidei. Et in hoc itinere, eminenti et vere heroum modo, certe — quin, maiore semper cum fortitudine fidei — perficietur « oboeditio », ab ea verbo divinae revelationis praestita. Haec Mariae « oboeditio fidei » per totum eius iter, singulariter fidei Abrahae similis fuit. Sicut Populi Dei patriarcha, ita et Maria, ambulans secundum illud fiat, cui more filiae et matris inhaesit, « contra spelli in spe credidit ». Praesertim in aliquibus huius itineris veluti stationibus benedictio, data ei « quae credidit », peculiari vi est patefacta. Credere est « se committere » ipsi veritati verbi Dei vivi, sciendo et humiliter cognoscendo: « quam incomprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius » (Rom 11, 33). Maria, quae, aeterna Altissimi voluntate, in mediis illis ut dici licet, Dei « investigabilibus viis ». et « incomprehensibilibus iudiciis » fuit, se iis accommodat in umbra fidei suae piene ac libenti animo accipiens omnia quae in divino consilio statuuntur.

15. Maria cum in annuntiatione sermonem audit de Filio, cuius Genetrix fiet cuiusque « nomen vocabit Iesum » (id est Salvatorem), cognoscit etiam Filio suo « Dominum daturum sedem David Patris eius », eumque « regnaturum super domum Iacob in aeternum, et regni eius non fore finem » (cfr. Lc 1, 31). Ad hanc rem ferebatur spes universi Israel. Messias promissus, « magnus » erit, et etiam nuntius caelestis affirmat eum « magnum » futurum — magnum tum ob Filii Altissimi nomen, tum ob David hereditatem aditam. Rex igitur erit, regnabit « super domum Iacob ». Maria, in his populi sui exspectationibus crevit: poteratne, in annuntiatione, intellegere quam essentiale momentum haberent angeli verba? Quomodo intellegendum illud « regnum », cuius « non erit finis? ».

Quamvis per fidem se tunc sentiret Matrem « MessiaeRegis », tamen respondit « Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum » (Lc 1, 38). Iam inde a primo temporis momento Maria imprimis « oboeditionem fidei » est professa, sensui arcano se credens, quem annuntiationis verbis tribuit ille, a quo manaverunt: ipse Deus.

16. In hoc continenti « oboeditionis fidei » itinere Maria paulo post alia verba audit, quae Simeon in templo Hierosolymitano dixit. Iam Iesus quadraginta dies natus erat, cum iuxta praescriptum Legis Moysis, Maria et Ioseph « tulerunt illum in Hierosolymam, ut sisterent eum Domino » (Lc 2, 22). Ortus eius in maxima paupertate evenerat. Audimus enim a Luca, cum describeretur universus orbis edicto auctoritatum Romanarum, Mariam ascendisse cum Ioseph in civitatem Bethlehem et, quia non erat eis «locus in diversorio » peperisse Filium suum in stabulo « et reclinasse in praesepio » (cfr. Lc 2, 7).

Homo iustus et timoratus, cui nomen Simeon, initio illo apparet « peregrinationis fidei » Mariae. Eius verba, a Spiritu Sancto inspirata (cfr. Lc 2, 25-27), veritatem annuntiationis confirmant. Legimus enim illum « accepisse in ulnas suas » infantem, cuius « nomen vocatum est Iesus » (Lc 2, 21), secundum angeli iussum. Simeonis sermo consentaneus est significationi huius nominis, quod idem valet ac Salvator: « Deus est salus ». Alloquens Dominum dicit: « Viderunt oculi mei salutare tuum, quod parasti ante faciem omnium populorum, lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israel » (Lc 2, 30-32). Simul autem Mariam affatur Simeon his verbis: « Ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem in Israel et in signum, cui contradicetur », et addit « Et tuam ipsius animam pertransiet gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes » (Lc 2, 34-35). Verba Simeonis in novam lucem proferunt nuntium, quem Maria ab angelo audivit: Iesum esse Salvatorem, esse « lumen ad revelationem » hominum. Nonne is est, qui se ostendit, quodam modo, nocte Natalis, cum ad praesepium pastores venerunt? (cfr. Lc 2, 8-20). Nonne is est, qui se magis manifestavit, cum Magi ab oriente venerunt? (cfr. Mt 2, -12). Simul autem, iam a vitae suae initio, Filius Mariae et Mater cum eo, experti sunt in se veritatem reliquorum Simeonis verborum: « Signum, cui contradicetur » (Lc 2, 34). Simeonis nuntius alter videtur nuntius Mariae patefactus, quia significat ei veram rationem historicam, in qua Filius suum explebit munus, id est in ignoratione et in dolore. Si eiusmodi nuntius hinc fidem eius confirmat effectionis divinarum salutis promissionum, illinc ei revelat etiam sibi oboeditionem suam esse exercendam in dolore cum Salvatore a- tiente et eius maternitatem obscuram fore et acerbam. Etenirn post Magorum salutationem, post eorum obsequium (« procidentes adoraverunt eum »), post munerum oblationem (cfr. Mt 2, 21), Mariae cum infante fugiendum est in Aegyptum, sedulo tuente Ioseph, quia « futurum eratut Herodes quaereret puerum ad perdendum eum » (cfr. Mt 2, 13). Et in Aegypto fuit eis manendum usque ad obitum Herodis (cfr. Mt 2, 15).

17. Mortuo Herode, cum sancta Familia Nazareth revertitur, longum incipit vitae absconditae tempus. Illa, quae « credidit quoniam perficientur ea, quae dieta sunt ei a Domino » (Lc 1, 45), cotidie ex sensu horum verborum vivit. Cotidie apud eam est Filius, cuius nomen vocavit Iesum: ideo, sine ulla dubitatione, in consuetudine cum eo, hoc nomine utitur, quod ceterum mirationem nemini inicere poterat, utpote iamdiu usitatum in Israel. Scit tamen Maria eum, cui nomen est lesus, vocatum esse ab angelo « Filium Altissimi » (cfr. Lc 1, 32). Novit Maria se illum concepisse et peperisse « viro non cognito», de Spiritu Sancto, virtute Altissimi, qui ei obumbraverat (cfr. Lc 1, 35), sicut nubes temporibus Moysis et Patrum praesentiam Dei contegebat (cfr. Ex 24, 16; 40, 34-35; 1 Reg 8, 10-12). Maria ergo scit Filium, modo virginali a se partum, vere esse illum « Sanctum», « Filium Dei», de quo angelus ei erat locutus.

Annis vitae absconditae Iesu in domo Nazarethana, etiam vita Mariae « abscondita est cum Christo in Deo » (cfr. Col 3, 3) per fidem. Fides enim est necessitudo cum mysterio Dei. Maria constanter, cotidie coniungitur cum inenarrabili mysterio Dei, qui factus est homo; quod mysterium excedit omnia, quae revel at a sunt in Vetere Testamento. Inde ab annuntiatione mens Virginis introducta est in potissimam « novitatem » revelationis, qua se ipsum Deus revelavit, et facta conscia mysterii. Ea prima est eorum « parvulorum », de quibus olim Iesus erat dicturus: « Pater, .,. abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis » (Mt 11, 25). Nam, « nemo novit Filium nisi Pater» (Mt 11, 27). Quo modo igitur potest Maria « Filium cognoscere? ». Certe, non ita eum cognoscit, sicut Pater; et tamen prima est inter eos quibus Pater « illum voluit revelare » (cfr. Mt 11, 26-27; 1 Cor 2, 11). Sed si iam inde ab annuntiatione ei revelatus est Filius, quem solus Pater plene cognoscit, quippe qui eum in aeterno « hodie » gignat (cfr. Ps 2, 7), Maria, Mater, iungitur veritati Filii tantum in fide et per fidem! Est ergo beata, quia « credidit », et cotidie credit, in omnibus laboribus et in rebus adversis aetatis infantiae Iesu et deinceps annis vitae eius absconditae in civitate Nazareth, ubi « erat subditus illis » (Lc 2, 51): subditus Mariae et etiam Ioseph, quia hie vice patris fungebatur coram hominibus; quapropter ipse filius Mariae a vulgo « filius fabri » (Mt 13, 55) habebatur.

Mater filius Filii ergo sibi in annuntiatione dieta reminiscens et in subsequentibus eventibus, secum fert potissimam « novitatem » fidei: initium Novi Foederis. Initium est hoc Evangelii, seu bori, laeti nuntii. Non est autem difficile in illo initio animadvertere peculiarem cordis laborem, iunctum cuidam « notti fidei » (ut verbis utamur sancti Ioannis a Cruce), quasi « velum », per quod oportet Invisibile adire et in mysterii necessitudine ducere vitam (36). Hoc namque modo Maria multos annos in necessitudine mysterii Fini sui permansit, et in sua « fidei peregrinatione » processit, dum Iesus « proficiebat sapientia et gratia apud Deum et homines » (Lc 2, 52). Magis in dies videbatur oculis hominum Deus in eo sibi potissimum complacere. Prima harum creaturarum humanarum, quibus concessum est Christum perspicere, fuit Maria, quae cum Ioseph in ipsius domo Nazarethana vivebat.

Tamen, cum inventus in tempio et interrogatus a Matre: « Cur fecisti nobis sic? », Iesus, duodecim annos natus, respondit : « Nesciebatis quia in his, quae Patris mei sunt, oportet me esse? », Evangelista addit: « Et ipsi (Ioseph et Maria) non intellexerunt verbum » (Lc 2, 48-50). Iesus igitur conscius sibi erat « a solo Patre cognosci Filium » (cfr. Mt 11, 27), adeo ut vel ea, cui altius revelatum erat mysterium eius filiationis, nempe Mater, per solam fidem huic mysterio adhaerens vitam egit! Cum Filio sub eodem tetto vivens « suamque unionem cum Filio fideliter sustinens », ea « in peregrinatione fidei procedebat », ut Concilium illustrat (37). Et ita factum est etiam in vita publica Christi (cfr. Mc 3, 21-35), unde in dies complebatur in ea benedictio ab Elisabeth in salutatione enuntiata: « Beata, quae credidit ».

18. Suae autem significationis abundantiam consequitur eadem haec benedictio sub Filii sui Cruce consistente Maria (cf. Io 19, 25). Hoc accidisse docet Concilium « non sine divino consilio »: « vehementer cum Unigenito suo condoluit et sacrificio Eius se materno animo sociavit, victimae de se genitae immolationi amanter consentiens »; quo pacto Maria « suam unionem cum Filio fideliter sustinuit usque ad Crucem » (38): ex fide videlicet unionem, qua eadem fide angeli percepit revelationem annuntiationis tempore. Tunc etiam dici sibi audivit: « erit magnus ... dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius regnabit super domum Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis » (Lc 1, 32-33).

At ecce, sub Cruce stans Maria testis ipsa est, secundum hominum rationem, absolutae negationis horum verborum. Supra lignum istud agit iamiam animam Filius eius veluti reus. « Despectus erat et novissimus virorum, vir dolorum ...; despectus, unde nec reputabamus eum » quasi plagatum (cfr. Is 53, 3-5). Quam ergo praestans quamque heroica est « oboeditio fidei », quam Maria erga « incomprehensibilia iudicia » Dei (cfr. Rom 11, 33) exhibuit! Ut sine ulla condicione se « Deo committit plenum intellectus et voluntatis obsequium praestando » (39), cuius sunt « investigabiles viae » (cfr. Rom 11, 35)! Quam simul potens gratiae est operatio eius in anima, quam efficiens Spiritus Sancti virtus ipsiusque lucis ac roboris !

Per hanc fidem funditus Christo coniungitur Maria illius in spoliatione. Etenim Iesus Christus, « cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus »; omnino in ipso Calvariae loco « humiliavit semetipsum factus oboediens usque ad mortem, mortem autem Crucis » (cfr. Philp 2, 6-8). Atque ad Crucis radices, Maria per fidem communicat spoliationis huius conturbans mysterium. Haec forsan altissima sit fidei « kenosis » in hominum generis historia. Per fidem Mater Filii mortem participat, mortem scilicet redemptricem; verum contra atque fugientium discipulorum, fides haec multo magis erat illuminata. In loco Golgothae Iesus semel in sempiternum per Crucem confirmavit se « signum contradictionis » esse, a Simeone praenuntiatum. Eodem vero tempore sunt voces illae impletae, quas Mariae ille protulerat: « et tuam ipsius animam pertransiet gladius » (Lc 2, 35) (40).

19. Ita revera, « beata, quae credidit »! Hae voces, quas Elisabeth post annuntiationem est elocuta, illic sub Cruce resonare videntur summa quadam eloquentia earumque vis intus inclusa pertrahit omnia. E Cruce, hoc est ex intima maxime ipsa redemptionis mysterii parte, radius dimittitur dilataturque prospectus benedictionis eiusdem fidei. « Iam inde ab initio » ac, velut sacrificii Christi, novi Adami, communicatio, fit aliquo modo contrarium momentum sive pondus illius inoboedientiae atque incredulitatis, quam protoparentum prae se fert peccatum. Sic quidem Ecclesiae Patres docent nominatimque sanctus Irenaeus, in Constitutione Lumen Gentium adductus in medium: « Hevae inoboedientiae nodum solutionem accepisse per oboedientiam Mariae; quod virgo Heva per incredulitatem, hoc virginem Mariam solvisse per fidem » (41). Secundum hanc eandem comparationem cum Heva ipsi Patres, prout item monet Concilium, vocitant Mariam « matrem viventium » crebriusque inculcant : « mors per Hevam, vita per Mariam » (42).

Merito propterea possumus nos in illa diction e: « Beata, quae credidit », tamquam clavem reperire unde ultimum illud de Maria verum recludatur, de ea nempe quae annuntiationis tempore ab angelo est salutata « gratia piena ». Si vero uti « gratia piena » ab aeterno tempore Christi interfuit mysterio, per fidem dein participabat ipsius terrestre iter secundum totam eius amplitudinem: « in peregrinatione fidei processit » simuique aliquo more prudenti at diretto et efficaci hominibus repraesentavit Christi mysterium. Nec nunc quidem id facere cessat. Per Christi autem mysterium ipsa etiam praesens adest inter homines. Sic per Filii mysterium illuminatur quoque mysterium Matris.

20. Lucae Evangelium enarrat temporis illud momentum, quo « extollens vocem quaedam mulier de turba dixit » Iesum alloquens: « Beatus venter, qui te portavit, et obera, quae suxisti » (Lc 11, 27). Laudationem sane Mariae uti Iesu genetricis haec verba complectebantur, matris videlicet eius secundum carnem. Mater Iesu fortasse ab illa muliere de facie non noscebatur. Ingredientem enim opus messianicum Iesum Maria non est sectata, sed suo oppido Nazareth permansit. Dici ferme possunt voces illius mulieris quodam modo fecisse ut ex arcano ea tectoque prodiret.

Iis resonantibus verbis in mediam multitudinem, unum saltem temporis momentum, emicuit infantiae Iesu Evangelium. Evangelium enim est, ubi comparet Maria ut mater, quae Iesum in utero concipit, parit natumque materno alit affectu: mater-nutrix, quam illa mulier de turba indicavit. Per hanc maternitatem lesus — Filius Altissimi (cfr. Lc 1, 32) — verus est Filius hominis. « Caro » est ut quisque homo: est « Verbum, (quod) caro factum est » (Io 1, 14). Caro Mariae est sanguisque! (43)

Ad illam vero benedictionem, quam eadem mulier in eius matrem nutricemque secundum carnem, pronuntiat, respondet Iesus modo singulari: « Quin immo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt » (Lc 11, 28). Animos audientium abstrahere studet a maternitate, quae dumtaxat veluti carnis quoddam accipitur vinculum ut ad arcana potius dirigat spiritus vincula, quae ex ipso Dei verbo auscultando observandoque enascuntur.

Eadem vero translatio in spiritualium bonorum regionem clarius etiam demonstratur in alla quadam Iesu responsione, quam singuli Synoptici afferunt. Cum enim Iesu renuntiatur: « Mater tua et fratres tui stant foris volentes te videre », respondet: « Mater mea et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt et faciunt » (cfr. Lc 8, 20-21). Quod dixit « circumspiciens eos, qui in circuitu eius sedebant », prout apud Marcum legitur (Mc 3, 32-34), vel secundum Matthaeum (Mt 12, 47-49) « extendens manum suam in discipulos ».

Hae elocutiones videntur coniungi cum responsione ipsa, quam Iesus duodecim annos natus Mariae et Ioseph reddidit, postquam in tempio Hierosolymitano est tribus post diebus repertus. Cum vero a Nazareth recessisset in omnique Palaestina vitam inchohavisset publicam suam, Iesus iam totus ipse occupabatur ac solum «in his quae Patris ... sunt » (cfr. 2, 49). Regnum praedicabat: « Regnum Dei » et « quae Patris sunt », quae quidem novum prospectum efficiunt ac sensum eorum omnium, quae humana sunt, proindeque cuiusvis item vinculi humani, quod sFectat ad proposita muniaque cuique homini commissa. Vinculum etiam aliquod, uti « fraternitas », hoc novo in prospectu aliud quiddam significat quam « fraternitatem secundum carnem », constitutam scilicet ex communi origine eorundem parentum. Quin immo ipsa quoque « maternitas », ex eodem Regni Dei prospectu, intra paternitatis Dei ipsius fines iam aliquid aliud significat. Dictis, quae profert Lucas, Iesus tradit hunc ipsum novum maternitatis sensum.

Siccine ab illa Is amovetur, quae eius fuit genetrix secundum carnem? Vultne fortasse eam in tenebris derelinquere illius secessus, quem ipsa elegit? Licet ita res se habere videatur ex iliorum sermonum sonitu, sciendum tamen est novam illam diversamque maternitatem, de qua cum discipulis Iesus loquatur, Mariam omnino insigniter tangere. Nonne enim Maria prima eminet inter eos « qui verbum Dei audiunt et faciunt »? Nonne igitur illam imprimis respicit ea benedictio, quam enuntiavit Iesus, cum mulieris ignotae vocibus respondit? Nihil profecto dubii quin idcirco Maria benedictione sit dignissima, quod lesu Mater secundum carnem est effecta (« Beatus venter, qui te portavit, et ubera, quae suxisti »), verum etiam ac potissimum quod iam ipso annuntiationis tempore Dei verbum suscepit, quoniam ei credidit, quia Deo oboedivit, quandoquidem « conservabat » verbum « conferens in corde suo» (cfr. Lc 1, 38. 45; 2, 19. 51), et tota vita sua complebat. Affirmari par ergo est a lesu prolatam benedictionem neutiquam adversari, quantumvis sic rerum videantur species, alteri illi benedictioni, quam sine nomine mulier expresserit, sed cum hac illam convenire in persona ipsa huius Matris-Virginis, quae se solum « ancillam Domini » (cfr. Lc 1, 38) nuncupaverit. Si verum illud est: « beatam eam dicent omnes generationes » (cfr. Lc 1, 48), dici potest illam sine nomine mulierem primam, licet nescientem, praesagum ilIum confirmavisse versiculum cantici Magnificat Mariae principiumque indere cantico Magnificat omnium saeculorum.

Si per fidem Maria evasit genetrix Filii, a Patre sibi in Spiritus Sancti virtute concessi, virginitatem conservans integram, eadem profecto in fide detexit recepitque ea alte1'am maternitatis rationem, a lesu, progrediente messianico opere, patefactam. Quae quidem maternitatis ratio, ut affirmari licet, ad Mariam inde ab initio pertinuit, a tempore videlicet ipso conceptus Filiique ortus. lam exinde erat « quae credidit». Paulatim vero oculis eius et animo messianica patescente huius Filii missione, ipsa ut Mater magis se magisque aperiebat illi maternitatis « novitati », quae eius iuxta Filium « partem » effecit. Nonne principio iam, id est annuntiationis tempore, dixerat: « Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum» (Lc 1, 38)? Maria pergebat audire expendereque illud verbum, quo lucidiorem usque sese reddebat, ratione quadam, « quae supereminet scientiae » omni (cfr. Eph 3, 19), ipsa patefactio sui ipsius Dei vivi. Fiebat ita certo quodam sensu prima Filii sui « discipula » mater Maria, cui primae is mandare videbatur: « Sequere me », prius etiam quam idem apostolis praeciperet aut cui vis alii (cfr. 10 1, 43).

21. Hac in re admodum eloquens est Evangelii loan,nis locus, ubi exhibetur nobis Maria nuptiis Canae adsistens. Illic enim Maria, uti Iesu Mater, comparet, ineunte ipsius publica vita: « Nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat mater Iesu ibi; vocatus est autem et Iesus et discipuli eius ad nuptias » (Io 2, 1-2). Quibus e vocibus consegui videtur ut Iesus eiusque discipuli una cum Maria sint invitati, velut ob huius participationem eiusdem celebritatis: Filius invitatus esse videtur propter matrem. Nota autem est consecutio eventuum, cum ea invitatione iunctorum, scilicet « initium signorum » a Iesu patratorum — aqua in vinum conversa — unde addit Evangelista: « Iesus manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli eius » (Io 2, 11).

Maria adest in Cana Galilaeae ut Iesu Mater ac significanter quidem adiuvat hoc « initium signorum », quae Filii messianicam eius potentiam commonstrant. Ecce « Deficiente vino, dicit mater Iesu ad eum: Vinum non habent. Et dicit ei Iesus: Quid mihi et tibi, mulier ? Nondum venit hora mea » (Io 2, 3-4). In Ioannis Evangelio illa « hora » tempus ipsum significat a Patre praestitutum, quo opus suum perficit Filius estque ipse glorificandus (cfr. Io 7, 30; 8, 20; 12, 23. 27; 13, 1; 17, 1; 19, 27). Tametsi Iesu responsio matri reddita sonare videtur aliquid repudiationis (praesertim si abrupta respicitur affirmatio, potius quam interrogatio; id est « Nondum venit hora mea »), nihilo tamen minus conversa Maria alloquitur ministros, quibus mandat « Quodcumque dixerit vobis, facite » (Io 2, 5). Iubet inde Iesus administros implere hydrias aqua fitque ea vinum illo sane melius, quod erat ante convivis praebitum ad nuptiales dapes.

Quae intima fuit inter Iesum matremque ipsius consensio? Quomodo explorari potest eorum mysterium intimae coniunctionis spiritualis? Res tamen diserta est ipsa. Constat eo eventu iam satin luculenter effingi novam rationem sensumque novum maternitatis Mariae. Vim enim significantem prae se fert, quae non solis continetur Iesu dictis nec variis eventis, quae Synoptici referunt (Lc 11, 27-28 et Lc 8, 19-21; Mt 12, 46-50; Mc 3, 31-35). Iesus his locis ante omnia obicere vult maternitatem, proficiscentem ex ipso facto nativitatis, iis omnibus, quae haec « maternitas » (haud secus ac « fraternitas ») significet oportet ex ratione Regni Dei atque in salvifico paternitatis Dei ipsius ambitu. Atqui in textu Ioannis, dum perscribitur eventus qui in Cena accidit, declaratur re vera id quod ut nova maternitas designatur secundum spiritum nec solum secundum carnem, nominatim Mariae sollicitudo erga homines, adiutorium eius in illorum necessitatibus, pro tota complectione illorum inopiae et indigentiae. In Cana Galilaeae indicatur unum dumtaxat hominum necessitatis latus, primo intuitu exiguum parvique momenti (« vinum non habent»). Verum vim habet symboli: occurrere hominis necessitatibus simul idem est atque inducere eum ipsum in muneris messianici circuitum ac salutiferae Christi virtutis. Habetur igitur hic mediatio: mediam sese collocat Maria inter Filium suum atque homines in vera ipsorum condicione privationum et inopiarum et dolorum. « Media » consistit, id est mediatricem agit haud sane ut aliena, sed in suo matris statu; novit enim ut talem se posse — vel immo potius « sibi licere » — Filio hominum exponere necessitates. Indolem ergo intercessionis exhibet eius mediatio: Maria pro hominibus « intercedit ». Neque id dumtaxat: ut Mater item messianicam virtutem palam fieri cupit, salutarem nempe potentiam eo spectantem ut hominum subveniat miseriae utque a malo hominem expediat, quod variis rationibus ac modis ipsius vitam affligit. Perinde omnino ac propheta Isaias de Messia praedixerat percelebri loco, quem coram popularibus suis Nazareth Iesus invocavit: « evangelizare pauperibus, praedicare captivis remissionem et caecis visum » (Lc 4, 18).

Alia pernecessaria materni muneris Mariae pars deprehenditur in vocibus illis, ad ministros directis : « Quodcumque dixerit vobis, facite ». Christi Mater coram hominibus se praebet uti voluntatis Filii interpretem, indicem earum necessitatum, quae sunt procurandae ut salvifica Messiae virtus comprobetur. Deprecante ideo Maria in Cana obtemperantibusque administris, Iesus initium facit « suae horae ». In Cana comparet Maria tamquam credens in Iesum: evocat eius fides primum Iesu « signum » adiuvatque ut discipulorum excitetur fides.

22. Quam ob rem asseverari licet in hac Evangelii Ioannis pagina primam quasi quandam adumbrationem veritatis reperiri de materna Mariae diligentia. Quae proinde veritas pronuntiata etiam est in novissimi Concilii magisterio, ac magni interest animadverti Mariae officium maternum ab eo collustrari secundum ipsius cum Christi mediatione coniunctionem. Etenim ibidem legimus: « Mariae autem maternum munus erga homines hanc Christi unicam mediationem nullo modo obscurat nec minuit, sed virtutem eius ostendit », quoniam « unus et Mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus » (1 Tim 2, 5). Hoc opus ex Dei profluit beneplacito, « ex superabundantia meritorum Christi, Eius mediationi innititur, ab illa omnino. dependet, ex eademque totam virtutem haurit » (44). Ita piane eventus in Cana Galileae paene praebet nobis praenuntiationem Mariae intercessionis, quae vertitur tota in Christum tenditque ad illius aperiendam salutiferam virtutem. Ioannis ex loco elucet de materna agi mediatione. Sicut effert Concilium: Maria « mater nobis in ordine gratiae exstitit ». Haec in gratiae ordine maternitas ex ipsa eius divina maternitate est profecta : quandoquidem divinae providentiae consilio mater ac nutrix fuit Redemptoris, facta etiam est « singulariter prae aliis generosa socia, et humilis ancilla Domini », quae « operi Salvatoris ... cooperata est, oboedientia, fide, spe et flagrante caritate, ad vitam animarum supernaturalem restaurandam » (45). « Haec autem in gratiae oeconomia maternitas Mariae indesinenter perdurat usque ad perpetuam omnium electorum consummationem » (46).

23. Si Ioannis Evangelii narratio de eventu in Cana maternitatem Mariae sollicitam illuminat, ineunte Christi messianica navitate, alius textus eiusdem Evangelii hanc Mariae maternitatem confirmat in salutifera gratiae oeconomia et quidem summo ipsius tempore, cum videlicet Crucis Christi peragitur sacrificium, paschale eius mysterium. Ioannis narratio est pressa : « Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius, Maria Cleopae, et Maria Magdalene. Cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri: Mulier, ecce filius tuus. Deinde dicit discipulo : Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua » (Io 19, 25-27).

Hoc in evento sine dubitatione significatio deprehenditur peculiaris affectionis Filii erga Matrem, quam ipsemet magno cum dolore reliquit. Verumtamen de illius sollicitudinis vi multo plura demonstrat « testamentum Crucis » Christi. Novum enim vinculum Iesus extollit inter Matrem ac Filium, cuius totam veritatem ac naturam sollemniter confirmat. Dici itaque potest iam Mariae maternitas, si antea pro hominibus sit adumbrata, hic luculenter definiri et corrob orari: ea enim emergit ex ultima maturatione paschais mysterii Redemptoris. Christi Mater, cum intra huius mysterii ipsum circuitum invenitur, quo homo — quisque homo et singuli — continetur, homini committitur — cuique homini et singulis — tamquam mater. Hic sub Cruce homo consistens Ioannes est: discipulus, « quem diligebat » (47). At haud solus is est. Traditionem consecutum, Concilium nuncupare haud dubitat Christi Matrem matrem hominem. Sane quidem « cum omnibus hominibus ... in stirpe Adam invenitur coniuncta; immo piane mater membrorum (Christi) quia cooperata est caritate ut fideles in Ecclesia nascerentur » (48).

Haec proinde « nova Mariae maternitas », ex fide progenita, fructus « novi » amoris est, qui tandem maturuit in ea sub Cruce, cum redimentem Filii participaret amorem.

24. In media ideo versamur impletione promissionis, quam protoévangelium complectitur: « semen illius » « conteret caput » serpentis (cfr. Gn 3, 15). Sua enim redemptrici morte Christus vicit malum peccati mortisque in ipsis eius radicibus. Magnum quiddam est quod, e Crucis elatiore loco ad matrem conversus, eam « mulierem » appellat et dicit: « Mulier, ecce filius tuus ». Eodem nomine est ceterum eam etiam in Cana Galilaeae allocutus (cfr. Io 2, 4). Quis igitur dubitare potest nunc praesertim in Golgotha hanc locutionem permeare in altissimum Mariae mysterium eiusque ad unicum locum pertingere, quem obtinet in universa salutis ̊economia? Quemadmodum docet Concilium, cum Maria « praecelsa Filia Sion, post diuturnam exspectationem promissionis, complentur tempora et nova instauratur Oeconomia, quando Filius Dei humanam naturam ex ea assumpsit, ut mysteriis carnis suae hominem a peccato liberaret » (49).

Voces, quas Iesus e culmine Crucis profert, maternitatem declarant genetricis Christi «novam » continuationem recipere in Ecclesia ac per Ecclesiam, cuius quidem imaginem fingit ostenditque Ioannes. Hoc sane pacto, illa quae ut « gratia piena» in Christi est mysterium inducta ut eius Mater esset proindeque Sancta Dei Genetrix, perstat eodem in mysterio per Ecclesiam sicut mulier, quae in Libro Genesis iam initio indicatur (3, 15) necnon in Apocalypsi (cfr. Apc 12, 1) postremo tempore historiae salutis. Ex aeterno Providentiae consilio Mariae divina maternitas effundi debet super Ecclesiam, quemadmodum Traditionis affirmant voces, ex quibus maternitas Mariae circa Ecclesiam reverberans quaedam species est atque prosecutio ipsius erga Dei Filium maternitatis (50).

Iam ipso tempore, quo nascitur Ecclesia planeque in orbe ostentatur, ad Concilii mentem, haec maternitatis Mariae continuatio dispicitur: « Cum vero Deo placuerit humanae salutis sacramentum non ante sollemniter manifestare quam promissum a Christo Spiritum effunderet, Apostolos videmus ante diem Pentecostes perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus, et Maria Matre lesu et fratribus Eius (Act 1, 14), Mariam quoque precibus suis implorantem donum Spiritus, qui in Annuntiatione ipsam iam obumbraverat » (51).

Ideo in salutifera gratiae oeconomia, quam Spiritus Sancti actio peregit, consonantia quaedam peculiaris est inter Verbi Incarnationis tempus atque Ecclesiae nativitatis. Quae duo haec coniungit tempora, Maria est: Maria in oppido Nazareth et Maria in Hierosolymorum cenaculo. Utrimque ergo ipsius praesentia prudens, at necessaria, viam commonstrat « nativitatis e Spiritu ». Sic enim ea quae uti Mater mysterio Christi interest — ex Filii voluntate Sanctique Spiritus opera — praesens redditur in ipso etiam Ecclesiae mysterio. In Ecclesia quoque esse pergit praesentia materna, prout verba designant in Cruce pronuntiata: « Mulier, ecce filius tuus » ...; « Ecce mater tua ».

II

25. « Ecclesia inter persecutiones mundi et consolationes Dei peregrinando procurrit (52), crucem et mortem Domini annuntians, donec veniat (cfr. 1 Cor 11, 26) » (53). « Sicut vero Israel secundum carnem, qui in deserto peregrinabatur, Dei Ecclesia iam appellatur (cfr. 2 Esd 13, 1; cfr. Nm 20, 4; Dt 23, 1 ss.), ita novus Israel etiam Ecclesia Christi nuncupatur (cfr. Mt 16, 18), quippe quam Ipse sanguine suo acquisivit (cfr. Act 20, 28), suo Spiritu replevit, aptisque mediis unionis visibilis et socialis instruxit. Deus congregationem eorum qui in Iesum, salutis auctorem et unitatis pacisque principium, credentes aspiciunt, convocavit et constituit Ecclesiam, ut sit universis et singulis sacramentum visibile huius salutiferae unitatis » (54).

Concilium Vaticanum II de Ecclesia loquitur in peregrinatione constituta eamque cum Foederis Antiqui confert Israele per desertum peregrinante. Peregrinatio etiam exteriorem prae se fert indolem, visibilem nempe tum in tempore tum etiam in loco, ubi reapse fit historico modo. Etenim Ecclesia « ad universas regiones extendenda in historiam hominum intrat, dum tamen simul tempora et fines populorum trascendit » (55). Verum pernecessaria peregrinationis illius pars ac natura interior est. De peregrinatione namque agitur per fidem, « virtute ... Domini resuscitati » (56), de peregrinatione in Spiritu Sancto qui Ecclesiae invisibilis creditus est Consolator (Parákletos) (cfr. Io 14, 26; 15, 26; 16, 7): « Per tentationes vero et tribulationes procedens Ecclesia virtute gratiae Dei sibi a Domino promissae confortatur, ut ... non deficiat, ... sub actione Spiritus Saneti seipsam renovare non desinat, donee per crucem perveniat ad lucem, quae nescit occasum » (57).

Hoc ipso in itinere — peregrinatione ecclesiali per spatium tempusque, immo etiam magis per animarum ipsam historiam, praesens adest Maria veluti illa « beata, quae credidit », tamquam illa quae in peregrinatione fidei processit, Christi communicans mysterium sicut non alius inter homines quisquam. Docet praeterea Concilium: « Maria ... in historiam salutis intime ingressa, maxima fidei placita in se quodammodo unit et reverberat » (58). Omnes inter credentes exstat ea uti « speculum », in quo ratione simul altissima simul etiam clarissima referuntur « magnalia Dei» (Act 2, 11).

26. Ecclesia, aedificata a Christo super apostolos sibi evasit prorsus conscia horum magnalium Dei ipsa Pentecostes die, cum congressi in cenaculum « repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis, prout Spiritus dabat eloqui illis» (Act 2, 4). Ex quo tempore illud initur etiam fidei iter, videlicet Ecclesiae peregrinatio per hominum populorumque historiam. Huius autem itineris primordiis interesse Mariam constat, quam inter apostolos deversantem conspicamur in cenaculo « precibus suis implorantem donum Spiritus » (59).

At longius ipsius est quodammodo fidei iter. Spiritus enim Sanctus iam in illam descenderat, quae effecta est in annuntiatione eius sponsa fidelis, Dei veri amplexando Verbum ac « plenum revelanti Deo intellectus et voluntatis obsequium praestando et voluntarie revelationi ab Eo datae assentiendo», immo « per oboeditionem fidei» (60) se totam Deo committendo, ob quam angelo respondit: « Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum n. Mariae iter fidei, quam in cenaculo intuemur precantem, est propterea « longius» itinere illo ceterorum ibidem congregatorum. Maria eos « antegreditur» et « praecedit » (61). Tempus Pentecostes Hierosolymis non solum a crucis verum iam inde ab annuntiationis tempore in oppido Nazareth est praeparatum. In cenaculo confluunt iter Mariae Ecclesiaeque curriculum fidei. Quonam pacto!

Inter eos qui in cenaculo perseverabant fundere preces seseque comparabant ad proficiscendum, accepto Spiritu Sancto, in « universum mundum », a 1esu vocati erant quidam gradatim iam ab eius muneris in Israele initiis. Eorum dein undecim apostoli destinati erant, quibus opus concredidit Iesus, quod a Patre ipse receperat: « Sicut misit me Pater, et ego mitto vos » (Io 20, 21), ita dixerat apostolis post Resurrectionem. Quadraginta vero post diebus, addidit etiam priusquam ad Patrem rediret: cum « accipietis virtutem superveniente Sancto Spiritu in vos ... eritis mihi testes ... usque ad ultimum terrae» (Act 1,8). Haec apostolorum missio incohata est, cum e cenaculo Hierosolymitano egrederentur. Nascitur turn crescitque Ecclesia per illam testificationem, quam et Petrus reddunt et apostoli de Christo crucifixo ac resuscitato (cfr. Act 2, 31­ 34; 3, 15-18; 4, 10-12; 5, 30-32).

Maria non directo hoc apostolicum accepit munus. Non enim inter eos ipsa numerabatur, quos misit lesus ut « omnes gentes» docerent (Mt 28, 19), cum commisit iis hoc munus. Verumtamen in cenaculo, ubi se parabant apostoli huius suae missionis suscipiendae causa, veniente scilicet Veritatis Spiritu: aderat iis Maria. Inter eos nempe « perseverabat ... in oratione» ut « mater lesu» (Act 1, 13-14), seu Christi crucifixi atque suscitati. Hie quidem primus communitatis nucleus eorum, qui « in lesum, salutis auctorem» (62) ceredentes aspiciebant, sibi conscius erat et lesum esse Mariae Filium et earn eius matrem utque matrem iam a conceptus ortusque tempore praecipuam mysterii Iesu testem, illius nempe mysterii, quod ante illorum conspectum declaratum esset et per Crucem Resurrectionemque confirmatum. Ecclesia a primis itaque momentis « aspexit » per lesum Mariam, haud secus ac lesum per Mariam « aspexit ». Pro Ecclesia fuit tunc haec ipsa semperque unica testis annorum infantiae lesu eiusque absconditae in oppido Nazareth vitae, cum « conservabat omnia verba haec conferens in corde suo» (Lc 2, 19; cfr. Lc 2, 51).

At in illius omnisque temporis Ecclesia fuit Maria imprimisque est ilIa « beata quae credidit »: prima quippe credidit. Iam inde ab annuntiationis et conceptionis tempore, inde ab ortus lesu momento in specu prope Bethlehem Maria sectabatur lesum singulis veluti in gressibus materna sua fidei peregrinatione. Per vitae abditae annos Nazareth eum sequebatur; ilIum etiam per exterioris disiunctionis spatium consequebatur, cum « coepit Iesus facere et docere » (Act 1, 1) inter Israelis populum; ipsum denique prosecuta est praesertim in calamitosa Calvariae experientia. Tunc autem, cum inter apostolos Maria commoraretur in cenaculo Hierosolymitano ad Ecclesiae primordia, confirmatam reperiebat fidem suam ex annuntiationis vocibus enatam. Ei enim turn nuntiaverat angelus: « concipies in utero et paries filium, et vocabis nomen eius Iesum. Hic erit magnus ... et regnabit super domum Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis. Quam deinde pollicitationem recentia Calvariae eventa quibusdarn tenebris obduxerant; nihilominus sub Cruce etiam Mariae fides haud defecerat. Fuerat turn quoque mulier, quae, ut tamquam Abraham, « contra spem in spe credidit» (Rom 4, 18). Et ecce, verum suum veluti vultum spes detexit post Resurrectionem ac promissio coepit in rem transire. Namque lesus antequam ad Patrem reverteretur dixit apostolis: « Euntes ergo docete omnes gentes... ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi» (Mt 28, 19. 20). Sic nempe elocutus ille est qui suam per Resurrectionem patefactus est triumphator mortis, tamquam is qui regnum tenet, quod « non habebit finem », quemadmodum praedixerat angelus (cfr. Lc 1, 33).

27. Nunc autem nascente iamiam Ecclesia ineunteque longo eius itinere per fidem, quae a die Pentecostes initium duxerat Hierosolymis, Maria cum iis omnibus iungebatur, qui germina erant « Israelis novi ». Uti potissima mysterii Christi testis inter illos assistebat. Atque una cum ipsa perseverabat Ecclesia in oratione simulque « contemplabatur eam in lumine Verbi hominis facti ». Et ita profecto semper erat futurum. Etenim cum Ecclesia « in summum incarnationis mysterium venerabunda penitius intrat », Christi cogitat Matrem magna cum veneratione ac pietate (63). Maria inseparabiliter cohaeret cum Christi mysterio ad Ecclesiaeque pariter mysterium pertinet in de a principio, a die videlicet ipsius ortus. lis ergo omnibus, quae Ecclesiam ab initio constituunt quaeque ipsa Ecclesia perpetuo fieri debet a generatione in generationem inter universas terrae gentes, subiacet ilIa « quae creclidit quoniam perficientur ea quae dicta sunt ei a Domino» (Lc 1, 45). Haec ipsa Mariae fides, qua novum aeternumque Dei Foedus cum hominum genere in Iesu Christo signatur, heroica haec ipsius fides testificationem « praecedit » apostolicam Ecclesiae ac remanet in Ecclesiae corde abscondita tamquam peculiaris revelationis Dei hereditas. Omnes autem, qui a generatione in generationem, amplexi apostolicam testificationem Ecclesiae, communicant arcanam hanc hereditatem, quodam pacto etiam ipsam Mariae fidem participant.

Voces illae Elisabeth: « beata quae credidit » Mariam comitari pergunt etiam ipso Pentecostes die; eam item consequuntur ex alia in aliam aetatem, ubicumque per apostolicum testimonium ministeriumque Ecclesiae propagatur salutiferi Christi mysterii cognitio. Sic enim vaticinium impletur cantici Magnificat: « beatam me dicent omnes generationes, quia fecit mihi magna, qui potens est, et sanctum nomen eius » (Lc 1, 48-49). Cognitionem enim Christi mysterii sequitur Matris eius celebratio more singularis cuiusdam pietatis erga Theotokon. Qua insuper in veneratione includitur semper eius fidei laudatio, quandoquidem Nazarethana Virgo ex Elisabeth vocibus in visitatione evasit beata potissimum per hanc fidem. Qui vero in quavis generatione apud varias orbis gentes ac nationes suscipiunt credentes Christi mysterium, Verbi incarnati mundique Redemptoris, non tantum venerabundi convertuntur ac fidentes progrediuntur ad Mariam veluti ad Matrem eius, verum in ipsius fide firmamentum suae conquirunt fidei. Haec ipsa viva participatio Mariae fidei peculiarem constituit praesentiam eius in peregrinatione Ecclesiae tamquam novi Populi Dei per totum orbem terrarum.

28. Perinde ac docet Concilium, « Maria ... in historiam salutis intime ingressa ..., dum praedica tur et colitur, ad Filium suum Eiusque sacrificium atque ad amorem Patris credentes advocat » (64). Idcirco aliqua ratione fit Mariae fides secundum apostolicam Ecclesiae testificationem sine intermissione ipsa peregrinantis Populi Dei fides: fides hominum et communitatum,ambituum ac conventuum et denique coetuum totarumque communitatum, quibus Ecclesia compaginatur. Fides est, quae per cognitionem affectumque simul transmittitur; accipitur vel denuo recipitur per precationem. Quocirca, « etiam in opere suo apostolico Ecclesia ad Eam merito respicit, quae genuit Christum, ideo de Spiritu Sancto conceptum et de Virgine natum, ut per Ecclesiam in cordi bus quoque fidelium nascatur et crescat » (65).

Cum hodie sic per fidem peregrinantes fini appropinquamus alterius Millennii christiani, Ecclesia ex Concilii Vaticani II magisterio revocat animos ad id quod in se ipsa contuetur, tamquam « unus Populus Dei », qui « omnibus itaque gentibus terrae inest », necnon ad veritatem illam, ex qua etiam « cuncti ... per orbem sparsi fideles cum ceteris in Spiritu Sancto communicant » (66), ita profecto ut dici possit in hac ipsa coniunctione continenter Pentecostes mysterium impleri. Eodem autem tempore apostoli Dominique discipuli apud omnes terrae po pulos reperiuntur « perseverantes unanimiter in oratione cum ... Maria matre Iesu » (Act 1, 14). Efficientes per saecula « Regni signum » quod de hoc mundo non est (67), noverunt quoque in hoc ipso mundo consociandos se esse cum illo Rege, cui datae sint gentes in hereditatem (Ps 2, 8) cuique dederit Pater « sedem David patris eius », qui igitur « regnabit super domum Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis ».

Hoc igitur veluti vigiliarum tempore per eandem fidem, quae beatam ipsam reddidit praesertim ab annuntiationis momento, Maria adest in Ecclesiae missione, adest in opera Ecclesiae quae ipsius Filii Regnum inducit in mundum (68). Quae Mariae praesentia pluribus hac aetate modis profertur, hand secus ae totam per Ecclesiae historiam. Habet etiam multiplicem effectus ambitum: per fidem enim ac pietatem christifidelium singulorum, per traditos mores familiarum christianarum seu « ecclesiarum domesticarum » et communitatum paroecialium ac missionariarum, tum etiam institutorum religiosorum ac dioecesium, per attrahentem vim resplendentemque virtutem celebrium sanctuariorum, ubi non singuli modo homines aut illius loci turmae sed totae interdum nationes et continentes appetunt congressionem cum Domini Matre, scilicet cum illa quae beata est quoniam credidit, prima ipsa inter credentes est ideoque facta Mater Emmanuelis. Haec est Terrae Palaestinae invitatio, quae spiritualis est omnium christifidelium patria, cum Salvatoris mundi fuerit solum natale, eiusque Matris. Appellatio haec pariter est tot sacrarum aedium, quas in Urbe et Orbe progredientibus saeculis christiana excitavit fides. Alliciens haec vis est templorum locorum qualia sunt Guadalupa, Lapurdum, Fatima et cetera per varias regiones disseminata, ex quibus taciti quomodo transire possumus illud sacrarium patriae nostrae, Clari Montis! Fas fortasse loqui est de peculiari « geographia » fidei pietatisque marialis, quae universa haec loca complectitnr peculiaris pel'egrinationis Populi Dei a quo nempe congressio quaeritur cum Dei Matre ut intra ambitum maternae ipsius praesentiae, « quae credidit», confirmationem suae inveniant fidei. Etenim in fide Mariae, iam annuntiationis tempore atque rebus completis sub Cruce, ab homine reclusum est illud spatium interius, ubi cumulare nos Pater potest « omni benedictione spiritali »: spatium id est « novi et aeterni Testamenti » (69). Hoc in Ecclesia spatium subsistit, quae est in Christo « sacramentum ... intimae cum Deo unionis totiusque generis humani unitatis » (70).

In fide, quam in annuntiatione professa est Maria ut « ancina Domini» ac per quam continenter « praecedit » Populum Dei in universa terra peregrinantem, Ecclesia « perpetuo tendit ad recapitulandam totam humanitatem ... sub Capite Christo, in unitate Spiritus Eius » (71).

29. « Spiritus in cunctis Christi discipulis desiderium actionemque suscitat, ut omnes, modo a Christo statuto, in uno grege sub uno Pastore pacifice uniantur » (72). Ecclesiae iter, hac nostra praesertim aetate, oecumenismi nota signatur: christiani enim vias conquirunt unitatis redintegrandae, quam postulavit Christus Patrem pro discipulis pridie suam passionem: « ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me et ego in te, ut et ipsi in nobis sint, ut mundus credat quia tu me misisti » (Io 17, 21). Discipulorum ideo Christi unitas est documentum magnum, signum propterea datum ut excitetur fides; eo rum autern divisio est scandalum (73).

Oecumenicus motus, e lucidiore latiusque disseminata conscientia exortus quantopere nitendum esset ad omnium christianorum unitatem, ab Ecclesia catholica maximam suscepit suam declarationem in Concilii Vaticani II opere: in se ipsi conquirant oportet atque in unaquaque communitate sua illam « oboeditionem fidei», cuius primum est Maria clarissimumque exemplum. Et quandoquidem ipsa « tamquam signum spei et solatii peregrinanti Populo Dei praelucet », idcirco « Sacrosanctae ... Synodo magnum affert gaudium et solatium, etiam inter tratres seiunctos non deesse, qui Matri Domini ac Salvatoris debitum afferunt honorem, speciatim apud Orientales » (74).

30. Noverunt probe christiani suam revera aliquando repertum iri denuo unitatem, si innisa fuerit suae fidei unitati. Dissolvere eos necesse est haud parvas super doctrinis dissensiones de mysterio ministerioque Ecclesiae necnon interdum de Mariae officio in salutis opere (75). Colloquia ab Ecclesia provecta cum Communitatibus ecclesialibus Occidentis (76), plus plusque collineantur in hasce duas inseparabiles partes eiusdem salutis mysterii. Si enim Verbi incarnati mysterium nos introspicere sinit in divinae maternitatis mysterium et si Matris Dei vicissim contemplatio in altiorem nos inducit intellegentiam Incarnationis mysterii, idem omnino de Ecclesia dicendum est mysterio necnon de Mariae munere in opere salutis. Etenim, dum utrumque altiore ratione investigatur et alterum per alterum collustratur, christiani cupientes id efficere — sicut eorum Mater ipsos monet — quod Iesus praeceperit illis (cfr. Io 2, 5), poterunt una progredi in ilIa « peregrinatione fidei», cuius etiamnum exemplar Maria est quodque eos perducere ad unitatem debet ab eorum unico cupitam Domino tantumque optatam ab iis omnibus, qui illud attenti auscultant quod hodie « Spiritus dicit Ecclesiis » (Apc 2, 7.11.17). Est autem secundum omen eo quod hae Ecclesiae et Communitates ecclesiales cum Ecclesia catholica consentiunt de rebus fidei primariis etiam quod ad Virgin em Mariam attinet. Illae enim earn agnoscunt Matrem Domini atque censent id partem esse fidei nostrae in Christum, verum Deum et verum hominem. Illae eam respiciunt, quae sub Cruce discipulum dilectum ut filium accipit suum, qui vicissim earn accipit ut matrem.

Cur ergo non omnes simul earn intuemur ut Matrem nostram eommunem, quae pro unitate familiae Dei orat quaeque « praecedit», longum ducens agmen testium fidei in unicum Dominum, Filium Dei, in eius virginali utero conceptum de Spiritu Sanoto?

31. Ex altera vero parte inculcare volumus quam arcte se coniungi sentiant amore erga Theotokon eiusque laudatione Ecclesia catholica, Ecclesia orthodoxa et antiquae orientales Ecclesiae. Non modo « fundamentalia dogmata christianae fidei de Trinitate et de Verbo Dei, ex Virgine Maria incarnato, in Conciliis oecumenicis in Oriente celebratis definita » sunt (77) verum in cultu etiam liturgico suo « Mariam semper Virginem ... Deiparam Sanctissimam ... Orientales pulcherrimus hymnis magnificant » (78).

Harum fratres Ecclesiarum implicatas experti sunt aetatum vicissitudines, tamen eo rum historia vehementi semper pervaditur desiderio studii christi ani diffusionisque apostolicae, licet crebrius etiam cruentis vexationibus sit notata. Historia quidem est fidelitatis erga Dominum, germana « fidei peregrinatio » per loca temporaque, quibus interminata cum fiducia christiani orientales Mariam numquam non respiciebant laudibusque earn celebrabant ac precibus quoque assiduis invocabant. Adversis autem temporibus suae divexatae vitae christianae, eius « sub ... praesidium confugiunt » (79) in ea se scientes validum habere auxilium. Quae Ephesinam profitentur Ecclesiae doctrinam, pronuntiant Virginem « Dei vevam Genetricem » quoniam tradunt « dominum nostrum Iesum Christum ... ante saecula quidem de Patre genitum secundum deitatem, in novissimis autem diebus eundem propter nos et propter salutem nostram ex Maria Virgine Dei genetrice secundum humanitatem » (80).

Patres vero Graeci ac Byzantina traditio, Virginem contuentes in lumine Verbi hominis facti altitudinem illius vinculi perscrutari studuerunt, quod Mariam, quatenus Dei est Mater, cum Christo coniungit atque Ecclesia: perpetuo praesens adest Virgo in omni salvifici mysterii amplitudine.

Talem in arcani Mariae contemplationem inductae sunt traditiones Coptae et Aethiopicae ut ab ipso saneto Cyrillo Alexandrino atque illae vicissim concelebraverunt id abundanti poetica copia (81). Poeticum porro saneti Ephraem Syri ingenium, qui « Spiritus Sancti cithara » est nuncupatus, sine intermissione Mariam decantavit ideoque vestigium, hodie etiam vigens, reliquit in tota traditione Syriacae Ecclesiae (82). Sua deinde oratione panegyrica Theotokou sanctus Gregorius de Narek, inter clarissima Armeniae lumina, vehementi poetica virtute inquirit in varias rationes mysterii Incarnationis earumque unaquaeque ipsi opportunitas est canendi et extollendi unicam dignitatem miramque Virginis Mariae pulchritudinem, Matris Verbi incarnati (83).

Nihil igitur mirandum quod Maria praecipuum obtinet locum in antiquarum Orientalium Ecclesiarum cultu cum ditissima festorum dierum hymnorumque abundantia.

32. Intra Liturgiam Byzantinam singulis in Officii Divini horis sociatur Matris laudatio cum Filii laude et cum illa celebratione, quae per Filium ad Patrem attollitur in Spiritu Sancto. In anaphora vel prece eucharistica sancti Ioannis Chrysostomi, continuo post epiclesim, congregata communitas sic Dei concinit Matrem: « Vere iustum est beatam te, o Deipara, pronuntiare, quae beatissima es, undique pura et Genetrix Dei nostri. Te praedicamus quae honoratior es ipsis cherubim ac sine comparatione clarior seraphim. In lucem integra virginitate Verbum Dei edidisti. Vere tu Mater Dei es ».

Quae quidem laudes, intra omnem liturgiae eucharisticae celebrationem ad Mariam evectae, fidelium procuderunt fidem et pietatem et orationem. Saeculorum decursu penetraverunt in totum eorum spiritualem affectum excitaveruntque in illis altam devotionem erga « Totam Sanctam Dei Genetricem ».

33. Agitur hoc anno cluodecies centenaria memoria ConciIii Oecumenici Nicaeni (a. DCCLXXXVII) in quo, iam defervescente nota illa controversia de sacrarum imaginum cultu, definitum est — secundum sactorum Patrum magisterium universalemque Ecclesiae traclitionem — proponi licere fidelibus una cum Cruce etiam Matris Dei effigies et Angelorum et Sanctorurn, tum in sacris ipsis aedibus tum in domibus ac secus vias (84). Qui usus in toto Oriente servatur necnon in Occidente: Virginis namque imagines honorificum occupant locum in templis ac domibus. Maria ibidem effingitur ut Dei solium, quod Christum portat, eumque donat hominibus (Theotókos), vel ut via, quae ad Christum ducit eumque ostendit (Odigitria), vel ut orans cum deprecantis habitu signumque divinae praesentiae in fidelium itinere usque ad diem Domini (Deisis), vel ut protectrix, quae pallium super populos expandit (Pokrov), vel ut misericors Virgo bonitatis (Eleousa). Exhiberi illa solet suo cum Filio, puero Iesu, quem bracchiis gestat: necessitudo haec cum Filio Matrem honestat. Interdum ipsum tenero amplexatur amore (Glyko­ filousa); alias vero hieratica videtur ea tota contemplatione eius occupari, qui historiae est Dominus (85).

Decet item simulacrum Dominae Nostrae de Vladimiro memorari, quod perpetuo comitatum est peregrinationem fidei populorum antiqui Rus'. Expletum iamiam appropinquat millennium primum ex quo nobiles illae terrae sunt ad nomen christi anum conversae: humilium nempe terrae et ingeniorum et sanctorum. Etiam nunc imagines pictae excoluntur in Ucraina, in Russia Alba, in Russia ipsa variis sub titulis: quae simulacra fidem testificantur affectumque precandi illius boni populi, qui praesentem animadvertit protegentemque Dei Genetricem. In iis effulget Virgo tamquam pulchritudinis divinae species, habitatio aeternae Sapientiae, orantis figura, primarius typus contemplationis, gloriae imago: ea scilicet, quae inde iam a sua terrestri vita, cum spiritualem possideret cognitionem humanis haud perviam ratiocinationibus, per fidem assecuta est quam altissimam scientiam. Meminimus praeterea pictam imaginem Virginis cenaculi cum Apostolis precantis in Spiritus exspectatione: nonne ipsa forsan fieri possit veluti spei quoddam indicium iis omnibus, qui fraternum colentes colloquium altius perspicere cupiunt suam fidei oboeditionem!

34. Tanta laudum copia, ex diversis congesta formis magnae traditionis Ecclesiae, adiuvare nos potest ad olim aliquando efficiendum ut iterum ea plene respiret suis « duobus pulmonibus », Orientis atque Occidentis. Uti crebrius iam asseveravimus, hoc magis hodie necessarium est quam alias umquam. Solido pariter erit adiumento, unde vigens iam colloquium inter Ecclesiam catholicam atque Ecclesias et ecclesiales Occidentis communitates progrediatur (86). Via similiter etiam Ecclesiae peregrinantis erit decantandi suum « Magnificat » ex eoque perfecti us vivendi.

35. Ecclesia ergo, hoc itineris sui tempore, componere nititur unitatem eorum qui fidem in Christum profitentur, eo consilio ut obtemperationem Domino suo ostendant, qui ante passionem pro hac unitate oravit. Ea « peregrinando procurrit ..., crucem et passionem Domini annuntians, donec veniat » (87). « Per tentationes vero et tribulationes procedens Ecclesia virtute gratiae Dei sibi a Domino promissae contortatur, ut in infirmitate carnis a perfecta fidelitate non deficiat, sed Domini sui digna sponsa remaneat, et sub actione Spiritus Sancti, seipsam renovare non desinat, donee per crueem perveniat ad lucem, quae neseit occasum » (88).

Virgo Mater semper praesens adest in hoc itinere Populi Dei, per fidem ad lucem ducente. Id modo peculiari canticum « Magnificat » manifestat, quod, ex profundo fidei Mariae editum in visitatione, in corde Ecclesiae per saecula vibrare non cessat. Id ipsum testificatur eius cotidiana repetitio, quae in Liturgia ad Vesperas fit et aliis datis oceasionibus pietatis sive personalis sive collegialis.

« Magnificat anima mea Dominum,
et exsultavit spiritus meus in Deo salvatore meo,
quia respexit humilitatem ancillae suae.
Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,
quia fecit mihi magna, qui potens est,
et sanctum nomen eius,
et misericordia eius in progenies et progenies
timentibus eum.
Fecit potentiam in brachio suo,
dispersit superbos mente cordis sui;
deposuit potentes de sede
et exaltavit humiles;
esurientes implevit bonis
et divites dimisit inanes.
Suscepit Israel puerum suum,
recordatus misericordiae,
sicut locutus est ad patres nostros,
Abraham et semini eius in saecula » (Lc 1, 46-55).

36. Cum Elisabeth adulescentem consanguinitate sibi coniunctam, quae ab oppido Nazareth advenerat, salutaret, Maria respondit canticum « Magnificat » efferens. Elisabeth, cum Mariam salvere iuberet, primo eam dixit « beatam » propter « fructum ventris eius », deinde « beatam » propter fructum ventris eius » deinde « beatam » ob fidem eius (efr. Lc 1, 42. 45). Utraque benedictio ad ipsum tempus annuntiationis proxime referebatur. In visitatione autem, cum Elisabeth, salutem dicens, summum momentum illud temporis testimonio suo confirmat, fides Mariae nova conscientia afficitur novaque exprimitur ratione. Id quod in ipsa annuntiatione latebat in profundo « oboeditionis fidei » (cfr. Rom 1, 5), nunc ut nitidum, vivificantem spiritus ardorem exprimi dixeris. Verba a Maria in limine domus Elisabeth prolata, incitata sunt professio huiusce fidei eius, qua responsio data verbis revelationis significatur eo quod animo religioso et poetico cum toto, quod est ipsa, ad Deum levatur. Ex horum verborum granditate, quae sunt et prorsus simplicia et omnia de textibus sacris populi Israelis deprompta (89), perlucet personalis Mariae experientia, animus eius obstupefactus et mirabundus. Fulget in iis quasi radius mysterii Dei, gloria eius sanctitatis ineffabilis, aeternus Amor, qui veluti donum supremum hominis historiam ingreditur.

Maria prima participat hanc revelationem de Deo atque in ea novam « donationem sui ipsius », quam perficit Deus. Quocirca exclamat: « Fecit mihi magna ... et sanctum nomen eius ». Quibus verbis gaudium spiritus eius ostenditur, quod verbis difficile redditur: « Exsultavit spiritus meus in Deo salvatore meo»; quia « intima ... tam de Deo quam de hominis salute veritas nobis in Christo illucescit, qui mediator simul et plenitudo totius revelationis exsistit » (90). Animo in citato et mirabundo Maria fatetur se contineri in imo huius plenitudinis Christi. Conscia sibi est in se ipsa promissa patribus data, imprimis « Abrahae, et semini eius in saecula » impleri (Mc 1, 55): itaque in se ut matre Christi colligi totam dispensationem salutis, in qua « in progenies et progenies » apparet is qui, ut Deus Testamenti, est « recordatus misericordiae » (cfr. Lc 1, 54).

37. Ecclesia, quae ab exordio iter suum terrestre cum Matris Dei itinere coniungit, post earn continenter verba cantici « Magnificat » iterat. Ex profundo fidei Virginis, in annuntiatione et visitatione manifestatae, ea veritatem haurit de Deo Testamenti: de Deo, qui est omnipotens et « magna facit » homini: « sanctum nomen eius ». Perspicit illa in radice devictum esse peccatum, quod in initio historiae terrenae viri atque mulieris est positum, peccatum incredulitatis ac « modicae fidei» in Deum. Adversus « suspicionem», quam « pater mendacii» cordi primae mulieris intulit, Maria, quae secundum traditionem appellatur « nova Eva » (91) et vera « Mater viventium » (92), vehementer veritatem, nullatenus obscuratam, de Deo pronuntiat: de Deo sancto et omnipotenti, qui ab initio est fons omnis largitionis, de eo qui « fecit magna ». Deus creando donat exsistentiam rebus omnibus. Cum hominem creat, tribuit ei dignitatem imaginis et similitudinis sui, praesertim respectu omnium creaturarum terrestrium. Nee desistens, quamvis homo peccaverit, a volutate sua largiendi, Deus se donat in Filio: « Sic ... dilexit ... mundum, ut Filium suum unigenitum daret» (10 3, 16). Maria prima est testis mirabilis huius veritatis, quae plene ad effeetum est adducta iis quae Filius eius « fecit et docuit » (cfr. Act 1, 1) ac modo certo et definito eius Cruce et resurrectione.

Ecclesia, quae etiam inter « tentationes et tribulationes » non desinit, Mariam secuta, iterare verba cantici « Magnificat », confortatur potentia veritatis, tam singulari cum simplicitate pronuntiaiae, atque, simul hac veritate de Deo cupit illuminare vias difficiles et interdum implicatas vitae hominum terrenae. Iter ergo Ecclesiae, dum alterum millennium chriRtianum iam vergit ad finem, secum fert instauratum officium implendae ipsius missionis. Ecclesia, quae eum sequitur qui de se ipso dixit: « (Deus) evangelizare pauperibus misit me » (Lc 4, 18), per omnes hominum aetates est annisa et etiamnum annititur ut eandem perficiat missionem.

Eius quidem potior amor erga pauperes in Mariae cantico « Magnificat » mirabiliter continetur. Deus Testamenti, praedicatus cum stupore et incitatione cordis Virginis Nazarethanae, est simul is qui « deponit potentes de sede et exaltat humiles, ... esurientes implet bonis et divites dimittit inanes ... disperdit superbos, cuiusque misericordia timentibus eum » (cfr. Lc 50-53). Maria spiritu « pauperum Jahve » penitus est imbuta, qui secundum preces Psalmorum a Deo exspectabant salutem, omnem fiduciam in eo ponentes (cfr. Ps 25; 21; 35; 55). Re quidem vera ea adventum mysterii salutis pronuntiat, adventum « Messiae pauperum» (cfr. Is 11, 4; 61, 1). E corde Mariae, e profundo eius fidei, verbis cantici Magnificat significatae, Ecclesia magis in dies conscientiam in selllet ipsa renovat non seiungi posse veritatem de Deo, qui salvet, de Deo, qui fons sit omnis largitionis, ab hoc potiore amore erga pauperes et humiles, qui, cantico Magnificat celebratus, deinde verbis et operibus Iesu manifestatur.

Ecclesia ergo sibi est conscia — ac quidem aetate nostra haec conscientia modo prorsus singulari confirmatur —  non solum non posse seiungi haec cIuo elementa nuntii, qui cantico Magnificat continetur, sed etiam diligenter tuendum esse momentum, quod « pauperes » et « optio favendi pauperibus » in verbis obtinent Dei viventis. Agitur de argumentis et quaestionibus natura conexis cum sensu christiano libertatis et liberationis. « Maria, Deo ex toto obnoxia in eumque prorsus inclinata fidei suae ardore, est, una cum Filio suo, imago perfectissima libertatis hum ani generis et universi. Ad ipsam Ecclesia, cuius est Mater et exemplar, respicere debet ut significationem missionis suae in tota eius plenitudine intellegat » (93).

III

38. Ecclesia novit ac docet, sanctum Paulum secuta, unum esse mediatorem nostrum: « Unus enim Deus, unus et Mediator Dei et hominum homo Christus Deus, qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus» (1 Tim 2, 5-6). « Mariae autem maternum munus erga homines hanc Christi unicam mediationem nullo modo obscurat nee minuit, sed virtutem Eius ostendit» : (94) est mediatio in Christo. Ecclesia haec novit docetque: « Omnis ... salutaris Beatae Virginis influxus in homines ... ex beneplacito divino exoritur et ex superabundantia meritorum Christi profluit. Eius mediationi innititur, ab illis omnino dependet, eademque totam virtutem haurit; unionem autem immediatam credentium cum Christo nullo modo impedit sed fovet » (95). Hic salutaris « influxus » a Spiritu Sancto fulcitur, qui, quemadmodum Virgin em Mariam obumbravit, divinae maternitatis initium faciens, ita continenter eius curam fulcit de fratribus Filii sui. Mediatio enim Mariae intime conectitur cum eius maternitate, indolem prae se fer ens proprie maternam, qua ilIa distinguitur a mediatione ceterarum creaturarum, quae varia ratione quidem, sed semper « subordinata », Christi unicam mediationem participant; illius ergo etiam mediatio est participata (96). Etenim, si « nulla ... creatura cum Verbo Incarnato ac Redemptore connumerari umquam potest », simul vero « unica mediatio Redemptoris non excludit, sed suscitat variam apud creaturas participatam ex unico fonte cooperationem » (97).

Doctrina Concilii Vaticani II exhibet veritatem de mediatione Mariae ut « participatam ex unico fonte cooperationem, qui fons est ipsius Christi mediatio ». Sic enim scriptum legimus: « Tale munus subordinatum Mariae Ecclesia profiteri non dubitat, iugiter experitur et fidelium cordi commendat, ut hoc materno fulti praesidio Mediatori ac Salvatori intimius adhaereant » (98). Quod munus est et peculiare et extraordinarium. Manat ex eius maternitate divina atque comprehendi et in vitae usum ex fide solum potest deduci, prout in plena veritate de hac maternitate innititur. Maria, cum sit ex: divina electione Mater terrestris Filii consubstantialis Patri, ac « generosa socia » in opere Redemptionis, « mater nobis in or dine gratiae exsistit » (99). Hoc munus efficit veram rationem praesentiae eius in mysterio salvifico Christi et Ecclesiae.

39. Huiusce rei respectu habito, oportet iterum considerare eventum praecipuum et summum oeconomiae salutis, id est Incarnationem Verbi ad annuntiationis tempus. Maria, in verbis nuntii divini voluntatem Altissimi agnoscens seque eius potentiae subiciens, significanter dicere perhibetur: « Ecce ancilIa Domini, fiat mihi secundum verbum tuum » (Lc 1, 38). Primum, quod in obtemperatione huic mediationi unicae « inter Deum et homines » —quae est mediatio Christi — occurrit, est acceptio maternitatis, a Nazarethana Virgine facta. Maria assentitur electioni Dei eo pertinenti ut, de Spiritu Sancto, fiat Mater Filii Dei. Licet affirmari hunc eius assensum de maternitate imprimis manare a plena donatione, Deo in Virginitate praestita. Maria assensa est se Matrem eligi Filii Dei, quod amore nuptiali movebatur, quo persona human a omnimode Deo « consecratur ». Vi huius amoris Maria cupivit esse semper omnique in re « Deo donata », vitam ducens in virginitate. Verba « ecce ancilla Domini », significant eam ab initio accepisse ac mente comprehendisse propriam maternitatem ut plenum donum sui ipsius, personae suae, salvificis consiliis Altissimi servientis. Implevit vero totam participationem vitae Iesu Christi, Filii sui, usque in finem modo sua cum vocatione ad virginitatem congruente.

Maternitas Mariae, quae penitus animo sponsali « ancillae Domini » imbuebatur, est prima et fundamentalis ratio illius mediationis, quam, eius respectu, Ecclesia profitetur atque pronuntiat (100) quamque iugiter « fidelium cordi commendat », quandoquidem valde ei confidit. Etenim oportet agnoscere Deum ipsum, aeternum Patrem, imprimis se credidisse Virgini Nazarethanae, dando ei suum Filium in Incarnationis mysterio. Haec electio, qua ad summum munus ac dignitatem Matris Filii Dei evehitur, in ordine ontologico refertur ad ipsam veritatem unionis utriusque naturae in persona Verbi (quae est unio hypostatica). Haec res ipsa fundamentalis, unde est Mater Filii Dei, ab initio est animus plane patens personae Christi, toti eius operi, toti eius missioni. Verba « ecce ancilla Domini », huic spiritum Mariae patentem testificantur, quae in se perfecte iungit amorem, qui virginitatis est et amorem maternitatis proprium, inter se consertos et quodammodo permixtos.

Quapropter Maria facta est non solum « mater-nutrix » Filii hominis, sed etiam « generosa socia » modo prorsus peculiari (101), Messiae ac Redemptoris. Quemadmodum iam dictum est, ea in peregrinatione fidei procedebat atque tali in sua peregrinatione usque ad Crucis stipitem, simul eius cooperatio materna est effecta, quam toti missioni Salvatoris actionibus suis ac doloribus praestitit. In huius cooperationis via, quam operi Filii Redemptoris praebuit, ipsa Mariae maternitas singularem in modum est transformata, quatenus magis in dies « flagranti caritate » in omnes est repleta, ad quos Christi missio spectabat. Ope huius « flagrantis caritatis », pertinentis « ad vitam animarum supernaturalem restaurandam » (102), Maria ingressa est modo prorsus personali in unicam mediationem « inter Deum et homines », quae est mediatio hominis Christi Iesu. Quoniam ipsa prima in se est experta effectus supernaturales unicae huius mediationis — iam in annuntiatione ut « plena gratia » est salutata — affirmandum est eam ob talem plenitudinem gratiae vitaeque supernaturalis peculiari ratione para tam fuisse ad cooperandum Christo, unico Mediatori humanae salutis. Quae cooperatio est ipsa mediatio subordinata mediationi Christi.

Ad Mariam quod attinet, agitur de mediatione peculiari et extraordinaria, in eius « plenitudine gratiae » innixa, quae in omnimodam promptitudinem « ancillae Domini» vertebatur. Hanc interiorem promptitudinem Matris rependens, Iesus Christus magis magisque eam composuit ut pro hominibus " mater in ordine gratiae» fieret. Hoc quidem significant, saltem oblique, res quaedam singulares, quas synoptici indicant (cfr. Lc 11, 28; 8, 20-21; Mc 3, 32-34; Mt 12, 47-50), potius autem Evangelium secundum Ioannem (cfr. 2, 1-11; 19, 25-27); quas res iam illustravimus. Verba a Iesu in Cruce prolata, ad Mariam et Ioannem attinentia, hac ratione peculiarem in modum sunt significantia.

40. Post resurrectionis et ascensionis eventa Maria cum apostolis in cenaculum se conferens, ut Pentecosten exspectarent, huic rei interfuit ut Mater Domini glorificati. Non solum « in peregrinatione fidei processit » atque union em cum Filio fideliter servavit « usque ad Crucem », sed fuit etiam « ancilla Domini» a Filio suo intra Ecclesiam exorientem collocata ut mater: « Ecce mater tua ». Ita factum est ut specialis nexus coeptus sit statui inter hanc Matrem et Ecclesiam. Ecclesia enim exoriens fructus fuit Crucis et resurrectionis Filii eius. Maria, quae inde ab initio sine ulla exceptione se personae et operi Filii devoverat, facere non potuit quin maternam hanc suam donationem in Ecclesiam, iam ab huius primordiis, effunderet. Post Filii abitionem eius maternitas manet in Ecclesia ut mediatio materna: pro cunctis filiis suis intercedens, Mater actioni salvificae Filii Redemptoris mundi cooperatur. Re quidem vera Concilium docet: « Haec autem in gratiae oeconomia maternitas Mariae indesinenter perdurat ... usque ad perpetuam omnium electorum consummationem »(103). Materna mediatio ancillae Domini per mortem redemptricem Filii eius hanc universalem rationem est consecuta, quia opus redemptionis cunctos complectitur homines. Ita modo singulari efficacitas unicae et uniyersalis mediationis Christi « inter Deum et homines » manifestatur. Cooperatio Mariae, indole quidem « subordinata » praedita, universalitatem mediationis Redemptoris, unius Mediatoris, participat. Quod Concilium verbis modo allatis aperte edicit.

« In coelum enim assumpta » — ita etiam scriptum legimus —  « salutiferum hoc munus non deposuit, sed multiplici intercessione sua pergit in aeternae salutis donis nobis conciliandis » (104). Hac indole « intercessionis », quae primum in Cana Galilaeae est manifestata, mediatio Mariae in historia Ecclesiae et mundi continuatur. Maria, ut scriptum videmus, « materna sua caritate de fratribus Filii sui adhuc peregrinantibus necnon in periculis et angustiis versantibus cnrat, donee ad felicem patriam perducantur » (105). Hoc sane modo maternitas Mariae in Ecclesia indesinenter perdurat ut mediatio intercedens, atque Ecclesia fidem in hanc veritatem enuntiat invocans Mariam nominibus Advocatae, Adiutricis, Auxiliatricis, Mediatricis (106).

41. Per mediationem suam subordinatam mediationi Redemptoris Maria peculiarem in modum confert ad efficiendam unionem Ecclesiae peregrinantis in terra cum « realitate » eschatologica et caelesti communionis sanctorum, quippe cum sit iam « assumpta in coelum » (107). Veritas de assumptione, a Pio XII definita, a Concilio Vaticano II rursus est affirmata, quod sic fidem Ecclesiae est professnm: « Denique Immaculata Virgo, ab omni originalis culpae labe praeservata immunis, expleto terrestri vitae cursu, corpore et anima ad coelestem gloriam assumpta est, ac tamquam universorum Regina a Domino exaltata, ut plenius conformaretur Filio suo, Domino dominantium (cfr. Apc 19,16) ac peccati mortisque victori » (108). Qua doctrina Pius XII Traditionem est secutus, quae in historia Ecclesiae sive in Oriente sive in Occidente, multipliciter est expressa.

Mysterio assumptionis in caelum in Maria omnes effectus unicae mediationis Christi mundi Redemptoris ac Domini a mortuis suscitati ad supremum evenerunt: « in Christo omnes vivificabuntur. Unusquisque autem in suo ordine: primitiae Christus, deinde hi, qui sunt Christi» (1 Cor 15, 22-23). In assumptionis mysterio fides Ecclesiae significatur, secundum quam Maria vinculo arcto et indissolubili cum Christo coniungitur, quia, si mater virgo ei iuncta erat modo peculiari in eius primo adventu, id propter continentem cooperationem cum eo etiam in alterius adventus exspectatione continget: « Intuitu meritorum Filii sui sublimiore modo redempta » (109) etiam munus peculiare, proprium matris, mediatricis clementis, gerit in adventu postremo, cum omnes vivificabuntur, qui sunt Christi, et « novissima injmica destruetur mors » (1 Cor 15,26) (110).

Cum hac exaltatione praecelsae « Filiae Sion » (111) per asumptionem in caelum conectitur mysterium aeternae eius gloriae. Mater enim Christi glorificata est ut « universorum Regina » (112). Quae enim in annuntiatione se « ancillam Domini » appellavit, ea usque in finem fidelis perstitit in eo quod hoc nomen significat et sic comprobavit se esse veram « discipulam» Christi, qui indolem ministerii, in missione sua insidentem, vehementer praedicavit: « Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis » (Mt 20, 28). Sic ergo Maria prima evasit inter eos, qui « Christo etiam in aliis servientes, fratres suos ad Regem, cui servire regnare est, humilitate et patientia perducant » (113);  et illam « condicionem libertatis regalis » plene obtinuit, quae propria est Christi discipulorum: servire idem valet ac regnare!

« Christus, factus oboediens usque ad mortem ... propter quod et Deus exaltavit illum (cfr. Phil 2, 8-9), in gloriam regni sui intravit; cui omnia sunt subiecta, donec ipse subiciet Patri se ipsum et omnia, ut Deus sit omnia in omnibus (cfr. 1 Cor, 15, 27-28) » (114). Maria, ancilla Domini, hoc Filii regnum participat (1l5). Gloria serviendi non desinit esse regalis eius exaltatio: illius in caelum assumptae non terminatur ministerium salvificum, in quo materna mediatio declaratur « usque ad perpetuam omnium electorum consummationem » (116). Sic ergo ea quae in terra « suam ... unionem cum Filio fideliter sustinuit usque ad Crucem », pergit esse coniuncta cum eo, dum iam « subiecta fuerint illi omnia, tunc ipse ... subiectus erit illi, qui sibi subiecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus ». Maria ergo in assumptione in caelum quasi circumfusa est ilIa reali communi one sanctorum atque ipsa eius unio cum Filio in gloria fertur tota ad supremam illam regni plenitudinem, cum « Deus erit omnia in omnibus ».

In hoc etiam spatio mediatio materna Mariae non desinit esse subordinata ei qui est unus Mediator, usque ad terminalem consummationem « plenitudinis temporum », id est usque ad recapitulanda omnia in Christo (cfr. Eph 1, 10).

42. Concilium Vaticanum II, cum Traditione cohaerens, novam lucem coniecit in partes Matris Christi in Ecclesiae vita. « Beata ... Virgo divinae maternitatis dono ... quo cum Filio Redemptore unitur, suique singularibus gratiis et muneribus, etiam cum Ecclesia intime coniungitur: Deipara est Ecclesiae typus ... in ordine scilicet fidei, caritatis et perfectae cum Christo unionis » (117). Ut iam supra vidimus, Maria in de ab ini­ tio cum apostolis mansit in exspectatione Pentecostes atque, cum sit « beata, quae credidit », in progenies et progenies praesens adest in Ecclesia, in fide peregrinante, et ut exemplum spei, quae non confundit (cfr. Rom 5, 5).

Maria credidit fore ut perficerentur ea quae dicta erant ei a Domino. Ut Virgo credidit se concepturam et parituram esse filium: « Sanctum », cui congruit nomen « Filius Patris », nomen « Jesus » (Deus, qui salvum facit). Ut ancilla Domini fideliter omnino haesit personae et muneri huius Filii. Ut mater, « credens et oboediens ..., ipsum Filium Dei in terris genuit et quidem viri nescia, Spiritu Sancto obumbrata » (118).

Hac de causa Maria « speciali cultu ab Ecclesia merito honoratur »; iam ab antiquissimjs temporibus titulo « Deiparae» colitur, sub cuius praesidium fideles in cunctis periculis et necessitatibus suis deprecantes confugiunt (119). Hie cultus est omnino peculiaris: eo continetur et significatur arctus nexus inter Matrem Christi et Ecclesiam (120). Maria, ut virgo et mater, « perenne exemplar » Ecclesiae manet. Itaque affirmari licet secundum hanc rationem, id est ut exemplar vel potius ut typum, Mariam, quae praesens adsit in mysterio Christi, iugiter praesentem adesse etiam in mysterio Ecclesiae. Ecclesia enim etiam « appellatur mater et virgo », quod nomen alta doctrina biblica ac theologica probatur (121).

43. Ecclesia « per verbum Dei fideliter susceptum et ipsa fit mater » (122). Ut Maria, quae prima credidit, verbum Dei in annuntiatione sibi revelatum suscipiens atque fidem ei servans in omnibus tribulationibus usque ad Crucem, Ecclesia « fit mater» cum, fideliter suscipiens verbum Dei, « praedicatione ac baptismo filios, de Spiritu Sancto conceptos et ex Deo natos, ad vitam novam et immortalem generat » (123). Haec proprietas « materna» ab Apostolo gentium est praedicata his verbis: « Filioli mei, quos iterum parturio, donee formetur Christus in vobis!» (Gal 4, 19). Quibus in verbis sancti Pauli vestigium, studium excitans, continetur conscientiae maternae Ecclesiae primaevae, ministerio apostolico inter homines deditae. Quae conscientia effecit et efficit continenter ut Ecclesia existimet mysterium vitae suae, exemplo ipsius Genetricis Filii praetulgente, qui est « primogenitus in multis fratribus » (Rom 8, 29).

Ecclesia a Maria, ut asseri licet, etiam propriam discit maternitatem. Ea agnoscit maternam rationem vocationis suae, quae cum natura eius sacramentali essentialiter conectitur, « eius arcanam sanctitatem contemplans et caritatem imitans, voluntatemque Patris fideliter adimplens » (124). Ecclesia, si est « sacramentum seu signum intimae cum Deo unionis », id ipsum est ob suam maternitatem, quia, a Spiritu vivificata, « generat» filios et filias humanae familiae in vitam novam in Christo. Quemadmodum Maria mysterio Incarnationis inservit, ita Ecclesia per gratiam ministrat mysterio adoptionis filiorum.

Simul vero Ecclesia, exemplo Mariae, virgo fidelis Sponso suo esse perseverat: « Et ipsa est virgo, quae fidem Sponso datam integre et pure custodit » (125). Ecclesia enim est sponsa Christi, quemadmodum ex Epistulis sancti Pauli elucet (cfr. Eph 5, 21-23; 2 Cor 11, 2) atque ex appellatione a Ioanne usurpata: « Sponsa Agni » (Apc 21, 9). Si Ecclesia ut sponsa « fidem Christo datam custodit », haec fidelitas, quamvis in Apostoli doctrina facta sit imago matrimonii (cfr. Eph 5, 23-30), habet tamen simul vim typi omnimodae donationis Deo in caelibatu factae « propter regnum caelorum » (Mt 19, 12), seu virginitatis Deo consecratae (cfr. Mt 19, 11-12; 2 Cor 11, 2). Haec ipsa virginitas, exemplo Virginis Nazarethanae, fons est peculiaris fecunditatis spiritualis: scilicet est tons maternitatis in Spiritu Sancto.

Ecclesia vero etiam fidem tuetur a Christo aeeeptam: exemplo Mariae, quae conservabat et conferebat in corde suo Lc 2, 19. 51) quaecumque ad Filium suum divinum spectabant, satagit verbum Dei custodire, eius ubertatem cum iudicio et prudentia investigare ut omnibus temporibus fideliter id exponat cunctis hominibus (126).

44. Cum ergo haec egregii exempli ratio habeatur, Ecclesia cum Maria convenit annititurque ut ei similis reddatur. « Imitans Domini sui Matrem, virtute Spiritus Sancti, virgin aliter servat integram fidem, solidam spem, sinceram caritatem » (127). Est igiiur Maria ut exemplar praesens in mysterio Ecclesiae. Verumtamen mysterium Ecclesiae in eo est etiam positum ut ad yitam novam et immortalem homines generet: agitur de eius maternitate in Spiritu Sancto. Hac vero in re Maria non est solum exemplar ac typus Ecclesiae, sed multo plus ei oportet tribuatur. Re quiDem vera « materno amore cooperatur ad gignendos et educandos filios et filias matris Ecclesiae. Maternitas Mariae non efficitur solum secundum exemplar ac typnm » Dei Genetricis. sect etiam eius « cooperatione ». Haurit almncle Ecclesia ex hac cooperatione, id est ex speciali mediatione materna Mariae, quatenus iam in terra cooperata est ad gignendos et educandos filios et filias Ecclesiae, ut Mater illius Filii, « quem Deus posuit primogenitum in multis fratribus » (128).

« Materno amore cooperatur »: sic Concilium Vaticanum II docet (129). Hie germana vis perspicitur verborum, a Iesu, quo tempore in Cruce pendebat, dictorum Mariae: « Mulier, ecce filius tuus», et Ioanni: « Ecce mater tua » (Io 19, 26-27). Quibus verbis locus statuitur, quem Maria in vita Christi discipulorum obtinet. Atque ut iam asseruimus, significatur nova eius maternitas ut Matris Redemptoris: maternitas spiritualis, exorta e profundo mysterii paschalis Redemptoris mundi. Est maternitas in ordine gl'atiae, quia donum Spiritus Sancti implorat, qui novos filios Dei suscitat, sacrificio Christi redemptos: illius dicimus Spiritus, quem etiam Maria una cum Ecclesia die Pentecostes accepit.

Haec eius maternitas a populo christiano peculiari modo animadvertitur et in vitae usum deducitur in sacro Convivio —  id est in celebratione liturgica Redemptionis —  in quo Christus fit praesens, eius verum corpus natum de Maria Virgine.

Merito ergo populus christianus pro pietate sua semper arctum nexum inter devotionis officia erga Beatam Mariam Virginem et cultum eucharisticum conspexit: quod quidem in Liturgia sive occidentali sive orientali, in traditione Familiarum religiosarum, in spirituali disciplina motuum huius aetatis, etiam iuvenilium, in re pastorali Sanctuariorum marialium potest observari. Maria fideles ad Eucharistiam deducit.

45. Maternitatis praecipuum est ut referatur ad personam. Ea semper constituit unicam neque iterabilem rationem inter duas personas: rationem matris cum filio et filii cum matre. Etiam quando mulier aliqua multo rum filiorum est mater, personalis eius ratio cum unoquoque eorum denotat maternitatem, ad huius essentiam quod attinet. Unusquique enim filius modo unico et non iterabili est genitus, quod quidem pertinet sive ad matrem sive ad filium. Unusquisque filius amore illo materno fovetur, in quo eius educatio et maturatio in humanitate innituntur.

Asseverari licet maternitatem « in ordine gratiae » similitudinem habere illius rei, qua coniunctio matris cum filio « in ordine naturae» signatur. Hac luce affulgente, facilius comprehenditur in testamento a Christo in loco Golgotha nuncupato novam maternitatem Matris ipsius numero singulari de uno viro esse declaratam: « Ecce filius tuus ».

Praeterea verbis illis plene significatur id quod causam rationis marialis discipulorum Christi constituat: non solum Ioannis, qui tunc iuxta Crucem stab at cum Matre Magistri sui, sed etiam cuiusque discipuli Christi, cuiusque christi ani. Redemptor Matrem suam Ioanni committit quia Ioannem committit Mariae. Maternitas Mariae, quae hereditas fit hominis, est donum: donum, quod Christus ipse personali modo cui que homini tribuit. Ut Redemptor Mariam Ioanni commitit, ita simul Ioannem concredit Mariae. Iuxta Crucem ille actus incipit peculiaris, quo homo Matri Christi committitur, quique postea in Ecclesiae historia variis modis exercebatur atque exprimebatur. Cum idem apostolus et evangelista, postquam verba a Iesu in Cruce pendente Matri et sibimet ipsi facta attulit, addit: « Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua» (Io 19, 27), haec locutio sine dubio significat discipulo filii munus traditum esse eumque curam Matris dilecti Magistri suscepisse. Et quoniam Maria ipsimet ut Mater est data, sententia talis demonstrat, licet oblique, quiquid intimam ill am rationem declarat, quae inter filium et matrem intercedit. Totum hoc contineri potest verbo « commendationis ». Commendatio respondet amori alicuius personae, ac modo peculiari matris amori.

Marialis ratio vitae discipuli Christi peculiari modo declaratur ipsa hac actione se, filii more, commendandi Matri Dei: testamento incohata, quod Christus in loco Golgotha fecit. Fidelis, se filii in modum de dens Mariae, ut Ioannes apostolus, « accipit in sua » (130) Matrem Christi atque in omnia inducit, quae eius propriam vitam interiorem constituunt, videlicet in suum « ego » humanum et christianum; « accepit eam in sua ». Sic ergo in orbem illum ingredi studet, ubi « materna eius caritas » operatur, qua Mater Redemptoris « de fratribus Filii sui curat » (131);  « ad quos gignendos et educandos ... cooperatur » (132), secundum mensuram doni, quae uniuscuiusque est propria, virtute Spiritus Christi. Ita etiam maternitas illa secundum Spiritum explicatur, quae munus Mariae iuxta Crucem stantis et in cenaculo praesentis evasit.

46. Haec ratio filii propria, hic habitus, quo filius se Matri dedit, non solum in Christo exordium cepit, sed, ut fas est dicere, ad summum in eum dirigitur. Affirmari licet Mariam pergere cunctos iisdem verbis iterum alloqui, quae in Cana Galilaeae protulit: « Quodcumque dixerit vobis, facite». Re quidem vera ipse, Christus, unus est Mediator inter Deum et homines, ipse est « via, veritas et vita» (Io 14, 6); ipse, quem Pater dedit mundo ut homo « non pereat, sed habeat vitam aeternam » (Io 3, 16). Virgo Nazarethana prima effecta est « testis » huius amoris salvifici Patris atque semper et ubique pergere cupit esse eius « humilis ancilla ». Respectu cuiusque christiani, cuiusque hominis, Maria est illa « quae credidit » prima, atque ipsa hac fide Sponsae et Matris omnes vult efficaciter movere, qui ei ut filii sese committunt. Notum est hoc: quo magis hi filii perseverant hac in affectione ampliusque in ea progrediuntur, eo propius Maria eos adducit ad « investigabiles divitias Christi » (Eph 3, 8). Et tantundem illi melius in dies agnoscunt dignitatem hominis secundum totam eius plenitudinem necnon supremam significationem vocationis eius, quia « Christus ... hominem ipsi homini plene manifestat » (133).

Haec ratio marialis in vita christiana ponitur peculiari in lumine, si ad mulierem eiusque condicionem spectatur. Re enim vera muliebritas versatur in necessitudine singulari cum Redemptoris Matre, quod argumentum alias poterit penitius tractari. Hie solum animadvertere placet Mariam Nazarethanam lucem effundere in mulierem ut talem eo ipso quod Deus, in praecelso eventu Incarnationis Filii, ministerio libero et actuoso mulieris est usus. Itaque asseri licet mulierem, si Mariam intueatur, in ea invenire viam digne vivendi e sua muliebritate atque veram promotionem suam perficiendi. Mariae habita ratione, Ecclesia in vultu cuiusque mulieris quasi repercussam pulchritudinem conspicit, speculum videlicet praestantissimorum animi sensuum, qui in corde humano inesse possunt; cuiusmodi sunt: amor, qui totum se offert; vis maximis doloribus renitendi; fidelitas nullis finibus circumscripta et navitas infatigabilis; facultas coniungendi acrem perspicientiam cum verbis, quae animum sustinent atque confirmanto

47. Inter Concilium Paulus VI sollemniter edixit Mariam esse Matrem Eeelesiae, « id est Matrem totius populi christiani, tam fidelium quam Pastorum » (134). Postmodum, anno MCMLXVIII, in Professione Fidei, quae ut « symbolum» (« credo ») Populi Dei nota est, verbis etiam signicantioribus hanc iteravit sententiam: « Credimus Sanctissimam Dei Genetricem, novam Hevam, Matrem Ecclesiae, caelitus nunc materno pergere circa Christi membra munere fungi, quo ad gignendam augendamque vitam divinam in singulis hominum redemptorum animis opem confert » (135).

Magisterium Concilii inculcavit veritatem de Sanctissima Virgine Maria, Matre Christi, esse idoneum instrumentum ad penitius perspiciendam veritatem de Ecclesia. Ipse Paulus VI, loquens de Constitutione, a verbis « Lumen Gentium » incipiente, quam Concilium modo approbaverat, dixit: « Cognitio verae doctrinae catholicae de Beata Maria Virgine semper subsidium erit efficax ad recte intellegendum mysterium Christi et Eeelesiae » (136). Maria in Ecclesia praesens adest ut Mater Christi ac simul ut Mater ilIa quam Christus in mysterio redemptionis dedit homini in persona Ioannis apostoli. Quapropter Maria, nova maternitate in Spiritu praedita, complectitur universos et unumquemque in Ecclesia, complectitur etiam universos et unumquemque ope Ecclesiae. Hac significatione Mater Ecclesiae est etiam exemplar Ecclesiae. Haec enim —  ut Paulus VI desideravit postulavitque — « a Deipara Virgine absolutissimum exemplum sumat, quo perfecte Christum imitari oporteat » (137).

Hoc singulari nexu, quo Mater Christi iungitur Ecclesiae, magis patefit mysterium illius « mulieris», quae a prioribus capitibus Libri Genesis usque ad Apocalypsin sociatur revelationi consilii Dei de genere humano. Maria enim, praesens in Ecclesia ut Mater Redemptoris, materno animo participat Dlam « arduam colluctationem contra potestates tenebrarum ... quae universam hominum historiam pervadit » (138). Atque hoc eo quod e sententia ecclesiali idem est ac « mulier amicta sole» (Apc 12, 1) (139), haec licet affirmari: « Ecclesia in Beatissima Virgine ad perfectionem iam pertingit, qua sine macula et ruga exsistit ». Ideo « christifideles, oculos suos ad Matrem per fidem in terrena peregrinatione attollentes, nituntur ut in sanctitate crescant » (140). Maria, praecelsa filia Sion, universos filios suos, ubicumque et utcumque vivunt, adiuvat ad inveniendam in Christo viam ad domum Patris ducentem.

Sic igitur Ecclesia, in tota vita sua, vinculum servat cum Dei Matre, quod tempus praeteritum, praesens, futurum complectitur in mysterio salvifico eamque ut Matrem quidem hominum spiritualem et « gratiae advocatam » veneratur.

48. Ipsum hoc peculiare vinculum inter genus humanum et hanc Matrem nos induxit ut temporis spatio, quod finem secundi millennii a Christo natali praecedit, Annum Marialem in Ecclesia indiceremus. Simile inceptum iam superiore aetate contigit fieri, cum Pius XII statuit ut annus MCMLIV esset Marialis, eo consilio ut in lumine poneret singularem sanctitatem Matris Christi, quae in mysteriis Immaculatae Conceptionis eius (uno admodum saeculo antea definitae) eiusque Assumptionis in caelum declararetur (141).

Nunc vero, sententiam Concilii Vaticani II secuti, singularem praesentiam Deiparae in mysterio Christi eiusque Ecclesiae cupimus efferre. Haec enim est ratio fundamentalis, quae ex mariologia Concilii emanat, a cuius fine iam amplius viginti anni abierunt. Synodus extraordinaria Episcoporum, anno MCMLXXXV celebrata, omnes est cohortata ut magisterium et normas Concilii fideliter observarent. Asseverari licet in iis —  in Concilio et Synodo —  id contineri quod ipse Spiritus Sanctus cupiat « dicere Ecclesiae » hoc historiae tempore.

Qua in rerum condicione Annus Marialis oportet mentes inducat ut etiam ea nova ratione ac penitius perspiciantur, quae Concilium docuit de Beata Virgine Maria, Matre Dei, in mysterio Christi et Ecclesiae, de qua re considerationes monent harum Encyclicarum Litterarum. Agitur hic non solum de doctrina fidei, sed etiam de vita ex fide ducta ideoque de vera « spiritualitate mariali », quatenus e Traditione eruitur, ac maxime de spirituali disciplina, ad quam Concilium nos hortatur (142). Praeterea « spiritualitas » marialis, perinde atque ei congruens devotio, uberrimum fontem habet in experientia historica variarum communitatum christianarum, quae inter diversos populos et nationes in toto degunt orbe terrarum.

Ad hoc quod attinet, iuvat nos, inter tot testes et magistros huiusmodi « spiritualitatis », commemorare sanctum Ludovicum Mariam Grignion de Montfort, qui christifidelibus propo suit consecrationem Christo, per manus Mariae praestandam, ut efficax subsidium ad vivendum fideliter secundum promissiones baptismales (143). Significare gaudemus temporibus etiam nostris novas rationes huiusce « spiritualitatis » ac devotionis non deesse. Itaque certa quaedam habemus, quo nos referamus, quo spectemus, quibuscum nos coniungamus per hunc Annum Marialem.

49. Indictus Annus Marialis in sollemnitate Pentecostes, die VII mensis Iunii proximi, initium capiet. Non tantum id agitur ut memoretur Mariam praecessisse ingressum Christi Domini in historiam generis humani, sed etiam ut probe explicetur, mentis oculis ad Mariam conversis, inde ab impleto mysterio Incarnationis historiam generis humani intravisse in « plenitudinem temporis » atque Ecclesiam esse huius plenitudinis signum. Ut Populus Dei, Ecclesia peregrinatur per fidem ad aeternitatem versus, inter omnes populos ac nationes, exordio sumpto a die Pentecostes. Mater Christi, quae primordiis « temporis Ecclesiae » interfuit, cum Spiritum Sanctum praestolando inter apostolos ac discipulos Filii sui insistebat orationi, continenter « praecedit » Ecclesiam in hoc itinere eius inter vicissitudines generis hum ani. Ea est etiam, quae sane ut « ancina Domini» indesinenter se operi salutis consociat, quod a Christo, eius Filio, patratur.

Itaque per hunc Annum Marialem universa Ecclesia vocatur non solum ad ea commemoranda omnia, quae praeteritis temporibus testificantur peculiarem maternam cooperationem a Deipara operi salutis Christi Domini praestitam, sed etiam ad praeparandas in tempus futurum vias huiusce cooperationis, quam Ecclesia praebet: siquidem finis alterius millennii est simul initium tertii millennii.

50. Perinde atque iam est commonitum, etiam inter fratres seiunctos complures matrem Domini colunt ac celebrant, praesertim apud Orientales. Sic lux marialis efl'unditur super oecumenismum.

Peculiari ratione rursus in memoriam cupimus revocare fore ut per Annum Marialem expleatur Millennium baptismi sancti Vladimiri, Magni Principis Kioviae (anno DCCCCLXXXVIII), unde Christianismus sumpsit exordium in amplis territoriis Rus', ut illa erat aetate, ac postmodum aliis in regionibus Europae Orientalis atque hac via, opere evangelizationis patrando, Christianismus etiam ultra Europam est diffusus usque ad loca ipsa septentrionalia continentis Asiaticae. Itaque, praesertim Anno Mariali volvente, nos orando coniungere volumus cum omnibus, qui Millennium huius Baptismi celebrabunt, sive orthodoxi sive catholici, verba Concilii iterantes et confirm antes: « Sacrosanctae huic Synodo magnum affert gaudium et solatium ... quod Orientales ... ad cultum Deiparae semper Virginis fervido impulsu ac devoto animo concurrunt » (144). Licet tristes eventus separationis adhuc experiamur, quae paucis decenniis post est facta (a. MLIV), tamen asseverare possumus nos coram Beata Matre Christi sentire nos vems tratres et sorores esse, intra Populum ilIum messianicum, qui vocatur ut una sit familia Dei in terra, quemadmodum novo anno ineunte annuntiavimus: « Confirmare cupimus hanc universalem hereditatem omnium filiorum et filiarum istius terrae » (145).

Cum Annum Marialem indiceremus, praestituimus etiam ut fin em caperet anno proximo, in sollemnitate Assumptionis Beatae Mariae Virginis ut in lumine poneretur « signum magnum in caelo », de qua in Apocalypsi agitur. Hoc modo etiam adhortationem Concilii exsequi volumus, quod Mariam habet « signum certae spei et solatii peregrinanti Populo Dei praelucens ». Quam quidem hortationem Concilium hisce verbis edicit: « Universi christifideles supplicationes instantes ad Matrem Dei et Matrem hominum effundant, ut ipsa, quae primitiis Ecclesiae precibus suis adstitit, nunc quoque in coelo super omnes beatos et angelos exaltata, in omnium Sanctorum Communione apud Filium suum intercedat, donec cunctae familiae populorum, sive quae christiano nomine decorantur, sive quae Salvatorem suum adhuc ignorant, cum pace et concordia in unum Populum Dei feliciter congregentur, ad gloriam Sanctissimae et individuae Trinitatis » (146). 

51. In fine cotidianae Liturgiae Horarum, inter alias antiphonas, haec ab Ecclesia ad Mariam dirigitur:

Alma Redemptoris Mater, quae pervia caeli
porta manes, et stella maris, succurre cadenti,
surgere qui curat, populo; tu quae genuisti,
natura mirante, tuum sanctum Genitorem!

« Natura mirante »! Haec antiphonae verba ilIum stupoTem fidei significant, qui mysterio divinae maternitatis Mariae sociatur. Ei sociatur, quodammodo, quasi in corde totius creaturae et proxime in corde totius Populi Dei, in cor de Ecclesiae. Quam longe —  mirabiliter quidem —  Deus, conditor ac domi. nus rerum omnium. est progressus homini « se ipsum revel ando »! (147) Quam dilucide superavit universa spatia infiniti illius « intervalli », quo creator a creatura separatur: Quodsi in se ipso esse pergit ineflabilis et inscrutabilis, magis ineflabilis et inscrutabilis est in veri tate Incarnationis Verbi, quod homo factum est de Virgine Nazarethana.

Si ab aeterno statuit hominem asciscere ut esset « divinae consors naturae » (cfr. 2 Pe 1, 4), affirmari licet eum sibi proposuisse « deificationem » hominis secundum huius condiciones historicas, ita ut etiam post peccatum paratus sit pretio magno redintegrare consilium aeterni amoris sui ope « humanationis » Filii sibi consubstantialis. Tota creatura ac potissimum homo facere non potest quin propter hoc donum obstupescat, cuius factus est particeps in Spiritu Sancto. « Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret » (Io 3,16).

In huius mysterii penetralibus, in hoc fidei stupore Maria est constituta. Alma Redemptoris Mater prima hoc est experta: « Tu quae genuisti, natura mirante, tuum sanctum Genitorem »!

52. Verbis huius antiphonae liturgicae etiam veritas de « magna mutatione » declaratur, ad quam homo mysterio Incarnationis inducitur. Est mutatio, quae pertinet ad totam eius historiam, initio sumpto, quod in prioribus capitibus Libri Genesis patefit, usque ad terminum extremum, in prospectu finis mundi, cuius « neque diem neque horam » (Mt 25, 13) Christus nobis revelavit. Est discrimen indesinens et perenne inter lapsum et surrectionem, inter hominem peccati et hominem iustitiae. Liturgia, praesertim tempore Adventus, in huius mutationis seu discriminis momento difficillimo ponitur, cuius veluti indesinens « hodie » et « nunc » attingit, dum exclamat:

« Succurre cadenti, surgere qui curat, populo »!

Haec verba ad unumquemque pertinent hominem, ad communitates, ad nationes et populos, ad generationes atque aetates humanae historiae, ad tempora nostra, ad hos annos Millennii, quod vergit ad finem: « Succurre, prorsus succurre cadenti, surgere qui curat, populo »!

Haec invocatio ad Mariam « almam Redemptoris Matrem » dirigitur, est invocatio, quae ad Christum dirigitur, qui per Mariam in historiam generis hominum est ingressus. Singulis annis haec antiphona adhibetur, dum temporis punctum commemoratur, quo praecipua haec mutatio historica evenit, quae quodammodo invertibiliter perdurat: est mutatio inter « lapsum » et « surrectionem ».

Hominum genus miranda invenit atque in regione disciplinarum naturalium artisque technicae res incredibiles effecit, magna patravit opera, quod attinet ad progressionem cultumque civilem, atque recentiore aetate ipsum curs urn historiae id dixeris festinasse; verumtamen mutatio fundamentalis, quae appellari potest « originalis », semper hominis itineri haeret et inter vicissitudines historicas haeret omnibus et singulis. Est mutatio inter « lapsum » et « surrectionem», inter mortem et vitam. Est etiam perpetua provocatio totius conscientiae historicae hominis: est provocatio, quae incitat ut via teratur « non cadendi » modis semper veteribus semperque novis, et via « surgendi », si quis ceciderit.

Ecclesia, dum una cum universo hominum genere limiti propinquat, quo duo millennia inter se seiunguntur, accipit, quod ad ipsam spectat, cum universa communitate credentium et in communione cum unoquoque homine bonae voluntatis, grandem provocationem, quae verbis illis antiphonae marialis continetur: « cadenti, qui curat surgere, populo »; atque simul ad Redemptorem convertitur eiusque Matrem hac invocatione: « Succurre ». Ecclesia enim conspicitid quod haec oratio liturgica testatur — Beatam Dei Genetricem in mysterio salvifico Christi atque in mysterio sibi proprio; conspicit earn altissime insertam in historiam generis humani, in aeternam hominis vocationem, secundum consilium providum, quod Deus ab aeterno cepit de eo; earn conspicit materno more praesentem in multiplicibus et implicatis quaestionibus harumque participem, quae cum vita singulorum, familiarum, nationum his temporibus conectuntur; earn conspicit ut adiutricem populi christiani in luctatione indesinenti inter bonum et malum, ne ille « cadat » aut ut, si ceciderit, « surgat »,

Ex animo optamus ut hae quoque considerationes, quae his Encyclicis Litteris continentur, valeant ad renovandam in omnium credentium cordibus hanc rerum visionem.

Ut Romanus Episcopus omnes, quibus hae considerationes destinantur, in osculo pacis complectimur, iis salutem dicimus et Benedictionem Apostolicam in Domino Nostro Iesu Christo impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXV mensis Martii, in sollemnitate Annuntiationis Domini, anno MCMLXXXVII, Pontificatus nostri nono.

 

IOANNES PAULUS PP. II


(1) Cfr. Const. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia, 52 et totum cap. VIII cui est titulus «De Beata Maria Virgine Deipara in mysterio Christi et Ecclesiae ».

(2) Locutio illa « plenitudo temporis » (πλήρωμα τού χpóνου) similibus aequatur dictionibus Iudaicae traditionis tum intra ipsa Biblia (cfr. Gn 29, 21; 1 Sam 7, 12; Tob 14, 5) tum extra, praesertim Novi Testamenti (cfr. Mc 1, 15; Lc 21, 24; Io 7, 8; Eph 1, 10). Formali sumpta sensu ea demonstrat non solum terminum cuiusdam progressionis temporis, sed praesertim perfectionem vel absolutionem aetatis, quae singulare habet momentum, quoniam illuc dirigitur ut exspectatio quaedam impleatur, quae proinde consequitur aliquam eschatologicam rationem. Secundum illum locum Gal 4, 4 eiusque contextum, adventus ipse Filii Dei patefacit tempus, ut ita dicatur, complevisse suum destinatum modum; id est aetatem eam, promissis Abrahae datis necnon lege per Moysen tradita designatam, suum attigisse culmen, ita quidem ut Christus ipse iam promissionem impleat divinam veteremque excedat legem.

(3) Cfr. Missale Romanum, Praefatio die 8 Decembris « In Conceptione Immaculata Beatae Mariae Virginis »; S. AMBROSIUS, De Institutione Virginis, XV, 93-94: PL 16, 342; CONC. OEC. VAT. II, Const. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia, 68.

(4) CONC. OEC. VAT. II, Const. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia, 58. 

(5)  PAULUS PP. VI, Ep. Enc. Christi Matri (15 Septembris 1966): AAS 58 (1966) 745- 749 ; Adhort. Apost. Signum magnum (13 Maii 1967): AAS 59 (1967) 465-475; Adhort. Apost. Marialis cultus (2 Februarii 1974): AAS 66 (1974) 113-168.

(6) Vetus Testamentum multimodis praenuntiavit mysterium Mariae: cfr. S. IOANNES DAMASCENUS, Hom. in Dormitionem I, 8-9: S. Ch. 80, 103-107.

(7) Cfr. Insegnamenti di Giovanni Paolo II, VI/2 (1983) 225 s.; Pius PP. IX, Ep. Apost. Ineffabilis Deus (8 Decembris 1854); PII IX P. M. Acta, pars I, 597-599. s

(8) Cfr. Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in mundo huius temporis, 22.

(9) CONC. OEC. EPHES., Conciliorum Oecumenicorum Decreta, Bologna 1973', 41-44; 59-62 (DS 250-264); cfr. CONC. OEC. CHALCEDON.: o. mem., 84-87 (DS 300-303).

(10) CONC. OEC. VAT. II, Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in mundo huius temporis, 22.

(11) Const. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia, 52.

(12) Ibid., 58;

(13) Ibid., 63; cfr. S. AMBROSIUS, Expos. Evang. sec. Lucam, II, 7: CSEL 32/4, 45; De Institutione Virginia, XIV, 88-89: PL 16, 341.

(14) Cfr. Const. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia, 64.

(15) Ibid., 65.

(16) « Tolle corpus hoc solare, quod illuminat mundum: ubi dies? Tolle Mariam, liane maris stellam, maris utique magni et spatiosi: quid visi caligo involvens, et umbra mortis ac densisshnae tenebrae relinquuntur? »: S. BERNARDUS, In Nativitate B. Mariae Sermo - De acquaeductu, 6: S. Bernardi Opera, V, 1968, 279; cfr. In laudibus Virginis Matris Homilia II, 17: ed. mem., IV, 1966, 34 s.

(17) Const. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia. 63.

(18) Ibid., 63.

(19) De praedestinatione Mariae, cfr. S. IOANNES DAMASCENUS, Hom. in Nativitatem, 7; 10: S. Ch. 80, 65; 73; Hom. in Dormitionem I, 3: S. Ch. 80, 85: « Est enim ea, quae electa inde a generationibus antiquis virtute praedestinationis et benevolentiae Dei et Patris qui te (Verbum Dei) genuit extra tempus non exiens a seipso ac sine ulla mutatione, est ea quae te peperit, nutrivit sua carne, postremis temporibus ...».

(20) Const. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia, 55.

(21) Quod attinet ad hanc vocem, inveniuntur in traditione Patrum amplae et variae interpretationes: cfr. ORIGENES, In Lucam homiliae, VI, 7: S. Ch. 87, 148; SEVERIANUS GABALORUM, In mundi creationem, Oratio VI, 10: PG 56, 497 s.; S. IOANNES CHRYSOSTOMUS (pseudo), In Annuntiationem Deiparae et contra Arium impium: PG 62, 765 s.; BASILIUM  SELEUCIENSIS, Oratio 39, In Sanctissimae Deiparae Annuntiationem, 5: PG 85, 441-446; ANTIPATER BOSTRENSIS, Hom. Il, In Sanctissimae Deiparae Annuntiationem, 3-11: PG 85, 1777-1783; SOPHEONIUS HIEROSOLYMITANUS, Oratio II, In Sanctissimae Deiparae Annuntiationem, 17-19: PG 87/3, 3235-3240; S. IOANNES DAMASCENUS, Hom. in Dormitionem, I, 7: S. Ch. 80, 96-101; S. HIERONYMUS, Epistola 65, 9: PL 22, 628; S. AMBROSIUS, Expos. Evang. sec. Lucam, II, 9: CSEL 32/4, 45 s.; S. AUGUSTINUS, Sermo 291, 4-6: PL 38, 1318 s.; Enchiridion, 36, 11: PL 40, 250; S. PETRUS CHRYSOLUGUS, Sermo 142: PL 52, 579 s.; Sermo 143: PL 52, 583; S. FUIGENTIUS RUSPENSIS, Epistola 17, VI, 12: PL 65, 458; S. BERNARDUS, In laudibus Virginis Matris, Homilia III, 2-3: S. Bernardi Opera, IV, 1966, 36-38

(22) Const. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia, 55.

(23) Ibid., 53.

(24) Cfr. PIUS PP. IX, Ep. Apost. Ineffabilis Deus (8 Decembris 1854): Pii IX P. M. Acta, Pars I, 616; CONC. OEC. VAT. II, Const dogm. Lumen Gentium de Ecclesia, 53.

(25) Cfr. S. GERMANUS CONSTANTINOLITANUS, In Annuntiationem SS. Deiparae Hom.: PG 98, 327 s.; S. ANDREAS CRETENSIS, Canon in B. Mariae Natalem, 4: PG 97, 1321 s.; In Nativitatem B. Mariae, I: PG 97, 811s.; Hom. in Dormitionem S. Mariae 1: PG 97, 1067 s.

(26) Liturgia Horarum, die 15 Augusti in sollemnitate Assumptionis B. Mariae Virginis, Hymnus ad I et II Vesperas; S. PETRUS DAMIANUS, Carmina et preces, XLVII: PL 145, 934.

(27) Divina Commedia, Paradiso, XXXIII, 1; cfr. Liturgia Horarum, Memoria Sanctae Mariae in Sabbato, Hymnus alter ad Officium Lectionis.

(28) Cfr. S. AUGUSTINUS, De Sancta Virginitate, III, 3: PL 40, 398; Sermo 25, 7: PL 46, 937 s.

(29) Const. dogni. Dei Verbum de Divina Revelatione, 5.

(30) Notissimum est hoc argumentum a sancto Irenaeo iam pertractatum: « Sicut enim per inoboedientem virginem percussus est homo praecepsque datus interiit, ita sane per Virginem Dei verbo oboedientein homo regeneratus vitam accepit per vitam ... Expedivit enim decuitque ... Evam « recapitulari » in Maria ut Virgo virginis effecta patrona disiceret ac deleret virginalem inoboedientiam per oboedientiam virginalem »: Expositio praedicationis apostolicae, 33: S. Ch. 62, 83-86; cfr. etiam Adversus Haereses, V, 19, 1: S. Ch. 153, 238-250.

(31) CONC. OEC. VAT. II, Const. dogm. Dei Verbum de Divina Revelatione, 5.

(32) Ibid., 5; cfr. Const. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia, 56.

(33) CONG. OEC. VAT. II, Con st. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia, 56.

(34) Ibid., 56.

(35) Cfr. ibid., 53; S. AUGUSTINUS, De Sancta Virginitate, III, 3: PL 40, 398; Sermo 215, 4: PL 38, 1074; Sermo 196, I: PL 38, 1019; De peccatorum meritis et remissione, I, 29, 57: PL 44, 142; Sermo 25, 7: PL 46, 937 S.; S. LEO MAGNUS, Tractatus 21, de natale Domini, I: CCL 138, 86.

(36) Cfr. Subida del Monte Carmelo, 1. II, cap. 3, 4-6.

(37) Cfr. Const. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia, 58.

(38) Ibid., 58.

(39) CONC. OEC. VAT. II, Const. dogm. Dei Verbum de Divina Revelatione, 5.

(40) De participatione seu « compassione » Mariae cum Christi morte, cfr. S. BERNARDUS, In Dominica infra octavam Assumptionis Sermo, 14: S. Bernardi Opera, V, 1968, 273.

(41) S. IRENAEUS, Adversus Haereses, III, 22, 4: S. Ch. 211, 438-444; cfr. Const. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia, 56, nota 8.

(42) Cfr. Const. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia, 56 et Patres ibidem memorati ad notas 8 et 9.

(43) « Veritas Christus in mente Mariae, caro Christus in ventre Mariae »: S. AUGUSTINUS, Sermo 25 (Sermones inediti), 7: PL 46, 938. 

(44) Const. dogm. Lumen Gentium, de Ecclesia, 60.

(45) Ibid., 61.

(46) Ibid., 62.

(47) Nota quidem sunt verba, quae scripsit Origenes de Maria et Ioanne in Calvariae loco praesentibus: « Audeamus igitur dicere primitias Scripturarum omnium Evangelium esse; Evangeliorurn vero primitias, Evangelium a Ioanne traditum; cuius sensum percipere nemo potest, nisi qui supra pectus Iesu recubuerit, vel acceperit a Iesu Mariam, quae etiam ipsius mater fiat »: Comm. in Evang Ioan., I, 6: PG 14, 31; cfr. S. AMBROSIUS, Expos. Evang. sec. Lucam, X, 129-131: CSEL 32/4, 504 s.

(48) Const. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia 54 et 53; hic textus Concilii memorat S. AUGUSTINUM, De Sancta Virginitate, VI, 6: PL 40, 399.

(49) Const. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia, 55.

(50) Cfr. S. LEO MAGNUS, Tractatus 26, de Natale Domini, 2: CCL 138, 126.

(51) Const. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia, 59.

(52) S. AUGUSTINUS, De Civitate Dei, XVIII, 51, 2: CCL 48, 650.

(53) OEC. VAT. II, Const. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia, 8. 

(54) Ibid., 9.

(55) Ibid., 9.

(56) Ibid., 8.

(57) Ibid., 9.

(58) Ibid., 65.

(59) Ibid., 59.

(60) Cfr. CONC. OEC. VAT. II, Const. dogm. Dei Verbum de Divina Revelatione, 5.

(61) Cfr. CONC. OEC. VAT. II, Con st. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia, 63.

(62) Ibid., 9.

(63) Ibid., 65.

(64) Ibid., 65.

(65) Ibid., 65.

(66) Cfr. Ibid., 13.

(67) Cfr. Ibid., 13.

(68) Cfr. Ibid., 13. 

(69) Cfr. Missale Romanum, Formula consecrationis calicis in Eucharisticis Precibus.

(70) CONC. OEC. VAT. II, Const. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia, 1.

(71) Ibid., 13.

(72) Ibid., 15.

(73) Cfr. CONC. OEC. VAT. II, Decr. Unitatis Redintegratio de Oecumenismo, 1.

(74) Const. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia, 68, 69. Quod vera attinet ad Mariam Sanctissimam, fautricem Christianorum unitatem necnon ad eius culturn in Oriente, cfr. LEO PP. XIII, Ep. Enc. Adiutricem populi (5 Septembris 1895): Acta Leonis XV. 300-312.

(75) Cfr. CONC. OEC. VAT. II, Decr. Unitatis Redintegratio de Oecumenismo. 20.

(76) Cfr. ibid., 19.

(77) Ibid., 14.

(78) Ibid., 15.

(79) CONC. OEC. VAT. II, Const. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia, 66.

(80) CONC. OEC. CHALCEDON., Definitio fidei: Conciliorum Oeoumenicorum Decreta, Bologna 1973 86 (DS 301).

(81) Cfr. Weddâsê Mâryâm (Mariae Laudes), qui Psalterium Aethiopicum sequitur atque hymnos et preces ad Mariam pro unoquoque die hebdomadae continet. Cfr. etiam Matshafa Kidâna Mehrat (Liber Foederis Misericordiae): notandum est pond us tributum Mariae in hymnologia et liturgia Aethiopica.

(82) Cfr. S. EPHRAEM, Hymn. de Nativitate: Scriptores Syri, 82, OSOO, 186.

(83) Cfr. S. GREGORIUS DE NAREK, Le livre de prières: S. Ch., 78, 160-163; 428-432.

(84) CONC OEC. NICAENUM II, Conciliorum Oecumenicorum Decreta, Bologna 1973 135-138 (DS 600-609).

(85) Cfr. CONC. OEC. VAT. II, Const. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia, 59.

(86) Cfr. CONC. OEC. VAT. II, Decr. Unitatis Redintegratio de Oecumenismo, 19.

(87) CONC. OEC. VAT. II, Const. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia, 8.

(88) Ibid., 9.

(89) Ut est notum, verba cantici « Magnificat » continent plurimos locos Veteris Testamenti vel ad eos revocantur.

(90) CONC. OEC. VAT. II, Const. dogm. Dei Verbum de Divina Revelatione, 2.

(91) Cfr. ex. gr. S. IUSTINUS, Dialogus cum Tryphone Iudaeo, 100: Otto II, 358; S. IRENAEUS, Adversus Haereses III, 22, 4: S. Ch. 211, 439-445; TERTULLIANUS, De Carne Christi, 17, 4-6: CCL II, 904 s.

(92) Cfr. S. EPIPHANIUS, Panarion III, 2; Haer. 78, 18: PG 42, 727-730.

(93) CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI, Instructio Libertà cristiana e liberazione (22 Martii 1986), 97.

(94) CONC. OEC. VAT. II, Const. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia, 60.

(95) Ibid., 60.

(96) Cfr. formula mediatricis « ad Mediatorem » S. BERNARDI, In Dominica intra oct. Assumptionis Sermo, 2: S. Bernardi Opera, V, 1968, 263. Maria tamquam purum speculum refert ad Filium ominem gloriam et honorem quae recipit: ID., In Nativitate B. Mariae Sermo - De acquaeductu, 12: ed. mem., 283.

(97) CONC. OEC. VAT. II. Const. dogm.Lumen Gentium de Ecclesia, 62.

(98) Ibid., 62,

(99) Ibid., 61.

(100) Ibid., 62.

(101) Ibid., 61.

(102) Ibid., 61.

(103) Ibid., 62.

(104) Ibid., 62.

(105) Ibid., 62. Etiam in suis precibus Ecclesia confitetur celebratque « munus maternum » Mariae: munus « intercessionis et veniae, impetrationis et gratiae, reconciliationis et pacis » (cfr. praefatio Missae de Beata Maria Virgine, Matre et Mediatrice gratiae, Collectio Missarum de Beata Maria Virgine, ed, typ. 1987, I, 120).

(106) Ibid., 62.

(107) Ibid., 62; cfr. S. IOANNES DAMASCENUS, Hom. in Donnitionem I 11, II 2 14; III, 2: 8. Ch. 80. 111 s.; 127-131; 157-161; 181-185; S. BERNARDUS, In Assumptione Beata; Mariae 8ermo, 1-2: S. Bernardi Opera, V, 1968, 228-238.

(108) Const. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia, 59; cfr. PIUS PP. XII, Const. Ap. Munificentissimus Deus (1 Novembris 1950): AAS 42 (1950) 769-771; S. Bernardus ostendit Mariam circumfusam splendore gloriae Filii: In Dominica infra oct. Assumptionis Sermo, 3: S. Bernardi Opera, V, 1968, 263 s.

(109) CONC OEC. VAT. II, Const. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia, 53.

(110) Quod attinet ad hanc praecipuam partem intercessionis Mariae ut impetratricis clementiae apud « Filium Iudicem », cfr. S. BERNARDUS, In Dominica infra oct. Assumptionis Sermo, 1-2: S. Bernardi Opera, V, 1968, 262 s.; LEO PP. XIII, Ep. Enc. Octobri Mense (22 Septembris 1891): Acta Leonis, IX, 299-315.

(111) CONC. OEC. VAT. II, Const. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia, 55.

(112) Ibid., 59.

(113) Ibid., 36. 

(114) Ibid., 36.

(115) De Maria Regina, cfr. S. IOANNES DAMASCENUS, Hom. in Nativitatem, 6; 12; Hom. in Dormitionem, I, 12,14; II,11; III, 4: S. Ch. 80, 59 S.; 778.; 838.; 1138.; 117; 1519.; 189-193.

(116) CONC. OEC. VAT. II, Const. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia, 62.

(117) Ibid., 63.

(118) Ibid., 63.

(119) Ibid., 66.

(120) Cfr. S. AMBROSIUS, De Institutione Virginis, XIV, 88-89: PL 16, 341s.; S. AUGUSTINUS, Sermo 215, 4: PL 38, 1074; De Sancta Virginitate, II, 2; V, 5; VI, 6: PL 40. 397; 398 s.; 399; Sermo 191, II, 3: PL 38, 1010 s.

(121) Cfr. CONC. OEC. VAT. II, Const. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia, 63.

(122) Ibid., 64.

(123) Ibid., 64

(124) ibid., 64.

(125) Ibid., 64.

(126) Cfr. CONC. OEC. VAT. II, Const. dogm. Dei Verbum de Divina Revelatione, 8; S. BONAVENTURA, Comment. in Evang. Lucae, Ad Claras Aquas, VII, 53, n. 40; 68, n. 109.

(127) CONC. OEC. VAT. II, Con st. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia, 64.

(128) Ibid., 63.

(129) Cfr. ibid.

(130) Ut est notum, in Graeco textu illa dctio «είς τά ίδια;» significat plus quam a discipulo Mariam receptam esse in aliquod hospitium vel curam corpoream domi ipsius, potius vitae communitatem inter eos constitutam ex Christi morientis verbis: cfr. S. AUGUSTINUS, In Ioan. Evang. tract. 119, 3: CCL 36, 659: « Suscepit ergo eam in sua, non praedia, quae nulla propria possidebat, sed officia, quae propria dispensatione exequenda curabat ».

(131) CONC. OEC. VAT. II, Const. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia, 62.

(132) Ibid., 63.

(133) CONC. OEC. VAT. II, Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in mundo huius temporis, 22.

(134) Cfr. PAULUS PP. VI, Allocutio habita die 21 Novembris 1964: AAS 56 (1964) 1015.

(135) PAULUS PP. VI, Sollemnis Professio Fidei (30 Iunii 1968), n. 15: AAS 60 (1968) 438 s.

(136) PAULUS PP. VI, Allocutio habita die 21 Novembris 1964: AAS 56 (1964) 1015.

(137) Ibid., 1016.

(138) Cfr. CONC. OEC. VAT. II, Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in mundo huius temporis, 37.

(139) Cfr. S. BERNARDUS, In Dominica infra oct. Assumptionis Sermo, 1-2: S. Bernardi Opera, V, 1968, 262-274.

(140) CONC. OEC. VAT. II, Const. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia, 65.

(141) Cfr. Litt. Enc. Fulgens Corona (8 Septembris 1953): AAS 45 (1953) 577-592. Pius PP. X Litt. Enc. Ad diem illum (2 Februarii 1904) instante L anno a definito dogmate Immaculatae Conceptionis Beatae Mariae Virginis indixerat et ipse Iubilaeum extra ordinem aliquot mensium: Pii X P. M. Acta, I, 147-166.

(142) Cfr. Const. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia, 66, 67.

(143) Cfr. S. LUDOVICUS MARIA GRIGNION DE MONTFORT, Traité de la vraie dévotion à la sainte Vierge. Cum hoc Sancto sociari merito potest S. Alfonsus Maria de' Liguori, cultus hoc anno celebratur bis centenarius dies mortis. Cfr. inter opera eius: Le glorie di Maria.

(144) Const. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia, 69.

(145) Homilia in Petriana Basilica habita die 1 Ianuarii 1987.

(146) Const. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia, 69.

(147) Const. dogm. Dei Verbum de Divina Revelatione, 2: « Hac itaque revelatione Deus invisibilis ... ex abundantia caritatis suae homines tamquam amicos alloquitur ... et cum eis conversatur ... ut eos ad societatem Secum invitet in eamque suscipiat ». 

 

 

© Copyright 1987 - Libreria Editrice Vaticana

 

top